IX. IN VENEREM.
Reading edition
1 In-Cypro-genitam Cytheream canam, quæ mortalibus blanda dona dat; in amabili autem vultu semper subridet, et amabilem affert florem. Salve, dea, Salamini bene-cultæ imperans, 5 et toti Cypro; da vero amabilem cantum; atque ego et tui et alius meminero cantionis.