Caput (VII.) Septimum.
Reading edition
157. De capiendis piscibus memoravi : de coquinandis addo pauca. Octo decemve pisces, vel pauciores si grandes erant, rapido igne leviter elixabam, tum pinnas,—id est, tota latera,—capita, caudas, felibus meis reservabam. Magnâ spinâ extractâ, ceteram carnem aut super cratibulâ leviter torrebam, aut cum fabis vel grano admiscebam pro cănis cibatu. Equidem in verriculo saepius marina animalia inveniebam, qualia nemo pisces nominaverit : porro piscium genus valdē carnosum, quod magni aestimabam, squatinis nostris simillimum. Illud addo : si vellem, poteram facillimē grallatorias aves quae inter cautes aut ipso in portu piscabantur, igne dejectas capere : sed carnem piscosam fore credidi, pulveris nitrati dispendio male emptam.
158. Farinâ autem elixâ cum piscibus vescebar primò ; mox Arabum more assas placentas faciebam. Nempe, combustis super ferreâ laminâ vel plano saxo lignis, prunas submovebam ; placentas udas in calidâ superficie positas sub patellâ ferreâ obtegebam : huic iterùm superingerebam prunas. Placentae subtèr, velut in furno, coquebantur : sed fermentare placentas nesciebam. 159. De his hactenus. Ceterum de pulcritudine rerum quae domicilium meum cingebant, non eram incuriosus. In floribus aut foliis si quid excelleret, pluries reportavi aut radicem aut sarmentum, quod defoderem in cavernarum viciniâ. Summâ in aestate coci nucem, quae suâ ex arbore deciderat, reportavi mecum, plenē maturam credens ; mox ipso in portu meo serendam decrevi. Etenim sic commentabar mecum : “si properē in Angliam avehar, nunquam me poenitebit hanc sevisse arborem, plurium fortasse parentem, aliorum hominum domicilium ornaturam : sin hâc in insulâ detinear ultra biennium, gaudebo arbusculam videns surgentem.” Sedulo delegi locum serendi, congessique humum uberrimam ; statuo irrigandam esse diligentissimē. 160. Post diem sanē laboriosum, dum sub astris vescor et bibo, antequam me in aquarum lavacrum committam, miror quamnam ob rem me tantopere fatīgem. “Anne, O fatue Rebili, nihil tibi esse operis putas ? Times-ne, ne facilè nimis vivens, socordiâ opprimaris ?” Tum respondeo : (etenim moris mei erat, multa clarē loqui. Nĭsĭ hoc fecissem, patriae linguae forem oblītus : immò ipsum mentis acumen hebetatum foret. Sed prope omnia mea difficiliora consilia, plenâ oratione pronunciando, definiebam magis et consummabam.) Itaque respondeo : “Cibus, vestis, domicilium, vitam asservant hominis ; sed pulcritudo beatam facit vitam. Ad portum meum adornandum, in honorem ejus et pulcritudinem, cocum nucem ceterasque res consevi.” Extemplo etiam clarius, “Oh fatue Rebili ! (inquam) hominum neutiquam miserrimus es tu, qui adornando domicilio das operam.”
161. Aliam rem, absurdum forsitan, non absurdum erit lectori communicare. Quarto die postquàm cocum insevi, longiùs durante pluviâ, tempus computabam, invenioque natali matris die me illam sevisse nucem. Mox memini, quàm incertum sit, vivat-ne mater an mortua sit. Mirē tangebar et tenerâ perfundebar memoriâ. Tum quia plures noveram vel audiveram, qui praesagium mortis alicujus se habuisse crederent, hoc mihi ipsi matris mortem ominari videbatur. Etenim jam fassus sum, me, simul ac opere cessarem, moestum saepius evasisse fractumque animo. 162. Quando me ineptiarum incuso, respondeo, “fortasse non esse ineptum.” Nam si restituat me Deus in patriam, tum aut gaudebo vivam inveniens matrem, aut rectissimē praecepero debitam moestitiam. Sin nunquam restituar, sed solitarius peream, minùs sum inhumanus, minùs ab omnibus necessitudinibus abruptus, quando caritate praeteritorum emollior. Melius autumo, propter ficta humanarum rerum flere, quàm rebus humanis omnino non tangi, et pro me solo vivere. 163. Quamobrem ubi nona venit dies, decerno in honorem matris novemdialem praebere coenam. Hospites autem, quos solos potui invitare, erant psittacus, cănis, grex, lepŏres, feles, columbi. His optimam, quantum possim, paro coenam. Ceteros facilè satio, sed duas capellarum experior avidissimas. Magnitudine indies crescebant. Omnes, cibo succulento pastos, sperabam majores pinguioresque quàm fera animalia fore, si semper largiter praeberem. Etenim velocitatem in capris minimē cupiebam. Pondus corporis trahulae conveniebat vel lac promittebat uberius ; itaque largâ manu pascebam libens. In pabulo autem erat gramen merum, frondes item herbae plures delicatae, quas in matris honorem suggesseram. Has cunctas comedunt, concupiscuntque etiam. Imber destiterat commodē : censeo igitur finiendam in saltu novemdialem coenam. 164. Quàm celerrime annulo lori caprum apparo, ejusque caudae capram adjungo : ceteros solvo. Falcatum gladium in balteum insero, caprumque ducens notum ascendo tramitem. Illi sequuntur. Cănis in fronte excurrit, psittacus humero meo insederat, suo more garriens incontinenter. Feles ⸤mirabundae emigrationem⸥ ejulant, tanquam ploratrices (opinabar) ad sepulcrum, mox nolebant progredi : cum leporibus domi remanebant. Magnam veli laciniam cum funiculis in dorsum capri conjeceram ; sic saltum attinemus. Haedi alternis pascuntur, ludunt. Sed ego gladio falcato herbas frondesque molles, quae sub quotidianâ pluviâ luxuriabant, largiter succīdo,—alias laciniâ veli obvolvo, alias mero fune colligo,—super dorso jumentorum apponens. Opportunum erat, quòd tunc haec pabula deportavi, nam postea propter pluvias paulo difficilior fuit convectio. Ceterùm animantium hilaritas et mea ipsius excitatio moestitiam mihi dispulit.
165. Sub longiore pluviâ multùm ego cum psittaco loquebar ; quod quidem ab initio feceram. Sed postquàm consuetus est nuces atque alios cibos e manu meâ capere, gaudebatque meo adventu, propere discebat loqui, et valde me risu alloquioque solabatur. Etenim, ut plurimùm, docebam eum sic pronunciare : “O fatue Rebili !” sic enim memet appellare solebam. Atqui ille vocabulum “fatue” aut non potuit dicere aut non voluit, meum autem nomen libentissime ac plenissime proferebat. 166. Aliquando audiebam, O debili Rebili ; vel, O febili Rebili ; alias, O hebili Rebili ; quae quidem sic interpretabar, ut essent, O dēbilis, O flēbilis, O habilis ! dubitabamque subridens, numne habilis magis an debilis essem. Sed longe saepius meum nomen ipsum iterabat, et quasi variabat amatorie. O Rebili Rebili, inquiebat ; tùm accelerans semper sonorum cursum, O Rebi bili, Rebi rebi, Rebi relili, Rebi libili, O !—Et quum ego tristi cum misericordiâ vocabulum O ! pronunciarem, ille me imitans primò tragicâ severitate dicebat O ! sed in fine tanquàm cavillans deridensque illud O ! joculariter efferebat, donec in cachinnos solvor.—Neque vincīre eum opus erat ; itaque ligamina detraxi.
167. Omnium uvidissimus, ut opinor, Junius erat mensis, nunquam tamen quinque vel sex horas exsuperabant pluviae. Quodam die post imbrem splendida fuit coeli serenitas cum aurâ mollissimâ. Interrogavi memet, quidnam facere oporteret. Stătim respondi,—“Nunc, si vir es, Rebili ! testudinem marinam reportabis.” Hoc namque saepe cupiveram, conatus eram nunquam ; sed hâc in ⸤claritate sōlis⸥ post pluviam, testudines credebam summâ in aquâ suspensum iri. 168. Cymbâ expeditâ progressus sum. Lāto lenique motu fluctuabat aequor maris, molle, rugosum, et quasi oleo perfusum. Fervorem solis aura marina discutiebat : itaque pergo. Tertium illum attingo sĭnum ; mox video testudines plurimas, summis in aquis apricantes, fortasse dormitantes. Cautissime circumspicio, et modicâ delĕgo[O] magnitudine unam, cujus caput erat aversum. 169. Lenissimo motu allabor, omnesque caveo strepitūs ; dein pedes testudinis posteriores transversis mănibus arripiens, dum ad proram genibus innitor, uno molimine ac jactu praedam mediâ in cymbâ teneo supinam. Morsus testudinis horrendus est : hunc si cavebis, cetera erunt in facili : in dorsum autem conjecta, jacet immobilis. Confestim redeo, tam citô successu laetus. Postmodò haec praeda majoris mihi erat quàm putaveram.
170. Indies mox foedior ingruebat tempestas. Tandem inter nimbos nigerrimos prodibant fulgura tremenda, quae frigus maximum incutiebant : grandinis procellae sequebantur. Tonitrua per plures horas erant paene continua. Mare vehementer furebat ; aestus ipsas ad rupes pertigit. Quando pluvia paulisper destitit, exeo prospecturus : ecce autem carina navis nostrae decem mensibus post naufragium, ipsis in arenis intra cautes projecta. 171. Extra cautes mare montosum erat ; intra tam perfractum, ut nulla posset esse cymbae utilitas : sed valde brevem esse intelligo aquam. Tantâ sum cupiditate incensus, ut caligis ac braccis exutis, mare ingressus navis fragmina scanserim. Summae sane partis non multum restabat : quid remaneret in alveo, volo inquirere. Facile video et multa inesse et nihil posse me id temporis amoliri : itaque postquam satis exploravi, redeo domum, per aquas praeter rupes necessariò vadens. 172. Sed algebam, crepitabantque dentes mei. Muto vestimenta : frico cutem : sed algeo tamen. Ignem accendo, neque inde multum acquiro caloris. Sensim invēni, penitùs in viscera descendisse frigus, et morbo me pertentari. Projectus in cubili, quidquid ibi erat vestimentorum circumvolvor. Nequicquam. Ignarus quid facere oporteat, pavesco ne vesper ingruat, tenebris obtegar, inops auxilii consiliique. Tandem algoribus meis nimius fervor succedebat, valde profecto violentus. 173. Interdum Maurorum formulam adhibens, in pectore aspiravi : “O Deus ! a te prodivi, ad te redeam !” Quid foret, esse solitarium, tum demùm cognoveram. Jacēre, stare, sĕdēre, cuncta dolebant ; flagrabat caput. Corporis dolores angor mentis exsuperabat. Tenebras, omnium rerum maxime, metuebam. Surgo, pede titubante incedo, aquam potulentam et citrea māla quaerens. Os interius plane siccum erat ; lingua si buccas, si palatum tangeret, ibi adhaerebat. Quare mālum citreum in tenuissimas quasi assulas concīdi, quarum unam linguae apposui : alias in poculo compressi, deinde aquâ commiscui. Hoc medicamentum sorbillabam, interdum bibebam. Credidi fervori viscerum id fore utile. Alteram mox atque alteram super linguam compono assulam citricam, siccitatis levamentum. Jam nox adveniebat, recordorque animalia non esse pasta. Feles vehementer ejulabant. Neque potui eas abigere, neque, dum fervor capitis instat, sufficiunt mihi vires ad ministrandum.
174. Tandem in sudorem solvor : post horas dolentissimas mens se aliquantum recuperat. Spisso obvolutus pallio, cibatum praebeo felibus, leporibus, capris, căni, quanquam debilis toto corpore. Jam certum habeo, qualis sit febris hujus natura ; felicemque me judico, quod lux in tantum duraverit. Mente levatus, plurimisque vestibus opertus, somnum capto ; sed quando dormīto paulisper, morbida me terrent insomnia, pravâ religione plena. Sane pluribus horis ante lucem ipse sudor cessat ; tum, quamvis defessus, laboriosè cutem perfrico, et quidquid e vestimentis maxime sit villosum, libens amplector : ligna in culinâ accendo. De remedio morbi tum meditor. Dixi me cinchonam e valle apportasse, atque in usum corii adhibuisse. Bonam hinc esse medicinam noveram ; nunc verò contra amaritudinem ejus firmans mentem, aquâ commixtam lībĕre poto. Nec dubito quin me sagaciter curaverim ; nam febris non rediit. Mānĕ autem e cubili surgens, cogito quid postea faciendum.
175. Imprimis statuo : si possim, noctem insequentem non sine lumine me acturum. Aut candelas aut lucernam aliquam judico necessariam. Nihil facilius videbatur, quàm Maurorum ritu rem conficere, si aut oleum aut sebum haberem. Sed quicquid fuit, id omne credidi consumtum esse, aut in cibatu canis aut in scaphâ resarciendâ, sive in retinaculis jumentorum vel in serrâ. Tum testudinis reminiscor : hujus adipem volo adhibere. Item carnem ejus, ut novum quiddam, pro cibo stătim concupisco. De mactandâ, fateor, haesitabam ; nam tale feceram nihil. Caput testudinis si amputabitur, tamen (aiunt) post viginti quatuor horas mordebit tenacissime. Quid ergo occīdet eam ? Ego verò opinor, amputato capite, nihil doloris sensurum corpus. Igitur ipso in dolio, ubi in aquâ marinâ servabatur, amputo caput : hoc caute forcipe abjicio : cetera concīdo et plurima intus ova invenio. Horum quatuor protinus torreo, vescorque cum placentâ. Maximam vim adipis excipio. Partem hujus (eam fere quae solidior erat) pro placentis assandis vel pro sartagine reservavi : longe plurimam pro oleo sumsi. Tum de linamentis cogito. 176. Feliciter accĭdit, quòd huic rei non opus est viribus : linamenta contorquere, puellarum potest esse opera. Veterum funium quidquid esset corruptum, pro stuppâ reposueram. Inde duabus horis linamenta confeci, quot triginta noctibus facilè sufficerent. In ferreâ patellâ depono adipem ac linamentum sic circumtortum, ut finis hujus super labro patellae minimum tantùm dependat. Ipsum linamentum liquidâ adipe saturatum accendo, experiorque rem bene procedere. Equidem si dormirem, nemine linamentum subinde extrahente, pòst paulò extinctum foret : attamen id parum rēferre censeo ; nam per igniaria possem accendere, ut primùm evigilarem. Postea juvat me invenisse, talem febrem posse subigi.
177. Post triduum finitae sunt pluviae, et sol processit clarissimus. Ego quoque prodeo, tepore gaudens. Inviso littus. Video doliis stratum, cadis, arcis perfractis, lignis omnis formae et ferramentis. Paene in sicco erat ipse navis alveus, cum ancorâ atque ancorali. Cuncta jam pro meis destino, sed volo relaxari paulisper ; etenim minùs firmum me sensi : igitur ab his redeo in portum. 178. Feles video, utramque cum catulis recèns natis. Tum me subit : “Ah ! illud erat, quare adeò ejulavere ; non tanquam funeris ploratrices, sed ut expostularent catulorum alimenta.” Bonis matribus collaudatis, praetereo. Jamque recordor, feram felem primo illo die esse a me visam ; de quo postea aliquoties dubitaveram. Agnosco, aut in saltu aut in silvâ magnâ tales inveniri bestias. 179. Gregem deambulans assequor. Haedos omnes grandescere ac pinguescere notaveram ; jamque video juniores capellas spem prolis dare. Inviso lepŏres : en autem, lepus femina lepusculos ediderat. Non ridere non poteram : immò cachinnavi. Sic autem interpretatus sum : Teneram progeniem male nasci ante finitas pluvias : quare sic esse a Naturâ comparatum, ut quàm proxime posteà nascerentur.
180. Lectori denunciandum est, inde ab illâ febre pictatis me conscium novae factum. Re non prorsùs nova erat ; nam inde ab ipso naufragio quasi fermentatio mentis coepta est. Tum primùm didici, quanti esset humana caritas, quàm jucundus ipse aspectus hominis. Mox ergā ipsa animalia emolliebar, quorum caritatem pluris quàm utilitates aestimabam. Deinde intellexi, quàm ingens esset inter generosissimum brutorum atque infimum hominem discrimen : etenim quemvis e servis meis Brazilicis loco cănis optimi vehementissime amplexus forem. 181. Jam poenitebat me de parentibus : neminem praeter memet culpabam. Ergā hos reverentia, ergā omnes impetŭs quidam amoris ac desiderii me exercebat : itaque, ut opinor, ad rectam religionem eram maturus. Etenim dixit nescio quis : “Qui inferiora bene amat, hic superiorem bene venerabitur.” Attamen ante hanc febrem ipse Deus ignotus quīdam ac nimius videbatur mihi ; quem quĭdem diligere, praeter naturam esse censebam. Nec his de rebus singillatim juvat explicare. Quippe neque ego ab aliis neque ceteri a me eam religionem ediscent, quae pectŏris est, non merae mentis. 182. Sed ipsâ in febre, quando tranquille Deo me commisi, intellexi primùm, quàm non longinquus esset Deus ; immò, ipso illo in loco adesse illum, si uspiam alibi. Exinde profundior de religione me invadebat cogitatio ; neque cogitatio solùm, sed cordis quīdam motus, qui me tunc primùm ad sacram lectionem instigabat.
183. E quatuor meis libris, unum dixi esse precum Lusitanarum secundum formas Papales. Idcirco spreveram. Nunc autem legens, plures invenio versiculos e Judaïcis et Cristianis lĭbris, qui cunctorum sunt, non Papistarum modò. Duo me praesertim commovebant. “Quem diligit Dominus Deus, hunc castigat, per virgarum disciplinam erudiens filios.” Item. “Quare homo, qui vescitur aurâ, de poenis delictorum conqueratur ? nae, prodest in juventâ sustinere jugum.” 184. Tali lectione affectum, preces ét verae et vehementes sancto me gaudio tum primùm pertentarunt. Porrò hinc repperi, unde solitariae vitae derivarem solatia. Inquietissimus sane interdum eram, pertaesus solitudinis et suspirans ad alloquium ; attamen tria tandem plene didici :—constantius ea quae animo, quàm ea quae oculo percipiuntur, permănere :—Deum non minùs mihi esse praesentem, quòd abessent homines :—denique, Ut ex hôc taedio me potuit eripere, sic in eodem posse illum ⸤purgato mihi animo⸥ pleniorem dare liberationem.—Sed haec pedetentim et plures per menses. Quippe vera religio vita est, non disceptatio ingeniosa, nec nisi multâ pectŏris exercitatione ipsarumque rerum experientiâ percipitur.