Caput (XII.) Duodecimum.
Reading edition
327. Nōmina novae familiae hīc libet nārrāre. Gelaviī pater erat Pachus, soror Laris. Spōnsa autem Gelaviī Fenis appellābātur ; hujus parentēs Calefus et Upis. Upim crēdidī vix amplius quadrāgintā quattuor habēre annōs, et neque Pachum neque Calefum exsuperāre quīnquāgintā. Bīduum praeparandīs nūptiīs dēstinantur ; quae quidem omnia ipsīs relinquō. Nūntiō tamen parentibus per interpretēs meōs,—sī quid vestis apud mē sit, quod ūtendum velint sūmere propter fīliās suās, vel sī quae dē cavernīs videantur prō cubiculīs commodae, nē graventur quidvīs mē rogāre.
328. Inter haec maximō cum gaudiō accurrit Totopillus, nūntiatque sē ālitēs trēs, ex eō genere quod posset mānsuēscere, cēpisse vīvōs. Atquī nōn erant phāsiānī, neque, quantum ego poteram intellegere, ōtidēs ; sed nostrātium gallōs gallīnāsque potius referēbant, quamquam longē erant grandiōrēs augustiōrēsque, ac sānē splendidī. Equidem Gallum Indicum prō nōmine indidī. Libenter crēdēbam, hoc avium genus numerō ōvōrum apprīmē excellere : tum mānsuēfacienda dēcernō. Mās ūnus erat, duae fēminae : nesciēbam, anne parēs numerō conjugēs esse dēbērent : sed Totopillō imperāvī, asservāret omnēs summā cum sēdulitāte, daretque operam, ut prōlēs gignerētur plūrima ac mānsuēta. Ipsum erat genus ālitum, quod ōlim mihi Gelavius dēnotāverat. 329. Quandō autem frūctuārium meum intrō, fūrēs ibi videō rēs dēspoliāsse. Cocōrum aliquot nucēs, sacculō quōdam discissō, abreptae fuerant : id sine dubiō macacōrum erat opus. Atque anteā, mē absente, ūnam nucem surripuerat macacus, neque, quī rem vīdit Totopillus, poterat prohibēre. Aliās rēs mīrē disjectās suīs ē locīs invenīmus : fēlēs inculpat Totopillus. Equidem nōn crēdō : sed ille urget vehementer, petitque ut liceat ūnam reservāre fēlem cum pusillō mare, cēterās abigere : ego vērō, nē nimium adversārer, tandem permīsī.
330. Explōrātīs cavernīs, trēs prō conjugālibus cubiculīs dēstinantur : sed quoniam opera quaedam prius vidēbantur necessāria, meō ipsīus cubiculō cēdō. Hoc atque mūsēum novīs nūptīs permittō, frūctuārium Calefō et Upī : ego in armāmentāriō dormiō. Nūptiās suō ferē in mōre trānsigunt : sed postquam uterque pater spōnsum spōnsam suam ōsculārī jussit, (id quod sollemnēs caerimōniās mihi vidēbātur termināre,) ego, indūtus rēgium vestītum, perōrātūrus assurrēxī, jussīque Gelavium interpretārī. 331. Dīxī mē, Deī nōmine, in meam eōs īnsulam convēxisse, ut forent beātī, mē regente : cēterum obsequentiam postulō : jamque imprīmīs, mea lingua est ab omnibus perdiscenda, et quantum fierī potest, semper dehinc hāc in īnsulā audiētur.—Tum Gelaviō et Totopillō imperō, ut prandium nūptiāle appōnātur. Post prandium, in rūpem ambulābant, mīrantēs īnsulam. Vespere, obortīs tenebrīs, ē corruptō pulvere nitrātō aliquot ego pyrobolōs cremāvī, gestientibus barbarīs. Sīc cōnfectae sunt nūptiae.
332. Jam ego Upī mātrēs antilopās, ā cane vigilanter cūstōdītās, dēmōnstrāveram, et dē mulgendī arte cōnātus eram explicāre. Ea cūram lactāriam ācerrimē suscipit : duae autem erant mātrēs cum haediculīs, nec multum sānē exspectābam lactis, quamquam corpore erant grandiōrēs. Eadem cassāvam pānem ex mandiocā et tapiocam optimē cōnficiēbat. Mox Calefus pollicētur nova vāsa fictilia, ac meliōra quidem, sē factūrum ; atque ego dē cāseō, dē būtȳrō, dē lactis flōre, quidquid nōveram, per Totopillum commūnicō, sed cāseum praesertim cēnseō faciendum. Item plumbum liquefactum, ad vitream vāsōrum superficiem quantum cōnferat, dēmōnstrō. 333. Pachus īnstrūmenta agrī colendī atque omnem rem ferrāriam vehementer admīrātur : mox per Gelavium ēdoctus, prīnceps ēvādit faber ferrārius, item agricola. Calefus operam figulīnam, lōrāriam, fūnāriam potius exercēbat ; māteriam quoque caedēbat libēns. Totopillus, ut anteā, culīnae sē dabat : item cālō erat atque aurīga, et hortulānus et lanius et auceps. Multam hic habuit in condendīs dēcipulīs perītiam. Numquam ego nē ūnum quidem cunīculum resticulīs potuī capere ; at Totopillus porcillōs plūrimōs, avēs innumerābilēs, laqueīs convolūtīs aut suspēnsīs capiēbat : hinc illae cēnārum dēliciae, illa pennārum plūmārumque cōpia, quam mīrātus eram ; hinc nūperrimē gallus Indicus cum gallīnīs. Etenim Gelavius patriō suō rēgulō vestem pulcherrimam, ē multicolōribus avium plūmīs contextam, dōnō dedit, quālis in Angliā caballī pretium afferret.
334. Videō porrō mē ipsum, velut in Brazīliā quondam, oportēre nunc prō operārum praefectō esse. Nauticam quidem rem ipse prō mē suscēpī ; sed in nendō ē foliīs fīlum, in complicandō cannās, juncōs,—multa faciēbant fēminae. Līnāmenta lucernārum torquent, oleam palmārum exprimunt. Ē lignāriā fabrōrum arte plēraque jam Gelavius exercēbat et quidquid jubērem, perficiēbat prūdentissimē. In vīminibus cannīsque contexendīs perītissimī erant omnēs. Hic autem locī affirmāre oportet quid dē barbarīs sentiam, nōn omnibus, sed multīs, quōs nōs Anglī nimium contemnimus. Errās valdē et pessimē cōnsulis, sī longē ex ipsōrum cōnsuētūdine velīs eōs dētorquēre ; attamen hunc errōrem sī dēclīnās,—sī apertē ingenuē fidēliter jūstē agās,—multō fidēliōrēs tibi erunt quam quis putāverit ; mox mīram sagācitātem, grātōs animōs generōsōsque, aliāsque virtūtēs neutiquam spernendās dēprehendēs summam inter barbariem. Nōs autem, heu lūgubrī fātō ! nostra commūnicāmus vitia, illōsque dēdiscimus nātīvās ipsōrum virtūtēs ; dein incertīs ex causīs inimīcitiae īnsurgunt, dōnec hostīle odium mītia commercia pessumdet. 335. Prīma autem mihi cūra post nūptiās erat, ut ⸤rēs comparātās⸥ melius ōrdinārem, ūnamquamque suō in loculō. Novās ut ōllās largiōrēsque praeparāret Calefus, urgēbam, argillamque unde habēret, indicāvī. Ego autem, quoniam veterēs nōn sufficiunt arcae, majus quiddam, armāriī īnstar, eum mēnsīs interiōribus, condō. Forēs illās diaetae nauticae prīncipālis, quae suprā biennium apud mē jacuerant, prō hujus armāriī foribus adhibeō. Illud opus mē per sex diēs exercuit. Totopillum jussī cūrātissimē dēligere, quid prīmum dēbēret cōnsūmī, quid in saccharō cōnservandum, quid per sē posset cōnsistere. Is autem dioscōreīs, mandiocīs, cucumibus in novō agellō per sē dedit operam. Quotiēs aliquid aut piscium aut carnis erat cōnsūmendum, plūrēs didicerat reservāre reliquiās, quibus ⸤ēlixīs propter canem ac fēlēs⸥ massae farīnulentae vel alius cibus gustum dērīvārent idōneum. 336. Mox dē oleō ac saccharō erat prōvidendum, dēque sagōne* (quod appellant) et dē cērā palmārum. Palmīs aliquot succīsīs, aut farīnulentam medullam aut cēram habēbāmus : folia, cannās, stīpitēs, ad suōs quidque ūsūs adhibēmus. Maximam autem et oleī et saccharī cōpiam jam nunc cēnsuī parandam. Saccharum Gelavius, optimum illud quidem, ē palmā quādam affatim dētulit : Borassum Flābellifōrmem, ut nunc audiō, appellant arborem. 337. Post haec dē agricultūrā dubitābam. Zēam quam maximē accūrandam opīnābar. Orȳzae plantās in hortīs dīxī invēnisse Gelavium ; sed illam cultūram minus esse salūbrem crēdidī, nec posse nisi ūvidissimō in locō exercērī. Attamen Pachus et Calefus ōrant, ut sibi liceat hanc rem administrāre : itaque ipsīs remīsī, simul indicāns zēam ā mē orȳzae antepōnī. 338. Pachus in cavernīs ōrdinandīs strēnuum sē praebet. Fēminae, adjuvante Gelaviō et māteriem suppeditante, in vestibus nectendīs valdē erant industriae ; mox datō sāpōne, vestīmenta lavāre ēdocuī. Tandem, post duōs ferē mēnsēs, tōta mea familia suās habēbat sēdēs, satis ōrnātās, suāsque operās.
339. Tantīs adjūmentīs suffultus, poteram esse ōtiōsior, immō sēgnior : nec laetior tamen eram. “ Quōrsum haec ? ” interrogābam. “ Num tōta mea vīta sīc est dēgenda,—rēs opīmās colligendō, cōnsūmendō ? An meliōrem aliquam religiōnem poterō hīs barbarīs impertīre ? Tentandum est fortasse : sed linguam meam imprīmīs perdiscant oportet. Anne hōrum operā ecquandō patriam recuperābō meam ? ” Tālibus exercitus cōgitātiōnibus maestior fīēbam ac taciturnior : id vērō sentiō pessimī esse exemplī. Etenim nisi multum colloquar, nē Gelavius quidem nec Totopillus garrient Anglicē ; tum cēterī nōn poterunt discere. Statuō fābellīs ac nārrātiunculīs, quotiēs cēnāmus, abundāre ; et, cum Gelaviō imprīmīs, item cum Totopillō, dē religiōne sermōnēs habēre seorsum. 340. Equidem jam prīdem dē meā ipsīus historiā quaedam, praecipuē dē naufragiō, illīs nārrāveram ; sed plūrima tunc parum intellēxēre, atque iterum audīre avēbant. Nunc autem prīmum clārē dīxī quondam fuisse mē Maurī hominis barbarī servulum ; id quod animōs eōrum adeō perculit, ut singula quaeque audīre cupīverint magnopere. Ego autem quae plūrēs per diēs tunc nārrāvī, nōn cēlārem lēctōrem meum, nisi dictū longiuscula forent. Profectō illa servitūs crūdum meum et praeferōcem animum salūbriter mītigāvit ; et quoniam erum nōn crūdēlem habuī, multa tum didicī sub Experientiā magistrā. Porrō illā in terrā calōribus assuēvī, immō rōbustior fīēbam. Sōl ōrae Marocānae, nostrō longē ācrior, aurā Ōceanī temperātur, neque nōbīs est īnsalūber, modo caput fasciā sindonis involvās, et vīnō abstineās prōrsus. Illīc quoque plūrima didicī dē frūgibus, dē holeribus, dē fruticibus, quae posteā erant ūtilia. Plūrimās rēs item minōre didicī apparātū facere, quam quō apud nōs fīunt. Quippe ferrāmenta agrestia, domesticam supellēctilem, īnstrūmentum culīnae, pistrīnī, fabricae,—offendī illīc rudiōra omnia ; sed Necessitās inventrīx multa simpliciter cōnficit, quae fātō quōdam meō discēbam. Dēnique ipsō industriae frūctū superbiēns, strēnuus operis ēvāsī, versūtus ad excōgitandum patiēnsque labōris. 341. Sed ad rem redeō. Aliud quoque jam aequum vidēbātur. Quoniam continuus labor ad vītam nōn jam erat necessārius, fēstīque aliquot diēs ipsīs barbarīs assolent, septimus diēs (quem prīmum vel Dominī diem appellāmus) Chrīstianōrum mōre dēbēbat tandem distinguī ; ex quō religiōnis aliqua posset cūra exorīrī. Itaque Kalendāriō meō recēnsitō, quisnam sit “ diēs Dominī ” discernō : tum subditīs meīs ēdīcō, ut fēstus sit hic diēs : quō diē item cōram mē post mātūtīnum cibum congregentur. Ego rēgium monīle gerēns, precem brevem Nūminī Suprēmō prōnūntiō, ut suō hālitū mentēs nostrās pūrget ; illum quoque ipsīus propter virtūtēs adōrō : posteā litterārum rudīmenta cūnctōs doceō, ut novam linguam profundius animīs dēfīgam. 342. Sī pluvia cadit, in mūsēō congregāmur ; ego in tabulam ligneam crētā scrībō : sīn serēnum est caelum, ubi harēna subtīlis ac plāna est potissimum, ibi radiō maximās dēsignō litterās. Ea imprīmīs vocābula, quae saepissimē prōnūntiantur, docuī scrībere, ut nōmina rērum, Homō, Vir, Fēmina, Canis, Pānis ; ut verba commūnia, Fac, Dīc, Dā mihi, Venī, Abī ; ut prōnōmina, Ego, Tū, Nōs, Vōs, Hic, Ille, Sīc.—Prīmō quidnam vellem faceremve, parum intellegēbant ; sed cum īdem sonus eādem cum litterā saepius audiēbātur, sentiēbam eōs excitārī. Gelavius prīmus ōrābat, ut sibi licēret rem iterāre. Dein incipit ā Mē, Tē, Sē ; item Nōs, Vōs, Hī, Hōs, Sīc, Dīc ; et postquam bis terque est ā mē ēdoctus, optimē perdidicit brevia vocābula tot, quot omnibus elementīs comprehendendīs sufficerent. Mox ego tōtam litterārum seriem, in parvā chartā cōnscrīptam, ipsī trādō. 343. Gelavius sānē et Totopillus, quī quae dīcerem intellegēbant, longē celerius ipsās discēbant litterās. Hōs amplius in diēs ēdocuī. Proximō diē Dominicō cēterīs ipsī praecipiēbant. Tandem furor discendī cūnctōs pervāsit magnus, quandō hōs vīdērunt et intellegere et prō magistrīs esse : sed multa nōn poterant legere, quī paucissima vocābula nōverant. 344. Mox ā mē exquīrit Gelavius, ex quānam rē cōnficiātur charta. Ego dē papȳrō, dē līnō, dē gossypiō faciō certiōrem ; explicō item dē membrānā sīve pergamēnā. Multa posteā folia grandiuscula ad mē reportat, siccat in sōle, premit, lēvigat ; juncōs item aquā mācerātōs contundit, gummī miscet, explānat, chartās meās imitāns, sed parum rēs cessit : tandem ē praegrandibus palmae cujusdam foliīs satis bonam cēnset habērī chartam. Dīxī huic arundinēs ac pennās avium prō calamīs scrīptōriīs sufficere, prō ātrāmentō succum sēpiae ; gummī addendum, sī liquor in chartā nimis difflueret. Ille cōnfirmat, numquam sibi dēfutūrum scrībendī īnstrūmentum, modo artem ipsam mente arripuerit. Jam ūnam cottīdiē hōram litterās eum doceō. Diē Dominī quaecumque nova vocābula cēterī didicerint, ea doceō scrībere ; paulātimque, cum plūra intellegunt, quaedam dē religiōne incipiō inculcāre.
345. Cum Gelaviō līberius dē rēbus dīvīnīs loquēbar. Quidquid dē Deō Creātōre, dē lēge mōrālī atque officiīs, dē sānctō Deī jūdiciō, dē ejusdem in sānctōs grātiā dīcerem, id omne illī facile esse et quasi nātūrāle comperiō : etiam dē immortālitāte hūmānī animī (id quod mīrābar) jam crēdēbat. Sed quotiēs audērem dē Chrīstō, dē Mōse, dē Jūdaeīs nārrāre, ōtiōsus audiēbat, quasi quī mīrārētur quid haec ad sē attinērent : aliquandō fortiter contrā dīcēbat. Tandem diffīsus posse mē tantīs argūmentīs suam impertīre gravitātem, abstinuī, nē profundius mē dēmergerem.
346. Nōn absurdum erit nārrāre, quantum Pachus suā arte ferrāriā fēminās adjūverit. Erant ē meō īnstrūmentō acūs quaedam minōrēs, item majōrēs sarcināriae. Hās Pachus multum admīrātur. Minōrēs nequit imitārī, sed utriusque fōrmae plūrēs prōcūdit grandēs, quās exacuit politque satis pulchrē, oculīs rēctē pertūsīs. Ūnīcuique fēminae dōnō dat trēs fōrmae utriusque : hīs vestēs, tegetēs, strāgula cōnsuunt.
347. Gelavius identidem quaerit ex mē, numne paeniteat mē, quod plūrēs sumus : num velim ad trēs virōs rūrsum redigī : num sī prō octo octōgintā forēmus, id oportēret dolēre : num mālim paucōrum esse quam plūrimōrum rēgulus. Nesciēbam quōrsum haec intenderent : subesse quiddam mihi vidēbātur. Dēmum interrogō dīrēctā, anne cōnsultō tālia loquātur. Tum modestē ac candidē respondet : “ Ō ere ! tālis est hujus īnsulae jūcunditās, tālis omnium rērum cōpia atque commoditās, tālis tua ipsīus benevolentia, aequitās, sapientia ; ut ego populārēs meōs vellem sānē multōs hīsce rēbus mēcum fruī. Nec dubitō fore ut illī velint eadem, sī modo licēret : tuum erit dīcere, sī id licēbit numquam. ” Haec cum respondēret, haesitāvī cōnsiliī incertus. Mox dīxī : “ sānē suīs esse illum benevolum : ego quid velle, quid nōlle dēbērem, id mihi ipsī neutiquam liquēre. ” Notāvī posteā cūnctōs, ultrā quod necesse erat, ampliāre cultūram. Id ipsum anteā fēcisse Totopillum memineram, tum cum hancce colōniam clam meditābantur : itaque crēdō omnēs eandem fovēre spem, quam indicāverat Gelavius. Hoc mē male habet, nē nimis adverser, nēve perīculōsum quidpiam grātificer. 348. Iterum ē Gelaviō quaerō quot novōs colōnōs tūtō posse venīre crēdat, et quānam sub lēge : num tot modo quot in ūnā familiā nōbīscum aetātem possint dēgere.—Respondet, “ semper sē crēdere, fore ut ego in patriam restituar : quippe, ubi ūna vēnerit nāvis, aliquandō tandem ventūram esse alteram. Tum sē suōsque, optimō dēfēnsōre orbōs, parvam manum pollentibus barbarīs relinquī : nam hōs quoque aliquandō ventūrōs, nec, nisi aut igneīs tēlīs aut majōre catervā, posse abigī. Tot ergā novās familiās, quot firmō sint praesidiō, esse optandās. Mīlle virōs nimis multōs nōn fore, sed quīnquāgintā contrā ējectāmenta maris sufficere. ” Interrogō, quid sibi velint maris ējectāmenta. Sīc ille explicat, ut dīcat, “ virōs quī in scaphīs per cāsūs maris hūc advehantur invītī. ” Vīs ergō (inquam) quīnquāgintā importāre familiās ? “ Sī licēret, vellem, ” respondet. At Gelavī ! (rūrsus ajō) id nōn per mē licēbit. Propter locōs, arborēs, antilopās, piscēs, avēs, nūlla nōn erit pugna atrōx. Nēmō mihi obtemperābit nēmō intelleget : ego inter prīmōs occīdar. 349. “ Āh, nē tālia fingās, ” (inquit) : “ nē metuās, ere ! Prius certē ego moriar : sed nōn nōstī meam gentem. ” Dīc quōmodo (inquam). “ Prīmum, ere ! (respondet) hominēs sumus, nōn bēstiae ; itaque et Deum et prīncipem venerāmur. Quisquis fortitūdine, prūdentiā, jūstitiā excellit, hunc extollere, decorāre, sequī amāmus. Tālis tū es vir, quī strēnuē ac jūstē regere callēs. Nostrōrum virōrum quot tē nōverint, tē prae nostrīs rēgulīs omnibus antepōnent. Dein, audī, quaesō, amplius. Summī nostrī rēgulī patruus est Cortops quīdam, optimus ille quidem vir, sed frātris fīlium sibi praepōnī aegrē fert, habetque factiōnem nōn parvam. Mītis est ac senior vir ; fīliī autem ejus omnēs proeliō occubant. Is profectō tālem in īnsulam colōnōs dēdūcere vehementer cupiat : immō, id ipsum audīvī, ac crēdō. Jam sī hūc advenīret, ille et suōs cūnctōs facile regeret, et tibi obsequerētur officiōsissimē. Tum omnia illa dē locīs, arboribus, antilopīs, ex cōnsuētūdine nostrā ac sine pugnā ōrdinābuntur. ” Optimē causam dīcis, Ō Gelavī (respondeō) et callidē adūlāris ; sed nimiā mē sollicitūdine tōta haec rēs excruciāret : quārē amplius dē eā nē colloquāmur.
350. Nōs autem, ita ut dīxī, cursum nostrum tenēbāmus, nec paenitēbat mē meōrum subditōrum. Singula nārrāre dē tot hominibus, longum foret. Omnia quae egomet invēneram, paulātim discunt ; sed Pachus novam rem repperit. Per Gelavium ā mē exquīsīverat, unde venīret ferrum. Dīxī, ē montibus effōdī, ejusque aspectum esse, tamquam in humum īnflūxisset, massāsque humī suā gravitāte implēvisset. Post aliquot diēs laetus renūntiat, ferrum ā sē in monte repertum. Ostendit marram, novō quōdam metallō crustātam. Explicant mihi, vīdisse eum, in ulteriōre altissimī illīus montis latēre, rīvulum quendam discolōrem, turbidum : marrā postquam concīverit, hanc concrēvisse crustam. Videō nōn ferream esse crustam illam, sed aēneam. Respondeō, posse hoc multī esse ūsūs, quamquam nōn sit ferrum ; amplius oportēre exāminārī. Posteā doceō tāle aes colligere et fabricāre, quotiēs ūsus vēnerit.
351. Hiems hujus regiōnis praeterierat. Calidior tempestās appropinquābat ; cottīdiānī imbrēs augēscēbant. Diē quōdam Mārtiī ⸤solitō ācrius⸥ flābat ventus et continenter per noctem dūrāvit. Sub ipsum māne per tenuem pluviam ego cum Totopillō cocōrum sinum versus pergēbam, atque ā speculā meā videō lintrem terrae appropinquantem. Ēgrediuntur duo virī, ūna fēmina : tot modo inerant. Videō prōtinus pīrātās nōn esse hōs : virī dēfessī esse videntur, fēmina algēscere. Haec ubi ā ventō prōtegātur, vestibus contēctam collocant : ipsī vagantur, rāmōs aspectantēs, ut quī cibum anquīrunt. 352. Pistolās mēcum habuī, sed nihil erat quod timērem. Rāmulō arboris raptim abscissō, hunc ēlātē gerēns, cum Totopillō dēscendī, ciēbamque eōs clāmōre : neque illī ā nōbīs fūgērunt. Jussī Totopillum colloquī, sī forte intellegerent. Is citō cōnfirmat, esse eōs Gelaviī populārēs, ventō abreptōs, jamque famē, labōre, frīgore ēnectōs. Nōluī, in portum admissīs, sēcrēta domūs aperīre : sed jussī eum dīcere, “ cibum iīs missum īrī, ” et ipsum jūxtā manēre. Ego āctūtum redeō, tum Gelavium remittō cum cibō, uxōremque ejus cum spissīs siccīsque vestibus. Ipsī frūstrā cōnantur ignem fovēre. Fenis et Totopillus apud eōs morantur : Gelavius īlicō ad mē redit : sīc jussī. Tum colloquimur.
353. Ego ajō : sī per ventum nōn poterunt ante noctem regredī, numquam regredī dēbēre, nē plūrēs posteā in nōs reportent, pervulgātō īnsulae arcānō.—Is laudat cōnsilium meum, modo possit fierī. Mox addit : velle sē quidem plūrēs īnsulae cīvēs ; sed invītōs retinēre, nisi vinciās, fore lūbricum ; nam posse aliquandō scapham meam fūrārī.—Id mē perculit, nec quidquam ultrā dīxī : tamen eundem illum in sinum hospitēs coercēre statuō. Fenis autem rediēns ait, sibi illam fēminam anteā nōtam esse, et vērō dīlēctam, atque ejus sē miserērī. 354. Quandō refōtī sunt, tertiō diē dē reditū cōnsulitur. Erat sānē difficilis lintrī reditus, sī ventus eādem ex regiōne perstāret flāre, quamvīs clēmenter. Imperāvī ut nēmō retinēret eōs, nēmō abigeret, sed suīs relinquerentur cōnsiliīs. Multās nōbīs grātiās agunt, viāticō acceptō, ajuntque velle sē, ut prīmum possint, domum redīre. Quārtō demum diē ēvānuerant, sub noctem regressī.
355. Haec erant in mēnse Mārtiō, neque ego tunc suspicābar quō mē invītum dīvīna dūceret Prōvidentia : nam novōs colōnōs arcessere pertināciter nōluī, quamvīs timērem nē meīs forem inīquus : sed sollicitūdō ācris semper mē vetābat. Continuābantur mēnsēs, et nostra omnium opera. Praeteriēre suō in ōrdine geniālis pluvia ac foeda tempestās : tertium jam mihi redībat siccior aestātis pars. Nōs quidem in frūctibus colligendīs tum maximē fuimus occupātī. 356. Ēn autem ipsō Sextīlī mēnse, dum cum Calefō et Totopillō per rūpem incēdō, ē saltū prōdeunt duo virī barbarī. Pistolā correptā, jubeō Totopillum eōs compellāre. Respondent, “ amīcōs esse sē, et rēgem īnsulae amīcissimē petere. ” Jubeō, meī honōris causā, tēla in humum prōjicere : prōjiciunt. Tunc ut amīcōs salūtō, recipere tēla jubeō, et dīcere cūr, unde, vēnerint. Totopillus, parum facile, tamen interpretātur respōnsa. Senior autem ē duōbus illīs, mītis aspectū vir, quī ferē septuāgintā habēre vidēbātur annōs, in hunc modum loquitur. “ Ego sum Cortops. Cum quīndecim lintribus veniō, octo et vīgintī familiīs, ut tuā veniā cum bonā pāce cōnsedeāmus hāc in īnsulā, tibi prō summō prīncipe obtemperātūrī. Cēterōs īnfrā relīquī, dum tua reportāmus jussa. Agrum autem ex tuā abundantiā ā tē ōrāmus. ” Quia dē rē inopīnātā īlicō respondēre erat difficile, multum salvēre jussī ; hic in saltū requiēsceret paulisper : honōris causā hōs duōs meōrum apud eum relinquī : mē celeriter cum servīs cibīsque reditūrum : tum nōs dē omnī hāc rē līberē collocūtūrōs. 357. Itaque dēcessī sōlus. Prōditum mē crēdidī. Gelavius sine dubiō nūntium Cortopī per illōs virōs mīserat, quoniam mē obstinātum sēnsit. Tamen sī trīgintā virī armātī jam in terram expositī erant, per vim tēlōrum male resistō palam : arte et sollertiā est opus. Aut suādēre dēbeō ut prōtinus abeant, aut dēlīberāre quō tandem pactō minimō cum perīculō maneant, sīve ad tempus, sīve in perpetuum. 358. Interim īrāscor Gelaviō et incipiō objūrgāre. Ille admīrāns, obnīxē ac simplicissimē negat quidquam nūntiī sē aut mīsisse aut missum velle ; idque iterāvit tam ānxiē, ut nequīverim persistere. Jam hunc cum Pachō cibōs ac dōna aliquot relātūrum mittō. Ipse, rēgālia assūmēns, meminī Fenim fuisse fēminae illīus amīcam. Igitur, missā ad eam Larī, arcessō, et īrātā vōce interrogō, quidnam hospitī dīxerit. Illa, quamquam male loquerētur, tamen, quae dīcēbam, satis intellēxit. 359. Effūsa in lacrimās respondet, sē, ab amīcā suā rogitātam, anne commodē sē hīc habēret, dīxisse ; “ Immō optimē : sānē sē esse beātissimam sub benignissimō ac jūstissimō prīncipe in jūcundissimā īnsulā. ” Tālia eam velle dīcere, sermōne quamvīs inconditō, intellēxī. “ An nihil aliud dīxistī ? ” interrogō. “ Sānē plūrima, ” inquit. Quid ergō ? “ At ego nesciō. ”—Nōnne tū nūntium ad Cortopem mīsistī, ut hūc venīret ? “ Certē nihil tāle audērem (inquit) neque ausa sum. ” Sed nēminem tū hūc invītāstī ? “ Ōh ere (respondet), invītāvī nēminem ; tantum, ut crēdō, amīcae meae dīxī,—Vellem ipsam et quam plūrimōs meōrum sub optimō tē prīncipe esse beātōs, velut mēmet. ” Postquam experior nihil ultrā scīscitandō extorquērī, vultum compōnō : bonō animō eam esse jubeō : dein ēgredior. 360. Incēdēns simul reputō. Sī rē vērā propter fāmam meī, nōn propter cupiditātem malam, tot virī veniunt ; tum vērō, sī prōrsus eōs vēnisse nōlim, ipse mēmet objūrgāre dēbeō, quod nōn fuerim injūstior ; neque adeō sunt timendī, quī ad imperāta perferenda festīnant. Meae mē laudēs fortasse ēmolliēbant : nūlla convincitur prōditiō. Tum illud surgit :—quattuor ope virōrum numquam hīc nāvem fabricābor : sī redīre ad patriam volō, per plūrēs id dēbet cōnficī. Quid sī nunc plūrēs Deus ipse ad mē mīsit ? Egone illōs abigam, in aeternam mēmet redāctūrus barbariem ? Reputāns tālia, cum aliō prōrsus animō ad Cortopem revertī, quī cibōs jam cōnfēcerat, et cane meō, propter offulās blandientī, sē oblectābat. 361. Nūntiātur mihi, cūnctam ejus plēbem esse in portū hortōrum ; sub arboribus ā calōre prōtegī : habēre sēcum maximum zēae atque orȳzae numerum, item mandiocārum ; coria quoque comportāre et maximās vestēs, tegetēsque quae malignam imbrium vim possint arcēre : quadrāgintā duōs virōs puerōsve esse, septem et quīnquāgintā fēminās : Cortopis omnēs dictō oboedīre : ipsum Cortopem mihi profectō velle submittī, cōnstanter autem ā mē ōrāre sēdem idōneam.—Respōnsum fēcī plēnum benevolentiā. Pollicitus sum, īlicō mē dēmissūrum, quī ligna secāret in focōs, atque alterum quī plūra ⸤cibō commoda⸥ distribueret, velut oleum, sāl, arōmata : tertium quī ōllās cācabōsque ferret. Interim mē dē sēde dandā meditātūrum.—Mox nōs redīmus cavernās versus, duo illī virī ad suōs. Quandō animadvertī auram extrā ōrdinem ā merīdiē continuārī modicam, melius cēnseō ut in scaphā ⸤Gelavius cum patre socerōque⸥ supellēctilem ac cibum portet. Gelavius ⸤minōribus gemmīs fulgēns⸥ mē repraesentat. Hic lignum secat, illī prandium properant. 362. Ego autem sub sēricā umbellā propter fastum ac calōrem tēctus, ad Caprīnum jugum dēflectō, atque, inde prōspectāns, novae colōniae dēcernō longam illam ōram subter jugō, cum prīmō sinū citrā Lūnātam Viam, sī eō quoque egērent. Sed ōra illa facile suffectūra erat. Postulō ut septimus quisque diēs prō fēstō habeātur ; ut, quot possint, illō diē cōram mē veniant ; ut Cortops quater in annō, ad minimum, mē venerātūrus adeat ; ut mea lingua prō imperātōriā linguā aestimētur, quam cūnctī, ut prīmum possint, discant ēloquī. Hīs acceptīs lēgibus, proximō diē circumrēmigant, suamque capiunt sēdem.
363. Paulō post clārius dēnotō ; quidquid sit illā in ōrā, Cortopis esse, sine ūllā exceptiōne. Quāslibet avēs, quōslibet piscēs, illā tantum in ōrā, prō suīs oportēre eum aestimāre. Sīn ultrā līneam altissimī jugī Caprīnī voluerit vēnārī aut frūctum terrae percipere, id mēcum amplius dēlīberandum. Sī quid in monte velit sēminārī, id līberum esse ; et quidquid coluerit quispiam, id fore cultōris.—Hās quoque lēgēs comprobārunt : tum ego sollicitūdinem dēpōnēbam.
364. Mox ligōnēs, secūrēs, dolābrās plūrimās dēligō, item marrās aliquot et cultrōs mēnsālēs, quōs Cortopī dōnō dem, suae plēbī ad suum arbitrium distribuendōs. Cultrum, furcam et cochleāre, splendidiōre speciē, ipsī dēstinō Cortopī. Saccharī aliquantum et oleī addō, item arōmata. Hās rēs ille cupidissimē ac multīs cum grātiīs accipit. Tum, nē gemmīs Gelavius praelūceat, monīlī pulchrius variātō exōrnō Cortopem. 365. Posteā aliud quiddam mihi arrogō :—Sī hostēs hanc in īnsulam dēscendant, ut sub Cortope cūnctī imperāta mea perficiant, cōnferantque subsidia bellī.—Id quoque facile concēditur. Tum citrea atque aurea māla, cocōs nucēs ūvāsque siccātās, et cōnservātārum ananāsārum ōllās ad Cortopem dēmittō.