← Table of contents
Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Tertia

XXXII. IN LUNAM.

Reading edition

1 Lunam canere patulam-alis (volantem) aggredimini, Musæ, suaviloquæ filiæ Saturnii Jovis, peritæ cantus; ex qua splendor terram involvit a-cœlo-ostensus, capite ab immortali; multusque decor suboritur 5 splendoris fulgentis; nitetque tenebrosus aer aurea a corona; radii autem in-aere-versantur, quando ab Oceano, quum-laverit corpus pulcrum, vestes induta longe-lucentes divina Luna, ubi-junxit equos ardua-cervice, fulgidos, 10 rapide ulterius agitavit pulcre-jubatos equos, vespertina, in-medio-mense, quando plenus-est magnus globus, splendidissimique radii tunc augescentis sunt cœlitus; signum autem mortalibus et indicium est. Cum-hac olim Saturnius mixtus-est amore et concubitu: 15 hæc vero gravida-facta, Pandiam peperit filiam, conspicuam formam habentem inter immortales deos. Salve, regina, dea candidis-ulnis, divina Luna, benevola, pulcris-comis; a-te autem incipiens, laudes virorum canam semideorum, quorum celebrant opera cantores, 20 Musarum ministri, ab oribus amabilibus.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings