V. IN VENEREM.
Reading edition
1 Venerandam, aurea-corona-insignem, pulcram Venerem, canam; quæ totius Cypri arces sortita-est in-mari-sitæ, ubi ipsam Zephyri vis humidum spirantis tulit per undam valde-sonori maris, 5 spuma in molli. Eam autem aureis-vittis-insignes Horæ suscepere libenter, circùmque immortales vestes induerunt; capitique immortali coronam fabrefactam imposuere pulcram, auream; in perforatis autem auriculis ornamentum orichalci, aurique pretiosi; 10 collum vero circa molle, et pectora candida, monilibus aureis eam ornabant: quibus quidem ipsæ Horæ ornatæ-sunt aureis-vittis-insignes, quum eunt ad chorum amabilem deorum et ædes patris. Verum postquam omnem circa corpus ornatum posuerant, 15 duxerunt ad immortales; hi vero eam salutabant conspicati, manibusque datis-excipiebant, et cupierunt quisque ut-esset sibi ingenua uxor, et ipse eam domum duceret, speciem admirantes violis-coronatæ Cythereæ. Salve, volubilibus-oculis, mellea; da vero in certamine 20 victoriam huic (mihi) auferendam, meumque orna cantum: at ego et tui et alius meminero cantionis.