CAPVT VI
Ralph Van Deman Magoffin translation
Mare aut ius navigandi proprium non esse Lusitanorum titulo donationis Pontificiae
Donatio Pontificis Alexandri, quae a Lusitanis mare aut ius navigandi solis sibi vindicantibus, cum inventionis deficiat titulus, secundo loco adduci potest, satis ex iis quae ante dicta sunt vanitatis convincitur. Donatio enim nullum habet momentum in rebus extra commercium positis. Quare cum mare aut ius in eo navigandi proprium nulli hominum esse possit, sequitur neque dari a Pontifice neque a Lusitanis accipi potuisse. Praeterea cum supra relatum sit ex omnium sani iudicii hominum sententia Papam non esse dominum temporalem totius orbis, ne Maris quidem esse satis intelligitur; quamquam etsi id concederetur, tamen ius annexum Pontificatui in Regem aliquem aut populum pro parte nulla transferri debuisset. Sicut nec Imperator posset Imperi provincias in suos usus convertere, aut pro suo arbitrio alienare.[112a]
Illud saltem nemo negaturus est, cui aliquid sit frontis, cum ius disponendi in temporalibus Pontifici nemo concedat, nisi forte quantum eius rerum spiritualium necessitas requirit, ista autem de quibus nunc agimus, mare scilicet et ius navigandi, lucrum et quaestum merum, non pietatis negotium