← Table of contents
Rebilius Cruso

Caput (IV.) Quartum.

Reading edition

89. Jam ad res convehendas trahulam* decerno parare : nam rei fabrilis non eram imperitus. Hanc profectò artem in Braziliâ magnopere exercebam, cùm propter varios usūs, tùm quia ipse me animus excitabat. Fabrilis nempe opera valdē fuit necessaria nobis, nec servis nigritis satis bene cognita. Faber noster lignarius, bonus ille quidem vir, malleo fortiter feriebat, serrâ patienter laborabat : sed accuratē metiri, coarctare commissuras, immo, rectam lineam ducere, vix calluit ; nedum designare opus. Si novam quandam casam vel officinam struere oportebat, praepropera ejus industria absurdissimique errores angebant me. Itaque hunc dum paro docere, ipse artem disco. Mathematicâ meâ scientiâ qualicunque adjutus, poteram sanē plura animo moliri, in chartâ describere, constituere, computare. Mox ipsis ferramentis manu prehensis, delineabam, dissecabam, runcinabam ; nihil quod lignarii fabri est, intentatum relinquo. 90. Jamque, ut dicebam, ad confingendam trahulam me converto, quae èt per arenas et super leviorem rupium superficiem facilè currat. Dolio quodam ligneo, quod perfractum erat, detraho circulos ferreos. Hos, velut calceos, trabibus duobus brevibus paribusque, leniter curvatis, subjicio. Suprà, simplicissimum constituo currum, in quo vehatur onus viribus meis tractu non nimium. Restim addo, atque finitum est opus. Quoniam in recessu aestûs continuus erat arenae margo a praesepi meo usque ad portum, hâc viâ, quaecunque vellem, in animo erat trahere : nec jam manibus humerisve portabam. Postea domum ipsam curatiùs digero atque excolo.

91. Conclavia verō habui nulla ; plura quidem septa, siquidem unaquaeque caverna, seu locus cameratus, erat pro septo. Principale septum ⸤meum ipsius⸥ erat cubiculum, de cujus munimentis erit dicendum : dein penaria, pro cibo qualicunque : tertium, culina ; tum, fumarium ; deinceps armamentarium sive fabrica ; sextum erat musēum. In musēo lĭbros, horologia, astrologicam supellectilem, lībram trutinariam, materiam omnem scriptoriam repono, cum sellâ ⸤e tribus quas habebam⸥ optimâ. Harum rerum aliquot cum pecuniâ in cistis erant : mensam postea confeci. Septimum septum continere debebat ignis materiem ; lignarium appellabam. Octavum pro fructuario cedebat. Novum pro haedi stabulo destinabam. Decimum ac remotissimum nitrati erat pulveris repositorium. 92. Cubiculum autem tale fuit. Angustâ ac celsâ fenestrâ intrabatur, cujus limen quinque pedes ab externo sŏlo, duos ab interno aestimaverim. Alteram intus habebat fenestram, per quam aura flabat salubris : hanc tamen, prae multâ meâ cautione, transennâ protexi. De vallandâ externâ fenestrâ cogitaveram ; sed arboreum meum opus imitari, in saxo nimis difficile videbatur. Plures portarum formas considero, mox rejicio. Puteum potiùs volo sub fenestrâ fodere, quem ipse scalis transeam, dein scalas intus ad me retraham. 93. Navales scalae meri erant gradūs lignei, firmiter constricti funibus, qui pondus hominis tutò sustentabant. In navis lătĕre septem ampliùs dependebant pedes. Lătĕra nunc his adjungo lignea, tantummodo ut rigōrem, non ut robur addam ; nam funium robur sufficiebat ; sed quia flexiles erant, id hic erat incommodum. Scalae sic refectae octo pedum habebant longitudinem. 94. Deinde ligones recognosco cunctos, et marras bifurcas trifidasque, si quid horum possit cuniculariae* hastae vicem gerere ; sŏlum enim calcarium robusto egebat ferramento. Talia inveni instrumenta, quorum ope puteum, brevem sanē, defōdi sub ipsâ fenestrâ, duo tantùm pedes altum, sed quatuor ampliùs a rupe exstantem. Vecte ferreo, quanquam non acuto, graviora saxa amolitus sum, postquam initia penetrandi factu sunt. Tum hôc puteo adeò protectus videbar, ut ne a pardo quidem foret metuendum. 95. Illud enim me confirmabat, quòd feles ferae quae non ⸤naribus confisae⸥ venantur, nunquam possent conjectare, quid in meo cubiculo dormiret. Ego verō interdum serpentes quoque formidabam : sed nunquam ne unum quidem anguem, magnum parvumve, meâ in insulâ vidi ; quae, velut Hibernia, sancti Patricii benedictione videbatur frui. Stelliones* erant in cavernis, quos fovebam, quia muscas insectasque comedunt : et sanē facilè mansuescebant. 96. Si ligonibus res non cessisset, fodinam paratus eram nitrato pulvere displodere. Praetermisi narrare, me, postquam dolium pulveris nitrati ⸤aquâ marinâ corrupti⸥ deportavi, intus crustam invenisse duram, intra quam pulvis siccus erat et planē incolumis. Crustam malleo comminutam reservavi, et pro experimento, vel lusûs causâ, aliquoties in pyrotechnicam adhibueram, diffisus posse in aliquam utilitatem converti. Postea credebam rudera haec nitrata ad fodinas displodendas esse accommodata : igitur asservavi, si fortè usus vĕniret. 97. Pulvere nitrato eram profecto assuetissimus, de quâ re libet ampliùs explicare lectori. Etenim dum degebam in Braziliâ, maximo studio ⸤missilis plumbi dirigendi peritiam⸥ colebam. Nec sanē unquam hujus exercitationis fueram alienus ; sed neque patriam circa urbem, neque super mari opportunitates eam excolendi reppereram. Attamen in Braziliâ, rure aperto, ingentibus silvis, ubi prodigiosa insectarum vis ⸤mirificam avium quŏque copiam⸥ in aeternum praestat, si quis sub sole potest esse agilis, ad aves venandas ipso agro attrahitur. Primò habebam ignipultam quandam a domino meo Maurusio dereptam ; mox meliores quaesivi, imprimis ex Lusitaniâ. Postea Helvetici cujusdam viri, qui Romae mercenariorum militum praefectus fuerat, ignipultas duas vel optimas fortè potui ĕmĕre, unam duorum tuborum ; quas quidem hujus filius, post patris mortem illatenùs evagatus, inter alias res vendidit. Equidem ad tela illa probanda in scopum aliquando collineabam : sed quia valdē incertus erat a longinquo jactus, plures ac minores uno in tubo conferciebam glandes, quae, per aera dispersae, latius ferirent. Furcâ item bitubam illam sustentabam, propter certiorem ictum. Et quoniam grandiores illic abundabant alites, ut vulturius, ut ferus olor, ut grues atque ardeae nostris diversae,—nec deest struthio quidam—hos quoque pilulis olorinis petebam, jaculandique omnino peritissimus evasi. Proh caecitatem hominum ! quippe nesciebam quantum in solitariâ insulâ haec mihi ars esset profutura.

98. Simul ac cubiculum satis firmaveram, volui illùc commigrare, cunctis cum animalibus meis. Haedus paululum clauda erat, id quod non dolebam : tanto minus erat me effugitura. At verò tres jam mihi erant haedi, de quo narrandum erit. Ceterùm falcato gladio ⸤quidquid idoneum videbatur herbarum aut frondium⸥ demetebam et convehebam ad cavernas : multum sanē ⸤sōli expositum siccatumque⸥ recondidi. Haedos omnes suo in stabulo composui.

99. De novis haedis incipit narratiuncula. Trahulâ jam meâ adjutus, cupidinem admiseram venandi iterùm, ne căni felibusque cărŏ deforet. Trahulam per clivos clementiores sursùm traxi super molli brevique herbâ, ignipultam in trahulâ habens. Canem non potui retinere, quin lepusculos venaretur : is prorsus evanuit. Ego ut primùm in scopulosum deveni iter, trahulam omitto, inter saxa serpo. Emergens capram conspicor cum haedis ad stagnum herboso in pratulo. Non me fugerunt, neque demonstrabant metum. Decerpo gramina, accedo propius et porrigo. Haedi accurrunt, libenterque rodunt. Ego cornua eorum resticulis cingo, et laqueis brachio meo adnecto. Iterum iterumque decerpo gramen, studeoque mansuefacere. Accurrit mater capra, grandis et robusta ; haec quoque e manu meâ comedit. Poenitebat me, quòd voluissem tam cicurem animantem occīdere ; nunc robustiore eam adnecto reste. Sed ut primùm vi se tractam sentit, violenter retorto capite manu se meâ abripit, et priusquam me possim recolligere, cum reste effŭgit. Exiguo temporis intervallo convertitur. Haedos mecum videt, et directo cursu ⸤summo cum furore⸥ me petit. Magnum equidem sensi esse periculum, nam et cornu incurrentis et ipse impetus lethalis esse poterat. Coactus me tuēri, demittor in dextrum genu, ne dëerrem, ignipultam constantissimē dirigens. Vix quindecim distabat pedes, atque ego ignem emitto. Quanquam capite et collo transverberata, plures gressūs illo impetu evecta est, titubansque ad dextram meam procubuit emortua. 100. Obstupescebam, incertus quid facerem. Mox capram libuit omittere, haedos attinere : nec longa erat ad praesepe via, per ardua descendenti. Gramina etiam atque etiam decerpsi recondidique in sacculum ; et siquando male sequerentur haedi, gramen ante ora ostentans, alliciebam. Hoc modo incolumes deduxi, gaudens praesertim quòd mas et femina erant. Paxillis celeriter prope claudam haedum advenas depango, suggero gramina ; tum festino, matrem reportaturus. Regressus, trahulam coactus sum per asperiora loca, ut possem, subducere, dum mortuam assequor, quam aegrē in trahulam compono ; dein satis laboriosē hanc cum ignipultâ per saxosa loca deduco, mox facilius super clivis herbosis. Illam, ut priorem, demergere in pelvi sive piscinâ volebam, sed spurcam credidi : quare nil melius noveram, quàm ut in praesens ramis frondosis corpus operirem : etenim ligo et pala non erant in promtu. 101. Jam de ferarum audentiâ reputans, intelligo homines hâc in insulâ esse ignotos. Id multùm me solatur ; nam quantumvis solitudinem detrectabam, barbaros saevosque homines formidabam longē amplius. Porrò si lepores avesque, aequè ac capri, hominis metu vacant, si nunc haec animalia facile mansuefiant, stultē absterreri opinor. Itaque magis magisque pulveri nitrato parcendum decerno, et, quidquid ferarum posset, mansuefaciendum.

102. Etiam congerebam pabulum. Multas deportabam siliquas zeâ plenas, et dioscoreas aliasque radices ; item cepe, bulbos, condimenta. Caprae secundae carnem partim siccaveram fumo, partim sale condiveram, nec jam de cibo eram sollicitus. Duas vias e cavernis ad summam rupem ligone ac vecte tutiùs jam munio ; unam, quâ primo illo māne, prospectâ scaphâ, per praecipitia atque algas degressus sum ; alteram ex portu praeter navale meum. In difficiliore loco ⸤stipites duo firmiter defossos⸥ fune connecto, quô audacius securiùsque descendam ; tum gradibus incisis, opus perficio.

103. In reportandâ caprâ, trahulae me quodammodo poenitebat. In arenis quidem bene currebat, item per saxa lēvia gramine vestita ; sed in feraci humo super spissis variisque herbis, inter admistos frutices, trahere quàm portare difficilius fore sentio : ad dioscoreas, ad zeam, ad citros aliosque fructus convehendos peras sacculosque meosque humeros anteponi oportere trahulae, nisi meliorem potero munire viam : id quod me male habet. Igitur universam viciniam explorare cupio.—Dixi me ab excelso quodam colle prospectasse. Hôc colle inferior alter, qui cavernas meas ferè ex adverso despiciebat, littoris aspectum superiori ademerat. Quum, ascensâ rupe, in inferiori colle asto (quem Speculam meam nominavi) admirans gaudensque propiorem littoris oram contemplor. Ad dextram, id est, ad occidentem, fluminis video ostium, deinde portum meum, tum in fronte promontorium modicum.[G] Contra autem ad sinistram, id est, ad orientem, inter humiles rupes ac mare, acclivis planities arboribus procērīs mirē luxuriabat, palmis praesertim. Suprà, pone rupes, palus quaedam seu lacus angustus extenditur : rursus super hôc novus atque excelsior rupium ac saxorum ordo, unde pluvias credo in paludem colligi. In orâ paludis viridissimas adverto herbas, plurimasque aves aquatiles. 104. Sed ego ad interiora me converto. Ab excelsiore illo colle arbores quasdam in cavo loco videram, non multas illas quidem. Jam explorans perspicio omnia praeter summas arbores abscondita mihi tunc fuisse, interjecto quodam inferiore grumo. Clivus ille montis quasi pelvi erat ingente excavatus, in quam multum aquarum ex scopulosâ illâ regione confluit. Hae, graminibus sustentatae, perpetuum sufficiebant rivum, qui in flumen, non longē a praesepi meo, decurrebat. Inde fuerat mihi primus ille dulcis aquae haustus. Hâc in pelvi (nam proprium hujus formae nomen nescio :—convallis non erat) consistebant arbores plurimae, Europaearum aspectum praeferentes. Amplius postea perscrutatus, repperi has non esse nostratium ad instar, tamen fructui lignoque utiles. Hunc locum appello Saltum meum. 105. Hinc poteram ligna devehere, sive ad fabriles usūs sive ignis gratiâ, multo faciliùs quàm a fluminis convalle. Quippe grandis ramus vel ipse arboris truncus, tractus seu humi devolutus, ad rupem erat facile descensurus. Sic postea saepius rem gessi. Minora ligna, quae igni debebant inservire, ex summâ rupe praecipitabam. Sed propter graviora, quae diffringi nolebam, robustam delegi arborem, ipsum ad marginem, unde magis praeceps erat rupes. Cursui tum devolventis ligni, fune circa hujus stipitem contorto, moderor ac tempero, donec ad fundum pervenit. Sed haec post aliquot menses.

106. Quo meliùs intelligat lector mearum rerum statum, de situ insulae et varietate tempestatum quaedam sunt dicenda. Insulae latitudinem (quod Geographi appellant) satis compertam habeo : poteram sanē in stellâ Polari observandâ errare, sed non multum : gradūs, credo, habebat duodecim (12°) ab aequinoctiali circulo, Septentriones versus. De longitudine nihil pro certo confirmare ausim : arbitror tamen atque autumo eandem esse atque insulae quam Portum Opulentum (Porto Rico) appellant Hispani. Nostris vero in chartis nihil omnino hic denotabatur : porro quaenam sit meae insulae longitudo geographica, minimē nunc rēfert. Propter tempestatum notitiam satis est tenēre, bis in anno solem super verticem insurgere, ultimo fere Aprilis die, sextoque fere Sextilis. Intra hos continuatur aestas, quae tamen imbribus satis violentis dividitur. Imber quotidianus ac modicus fere ad finem Junii mensis cadit, sed ipso in fine est sanē immodicus. Post hoc siccitas et calor subsequitur. Maximos autem calores in tertiâ fere parte hujus aestatis pono ; vel, si ad amussim denotandum est, triginta sex dies ab Idibus Quintilibus perdurat aestuosum tempus. Hos intra dies rarior est pluvia. Quiescit ventus triduum vel quatriduum ; tum vespertinus turbo sanē violentus, attamen gratissimus, aëra recreat. Hic rerum ordo fervoribus moderatur, longo mense amplius. Tandem summa aestas disturbatur et quasi convellitur horrendis et pervicacissimis turbinibus, seriori in parte Sextilis. Hinc procellosum illud mare, quod nostram abripuit navem. In Februario item mense debent expectari procellae ; sed neque harum tempus praefiniri potest neque violentiâ compares sunt aestivis. In tempestate procellosâ abundant fulgura, post quae frigus ossa penetrat. Sed haec frigora si excipias, jucundissima est aëris temperies. Pluvia ut plurimùm cadit tenuis ac dulcissima tres vel quatuor horas unoquoque māne per plures anni menses. Nisi per tonitrua, veste ad defendendum frigus non opus est, sed contra solem vestiendus es. Attamen post nimium fulgur Caurus ventus plures per dies mirum frigus incutit, sed semper citra gelu. Nec calores conqueror. Lusitanum vel Anglum hominem equidem credo, si neque tēmētum imbibat et carne parcissimē vescatur, (id ipsum apud Mauros didici,) totum per annum posse laborare salubriter, modò per maximos fervores prudentiam adhibeat. In hieme certē (id est, dum sol a meridie stat) si nimium exuaris vestimentorum onus, ipsis in Angliâ Anglis ad laborem par eris. Spirante Cauro post fulgura, lacernâ, ac spissâ quidem, carere neutiquam potui : ignem aliquoties fovebam, sed rarò.

107. Ego autem quodam die quum pluvia maturē destiterat, cymbam ingredior remigoque non sine timore circum illud promontorium quod caeruleam terminat rupem. Plurimas palmas video, quas credidi ejus esse pretiosissimi generis, quod vulgo Nux Cocus appellatur. Multae aliae arbores fruticesque mihi ignoti illic stabant, sed ipse littoris acervus Portum meum referebat. Tantùm omnia hic ampliora atque uberiora. De algâ saepius memoravi. Aliud nomen non succurrit ; etenim nostratibus viris res ipsa ignota est. Hic denoto, algas illas, ut plurimùm, non marinas fuisse, sed maritimas, ultra summum aestûs terminum. Hi reptantes erant frutices, diversi generis ; hibiscos, acanthos, conjecturâ dixerim. Sanē erant pulcerrimi, puris distincti foliorum ac florum coloribus. 108. Deambulo in littore, cocos admiror : multum cogito ac vescor spe. Subitò memini remos vel optimos e coci trunco fieri, scaphamque meam remis carēre. Sĕcurim mecum habui. Unam e minimis cocis stătim exscindo atque obtrunco. Caput hujus in cymbam congero, ipsam destino fune trahendam. Sed quum volo redire, aestûs recessus me impedit : nam circa promontorium, ubi fuerat mare, nunc saxa longiùs excurrebant, quae metuo circumire, ne in profluentem aliquam marinam implicer. Tandem super saxis ingrediens, flexuosum reperio iter aquae, in quo cymba natare possit. Hanc traho, saxis ipse insiliens. Postea truncum illum super humeris asporto per eandem viam ; mox, cymbam ingressus, me atque mea omnia domum laetus reporto.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings