XXXIII. IN DIOSCUROS.
Reading edition
1 De Dioscuris volubilibus-oculis-præditæ dicite Musæ, Tyndaridis, Ledæ pulcræ-talis præclaris filiis, Castoreque equûm-domitore, et irreprehenso Polluce; quos sub Taygeti vertice, montis magni, 5 mixta in amore cum-nubes-cogente Saturnio servatores peperit filios terrestrium hominum, velociumque navium, quando sæviant procellæ hiemales per pontum implacabilem; ii vero e navibus supplicantes vocant Jovis pueros magni, 10 agnis mactatis albis, fastigia ubi-conscenderint puppis; eam autem ventusque magnus et unda maris fecere submersam: hi vero repente apparuerunt fuscis alis per ætherem properantes, statim autem gravium ventorum cessare-fecerunt procellas, 15 fluctusque straverunt albi maris in pelago nautis, signa bona laboris navigandi ipsis; illi autem conspicati gavisi-sunt, cessaruntque ab-ærumnoso labore. Salvete, Tyndaridæ, velocium vectores equorum: verum ego vestrûm et alius meminero cantionis.