Caput (XI.) Undecimum.
Reading edition
294. Post hos sermones uterque magis magisque in operas ruit. Vestitus nuptiales ac dona sponsalia credebam praeparari. Cannarum, arundinum, juncorum, restium vel filorum, pinnarum plumarumque magnam vim comportabant. Postea explicatur, patrio Elapsi regulo plumatam vestem ac dorsualem tegetem pro dono destinari. Id quum intellexi, e vitreis meis bullis plures obtuli, ut pro torque collari essent : has accepit Elapsus libentissime. Video quoque lectorum opercula vel stragula e mollibus juncis contexi : igitur versicolores vestes ⸤quas habebam fulgentissimas⸥ in sponsarum usum dono. 295. Ego vero bŏlĭde (quam Graeci vocant) quaesitâ ;—etenim plures in nave fuerant—saepius cum alterutro virorum egrediebar longiùs, interdum in cymbâ, si valde esset serena tempestas, quia tum remis certior est cursus. Tunc totam illam oram quae Caprino Jugo subjacet, satis exploravi ; nusquam patebat scaphae receptaculum : sed colles accurate delineavi, ut locos posthac recognoscerem. Necnon cum ambobus in scaphâ egressus, oram adversam juxta hortos ulterius visitavi ; quidquid de littore, de profunditate, de montibus erat notandum, id conscripsi, notatis coeli regionibus. Necnon unicuique montium nomen indidi aliquod, cum suâ figurâ descriptum. 296. Quum die quodam in hortis cum Elapso permansi, Secutore domum misso propter varios usus, per inferiora prata diligentius exspatiantes, oryzam invēnĭmus in uvidiore loco late crescentem, ubi nunquam anteà incesseram. Hanc rem credidi posse aliquando magni esse momenti. 297. Postridie quiescente aurâ, excurrimus in cymbâ usque ad portum hortorum. Montem illum altissimum judico praecipuum esse oportere locorum documentum. Quare a tribus lateribus figuram ejus accurate delineo ; tum credidi, me, si hâc in parte insulae forem, in die quamvis nubilo posituram meam agniturum. Cautes quoque, si quas vidērem, scripto notavi. 298. Profluentes maris multò erat difficilius observare vel conjectare ; nam aestus diurnus atque aura conturbabat rationes meas. Insulam a Septemtrionibus praeverti non ausus sum. Multa navigando expertus, tandem despero de profluentibus cognoscendis, nec valde perturbor, sed de hac re reticui.
299. Domum revertenti delicatissimum mihi prandium apponit Secutor, ex avibus grandioribus membratim concīsīs. Genus avium nesciebam : num otides*[W] esse possint, dubitabam. Ille explicat, esse eas ex hôc genere, quod mansuefactum volebam ; sed hactenùs nullam se cepisse vivam. Neque ille neque Elapsus vult vesci : sed postquam finivi, vescebantur. Tum interrogo, quidnam de grege possit fieri, si nos omnes peregrinamur. Tacent paulisper ; mox Elapsus respondet : “Si faveant aurae atque Fortuna Maritalis, triduo nos posse reverti. Solvendum esse gregem, compedibus fortasse vel objicibus praepeditum. Quando redeamus, fistulae cantui obedituros : sin minùs, si forte haedorum aliquot amittantur, ferendum damnum. Nos e colle Caprino novos haedos, si libeat, venari posse ; uxores non posse.” Quando haec serio ac deliberatissime dixit, vix risum continui. 300. Sed pergo interrogare, Quot remos habeamus scaphae. “Duos tantùm,” respondent ; eos nempe quos egomet fabricavi. Id sufficere nego ; quippe si aurâ deficiamur, fortasse remigantes tres viri quatuor remis novum assequemur ventum, sed duobus utentes remis in stagnante aëre haerebimus. Novos remos, clamant, caedendos ; id quod ego comprobo. 301. Tum alium injicio scrupulum. Si barbaris foret confligendum, ego ignipultâ pistolisque valeo ; ministri mei cominùs gladio bene pugnant, sed eminùs a barbaris superantur. Nam neque multas habent sagittas, neque multum in hâc arte sunt exerciti : porro si maxime essent sagittarii, duo viri a multis facile obruuntur. Melioribus opus est telis,—Hìc pausam facio. 302. Illi primò tacuere : tandem invito sermonem. Elapsus timide interrogat, “anne sciam, quot habeamus in usum catapultarum praeparata spicula missilia ?” Tum respondeo, “Ego certe nescio.” Ille vero, tanquam veritus ne me reprehensione corripiat, tacet iterum. Sed Secutor, paullo audentior, testatur, “non posse illos portare spiculorum jam confictorum pondus : plura confingere, inutile esse : quod genus telorum sit melius, se nescire, nisi si ignipultas denotare velim.” 303. Sensi me errâsse ; nam nolui igniaria tela tunc eos edocere. Itaque benigne dixi, “industriam illorum omni laude esse dignam, meque gaudere, quòd tantam haberent spiculorum vim : sperare me, sine praelio aut jurgio nos redituros ; sed quotidie catapultas exercerent, et tot uterque secum assumeret spicula, quot res ipsa permitteret.” Tali responso contentos se demonstrabant.
304. Caesis duobus cocorum truncis, dissecamus, dolamus, in remos fingimus ;—nam quatuor remos placebat conficere. Variatâ operâ ac ludo, in labores reficimur, aemulatione ac spe erecti. Haec inter negotia multum colloquinur. De ipsorum patriâ interrogo viros, numne earumdem rerum sit ferax, quae hâc in insulâ gignuntur. 305. Illi explicant, paene contiguas se habitasse regiones, scopulosâ orâ divisas, quae ⸤ipsos propter scopulos⸥ ab utrisque concupisceretur ; hinc illos internecinis involvi bellis. Nam ceteram suorum terram ex merâ humo consistere, molli, uvidâ, arboribus fruticibusque uberrimâ, sed siccis solidisque locis carente : porro per inopiam ferri optimum lignum minus esse utile ; igitur saxo destitutis nulla esse domorum fundamenta. 306. Domos gentilicias, ut plurimùm, nidos esse, inter ramos arborum contextas, ut ab udo solo submoveantur, praesertim tumescentibus fluviis. In uvidâ calidâque illâ humo procēras nasci arbores, egregios fructūs ; plura tamen genera meis in montibus vigere, quae illic uvidus calor non patiatur. Interrogo, Habeant-ne uvas ? “Habebamus,” inquit Secutor, “sed gustu his dispares : nil erant nostrae, nisi dulcis quaedam in ore aqua.” “Ergo,” inquam, “tu exquire, quidnam e siccatis nostris uvis sit optimum, quod patri sponsae tuae des dono.” Arridet. 307. Tum in Elapsum conversus : “Tuâne in patriâ nuptias tum celeriter perficiunt, ut parens tribus horis unicam filiam viro ignoto foràs ducendam tradat ?” Paullum pudibundus respondet ille : “Si pater domi relinquendus erit, non potest id fieri : sin pater cum filiâ sit iturus, potest nonnunquam. Atqui neque ego inter meos sum ignotus, et propter me confident Secutori. Te autem regie vestitum postquàm viderint ac vim telorum noverint, audierintque a me qualis et quantus sis, quidlibet mihi tui gratiâ concedent.” Dubitabam, merane esset hoc adulatio, an veritas ; vera tamen eum dicere, libebat credere. 308. Mox e Secutore quaerebam, quapropter ipse atqui ipsius populares ad insulam meam tunc pervenerint et nunquam aliàs. Rem ab initio narrat. Scopulosa illa regio erat ab alteris occupata : hinc coeptum est bellum. Quisquis hostium erat in praesidio, comedendus destinabatur : id gravissimum iis supplicium. Inter alios correptus est illic Elapsus. Sed patriam versùs redeuntes oppressit procella, quae duas scaphas in apertum mare abripuit. Totam noctem frustra luctati, summo mānĕ insulam meam non longe vidērunt. Volentes neque vēnēre neque iterum venient ; nam ignei mei teli vis pro fulgure praestigiatoris divini sine dubio nunciatur. 309. Tum volo scire, utrum hic esse insulam prorsus nesciverint. Tum Elapsus confirmat, montem insulae excelsissimum interdum distingui ; sed non vacare ut merâ curiositate mari se committant,—tumido, an tranquillo. Percontor, numne caro humana propter lubidinem palati exquiratur. Ambo vehementer negant : in ultionem summae injuriae, idcirco tantùm aiunt quasi religiose comĕdi. 310. Mox Secutor urget, ut diserte dicam quô die velim navigare ; nam certum se habere, benigna mea verba pro factis valere, nec velle me sine causâ diem proferre. Tum video decernendum esse sine ignaviâ diverticulorum. Respondeo, si cuncta parata sint, intra triduum nos profecturos. Rursus interrogat, anne velim eum omnia, quae victûs causâ sunt commoda, praeparare : ego autem assentior. 311. Crastino die, dum aliis in rebus absum, Secutor haedum jugulat, sanguinem in agello suo diffundit, cornua reservat, membra discerpit ; alia coquit, alia suspendit in fumo. Ungulas Elapsus pro glutine arripit, pellemque incipit patrio more depsere. Haec rediens invenio obviam ; sed neque probo neque culpo, quoniam veniam meam praeripuerat Secutor. 312. Ad Elapsus conversus quaero, anne suâ in patriâ tales sint capri, sive aliarum pellium abundantia. Respondet, apud suos abundare ursulos, porcillos, immo porcos varii generis, macacos, sciuros, et quadrupedes capris meis pares, paene aquaticos ; ex quibus pelles diversas habeant ; porrò formidandos sed raros pardos, quorum pellis optima sane : item audisse se, longe inter scopulosos colles capros fere hujusmodi existere : se nunquam vidisse.—Lubet me talia sciscitari et colloqui.
313. Post biduum mihi nunciant, parata omnia : occidente sole navigandum. Hic nuncius me quasi stupore defixit ; nam mille res prius videbantur conficiendae. Sed video me multa imperasse : nunc dicto obediendum : ergo de bellico apparatu primùm satago, postpositis rebus ceteris. 314. Mox repperio Secutorem lepŏres meos occīdisse, coxisso, sub crustulâ condidisse. Vultu angorem demonstro : sed ille, me commotum sentiens, humi consĭdet tacitus, reprehensionem (credo) expectans. Demùm fractâ voce ait : “Poenitet me, siquid te, here, laesi.” Tum suspirans dixi, “Mutari non potest : fortasse non male fecisti : ceterùm ne canem meum occīdas. Ego verò tibi ignosco.” 315. Ne longus sim, fere Nonis Novembribus, sub noctem navigamus, nunc remis, nunc aurâ adjuti. Astris facile dirigebatur cursus ad meridiem. Quum vento tranquille ferebamur, quieti me dĕdi, jubens, si quid mutaretur, expergefacere. Ante lucem stagnavit aura ; tunc evigilo ; jubeo remigare. 316. Orto mox sole, Elapsus grumos patrios procul agnoscit : uterque moestior videbatur : susurrabant inter se. Sed Elapsum dormire jubeo : ego cum Secutore propello scapham. Post horulam video Elapsum propter inquietam mentem non posse dormire ; itaque Secutori impero somnum. Quando intra conspectum venimus, Elapsus in mālo erigit signum, apertâque arcâ, regiis vestibus me exornat. Tum extracto cibo vesci hortatur. Secutor mox evigilat, et vescimur omnes, căne non invito. 317. Jam linter a terrâ cautiùs appropinquat : tres inerant viri : credo, quia nos erant tres. “Quid autem te tui cives vocant ?” Elapsum interrogo. “Ego apud eos” inquit, “sum Gelavi.” “Dehinc ergo apud me eris Gelavius,” inquam. “Ego vero apud meos eram Totopil,” infit Secutor. “Ergo tu,” inquam, “eris Totopillus.” Dum risu et alloquio oblectamur, accesserat linter : mox noster Gelavius nescio quid clarâ voce pronunciat. Illi gestientes strepunt, proxime accedunt, me mirabundi aspectant. Postquam iterum peroravit Gelavius, illi rapide ad terram remigant, nos sequimur tardiuscule. Tandem, jubente Gelavio, ancoram jacimus : me viri mei, honoris causâ, humeris suis in littus deportant. Stratis tapetibus, consideo : sericam meam umbellam Totopillus super me praetendit ; Gelavius evanuerat. 318. Opperīmur reditum ejus. Redit demum cum catervâ magnâ. In fronte erat ipse, cum seniore viro et virgine. Tum me compellans aït, “En pater meus ! En unica soror !” Pater genua mea manūsque fervide osculatus est, virgo quasi venerans constitit. Mox Gelavius cum Totopillo verba secreto habet, post quae intimos credidi sermones misceri. Interea tota nobis caterva circumfunditur, mox ad scapham se convertit. Id me aliquantum commovet. Gelavius autem multas res, dona principi, effert ; dein ignipultas meas cum sacculis subsidiariis : mox Totopillum video scutulum pro metâ erexisse.
319. Quinque juvenes cum arcubus astabant. A viginti passibus sagittas ad scutulum direxere ; nemo medium ferit, nemo per tabulam penetrat. Deinde Gelavius et Totopillus a triginta passibus e catapultis jaculantur. Hi ét justius collineabant, et altius penetrabant : facile erant victores. Postea ad me venerans accedit caterva, orans ut ignipultae ostentem vim : tum multò cum honore ad carcer ducunt. Quinquaginta passus metari jubeo : bitubam meam suâ cum furcâ comportaveram. Demisso genu, bis ignem ejicio : utraque glans medium transverberat scutulum. Ejulabant territi, mox murmure collaudabant : deinde magnum erat silentium. Gelavius tunc cunctis explicat, his telis se per me fuisse servatum. 320. Inter haec Gelavii pater cum filiâ coram me redit, Totopillus autem pro interprete mihi explicat, velle illum se suamque filiam fidei atque insulae meae committi. Tum ego abruptiùs Totopillo, “Ego-ne hanc pro tuâ uxore mecum reportabo ?” Is autem erubescens annuit : “Here ! reportabis sane, si libet, ét uxorem meam et patrem uxoris.” “At vero,” inquam, “principi oportet me obviam venire honoris causâ, nec tanquam clanculum abire.” Respondet Totopillus, “Immo, id principi foret ingratum. Ille neque tibi vult offensam afferre, neque nimio erga te honore se suis elevare.[X] Sed donis Gelavii placatus, honorificam coram multitudine de te fecit mentionem.” 321. Jamque accurrit Gelavius, excitatus ut nunquam videram. Hic secum habebat virum ac mulierem cum virgine. Me recta petit, et rem omnem aperit. “Ellam ! quae mihi erat desponsa. Propter mei amorem nondum voluit nubere : en pater materque ejus ! Tu-ne nolis, O here ! hanc meam familiam mecum revehere ? Omnes sunt tui cupidissimi.” “Ego sane volo,” inquam : “sed quot post horas ?” “Jam sunt parati,” respondet : “ad tenuem comportandam supellectilem vix semihorâ opus est.” 322. Fateor, haec mihi nimia erant : velut in somnio esse videbar. Tandem ministris meis dico : “Quod bene vortat Deus, ex intimo pectore gratulor vobis. Nunc, ne tempestas se mutet, quàm celerrime redeamus.” Illi cum senioribus colloquuntur ; tandem renunciant, tribus post meridiem horis esse navigandum. Id admirans, aio non posse fieri. “Immo,” aiunt : “sic erit melius, ipso te judice.”
323. Video alias aliasque accedere lintres, et multa inter se parare. Praestitutâ horâ scapham ingredimur, quinque viri, una mulier, duae virgines, cum căne optimo, quem pueri valde mirati sunt. Hospitum unusquisque spississimas suas vestes indutus est : stragulas quoque in scaphâ composuerant. Aura paullum erat adversa ; sed octo lintres cum robustis remigibus nos fune trahebant, tribus horis amplius. Simul ut Auster ventus flabat, Gelavius, multis actis gratiis, bonos remiges valere jubet, munusculo quŏque unumquemque proretam honorat, sed tantâ res tradidit celeritate, ut, quid dederit, nesciam scribere. 324. Excusso remulco, vēlis navigamus. Gelavius clavum tenet. Illud tantum narrabo, me propter concitationem mentis non potuisse dormire ; Gelavium, qui prius non potuit, post aliquot horas dormivisse optime. Jucundissimam sensi noctis auram, et de futuro meditabar, non sine precibus ac gratiis Deo oblatis. 325. Primâ cum luce ⸤montis nostri figuram⸥ agnosco. Tandem Austro cessante, Subsolanus ventus surgit vehementior, torquetque nos nimium ad sinistram. Equidem nolebam tam pretiosum onus vel minimo periculo committere : igitur, quoniam nemo omnium erat invalidus, in hortorum portum direxi cursum. Ibi sumto matutino cibo, scapham Gelavio commisi, cum patre, quando faveat ventus, circumducendam : ego cum ceteris domum revertor, colles escendens. Nos ante meridiem cavernas assequimur : illi seriùs perveniunt. 326. Summam autem rupem dum pervadimus, fistulâ canendo recolligo gregem. Desunt duo tantùm e junioribus. Hos crastino die Totopillus acerrime anquisitos recuperat, cane adjutore. Sic illa res faustum habuit exitum.