← Table of contents
Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Tertia

XXX. IN TERRAM MATREM OMNIUM.

Reading edition

1 Terram omnium-matrem canam, bene-fundatam, antiquissimam, quæ alit super solo omnia, quæcumque sunt; et quæcumque solum divinum permeant, et quæcumque pontum, et quæcumque volant, hæc aluntur ex te ortis divitiis. 5 Ex te vero beati-filiis et-fructibus sunt homines, veneranda: penes te autem est dare vitam et auferre mortalibus hominibus. Ille vero est felix, quem tu animo lubens honoraveris: ei copiosa omnia adsunt. Onustum-est quidem ipsis arvum almum, ac per agros 10 jumentis abundat; domus autem impletur bonis: ipsi vero bonis-legibus per urbem pulcris-abundantem-mulieribus regnant, felicitasque multa et divitiæ sequuntur; filii vero lætitia recens-florente gloriantur, virgunculæque choris festivis læto animo 15 ludentes, persultant flores molles herbæ, eorum quos tu honoraveris, venerabilis dea, copiosa diva. Salve, deorum mater, uxor Cœli stelliferi; lubensque pro cantu victum animo-gratum præbe: verum ego et tui et alius meminero cantionis.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings