Caput (IV.) Quārtum.
Reading edition
89. Jam ad rēs convehendās trahulam dēcernō parāre : nam reī fabrīlis nōn eram imperītus. Hanc profectō artem in Brazīliā magnopere exercēbam, cum propter variōs ūsūs, tum quia ipse mē animus excitābat. Fabrīlis nempe opera valdē fuit necessāria nōbīs, nec servīs nigrītīs satis bene cognita. Faber noster lignārius, bonus ille quidem vir, malleō fortiter feriēbat, serrā patienter labōrābat : sed accūrātē mētīrī, coartāre commissūrās, immō, rēctam līneam dūcere, vix calluit ; nēdum dēsignāre opus. Sī novam quandam casam vel officīnam struere oportēbat, praepropera ejus industria absurdissimīque errōrēs angēbant mē. Itaque hunc dum parō docēre, ipse artem discō. Mathēmaticā meā scientiā quālīcumque adjūtus, poteram sānē plūra animō mōlīrī, in chartā dēscrībere, cōnstituere, computāre. Mox ipsīs ferrāmentīs manū prehēnsīs, dēlīneābam, dissecābam, runcīnābam ; nihil quod lignāriī fabrī est, intentātum relinquō. 90. Jamque, ut dīcēbam, ad cōnfingendam trahulam* mē convertō, quae et per harēnās et super leviōrem rūpium superficiem facile currat. Dōliō quōdam ligneō, quod perfrāctum erat, dētrahō circulōs ferreōs. Hōs, velut calceōs, trabibus duōbus brevibus paribusque, lēniter curvātīs, subjiciō. Suprā, simplicissimum cōnstituō currum, in quō vehātur onus vīribus meīs tractū nōn nimium. Restim addō, atque fīnītum est opus. Quoniam in recessū aestūs continuus erat harēnae margō ā praesaepī meō ūsque ad portum, hāc viā, quaecumque vellem, in animō erat trahere : nec jam manibus umerīsve portābam. Posteā domum ipsam cūrātius dīgerō atque excolō.
91. Conclāvia vērō habuī nūlla ; plūra quidem saepta, siquidem ūnaquaeque caverna, seu locus camerātus, erat prō saeptō. Prīncipāle saeptum ⸤meum ipsīus⸥ erat cubiculum, dē cujus mūnīmentīs erit dīcendum : dein penāria, prō cibō quālīcumque : tertium, culīna ; tum, fūmārium ; deinceps armāmentārium sīve fabrica ; sextum erat mūsēum. In mūsēō librōs, hōrologia, astrologicam supellēctilem, lībram trutināriam, māteriam omnem scrīptōriam repōnō, cum sellā ⸤ē tribus quās habēbam⸥ optimā. Hārum rērum aliquot cum pecūniā in cistīs erant : mēnsam posteā cōnfēcī. Septimum saeptum continēre dēbēbat ignis māteriem ; lignārium appellābam. Octāvum prō frūctuāriō cēdēbat. Novum prō haedī stabulō dēstinābam. Decimum ac remōtissimum nitrātī erat pulveris repositōrium. 92. Cubiculum autem tāle fuit. Angustā ac celsā fenestrā intrābātur, cujus līmen quīnque pedēs ab externō solō, duōs ab internō aestimāverim. Alteram intus habēbat fenestram, per quam aura flābat salūbris : hanc tamen, prae multā meā cautiōne, trānsennā prōtēxī. Dē vallandā externā fenestrā cōgitāveram ; sed arboreum meum opus imitārī, in saxō nimis difficile vidēbātur. Plūrēs portārum fōrmās cōnsīderō, mox rejiciō. Puteum potius volō sub fenestrā fodere, quem ipse scālīs trānseam, dein scālās intus ad mē retraham. 93. Nāvālēs scālae merī erant gradūs ligneī, firmiter cōnstrictī fūnibus, quī pondus hominis tūtō sustentābant. In nāvis latere septem amplius dēpendēbant pedēs. Latera nunc hīs adjungō lignea, tantummodo ut rigōrem, nōn ut rōbur addam ; nam fūnium rōbur sufficiēbat ; sed quia flexilēs erant, id hīc erat incommodum. Scālae sīc refectae octo pedum habēbant longitūdinem. 94. Deinde ligōnēs recognōscō cūnctōs, et marrās bifurcās trifidāsque, sī quid hōrum possit cunīculāriae* hastae vicem gerere ; solum enim calcārium rōbustō egēbat ferrāmentō. Tālia invēnī īnstrūmenta, quōrum ope puteum, brevem sānē, dēfōdī sub ipsā fenestrā, duo tantum pedēs altum, sed quattuor amplius ā rūpe exstantem. Vecte ferreō, quamquam nōn acūtō, graviōra saxa āmōlītus sum, postquam initia penetrandī factū sunt. Tum hōc puteō adeō prōtēctus vidēbar, ut nē ā pardō quidem foret metuendum. 95. Illud enim mē cōnfirmābat, quod fēlēs ferae quae nōn ⸤nāribus cōnfīsae⸥ vēnantur, numquam possent conjectāre, quid in meō cubiculō dormīret. Ego vērō interdum serpentēs quoque formīdābam : sed numquam nē ūnum quidem anguem, magnum parvumve, meā in īnsulā vīdī ; quae, velut Hibernia, sānctī Patriciī benedictiōne vidēbātur fruī. Stelliōnēs* erant in cavernīs, quōs fovēbam, quia muscās īnsectāsque comedunt : et sānē facile mānsuēscēbant. 96. Sī ligōnibus rēs nōn cessisset, fodīnam parātus eram nitrātō pulvere displōdere. Praetermīsī nārrāre, mē, postquam dōlium pulveris nitrātī ⸤aquā marīnā corruptī⸥ dēportāvī, intus crustam invēnisse dūram, intrā quam pulvis siccus erat et plānē incolumis. Crustam malleō comminūtam reservāvī, et prō experīmentō, vel lūsūs causā, aliquotiēs in pyrotechnicam adhibueram, diffīsus posse in aliquam ūtilitātem convertī. Posteā crēdēbam rūdera haec nitrāta ad fodīnās displōdendās esse accommodāta : igitur asservāvī, sī forte ūsus venīret. 97. Pulvere nitrātō eram profectō assuētissimus, dē quā rē libet amplius explicāre lēctōrī. Etenim dum dēgēbam in Brazīliā, maximō studiō ⸤missilis plumbī dīrigendī perītiam⸥ colēbam. Nec sānē umquam hujus exercitātiōnis fueram aliēnus ; sed neque patriam circā urbem, neque super marī opportūnitātēs eam excolendī reppereram. Attamen in Brazīliā, rūre apertō, ingentibus silvīs, ubi prōdigiōsa īnsectārum vīs ⸤mīrificam avium quoque cōpiam⸥ in aeternum praestat, sī quis sub sōle potest esse agilis, ad avēs vēnandās ipsō agrō attrahitur. Prīmō habēbam ignipultam quandam ā dominō meō Maurūsiō dēreptam ; mox meliōrēs quaesīvī, imprīmīs ex Lūsitāniā. Posteā Helvēticī cujusdam virī, quī Rōmae mercēnāriōrum mīlitum praefectus fuerat, ignipultās duās vel optimās forte potuī emere, ūnam duōrum tubōrum ; quās quidem hujus fīlius, post patris mortem illātenus ēvagātus, inter aliās rēs vēndidit. Equidem ad tēla illa probanda in scopum aliquandō collīneābam : sed quia valdē incertus erat ā longinquō jactus, plūrēs ac minōrēs ūnō in tubō cōnferciēbam glandēs, quae, per āera dispersae, lātius ferīrent. Furcā item bitubam illam sustentābam, propter certiōrem ictum. Et quoniam grandiōrēs illīc abundābant ālitēs, ut vulturius, ut ferus olor, ut gruēs atque ardeae nostrīs dīversae,—nec deest strūthiō quīdam—hōs quoque pilulīs olōrīnīs petēbam, jaculandīque omnīnō perītissimus ēvāsī. Prō caecitātem hominum ! quippe nesciēbam quantum in sōlitāriā īnsulā haec mihi ars esset prōfutūra.
98. Simul ac cubiculum satis firmāveram, voluī illūc commigrāre, cūnctīs cum animālibus meīs. Haedus paululum clauda erat, id quod nōn dolēbam : tantō minus erat mē effugitūra. At vērō trēs jam mihi erant haedī, dē quō nārrandum erit. Cēterum falcātō gladiō ⸤quidquid idōneum vidēbātur herbārum aut frondium⸥ dēmetēbam et convehēbam ad cavernās : multum sānē ⸤sōlī expositum siccātumque⸥ recondidī. Haedōs omnēs suō in stabulō composuī.
99. Dē novīs haedīs incipit nārrātiuncula. Trahulā jam meā adjūtus, cupīdinem admīseram vēnandī iterum, nē canī fēlibusque carō dēforet. Trahulam per clīvōs clēmentiōrēs sūrsum trāxī super mollī brevīque herbā, ignipultam in trahulā habēns. Canem nōn potuī retinēre, quīn lepusculōs vēnārētur : is prōrsus ēvānuit. Ego ut prīmum in scopulōsum dēvēnī iter, trahulam omittō, inter saxa serpō. Ēmergēns capram cōnspicor cum haedīs ad stāgnum herbōsō in prātulō. Nōn mē fūgērunt, neque dēmōnstrābant metum. Dēcerpō grāmina, accēdō propius et porrigō. Haedī accurrunt, libenterque rōdunt. Ego cornua eōrum resticulīs cingō, et laqueīs bracchiō meō annectō. Iterum iterumque dēcerpō grāmen, studeōque mānsuēfacere. Accurrit māter capra, grandis et rōbusta ; haec quoque ē manū meā comēdit. Paenitēbat mē, quod voluissem tam cicurem animantem occīdere ; nunc rōbustiōre eam annectō reste. Sed ut prīmum vī sē tractam sentit, violenter retortō capite manū sē meā abripit, et priusquam mē possim recolligere, cum reste effugit. Exiguō temporis intervallō convertitur. Haedōs mēcum videt, et dīrēctō cursū ⸤summō cum furōre⸥ mē petit. Magnum equidem sēnsī esse perīculum, nam et cornū incurrentis et ipse impetus lētālis esse poterat. Coāctus mē tuērī, dēmittor in dextrum genū, nē dēerrem, ignipultam cōnstantissimē dīrigēns. Vix quīndecim distābat pedēs, atque ego ignem ēmittō. Quamquam capite et collō trānsverberāta, plūrēs gressūs illō impetū ēvecta est, titubānsque ad dextram meam prōcubuit ēmortua. 100. Obstupēscēbam, incertus quid facerem. Mox capram libuit omittere, haedōs attinēre : nec longa erat ad praesaepe via, per ardua dēscendentī. Grāmina etiam atque etiam dēcerpsī recondidīque in sacculum ; et sīquandō male sequerentur haedī, grāmen ante ōra ostentāns, alliciēbam. Hōc modō incolumēs dēdūxī, gaudēns praesertim quod mās et fēmina erant. Paxillīs celeriter prope claudam haedum advenās dēpangō, suggerō grāmina ; tum festīnō, mātrem reportātūrus. Regressus, trahulam coāctus sum per asperiōra loca, ut possem, subdūcere, dum mortuam assequor, quam aegrē in trahulam compōnō ; dein satis labōriōsē hanc cum ignipultā per saxōsa loca dēdūcō, mox facilius super clīvīs herbōsīs. Illam, ut priōrem, dēmergere in pēlvī sīve piscīnā volēbam, sed spurcam crēdidī : quārē nīl melius nōveram, quam ut in praesēns rāmīs frondōsīs corpus operīrem : etenim ligō et pāla nōn erant in prōmptū. 101. Jam dē ferārum audentiā reputāns, intellegō hominēs hāc in īnsulā esse ignōtōs. Id multum mē sōlātur ; nam quantumvīs sōlitūdinem dētrectābam, barbarōs saevōsque hominēs formīdābam longē amplius. Porrō sī leporēs avēsque, aequē ac caprī, hominis metū vacant, sī nunc haec animālia facile mānsuēfīant, stultē absterrērī opīnor. Itaque magis magisque pulverī nitrātō parcendum dēcernō, et, quidquid ferārum posset, mānsuēfaciendum.
102. Etiam congerēbam pābulum. Multās dēportābam siliquās zēā plēnās, et dioscōreās aliāsque rādīcēs ; item cēpa, bulbōs, condīmenta. Caprae secundae carnem partim siccāveram fūmō, partim sale condīveram, nec jam dē cibō eram sollicitus. Duās viās ē cavernīs ad summam rūpem ligōne ac vecte tūtius jam mūniō ; ūnam, quā prīmō illō māne, prōspectā scaphā, per praecipitia atque algās dēgressus sum ; alteram ex portū praeter nāvāle meum. In difficiliōre locō ⸤stīpitēs duo firmiter dēfossōs⸥ fūne cōnectō, quō audācius sēcūriusque dēscendam ; tum gradibus incīsīs, opus perficiō.
103. In reportandā caprā, trahulae mē quōdammodo paenitēbat. In harēnīs quidem bene currēbat, item per saxa lēvia grāmine vestīta ; sed in ferācī humō super spissīs variīsque herbīs, inter admixtōs fruticēs, trahere quam portāre difficilius fore sentiō : ad dioscōreās, ad zēam, ad citrōs aliōsque frūctūs convehendōs pērās sacculōsque meōsque umerōs antepōnī oportēre trahulae, nisi meliōrem poterō mūnīre viam : id quod mē male habet. Igitur ūniversam vīcīniam explōrāre cupiō.—Dīxī mē ab excelsō quōdam colle prōspectāsse. Hōc colle īnferior alter, quī cavernās meās ferē ex adversō dēspiciēbat, lītoris aspectum superiōrī adēmerat. Cum, ascēnsā rūpe, in īnferiōrī colle astō (quem Speculam meam nōmināvī) admīrāns gaudēnsque propiōrem lītoris ōram contemplor. Ad dextram, id est, ad occidentem, flūminis videō ōstium, deinde portum meum, tum in fronte prōmunturium modicum.[G] Contrā autem ad sinistram, id est, ad orientem, inter humilēs rūpēs ac mare, acclīvis plānitiēs arboribus prōcērīs mīrē luxuriābat, palmīs praesertim. Suprā, pōne rūpēs, palūs quaedam seu lacus angustus extenditur : rūrsus super hōc novus atque excelsior rūpium ac saxōrum ōrdō, unde pluviās crēdō in palūdem colligī. In ōrā palūdis viridissimās advertō herbās, plūrimāsque avēs aquātilēs. 104. Sed ego ad interiōra mē convertō. Ab excelsiōre illō colle arborēs quāsdam in cavō locō vīderam, nōn multās illās quidem. Jam explōrāns perspiciō omnia praeter summās arborēs abscondita mihi tunc fuisse, interjectō quōdam īnferiōre grūmō. Clīvus ille montis quasi pēlvī erat ingente excavātus, in quam multum aquārum ex scopulōsā illā regiōne cōnfluit. Hae, grāminibus sustentātae, perpetuum sufficiēbant rīvum, quī in flūmen, nōn longē ā praesaepī meō, dēcurrēbat. Inde fuerat mihi prīmus ille dulcis aquae haustus. Hāc in pēlvī (nam proprium hujus fōrmae nōmen nesciō :—convallis nōn erat) cōnsistēbant arborēs plūrimae, Eurōpaeārum aspectum praeferentēs. Amplius posteā perscrūtātus, repperī hās nōn esse nostrātium ad īnstar, tamen frūctuī lignōque ūtilēs. Hunc locum appellō Saltum meum. 105. Hinc poteram ligna dēvehere, sīve ad fabrīlēs ūsūs sīve ignis grātiā, multō facilius quam ā flūminis convalle. Quippe grandis rāmus vel ipse arboris truncus, tractus seu humī dēvolūtus, ad rūpem erat facile dēscēnsūrus. Sīc posteā saepius rem gessī. Minōra ligna, quae ignī dēbēbant īnservīre, ex summā rūpe praecipitābam. Sed propter graviōra, quae diffringī nōlēbam, rōbustam dēlēgī arborem, ipsum ad marginem, unde magis praeceps erat rūpēs. Cursuī tum dēvolventis lignī, fūne circā hujus stīpitem contortō, moderor ac temperō, dōnec ad fundum pervenit. Sed haec post aliquot mēnsēs.
106. Quō melius intellegat lēctor meārum rērum statum, dē sitū īnsulae et varietāte tempestātum quaedam sunt dīcenda. Īnsulae lātitūdinem (quod Geōgraphī appellant) satis compertam habeō : poteram sānē in stēllā Polārī observandā errāre, sed nōn multum : gradūs, crēdō, habēbat duodecim (12°) ab aequinoctiālī circulō, Septentriōnēs versus. Dē longitūdine nihil prō certō cōnfirmāre ausim : arbitror tamen atque autumō eandem esse atque īnsulae quam Portum Opulentum (Porto Rico) appellant Hispānī. Nostrīs vērō in chartīs nihil omnīnō hīc dēnotābātur : porrō quaenam sit meae īnsulae longitūdō geōgraphica, minimē nunc rēfert. Propter tempestātum nōtitiam satis est tenēre, bis in annō sōlem super verticem īnsurgere, ultimō ferē Aprīlis diē, sextōque ferē Sextīlis. Intrā hōs continuātur aestās, quae tamen imbribus satis violentīs dīviditur. Imber cottīdiānus ac modicus ferē ad fīnem Jūniī mēnsis cadit, sed ipsō in fīne est sānē immodicus. Post hoc siccitās et calor subsequitur. Maximōs autem calōrēs in tertiā ferē parte hujus aestātis pōnō ; vel, sī ad amussim dēnotandum est, trīgintā sex diēs ab Īdibus Quīntīlibus perdūrat aestuōsum tempus. Hōs intrā diēs rārior est pluvia. Quiēscit ventus trīduum vel quatriduum ; tum vespertīnus turbō sānē violentus, attamen grātissimus, āera recreat. Hic rērum ōrdō fervōribus moderātur, longō mēnse amplius. Tandem summa aestās disturbātur et quasi convellitur horrendīs et pervicācissimīs turbinibus, sēriōrī in parte Sextīlis. Hinc procellōsum illud mare, quod nostram abripuit nāvem. In Februāriō item mēnse dēbent exspectārī procellae ; sed neque hārum tempus praefīnīrī potest neque violentiā comparēs sunt aestīvīs. In tempestāte procellōsā abundant fulgura, post quae frīgus ossa penetrat. Sed haec frīgora sī excipiās, jūcundissima est āeris temperiēs. Pluvia ut plūrimum cadit tenuis ac dulcissima trēs vel quattuor hōrās ūnōquōque māne per plūrēs annī mēnsēs. Nisi per tonitrua, veste ad dēfendendum frīgus nōn opus est, sed contrā sōlem vestiendus es. Attamen post nimium fulgur Caurus ventus plūrēs per diēs mīrum frīgus incutit, sed semper citrā gelū. Nec calōrēs conqueror. Lūsitānum vel Anglum hominem equidem crēdō, sī neque tēmētum imbibat et carne parcissimē vēscātur, (id ipsum apud Maurōs didicī,) tōtum per annum posse labōrāre salūbriter, modo per maximōs fervōrēs prūdentiam adhibeat. In hieme certē (id est, dum sōl ā merīdiē stat) sī nimium exuāris vestīmentōrum onus, ipsīs in Angliā Anglīs ad labōrem pār eris. Spīrante Caurō post fulgura, lacernā, ac spissā quidem, carēre neutiquam potuī : ignem aliquotiēs fovēbam, sed rārō.
107. Ego autem quōdam diē cum pluvia mātūrē dēstiterat, cymbam ingredior rēmigōque nōn sine timōre circum illud prōmunturium quod caeruleam terminat rūpem. Plūrimās palmās videō, quās crēdidī ejus esse pretiōsissimī generis, quod vulgō Nux Cocus appellātur. Multae aliae arborēs fruticēsque mihi ignōtī illīc stābant, sed ipse lītoris acervus Portum meum referēbat. Tantum omnia hīc ampliōra atque ūberiōra. Dē algā saepius memorāvī. Aliud nōmen nōn succurrit ; etenim nostrātibus virīs rēs ipsa ignōta est. Hīc dēnotō, algās illās, ut plūrimum, nōn marīnās fuisse, sed maritimās, ultrā summum aestūs terminum. Hī rēptantēs erant fruticēs, dīversī generis ; hibiscōs, acanthōs, conjectūrā dīxerim. Sānē erant pulcherrimī, pūrīs distīnctī foliōrum ac flōrum colōribus. 108. Dēambulō in lītore, cocōs admīror : multum cōgitō ac vēscor spē. Subitō meminī rēmōs vel optimōs ē cocī truncō fierī, scaphamque meam rēmīs carēre. Secūrim mēcum habuī. Ūnam ē minimīs cocīs statim exscindō atque obtruncō. Caput hujus in cymbam congerō, ipsam dēstinō fūne trahendam. Sed cum volō redīre, aestūs recessus mē impedit : nam circā prōmunturium, ubi fuerat mare, nunc saxa longius excurrēbant, quae metuō circumīre, nē in prōfluentem aliquam marīnam implicer. Tandem super saxīs ingrediēns, flexuōsum reperiō iter aquae, in quō cymba natāre possit. Hanc trahō, saxīs ipse īnsiliēns. Posteā truncum illum super umerīs asportō per eandem viam ; mox, cymbam ingressus, mē atque mea omnia domum laetus reportō.