← Table of contents
Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Tertia

PRÆFATIO.

Reading edition

Inceptum nostrum, quo primi in Gallia Græcos scriptores in unius corporis æquabilitatem redigere aggressi sumus, commendatione et notis præfationum artibus egere non videtur; sed paucis dicendum est, unde ea quam elegimus edendi ratio pendeat. Dudum ægre tuleramus quod tot scriptorum editiones veteribus inquinatæ vitiis vulgo circumferrentur atque adeo sæpius repeterentur, dum exstarent eorumdem scriptorum emendatæ et a summis criticis antiquo nitori restitutæ: annon oportuit illorum ingeniorum, quæ optimi quique nostratium laudibus et imitatione celebrarunt, opera popularibus nostris exhiberi pura, emendata, quantum fieri potest libera a depravatione barbariæ quam transierant? Hoc igitur primum et præcipue curamus, ut non solum ex optimis quæ exstant editionibus scriptorum quisque exprimatur, sed harum etiam multas criticis celeberrimis tradidimus denuo examinandas et emendandas; præterea, ubicumque res videtur postulare, Regiæ Bibliothecæ manuscriptos imus consultum. Altera cura est, ut ad intelligentiam quoque scriptorum in Collectione nostra præstemus quod prosit unicuique: quum enim adnotatio vel præstantissima ex arbitrio denique pendeat commentatoris, cui plana nonnunquam videbuntur quæ aliis obscura, interpretationes latinas e regione græcorum ponere decrevimus, utpote quæ prorsus omnia reddant, non locos selectos illustrent. Has vero, antequam tradantur typothesis, doctissimi viri severo examini subjectas accurate corrigunt; nonnullorum scriptorum plane novæ parantur. Denique multum augeri putavimus editionum nostrarum utilitatem, si boni rerum nominumque indices adderentur; nam vel ii qui scriptorem aliquem sæpe legerunt, nonnunquam haud satis meminere quo in libro ejus quove versu vel capite narretur res qua opus habent. Ceterum e cura unicuique scriptori impensa referetur in præfationibus.

Homeri, ut nunc res sunt, Wolfiana dari debebat recensio, quam ex Gulielmi Dindorfii editione accurate expressimus. Interpretationes latinæ, bono ut nobis videtur consilio, in hoc antiquissimo poeta verbum verbo reddunt, nisi quod sæpe comtas posteriorum more periodos ingerunt, oppositionibus distinentes, causalibus particulis vincientes, quæ apud illum ingenue et libere procedunt. Præterea ipsis inhærent veteris textus græci vitia, et alia quædam ex vertentium incuria nata, plurima denique in iis vocabulis commissa, quæ recentiorum demum criticorum et interpretum sollertia explicuit. In postremis ita versati sumus, ut, quæ dubitatione carere et firmis niti testimoniis viderentur, ea haud cunctanter repræsentaremus; at ubi dubitationis aliquid superesset, sequeremur potius antiquorum interpretationem eam quæ sententiæ aptissima esset. Hoc autem præsertim enisi sumus ut quam proxime posset latina langua Græcorum vestigia legeremus, quo patris poetarum membra et motus omnes, quantum per latinam vestem licebat, conspiciendi præberentur; sed in tali incepto non potuit impediri, quin nonnulla quæ rarissime sibi indulserunt Latini, hæc translatio offerat frequentissime; nonnulla etiam quæ argenteam ætatem egrediuntur, recipi necesse erat: a barbaris tamen verbis et locutionibus sedulo cavimus. Ita, veteribus licet superstructa, hæc interpretatio pro nova esse possit.

[...]

Reliquum est, ut Tu, benevole Lector, operam huic volumini impensam æquo animo boni consulas. Vale nobisque fave.

Parisiis, idibus Octobribus MDCCCXXXVII.

Table of Contents.

Ranarum et Murium Pugna.

Hymni vel Exordia. I. In Apollinem. II. In Mercurium. III. In Venerem. IV. In Cererem. V. In Venerem. VI. In Bacchum. VII. In Martem. VIII. In Dianam. IX. In Venerem. X. In Minervam. XI. In Junonem. XII. In Cererem. XIII. In Matrem Deorum. XIV. In Herculem Leonis-Animo. XV. In Æsculapium. XVI. In Dioscuros. XVII. In Mercurium. XVIII. In Pana. XIX. In Vulcanum. XX. In Apollinem. XXI. In Neptunum. XXII. In Jovem. XXIII. In Vestam. XXIV. In Musas et Apollinem. XXV. In Bacchum. XXVI. In Eundem. XXVII. In Dianam. XXVIII. In Minervam. XXIX. In Vestam et Mercurium. XXX. In Terram Matrem Omnium. XXXI. In Solem. XXXII. In Lunam. XXXIII. In Dioscuros.

Epigrammata.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings