XXVI. IN EUNDEM.
Reading edition
*** 1 alii enim in-Dracano te, alii vero in Icaro ventosa dicunt, alii in Naxo, Jovis soboles, Insute Jovis femori, alii te ad Alpheum flumen vorticosum utero-conceptum Semelen peperisse Jovi fulmine-gaudenti, 5 alii vero in Thebis, rex, te dicunt natum-esse; mentientes. Te vero genuit pater hominumque deûmque, procul ab hominibus, latens candidis-ulnis Junonem. Est vero aliqua Nysa, summus mons, florens silva, longe a-Phœnice, prope Ægypti (Nili) fluenta, 10 atque ei statuent simulacra multa in templis. Ut vero hæc tria sunt, sic tibi omnino tertio-quoque-anno usque homines facient eximias hecatombas. Dixit, et cyaneis superciliis annuit Saturnius: divinæ autem comæ concutiebantur regis 15 de capite immortali; magnumque tremefecit Olympum. Sic fatus, annuit capite consiliorum-auctor Jupiter. Sis-propitius, Iraphiota, mulieribus-furorem incutiens; ac te poetæ celebramus incipientes finientesque; neque ullo-modo licet, tui oblitum, suavis meminisse cantus. 20 Et tu quidem ita salve, Bacche Iraphiota, cum matre Semele, quam vocant Thyonen.