VI. IN BACCHUM.
Reading edition
1 De Baccho, Semeles glorioso filio, memorabo, ut apparuit ad litus maris infructuosi, promontorio super projecto, juveni viro similis, primum-pubescenti; pulcræ autem circum-motabantur comæ, 5 cyaneæ; palliumque circa robustos habebat humeros purpureum. Cito vero viri bonis-transtris-instructa ex navi prædones processere celeriter super nigrum pontum, Tyrrheni; eos autem duxit mala sors: ii vero eum conspicati, innuerunt sibi-invicem, citoque exsiliere; statim autem prehensum 10 imposuerunt in sua navi, gavisi corde: filium enim eum putabant Jovis-alumnorum regum esse, et vinculis volebant ligare gravibus. Eum autem non tenebant vincula, vimina vero procul decidebant a-manibus et pedibus; ipse autem subridens sedebat 15 oculis cyaneis: gubernator vero ubi-animadvertit, statim suos socios compellavit, dixitque: Miseri, quemnam hunc deum ligatis prehensum, fortem? neque ferre potest eum navis bene-fabricata. Aut enim Jupiter hic est, aut argenteum-arcum gestans Apollo, 20 aut Neptunus: quoniam haud mortalibus hominibus similis est, sed iis, qui Olympias domos habent. Sed agite, ipsum dimittamus in continentem nigram statim; neu manus ei injicite, ne-forte iratus excitet gravesque ventos et turbinem multum. 25 Sic dixit; eum autem dux aspero objurgavit sermone: Mire, secundum-ventum vide, simulque velum trahe navis, cuncta armamenta ubi-ceperis: hic vero dein viris curæ-erit. Spero, aut in-Ægyptum perveniet, aut ille in-Cyprum, aut ad Hyperboreos, aut etiam ulterius: ad extremum autem 30 enarrabit aliquando suosque amicos et possessiones omnes, suosque fratres: quandoquidem nobis eum obtulit deus. Sic locutus, malumque et velum trahebat navis. Inflavit autem ventus medium velum, circùmque inde armamenta tenderunt: cito vero ipsis apparebant mirifica opera. 35 Vinum quidem primum velocem per navem nigram dulce-potu fluebat fragrans, excitabaturque odor divinus; nautas vero stupor cepit omnes conspicatos. Statim autem summum ad velum extensa-est vitis, huc atque illuc: dependebantque multi 40 racemi; circa malum vero nigra volvebatur hedera, floribus virescens, pulcerque fructus in ea exortus-erat: omnes autem scalmi coronas habebant. Ii vero conspicati, Mediden tum deinde gubernatorem jubebant terræ appropinquare. Is tamen inter-eos leo factus-est intus, navi 45 terribilis in summa, valdeque rugiebat: in media vero ursam fecit Bacchus hirsuta-cervice, signa ostendens: surrexit autem ea furibunda; leo vero stetit in tabulato summo horrendum torve tuens. Illi autem in puppim fugerunt, circumque gubernatorem, prudentem animum habentem, 50 steterunt inde perculsi: is autem repente adortus ducem cepit: illi vero foras, malum fatum evitantes, omnes simul saliere, postquam viderunt, in mare divinum, delphinesque facti-sunt. Gubernatorem vero is miseratus, tenuit, et ipsum fecit plane-beatum; dixitque sermonem: 55 Confide, divine rector, meo grate animo: sum autem ego Bacchus multisonus, quem peperit mater Cadmea Semele, Jovis in amore congressa. Salve, nate Semeles pulcros-oculos-habentis; neque ullo-modo licet, tui quidem obliviscenti, suavem ornare cantum.