XXXI. IN SOLEM.
Reading edition
1 Solem celebrare rursus, Jovis nata, incipe, Musa, Calliope, lucentem, quem Euryphaessa magnis-oculis peperit Terræ filio et Cœli stellati. Duxit enim Euryphaessam inclytam Hyperion, 5 germanam-sororem, quæ ei peperit pulcros liberos, Auroramque roseis-cubitis, et pulcris-comis Lunam, Solemque indefessum, assimilem immortalibus diis; qui lucet mortalibus, et immortalibus diis, equis invectus: horrendum vero is tuetur oculis 10 aurea e galea; clarique radii ab ipso splendidum nitent; ad temporaque genæ claræ a capite venustam tenent faciem longe-lucentem; pulcerque circa corpus fulget vestitus, textura-tenui, flatu ventorum: subtus autem masculi equi 15 ubi ille quum-stiterit aureo-jugo currum et equos, vespertinus mittat per cœlum in-Oceanum. Salve, rex, lubens autem victum animo-gratum præbe: a te vero exorsus celebrabo articulate-loquentium genus virorum semideorum, quorum opera dii mortalibus ostenderunt.