CAPVT XI
Ralph Van Deman Magoffin translation
Mercaturam cum Indis non esse Lusitanorum propriam iure praescriptionis aut consuetudinis
Restat praescriptio, seu consuetudinem mavis dicere.[164a] Sed nec huius nec illius vim esse aliquam inter liberas nationes, aut diversarum gentium Principes, nec adversus ea quae primigenio iure introducta sunt, cum Vasquio ostendimus. Quare et hic ut ius mercandi proprium fiat, quod proprietatis naturam non recipit, nullo tempore efficitur. Itaque nec titulus hic adfuisse potest, nec bona fides, quae cum manifesto desinit, praescriptio secundum Canones non ius dicetur, sed iniuria.
Quin et ipsa mercandi quasi possessio non ex iure proprio contigisse videtur, sed ex iure communi quod ad omnes aequaliter pertinet; sicut contra, quod aliae nationes cum Indis contrahere forte neglexerunt, id non Lusitanorum gratia fecisse existimandi sunt, sed quia sibi expedire crediderunt; quod nihil obstat quo minus ubi suaserit utilitas, id facere possint, quod antea non fecerint. Certissima enim illa regula a doctoribus traditur,[165a] in his quae sunt arbitrii seu merae facultatis, ita ut per se actum tantum facultatis eius, non autem ius novum operentur, nec praescriptionis nec consuetudinis titulo annos etiam mille valituros: quod et