← Table of contents
Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Tertia

XV. IRESIONE.

Reading edition

1 Domum adivimus viri opulenti, qui multum potest, multumque superbit dives usque. Ipsæ patescite, fores: divitæ enim intrabunt multæ, cumque divitiis etiam lætitia florens, 5 et pax bona: omnia autem vasa plena fiant, ac turgida semper in mactram irrepat maza. [Nunc quidem hordeacam pulcram sesamussam....] Filii autem uxor carpento vehetur vobis, mulique portabunt eam veloces ad hanc domum; 10 ipsa vero telam texat electro insistens. Redibo tibi, redibo quotannis, ut hirundo. Sto in vestibulo, nuda pedibus: verum affer cito. .................... Quod si quid dederis, bene est; sin minus, non stabimus: non enim cohabitatum huc venimus.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings