← Table of contents
The freedom of the seas

CAPVT I

Ralph Van Deman Magoffin translation

Iure gentium quibusvis ad quosvis liberam esse navigationem

Propositum est nobis breviter ac dilucide demonstrare ius esse Batavis, hoc est, Ordinum Foederatorum Belgico-Germaniae subditis ad Indos, ita uti navigant navigare, cumque ipsis commercia colere. Fundamentum struemus hanc iuris gentium, quod primarium vocant regulam certissimam, cuius perspicua atque immutabilis est ratio; licere cuivis genti quamvis alteram adire, cumque ea negotiari.

Deus hoc ipse per naturam loquitur, cum ea cuncta quibus vita indiget, omnibus locis suppeditari a natura non vult: artibus etiam aliis alias gentes dat excellere. Quo ista, nisi quod voluit mutua egestate et copia humanas foveri amicitias, ne singuli se putantes sibi ipsis sufficere, hoc ipso redderentur insociabiles? Nunc factum est ut gens altera alterius suppleret inopiam, divinae iustitiae instituto, ut eo modo (sicut Plinius dicit[1a]) quod genitum esset uspiam, apud omnes natum videretur. Poetas itaque canentes audimus:

Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt.[2a]

Item:

Excudent alii,

et quae sequuntur.[3a]

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings