← Table of contents
Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Tertia

XIV. CAMINUS SIVE TESTA.

Reading edition

1 Si mihi dabitis mercedem, canam, o figuli: huc-ades, age, Minerva, et tuere manu caminum: pulcre autem incalescant pocula,[TR1] et omnia canistra, torreanturque pulcre, et magno pretio potiantur, 5 multa quidem in foro vendita, multa autem in-viis, multumque lucrentur ipsi: nobis vero contingat, ut iis cantemus. At si ad impudentiam versi mendacia concinnetis, tum vero convocabo fornaci vastatores, Syntriba pariter Smaragumque, et Asbetum, et Sabacten, 10 Omodamumque, qui huic arti mala plurima afferat. Vasta igni porticum et domos; unaque caminus totus conteratur, testis multum plorantibus. Ut malæ equinæ crepant, sic crepet caminus, omnis intra se testas comminuens. 15 Huc-ades et Solis filia, venenis-dives Circe, dira venena sparge, ac perde ipsosque et opera eorum. Huc et tu, Chiron, ducito multos Centauros, quique Herculis manus effugerunt, quique perierunt: male tundant hæc opera, concidatque caminus, 20 ipsi autem plorantes videant facta mala: ego vero lætabor conspiciens ipsorum infelicem artem. Qui autem se-inclinaverit in fornacem inspecturus, igne hujus tota facies aduratur, ut omnes discant recta facere.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings