IV. AD CYMÆOS.
Reading edition
1 Cui me fato fecit pater Jupiter ut-inciderem, infantem venerandæ in genubus matris me nutriens! quam olim munierunt consilio Jovis ægidem-tenentis populi Phriconis, velocium vectores equorum, 5 fortes, devorantis ignis simili cernentes Marte, Æoliam Smyrnam, mari-vicinam, ponto-concussam, per quam pellucida labitur aqua sacri Meletis. Inde profectæ filiæ Jovis, pulcræ puellæ volebant celebrare sacram terram et civitatem virorum: 10 at illi repudiabant divinam vocem, loquelam cantus, præ dementia. Horum quidem perpessus aliquis cogitet rursus, quod ipsis opprobrio meam molitus-est malam-sortem. Fortunam autem ego, quam mihi deus destinavit nascenti, sustinebo, negata mihi ferens forti animo; 15 nec-vero omnino mea cara membra manere sacris in viis Cymes cupiunt, magnus tamen me animus impellit populum ad externum ire, debilis licet sim.