← Table of contents
Rebilius Cruso

Caput (II.) Secundum.

Reading edition

38. Trium diērum rēs gestās nārrāvī singillātim. Īmō in corde meō īnscrīptae sunt, quasi hesternae essent. In iīs quae sequuntur, saepius accidet, ut rem probē nōverim, diem meminerim parum ; nec lēctōrī jūcundum foret, ut rēs, sī possem, diāriī mōre ēnārrārem. Dehinc, quae ex nāve īnsuper āvēxī, summātim potius memorābō. 39. Quārtō māne dormīvī post lūcem. Jejūnus, vēscor avidē : etenim in aēnō cibus aliquot diērum mihi meīsque restābat. Sed quasi nervīs succīsīs, languēbat animus fastīdiēbatque suōs successūs. “ Cūr labōrō ? ” inquiēbam “ cūr-ve juvat mē vīvere, sōlitārium, moribundum ? Quid prōsunt nāvis spolia, nisi ut aliquot diēs vītam extraham ? ” Tum addidī clārā vōce : Nisi forte ! Nisi forte ! Mox intellegō ventum ā marī flāre, aestum violentius īnsurgere, in ōstiō perīculōsum forsitan cymbae fore. Cymbulam autem illam majōris quam cūncta quae in nāve restābant aestimābam. 40. Tum sī ad nāvem ratem ē portū meō trāxissem—etenim illum maris sinum postibus mūnītum jam Portum Meum appellābam—quis spondēret, quīn naufragium ipsō in flūmine paterer rediēns ? Nūbēs porrō volitāre animadvertī ; imber nē caderet, melius tegī, quae exposita relīqueram in portū. Etenim cava plūra illā in rūpe cognōveram. Illūc igitur pedibus cōnfestim īre dēcernō. 41. Rūpēs ad laevam prīmō rubra erat, nisi ubi algā obtegerētur ; ipsō in portū alba ; ulterius praeceps ac caerula : omnis autem ē saxō (ut crēdidī) calcāriō. Portus cavīs locīs, immō cavernīs abundābat, quārum in aliquam possem sine magnō labōre eās rēs recondere, quās pluvia corrumperet potissimum. Per algās cactōsque ēnīsus, hūc reposuī lectum vestēsque omnēs, item pānem, ignipultās ac nitrātum pulverem, carbasō illō piceātō contēcta. Rēs fabrīlēs et cētera graviōra vēlīs obtēxī.

42. Jam corporis illuviēs mē vexat ; nam per trēs labōriōsissimōs diēs ac duās noctēs iīsdem in vestīmentīs illōtus mānseram. Discingor natātūrus. Plēnō ferē aestū quasi lacus maris clārissimus cōram redundābat. Cadēbat pluvia tenuis, sed inter nūbēs radiābat jubar ; mox appārēbat arcus caelestis. Mīrē ille vīsus stringit mulcetque animum meum. 43. Atquī canis in aquam mē īnsequitur et mēcum vult lūdere. Nostrātium canum ille fortasse Grāiō Hībernōrum canī simillimus erat, Molossō domesticō gracilior et vēlōcior, glabrō item corpore, ut calōribus nātō. Probē natābat, sed digitātus erat, nōn palmipēs (quod appellant) ; id est, digitīs nōn erat pellītīs ; atque ego vēlōcitāte natandī facile eum superābam. Itaque hunc dum ēlūdō, mē recreō. Ut ex aquā ēgressus sum, is crūra pedēsque meōs tam amanter lambit, atque tam gestit mē recuperāsse, ut nequīverim mē continēre. In effūsum flētum solvor, velut ōlim in pueritiā, sentiōque cor exonerārī. Vestēs mūtāvī : immundās in aquā marīnā sub majōribus lapillīs dēmergō : tum ēgredior, īnsulam explōrātūrus. 44. Scandō ē portū per ardua. Inde videō illum collem, quō anteā ēnīsus sum, hōc ā latere ascēnsū facillimum. Culmen rūpium plānitiēs erat sīve campus calcārius, dēlicātīs vestītus herbīs. Hae recentī pluviā ita erant recreātae, ut nova veteribus admixta folia flōrum praetulerint speciem, ubi rubor vel purpura cum novō virōre contendēbant. Leporēs sīve cunīculī suīs ē latibulīs ēgredientēs audentius mē aspexēre, quōs nē īnsequerētur, aegrē repressī canem.

45. Mox in scopulōsa locō ēvādō, et caprōs discernō ferōs procul ; antilopās potius dīxerim. Pōne saxa īnserpō, quamquam minimē fugācēs erant. Glandibus olōrīnīs tubum sufferciō ; dein igne ēmissō occīdō capram vulnerōque haedum jūxtā. Canis intercurrēns haedum prehēnsā pelle attinet, dum assequor. Crūre vulnerātam posteriōre inveniō ; poterat tamen incēdere. Mātrem voluī reportāre ad flūmen vallemque meam ; sed fateor, adhūc eram tam dēlicātus, ut nōluerim recentem vestītum sanguine commaculāre. Sūdāriō* ē sinū vestis extractō, argillāque ūdā in vulnus compressā, cōnstrīnxī firmiter ; tum grāmine sanguinem omnem abstersī. 46. Voluī eam in cervīcibus portāre ; sed quandō cōnor, id vērō meās vīrēs exsuperat. Super glāreōsam humum aegerrimē cornibus eam trahō, in grāmine facilius. Haedī cornibus fūniculō circumdatō, hanc dūcō mēcum simul ; id quod, dum ignipultam portō, paene nimium erat ; igitur saepius cōnsēdī. Via autem et dēclīvis erat, nec longa, circā alterum jugī latus ; itaque tandem pervēnī. 47. Prōtinus in ūdō linteō crūs haedī astringō ; et, nē longus sim, tantā cūrā foveō pāscōque (nam grandiuscula erat) ut mānsuētissima ēvāserit. In harēnā, jūxtā ratem prīmam, sub dēnsīs umbrīs, pēlvem excavō ; in quam, aquā sēmisalsā replētam, recondō capram, ut ōtiōsius carnī coquendae dem operam. Canem appropinquāre vetuī ; pāscō autem līberāliter et hunc et fēlēs : avēs tamen metuō, nē carnis sint cupidae.

48. Dum strēnuē mē exercēbam, vix sentiēbam miseriās meās : sed simul ac lassitūdō abrumperet operam, nisi somnō corriperer, mēns coepit agitārī : id quod saepius mihi ēvēnit. Meās egomet cōgitātiōnēs nequībam tolerāre, et variīs quasi ventīs hūc illūc ferēbar. In dēspērātissimā condiciōne mē vidēbam, extrā nāvium Eurōpaeārum cursum. Frāctō animō, lūgēns, interdum lacrimāns, diffīsus Deō, dēcrēta ejus conquerēns ; rūrsus ipse mēmet objūrgābam, sōlābar, hortābar, cōnfirmābam, maximē gāvīsus quod tot rēs ē nāve congessissem. 49. Itaque per id tempus, quoniam apud nēminem potuī vicem miserārī meam, aperuī capsam scrīptōriam, ex quā chartam, calamōs, ātrāmentum, prōtulī, incipiōque angōrēs meōs argūmentandō effundere, quasi per sermōnem. Mox tālem altercātiōnem in tabulās (ut ita dīcam) acceptī impēnsīque referō, quās lēctōris oculīs nunc subjicere libet.

Mala Mea.Levāmenta Malōrum.

1. In īnsulā sōlitāriā sum prōjectus.1. At nōn es dēmersus, sīcut cēterī.

2. Ego ūnus ē sodālibus ēnecor aegrimōniā.2. At tibi ūnī restat spēs aliqua effugiī.

3. Exsulō ē societāte hominum.3. At nōn servīs hominibus scelestīs.

4. Vī bēstiārum sum plānē obnoxius.4. At nōn in bēluōsam Āfricam prōjectus.

5. Labōriōsissimē vīctum cottīdiānum quaerō.5. At magnam tū habēs ex nāve opem.

6. Serviō hīc servitūtem perpetuam.6. At aliōs tū in servitūtem nōn redigis.

7. Nisi prius sōlitāriē moriar, ad sōlitāriam senectūtem reservor.7. At nōn tua magis quam parentum senectūs erit sōlitāria.

50. Profectō ultima illa nimis mē pupugēre. Quae prō levāmentīs scrīpsī, vulnus animī recrūdēscere fēcērunt. “ Peccāvī, ” inquam : “ meritam poenam tolerābō virīliter : fortasse ipsa poena aliquid tandem bonī afferet. ” Tum citō sēdāta est omnis mea perturbātiō. Ego autem haec atque tālia reputāns, admīror, quanta sit vīs vel incertae obscūraeque religiōnis, sī modo rēctā intendātur viā. Illud fortasse et sī forte plūris est, quam quis putāverit ; quia saepius indicium est animī per tenebrās, lūcem versus, ēnītentis. Id autem ipsum est virtūs : nam sapientissimus quisque nostrum in suā tamen versātur cālīgine, semperque ēluctātur plēniōrem versus lūcem. Itaque iterum ēvāsī strēnuus. 51. Tum canī fēlibusque haedum conciliāre studeō. Omnēs paxillīs dēpangō vīcīnīs ; ūnīcuique suum largior cibātum ; ūnumquemque suā vice dēmulceō. Ex cōnsuētūdine spērō familiāritātem, ex meā cāritāte cāritātem mūtuam. Posteā ad portum cane comitante reversus, aliās explōrō cavernās, plūrēsque rēs melius ōrdinō. 52. Tredecim diēs in terrā dēgēbam, necdum nāvis ēvānuerat. Illam ūndeciēs (crēdō) ascendī. Quantumvīs coacervāveram, plūs tamen concupīscēbam ; et dum nāvis cōnsistēbat, inter eam portumque meum ācerrimum sustentō ratis commercium. Rēs aliquot, quās āvēxī, libet hīc memorāre : Incūdem artillātōris, quam aegerrimē āmōlītus sum ; virgās vectēsque ferreōs ; pēnsilem lectum cum lōdīcibus ;* supparum* antīcum ē subsidiāriīs : lacernās plūrēs : piscātōriam supellēctilem novam atque amplam. Porrō ē rē jaculātōriā* magnōs forcipēs follēsque, malleum rōbustissimum, pēlvēs ferreās ad plumbum liquefaciendum, batillum grande. Tum omnēs ignipultās, bonās malās, asportō ; item alterum pār pistolārum. Dēmum fabrīlem mēnsam, retināculō cochleātō īnstrūctam, multō cum labōre per tollēnōnem dēmittō, laetusque comperiō hanc per sē natāre. Inter minōrēs rēs memorō lībram cum lancibus aēneīs, sīve trutinam oportet appellāre, quam in scrīniō magistrī offendī. Ille propter medicās, crēdō, ūsūs habēbat ; nam magister nautīs prō medicō erat. Ego hanc, velut pecūniās, idcircō asservāvī, sīquandō prō nummīs valēret. Ingentem plumbī convolūtī lāminam, quae nimia posset esse, secūrī malleōque discissam particulātim asportāvī ; etiam magnum pilulārum plumbeārum vim, plūrēs rudentēs, fūnēs, ferreōs hāmōs, clāvōs, pessulōs, cōnfībulās, ānulōs. Cannōnēs* suā ex sēde nōn eram dēturbātūrus. Posteā magnum trīticī dōlium laetus inveniō, sēriam optimī adōris, saccharī cadum majōrem, vīnī ārdentis amphorās trēs ; porrō cultrōs furcillāsque mēnsālēs, grandem forficem,* trēs novāculās, quattuor nautārum gladiōs sīve sīcās.

53. Nē forte mīrētur lēctor, quārē tantam bellicī terrōris vim in mercātōriā nāve vēxerimus, nātūram illīus commerciī cūrātius dēmōnstrābō. Hominēs barbarōs ē Guineā erāmus in servitūtem reportātūrī ; quem ad ūsum et ipsa nāvis et omnis ejus dispositiō cēterīs erat valdē dīversa. Grandiuscula erat nāvis, nāvālēs sociī sexdecim. Cannōnās habēbat quīnque,—ūnam ā tergō,—nē forte aut cum praedōnibus aut cum nigrītīs foret cōnflīgendum ; nēve, propter subitum aliquod in Eurōpā bellum, Lūsitāniā implicātā, nōs tamquam Lūsitānī lacesserēmur. Ignipultae quoque inerant plūrēs, pars vēnandō, alia pars pugnae apta. Simul pulveris nitrātī plumbīque rotundātī vim magnam vehēbāmus, atque adeō hominem ūnum tōtī reī jaculātōriae praefectum : Artillātor appellābātur. Hārum rērum impēnsā valdē minuitur negōtiātōribus lucrum, nisi quod hōc in commerciō merx quae exportātur vīlissima est ; quae reportātur, pretiōsissima.

54. Aliquot fabās prīmā in rate asportāvī. Quamquam sciēbam magnam hujus cibī vim nāvī fuisse impositam, sed īnfrā in alveō, crēdidī marīnā aquā corruptam esse. Nihilōminus dēscendō. Puppim versus omnia sicca erant ; in īnferiōre parte aqua stāgnābat. Sed nōn mē illud repellit. Īnfrā nūdus, per aquam incēdō, quae genū attingēbat, scrūtorque mercēs palpandō : tandem saccōs inveniō fabīs plēnōs. Ūnum hōrum placēbat āvehere, sed quandō cōnor, nequeō ad tabulāta extollere. Rē dēlīberātā, nōn operae pretium vidētur dē cibō madidō labōrem pendere ; nam asservārī posse quis spoponderit ? 55. Mox rēs dūrās acūtāsque sub pedibus sentiō ; ipsa erant ferrāmenta, quae inter mercēs nostrās imperāveram. Pālae, plānē nostrātium īnstar, profectō nōn inerant ; tantum ligōnēs, furcillātaeque marrae, praeter sarcula ac dolābrās. Deinde in secūrēs incidō. Tālēs rēs sub aquā dījūdicāre, paulum difficile erat. Num operae esset pretium auferre,—dubitābam. Tandem aliquot cujusque generis assūmō, praesertim capita secūrium ac ligōnum. 56. Posteā fēlīcior eram. Nam in conclāvī quōdam, quod coquī nostrī erat proprium, quīnque offendī corbēs, fabārum plēnās, apprīmē siccārum. Hās cūrātius repōnō āvehendās, et aliam post aliam cūnctās dēmum ad terram dēportō salvās. 57. Porrō dum mēnsam fabrīlem āmovēbam, quae suprā erat, nōn in alveō, pōne in angulō fascēs quōsdam mercium retēxī. Hōs aperiō. Intus erant versicolōrēs vestēs, quās propter Āfrōrum commercium imperāveram. Avidē corripiō, sed nesciēbam quārē. Posteā numerāvī, invēnīque sexāgintā. Cēterae, ut opīnor, fuerant in alveō.

58. Duodecimō māne, ut rēmigō ex portū ratem pōne trahēns, flūctus asperior aliquantum aquae in cymbam immīsit. Exhaurīre simul atque rēmigāre nōn poteram : sī rēmōs inhibērem, verēbar nē dēflexa cursū cymba latus undīs objiceret. In portum, ut tūtius, statim redeō : ibi rōborandam suscipiō cymbam. Altiōrem faciō prōram, additīs tabulīs, quae, ferreīs virgīs firmātae, aliquantum asperginis possint rejicere. Nōn longī labōris erat illud ; sed nimius ventus mē terrēbat, igitur reliquum diem scaphae addīxī. 59. Illud cōnsīderāveram. Naufragium recente lūnā passī erāmus ipsīs in Kalendīs Septembribus. Ad plēnilūnium iterum intumēscente Ōceanō posse crēdēbam sublevārī scapham ; grande mōmentum, servārētur-ne an prōrsus cōnfringerētur. Ex arcīs meīs ūnam dēligō, aquae (sīqua alia) impenetrābilem. Quidquid in scaphā īnfirmum vidētur, summā meā arte reficiō, seu stuppā ac pice, seu argillā vitreāriā* opus sit. Simul ac aestus recesserat, ancoram quam longissimē per harēnās mare versus trahō, suō ancorālī artius scaphae colligātam. Dentem ancorae firmiter dēfīgō, quoad possum. Ipsō in ancorālī, circā septem pedēs ab ancorā, fūnem brevem nōdō astrictissimō implicō ; mox hūc dēportātam arcam eōdem fūne cōnectō. 60. Illud ēvenit, quod spērāveram. Arca, aestū īnsurgente sublevāta, simul ut ad scapham aqua pertingēbat, (nam ego cum spē metūque cūncta notābam) incēpit scapham attrahere. Tum prō cūpā*[B] natante arca mihi erat. Cōnfestim dēcurrō ad cymbam. Per aestum rēmigō, ubi propter altitūdinem aquae flūctus nōn sē frangēbat ; et ut prīmum scapham assequor, eam remulcō inhibēns, solvō ancorāle ; nam ancoram extrahere, nimiī id fuisset temporis. Mox, ovāns et praegestiēns, scapham in portum dēdūcō incolumem. Haec in duodecimō erant diē. 61. Māne īnsequente, cum speculor, sentiō marī male crēdī : tamen quāsdam etiam rēs voluī ēripere, quamquam ratī nōn cōnfīdēbam. Scālās nāvis ac tollēnōnem ad ultimum relīqueram. Optimās habēbat forēs diaeta*[C] prīncipālis : hās concupīvī, quia bonā erant fabricā. Cardinēs facile āvellō : forēs reste firmiter colligō. Dein sūculās[D] cum trochleīs*[E] assūmpsī ; ipsīus porrō tollēnōnis ferrāmenta omnia : sed scapum rōstrumque ejus, quae lignea erant, trahenda per aquās dēstināvī, cum scālīs et foribus. Ferreum onus, ūnō homine nōn gravius, in cymbā dēcernō asportāre.

62. Impigrē rediī, sed aestus in hōrās magis tumēscēbat. Tunc cum maximē intrābam portūs ōstium, agmen pōne tractum adeō disjectābat cymbam, ut ego perterritus fūnēs necessāriō absolverim, nē dēmergerer. Incolumis egomet postēs illōs praetereō, laetus quod nīl mihi cymbaeque accidisset, praeter asperginem profūsam. 63. Ventus etiam atque etiam incrūdēscēbat : post trēs hōrās violenta flābat procella, quae tōtam per noctem furēbat. Māne, ut prōspexī, ēvānuerat nāvis.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings