← Table of contents
Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Tertia

III. IN VENEREM.

Reading edition

1 Musa, mihi dic opera aureæ Veneris, Cypriæ, quæ diis dulcem cupidinem immisit, atque domuit gentes mortalium hominum, avesque aerias, et feras omnes, 5 tum quot continens multas nutrit, tum quot pontus; omnibus vero opera curæ-sunt pulce-coronatæ Cythereæ. Tres autem dearum non potest flectere animos, nec decipere: filiam ægidem-tenentis Jovis, cæsiis-oculis Minervam; non enim ei placuere opera aureæ Veneris; 10 verum ei bellaque placuerunt et opus Martis, præliaque, pugnæque, et præclara opera instruere.[TR1] Prima fabros viros terrestres docuit facere plaustra, et currus varios ære. Ipsaque virgenes tenello-corpore in ædibus manentes 15 præclara opera docuit, in mente ea ponens unicuique. Neque unquam Dianam aureis-sagittis, tumultuosam, domat in amore risus-amans Venus. Etenim ei placuere arcus, et in-montibus feras interficere, citharæque, chorique, clarique ululatus, 20 lucique umbrosi, justorumque urbs virorum. Neque venerandæ puellæ placuere opera Veneris, Vestæ, quam primam genuit Saturnus versutus, [atque etiam minimam, consilio Jovis ægidem-tenentis,] venerandam, quam ambiebant Neptunus et Apollo; 25 ea autem prorsus noluit, verum rigide abnuit; juravitque magnum jusjurandum, quod vere perfectum-est, ubi-tetigerat caput patris Jovis ægidem-tenentis, virginem se fore per-omnes dies, diva dearum. Ei vero pater dedit pulcrum donum, pro nuptiis: 30 atque media in domo exinde residebat, adipe sumta; omnibus autem in templis deorum honoris-compos est, et apud omnes mortales deorum primaria est. Harum non potest flectere animos, neque decipere; ceterorum autem nihil est quod-effugerit Venerem, 35 nec deorum beatorum, nec mortalium hominum: quin et Jovis mentem seduxit fulmine-gaudentis, qui maximusque est maximumque sortitus-est honorem: atque hujus, quando voluerit, prudentem mentem decipiens, facile miscuit cum-mortalibus mulieribus, 40 Junonis eum oblivisci-faciens, sororis conjugisque, quæ longe specie præstantissima est inter immortales deas, augustissimam vero ipsam genuit Saturnus versutus materque Rhea; Jupiter vero æterna consilia sciens venerandam uxorem fecit-sibi honesta doctam. 45 Huic autem et ipsi Jupiter dulcem cupidinem injecit animo, viro cum-mortali ut-misceretur, ut citissime ne ipsa quidem ab-humano concubitu libera esset, et ne-quando gloriata diceret inter omnes deos, dulce ridens, risus-amans Venus, 50 quod ipsa deos miscuerit-cum mortalibus mulieribus, ac mortales filios genuerint immortalibus, quodque deas miscuerit-cum mortalibus hominibus. Anchisæ vero proinde ei dulcem amorem injecit animo, qui tunc in summis montibus fontibus-irriguæ Idæ 55 pascebat boves, corpore immortalibus similis. Hunc autem deinde conspicata risus-amans Venus amavit; vehementerque ejus mentem cupido occupavit. In Cyprum vero profecta, odoratum templum ingrediebatur, [in Paphum; ubi ei lucus est, et altareque odoratum: 60 ibi ea ingressa, fores occlusit splendidas:] illic autem eam Gratiæ lavarunt et unxerunt oleo immortali, qualia diis gratiam-addunt sempiternis. [ambrosio, tenui, quod nempe ei suffitum erat.] Induta vero bene omnes circa corpus vestes pulcras, 65 auro ornata, risus-amans Venus contendit ad Trojam, derelicta odorata Cypro, alte inter nubes velociter faciens iter. Ad-Idamque venit fontibus-irriguam, matrem ferarum: ivit vero recta ad-stabulum per montem: ac post ipsam 70 adulantes canique lupi, torvique leones, ursæ, pardique veloces, cervorum insatiabiles, iverunt; eaque inspiciens, in præcordiis oblectabat-sibi animum; et his in pectora injecit cupidinem; ii autem simul omnes bini cubuerunt per umbrosos recessus. 75 Ipsa vero ad tuguria bene-structa pervenit: invenit autem in-stabulis relictum, solum ab aliis, Anchisen heroem, ad diis pulcritudinem-habentem. Ceteri vero simul boves sequebantur pascua per herbosa, omnes; is autem ad-stabula relictus, solus ab aliis, 80 versabatur huc et illuc, clare citharam-pulsans. Stetit vero coram ipso Jovis filia Venus, virgini indomitæ magnitudine et specie similis; ne ipsam formidaret in oculis conspicatus. Anchises autem videns perpendebat, mirabaturque 85 speciemque, magnitudinemque, et vestimenta splendida. Peplum enim induerat-sibi splendidiorem ignis fulgore, habebatque flexiles armillas, fistulasque lucidas; torques porro circa molle collum perpulcræ erant, pulcræ, aureæ, variegatæ: et tanquam luna, 90 pectora circa mollia splendebat, mirabile visu. Anchisen vero amor cepit; verbumque is ei ex-adverso dixit: Salve, regina, quæcunque beatorum has ad-ædes venisti, Diana, vel Latona, vel aurea Venus, vel Themis generosa, vel cæsiis-oculis Minerva, 95 vel forte aliqua Gratiarum, huc venisti, quæ diis omnibus comites-sunt, et immortales vocantur: vel aliqua Nympharum, quæ lucos pulcros incolunt: [aut Nympharum, quæ pulcrum montem hunc habitant,] et fontes fluviorum, et prata herbosa. 100 Tibi autem ego in specula, conspicuo in loco, aram struam, faciamque tibi sacra pulcra tempestatibus omnibus; tu vero benignum animum habens da me inter Trojanos illustrem esse virum; facque in-posterum mihi floridam prolem: at me ipsum 105 diu bene vivere, et videre lumen solis, beatum inter cives, et senectutis ad-limen pervenire. Ei autem respondebat deinde Jovis filia Venus: Anchise, gloriosissime terrigenarum hominum, nulla profecto dea sum: cur me immortalibus assimilas? 110 sed mortalisque sum, mulierque me peperit mater. Otreus autem mihi est pater inclytus, si forte audivisti, qui omni Phrygiæ bene-munitæ imperat, linguam autem vestramque et nostram probe novi; Trojana enim domi me nutrix alebat; ea vero perpetuo 115 parvam me filiam educebat, cara a matre acceptam. [Sic utique linguam etiam vestram bene novi.] Nunc autem me abripuit auream-virgam-habens Argicida, ex choro Dianæ aurea-sagitta-insignis, tumultuosæ: multæ sane Nymphæ et virgines magna-dote-dignæ 120 ludebamus; circumque turba infinita coronæ-instar-cingebat: inde me rapuit auream-virgam-habens Argicida, multa vero duxit me super culta mortalium hominum, multamque terram-indivisam et incultam, quam feræ cruda-vorantes peragrant per umbrosos recessus: 125 nec pedibus tangere videbar almam terram: Anchisæ autem me dicebat ad cubilia vocari ingenuam uxorem, tibique præclaros filios esse-parituram. Ac postquam ostendit et monuit, ille nempe rursus immortalium ad gentes abiit, fortis Argicida: 130 at ego ad-te veni; dura vero mihi aderat necessitas. Sed te per Jovem supplex-oro, ac parentes bonos; neque enim mali talem genuissent: indomitam me ubi-duxeris et inexpertam amoris, patrique tuo ostende, et matri honesta doctæ, 135 tuisque fratribus, qui tibi ex-eodem genere nati-sunt, [non ipsis indigna nurus ero, sed congrua:] si tibi indigna mulier futura-sim, sive etiam non. Mitte autem nuntium cito ad Phrygas agiles-equos-habentes, dicturum patrique meo, et matri, sollicitæ licet: 140 hi vero tibi aurum abunde, vestitumque textilem mittent; tu autem multa et præclara excipe dona. Hæc vero ubi-feceris, epulis-celebra nuptias amabiles, honorabiles hominibus et immortalibus diis. Sic locuta dea, dulcem cupidinem ei injecit animo; 145 Anchisen autem amor cepit, verbumque is dixit et elocutus-est: Si quidem mortalisque es, mulierque te peperit mater, Otreus vero est tibi pater inclytus, ut narras, immortalisque gratia internuntii huc venisti, Mercurii, mea vero uxor vocaberis per-dies omnes; 150 nemo deinceps deorum, nec mortalium hominum, hic me cohibebit, donec tuo in-amore congrediar statim nunc; neque si longe-jaculans ipse Apollo arcu ab argenteo emiserit in me tela luctuosa. Velim postea, mulier similis deabus, 155 tuum cubile ubi-ascendero, introire in Orci domum. Sic fatus, prehendit manum: risus-amans autem Venus reptabat aversa, oculis pulcris dejectis, ad lectum bene-stratum, ubi antea erat regi lænis mollibus stratus; at superne 160 ursorum pelles jacebant, raucisonorumque leonum, quos ipse occiderat in montibus altis. Hi vero postquam lectos bene-structos inscenderant, ornatum quidem illi primum a corpore demsit splendidum, fibulasque, flexilesque armillas, fistulasque et torques; 165 solvitque ei cingulum, et vestimenta splendida exuit, et deposuit in solium argenteis-clavis-distinctum Anchises: ipse autem deinde, deûm sententia et fato, cum-immortali concubuit dea mortalis, non plane sciens. Quando autem retro ad stabulum vertunt pastores 170 bovesque et pingues oves pascuis e floridis, tunc Anchisæ quidem dulcem somnum offudit suavem; ipsa vero corpore induebat-sibi vestimenta pulcra. Induta autem bene omnia circa corpus, diva dearum stetit ad tugurium: ac bene-structam domum 175 attigit caput; pulcritudo vero genarum effulgebat immortalis, qualis est pulcre-coronatæ Cythereæ; e somnoque eum suscitabat, verbumque dixit et elocuta-est: Surge, Dardanide; quare jam altum somnum carpis? et considera, si omnino similis ego videor esse ei 180 qualem tu me primum oculis advertisti. Sic dixit: is vero e somno valde promte auscultavit. Ut autem vidit collumque et oculos pulcros Veneris: timuitque, et oculos declinando vertit alio; iterumque deinde læna cooperuit-sibi pulcros vultus, 185 et eam precans verbis alatis allocutus-est: Statim te ut primum, dea, vidi oculis, novi, quod dea eras; tu autem non verum dixisti. Sed te per Jovem supplex-oro ægida-tenentem, ne me viventem inanem inter homines sinas 190 habitare, sed miserere: quoniam haud longævus vir fit, qui cum-deabus concumbit immortalibus. Ei vero respondebat deinde Jovis filia Venus: Anchise, gloriosissime mortalium hominum, confide, neu quicquam tuo in animo timeas nimis. 195 Non enim tibi ullus esse debet timor, malum te passurum ex me quidem, neque ex aliis beatis; quoniam carus es diis. Tibi autem erit carus filius, qui inter Trojanos imperabit; et filii filiis perpetuo enascentur. Ei vero Æneas nomen erit, quoniam me gravis 200 habuit dolor, quandoquidem mortalis viri incidi in-lectum. Diis-similes autem maxime mortalium hominum erant semper orti a vestro genere formaque specieque. Nempe flavum quidem Ganymedem providus Jupiter rapuit, ipsius ob pulcritudinem, ut immortalibus interesset, 205 atque Jovis in domo diis potum-ministraret, mirabile visu, omnibus honoratus immortalibus, aureo ex cratere hauriens nectar rubrum. Troem vero luctus ingens tenebat mente, neque omnino norat qua sibi carum filium abripuisset divina procella: 210 verum hunc deinde lugebat penitus dies omnes. Et ipsum Jupiter miseratus-est, deditque ei filii pretium, equos celeripedes, qui immortales ferunt. Hos ei dono dedit habendos, dixitque singula Jovis de-consiliis internuntius Argicida, 215 quod foret Gan. immortalis, et senii-expers per-dies omnes. Ac postquam Jovis ille audierat nuntium, non-amplius dein lugebat, gavisus-est autem animo intus; lætusque equis pedibus-ventosis vehebatur. Ita vero rursus Tithonum aureum-solium-habens rapuit Aurora, 220 vestri generis, assimilem immortalibus. Profecta-est autem ire oratura atras-nubes-cogentem Saturnium, ut-immortalisque esset, et viveret dies omnes; ei Jupiter annuit, et perfecit votum: stulta; neque cogitavit in mente veneranda Aurora 225 pubertatem petere, abradereque senectutem perniciosam. Eum sane quamdiu quidem habebat valde-amabilis pubertas, Aurora oblectans-se aureum-solium-habente, mane-genita, habitabat apud Oceani fluenta, ad terminos terræ: at postquam primi cani effundebantur capilli 230 pulcro ex capite generosoque mento, ejus utique a-lecto abstinebat veneranda Aurora; ipsum autem demum nutriebat, in ædibus tenens, ciboque ambrosiaque, et vestimenta pulcra dans. Sed quando demum prorsus odiosa senectus urgebat, 235 neque ullum movere membrorum poterat, neque attollere, hoc ei in animo optimum videbatur consilium: in thalamo eum deposuit, foresque occlusit splendidas; ejus vero vox fluit perpetua, neque omnino vis est, qualis antea erat in flexilibus membris. 240 Non ego te talem inter immortales optarim immortalemque esse, et vivere dies omnes. Sed si quidem talis manens specieque corporeque vivas, nosterque maritus vocatus sis, non deinde me dolor densis præcordiis cooperiat. 245 Nunc vero te quidem cito senectus communis cooperiet immisericors, quæ deinceps astat hominibus, perniciosa, laboriosa, quam utique odio-habent etiam dii. At mihi magnum probrum inter immortales deos erit per-dies omnes penitus, propter te, 250 qui antea mea colloquia, et consilia, quibus olim omnes immortales miscui cum-mortalibus mulieribus, formidabant; omnes enim mea domabat cogitatio: nunc vero non-amplius mihi os hiscet fateri hoc inter immortales; quoniam valde multum mulctata-sum 255 damno vehementi, non nominando, aberravique mente, filium vero sub zona mihi-posui, mortalis concubitu-usa. Illum quidem, ubi jam primum viderit lumen solis, Nymphæ ipsum nutrient montanæ, profundos-sinus-habentes, quæ hunc habitant montem magnumque divinumque, 260 quæ nec mortales, nec immortales comitantur: diu quidem vivunt, et immortalem cibum comedunt, atque inter immortales pulcrum chorum exercent. Cum-his autem Silenique et speculator Argicida, miscentur in amore, in-recessu speluncarum amabilium. 265 Cum-his vero simul aut abietes, aut quercus altis-verticibus, nascentibus ortæ-sunt super terra virorum-altrice, pulcræ, virentes, in montibus excelsis. Stant altæ; lucos autem ipsas vocant immortalium; eas vero nequaquam mortales tondent ferro. 270 Sed quando demum fatum astiterit mortis, arescunt quidem primum super terra arbores pulcræ, cortexque circumcirca-perit, deciduntque rami: harum autem simul anima relinquit lumen solis. Hæ quidem meum nutrient apud se filium habentes. 275 Eum quidem ubi jam primum ceperit valde-amabilis pubertas, ducent tibi huc deæ, ostendentque filium. Tibi autem ego, ut hæc in animo omnia persequar, in quintum annum rursus veniam, filium ducens. Hunc quidem, ubi jam primum videris germen oculis, 280 gaudebis videns (valde enim deo-similis erit), duces vero statim ipsum ad Ilium ventosum. Si quis autem interrogarit te mortalium hominum, quænam tibi carum filium sub zona posuit mater, huic tu dicito memor, ut te jubeo: 285 dic sane Nymphæ calyci-similibus-oculis progeniem esse, quæ hunc habitant montem, indutum silva. Sin effaberis et gloriaberis insipienti animo, in amore te mixtum-fuisse cum-pulcre-coronata Cytherea, Jupiter te iratus feriet ardenti fulmine. 290 Dicta-sunt tibi omnia: tu vero mente tua quum-intellexeris, contine-te, neu indica; deorum autem verere iram. Sic locuta, abripuit-se ad cœlum ventosum. Salve, dea, Cypro bene-cultæ imperans; a-te autem ego exorsus, transibo alium ad hymnum.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings