CAPVT VIII
Ralph Van Deman Magoffin translation
Iure gentium inter quosvis liberam esse mercaturam
Quod si dicant Lusitani cum Indis commercia exercendi ius quoddam proprium ad se pertinere, eisdem fere omnibus argumentis refellentur. Repetemus breviter et aptabimus.
Iure Gentium hoc introductum est, ut cunctis hominibus inter se libera esset negotiandi facultas, quae a nemine posset adimi.[147a] Et hoc, sicut post dominiorum distinctionem continuo necessarium fuit, ita originem videri potest antiquiorem habuisse. Subtiliter enim Aristoteles μεταβλητικὴν dixit, ἀναπλήρωσιν τῆς κατὰ φύσιν αὐταρκείας,[148a] hoc est, negotiatione suppleri id quod naturae deest, quo commode omnibus sufficiat. Oportet igitur communem esse iure gentium non tantum privative, sed et positive, ut dicunt magistri, sive affirmative.[149a] Quae autem illo modo sunt iuris gentium, mutari possunt: quae hoc modo, non possunt. Id ita intelligi potest.
Dederat natura omnia omnibus. Sed cum a rerum multarum usu, quas vita desiderat humana, locorum intervallo homines arcerentur, quia ut supra diximus, non omnia ubique