AD PRINCIPES POPVLOSQVE LIBEROS ORBIS CHRISTIANI
Ralph Van Deman Magoffin translation
Error est non minus vetus quam pestilens, quo multi mortales, ii autem maxime qui plurimum vi atque opibus valent, persuadent sibi, aut, quod verius puto, persuadere conantur, iustum atque iniustum non suapte natura, sed hominum inani quadam opinione atque consuetudine distingui. Itaque illi et leges et aequitatis speciem in hoc inventa existimant, ut eorum qui in parendi condicione nati sunt dissensiones atque tumultus coerceantur; ipsis vero qui in summa fortuna sunt collocati, ius omne aiunt ex voluntate, voluntatem ex utilitate metiendam. Hanc autem sententiam absurdam plane atque naturae contrariam auctoritatis sibi nonnihil conciliasse haud adeo mirum est, cum ad morbum communem humani generis, quo sicut vitia ita vitiorum patrocinia sectamur, accesserint adulantium artes quibus omnis potestas obnoxia est.
Sed contra exstiterunt nullo non saeculo viri liberi, sapientes, religiosi, qui falsam hanc persuasionem animis simplicium evellerent ceteros autem eius defensores impudentiae convincerent. Deum quippe esse monstrabant conditorem rectoremque universi, imprimis autem humanae naturae parentem, quam ideo, non uti cetera animantia, in species diversas, variaque discrimina segregasset, sed unius esse generis, una etiam appellatione voluisset contineri,