← Table of contents
The freedom of the seas

(APPENDIX)

Ralph Van Deman Magoffin translation

CVM SVB HOC TEMPVS PLVRIMAE REGIS HISPANIARVM LITTERAE IN MANVS NOSTRAS VENISSENT, QVIBVS IPSIVS ET LVSITANORVM INSTITVTVM MANIFESTE DETEGITVR, OPERAE PRETIVM VISVM EST EX IIS, QUAE PLERAEQVE EODEM ERANT ARGVMENTO, BINAS IN LATINVM SERMONEM TRANSLATAS EXHIBERE.

Domine Martine Alphonse de Castro, Prorex amice, ego Rex multam tibi salutem mitto:

Cum hisce litteris perveniet ad te exemplum typis impressum Edicti quod faciendum curavi, quo, ob rationes quas expressas videbis, aliasque meis rebus conducentes prohibeo commercium omne externorum in ipsis partibus Indiae aliisque regionibus transmarinis. Quandoquidem res haec est momenti atque usus maximi, et quae effici summa cum industria debeat, impero tibi, ut simulatque litteras has et edictum acceperis, publicationem eius omni diligentia procures in omnibus locis ac partibus istius imperi, idque ipsum quod edicto continetur exsequaris sine ullius personae exceptione, cuiuscumque qualitatis, aetatis, condicionisve sit, citra omnem moram atque excusationem, procedasque ad impletionem mandati via merae exsecutionis, nullo admisso impedimento, appellatione, aut gravamine in contrarium, cuiuscumque materiae generis aut qualitatis. Iubeo itaque hoc ipsum impleri per eos ministros ad quos exsecutio pertinet, iisque significari, non modo eos qui contra fecerint malam operam mihi navaturos, sed eosdem me puniturum privatione officiorum in quibus mihi serviunt.

Quia autem relatum est mihi commorari in istis partibus

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings