Caput (VII.) Septimum.
Reading edition
157. Dē capiendīs piscibus memorāvī : dē coquinandīs addō pauca. Octo decemve piscēs, vel pauciōrēs sī grandēs erant, rapidō igne leviter ēlixābam, tum pinnās,—id est, tōta latera,—capita, caudās, fēlibus meīs reservābam. Magnā spīnā extractā, cēteram carnem aut super crāticulā leviter torrēbam, aut cum fabīs vel grānō admiscēbam prō canis cibātū. Equidem in verriculō saepius marīna animālia inveniēbam, quālia nēmō piscēs nōmināverit : porrō piscium genus valdē carnōsum, quod magnī aestimābam, squātinīs nostrīs simillimum. Illud addō : sī vellem, poteram facillimē grallātōriās avēs quae inter cautēs aut ipsō in portū piscābantur, igne dējectās capere : sed carnem piscōsam fore crēdidī, pulveris nitrātī dispendiō male ēmptam.
158. Farīnā autem ēlixā cum piscibus vēscēbar prīmō ; mox Arabum mōre assās placentās faciēbam. Nempe, combustīs super ferreā lāminā vel plānō saxō lignīs, prūnās submovēbam ; placentās ūdās in calidā superficiē positās sub patellā ferreā obtegēbam : huic iterum superingerēbam prūnās. Placentae subter, velut in furnō, coquēbantur : sed fermentāre placentās nesciēbam. 159. Dē hīs hāctenus. Cēterum dē pulchritūdine rērum quae domicilium meum cingēbant, nōn eram incūriōsus. In flōribus aut foliīs sī quid excelleret, plūriēs reportāvī aut rādīcem aut sarmentum, quod dēfoderem in cavernārum vīcīniā. Summā in aestāte cocī nucem, quae suā ex arbore dēciderat, reportāvī mēcum, plēnē mātūram crēdēns ; mox ipsō in portū meō serendam dēcrēvī. Etenim sīc commentābar mēcum : “ sī properē in Angliam āvehar, numquam mē paenitēbit hanc sēvisse arborem, plūrium fortasse parentem, aliōrum hominum domicilium ōrnātūram : sīn hāc in īnsulā dētinear ultrā biennium, gaudēbō arbusculam vidēns surgentem. ” Sēdulō dēlēgī locum serendī, congessīque humum ūberrimam ; statuō irrigandam esse dīligentissimē. 160. Post diem sānē labōriōsum, dum sub astrīs vēscor et bibō, antequam mē in aquārum lavācrum committam, mīror quamnam ob rem mē tantopere fatīgem. “ Anne, Ō fatue Rebilī, nihil tibi esse operis putās ? Timēsne, nē facile nimis vīvēns, socordiā opprimāris ? ” Tum respondeō : (etenim mōris meī erat, multa clārē loquī. Nisi hoc fēcissem, patriae linguae forem oblītus : immō ipsum mentis acūmen hebetātum foret. Sed prope omnia mea difficiliōra cōnsilia, plēnā ōrātiōne prōnūntiandō, dēfīniēbam magis et cōnsummābam.) Itaque respondeō : “ Cibus, vestis, domicilium, vītam asservant hominis ; sed pulchritūdō beātam facit vītam. Ad portum meum adōrnandum, in honōrem ejus et pulchritūdinem, cocum nucem cēterāsque rēs cōnsēvī. ” Extemplō etiam clārius, “ Ōh fatue Rebilī ! (inquam) hominum neutiquam miserrimus es tū, quī adōrnandō domiciliō dās operam. ”
161. Aliam rem, absurdum forsitan, nōn absurdum erit lēctōrī commūnicāre. Quārtō diē postquam cocum īnsēvī, longius dūrante pluviā, tempus computābam, inveniōque nātālī mātris diē mē illam sēvisse nucem. Mox meminī, quam incertum sit, vīvatne māter an mortua sit. Mīrē tangēbar et tenerā perfundēbar memoriā. Tum quia plūrēs nōveram vel audīveram, quī praesāgium mortis alicujus sē habuisse crēderent, hoc mihi ipsī mātris mortem ōminārī vidēbātur. Etenim jam fassus sum, mē, simul ac opere cessārem, maestum saepius ēvāsisse frāctumque animō. 162. Quandō mē ineptiārum incūsō, respondeō, “ fortasse nōn esse ineptum. ” Nam sī restituat mē Deus in patriam, tum aut gaudēbō vīvam inveniēns mātrem, aut rēctissimē praecēperō dēbitam maestitiam. Sīn numquam restituar, sed sōlitārius peream, minus sum inhūmānus, minus ab omnibus necessitūdinibus abruptus, quandō cāritāte praeteritōrum ēmollior. Melius autumō, propter ficta hūmānārum rērum flēre, quam rēbus hūmānīs omnīnō nōn tangī, et prō mē sōlō vīvere. 163. Quamobrem ubi nōna venit diēs, dēcernō in honōrem mātris novemdiālem praebēre cēnam. Hospitēs autem, quōs sōlōs potuī invītāre, erant psittacus, canis, grex, leporēs, fēlēs, columbī. Hīs optimam, quantum possim, parō cēnam. Cēterōs facile satiō, sed duās capellārum experior avidissimās. Magnitūdine in diēs crēscēbant. Omnēs, cibō sūculentō pāstōs, spērābam majōrēs pinguiōrēsque quam fera animālia fore, sī semper largiter praebērem. Etenim vēlōcitātem in caprīs minimē cupiēbam. Pondus corporis trahulae conveniēbat vel lac prōmittēbat ūberius ; itaque largā manū pāscēbam libēns. In pābulō autem erat grāmen merum, frondēs item herbae plūrēs dēlicātae, quās in mātris honōrem suggesseram. Hās cūnctās comedunt, concupīscuntque etiam. Imber dēstiterat commodē : cēnseō igitur fīniendam in saltū novemdiālem cēnam. 164. Quam celerrimē ānulō lōrī caprum apparō, ejusque caudae capram adjungō : cēterōs solvō. Falcātum gladium in balteum īnserō, caprumque dūcēns nōtum ascendō trāmitem. Illī sequuntur. Canis in fronte excurrit, psittacus umerō meō īnsēderat, suō mōre garriēns incontinenter. Fēlēs ⸤mīrābundae ēmigrātiōnem⸥ ejulant, tamquam plōrātrīcēs (opīnābar) ad sepulcrum, mox nōlēbant prōgredī : cum leporibus domī remanēbant. Magnam vēlī laciniam cum fūniculīs in dorsum caprī conjēceram ; sīc saltum attinēmus. Haedī alternīs pāscuntur, lūdunt. Sed ego gladiō falcātō herbās frondēsque mollēs, quae sub cottīdiānā pluviā luxuriābant, largiter succīdō,—aliās laciniā vēlī obvolvō, aliās merō fūne colligō,—super dorsō jūmentōrum appōnēns. Opportūnum erat, quod tunc haec pābula dēportāvī, nam posteā propter pluviās paulō difficilior fuit convectiō. Cēterum animantium hilaritās et mea ipsīus excitātiō maestitiam mihi dispulit.
165. Sub longiōre pluviā multum ego cum psittacō loquēbar ; quod quidem ab initiō fēceram. Sed postquam cōnsuētus est nucēs atque aliōs cibōs ē manū meā capere, gaudēbatque meō adventū, properē discēbat loquī, et valdē mē rīsū alloquiōque sōlābātur. Etenim, ut plūrimum, docēbam eum sīc prōnūntiāre : “ Ō fatue Rebilī ! ” sīc enim mēmet appellāre solēbam. Atquī ille vocābulum “ fatue ” aut nōn potuit dīcere aut nōn voluit, meum autem nōmen libentissimē ac plēnissimē prōferēbat. 166. Aliquandō audiēbam, Ō debilī Rebilī ; vel, Ō febilī Rebilī ; aliās, Ō hebilī Rebilī ; quae quidem sīc interpretābar, ut essent, Ō dēbilis, Ō flēbilis, Ō habilis ! dubitābamque subrīdēns, numne habilis magis an dēbilis essem. Sed longē saepius meum nōmen ipsum iterābat, et quasi variābat amātōriē. Ō Rebilī Rebilī, inquiēbat ; tum accelerāns semper sonōrum cursum, Ō Rebī bilī, Rebī rebī, Rebī relilī, Rebī libilī, Ō !—Et cum ego trīstī cum misericordiā vocābulum Ō ! prōnūntiārem, ille mē imitāns prīmō tragicā sevēritāte dīcēbat Ō ! sed in fīne tamquam cavillāns dērīdēnsque illud Ō ! joculāriter efferēbat, dōnec in cachinnōs solvor.—Neque vincīre eum opus erat ; itaque ligāmina dētrāxī.
167. Omnium ūvidissimus, ut opīnor, Jūnius erat mēnsis, numquam tamen quīnque vel sex hōrās exsuperābant pluviae. Quōdam diē post imbrem splendida fuit caelī serēnitās cum aurā mollissimā. Interrogāvī mēmet, quidnam facere oportēret. Statim respondī,—“ Nunc, sī vir es, Rebilī ! testūdinem marīnam reportābis. ” Hoc namque saepe cupīveram, cōnātus eram numquam ; sed hāc in ⸤clāritāte sōlis⸥ post pluviam, testūdinēs crēdēbam summā in aquā suspēnsum īrī. 168. Cymbā expedītā prōgressus sum. Lātō lēnīque mōtū flūctuābat aequor maris, molle, rūgōsum, et quasi oleō perfūsum. Fervōrem sōlis aura marīna discutiēbat : itaque pergō. Tertium illum attingō sinum ; mox videō testūdinēs plūrimās, summīs in aquīs aprīcantēs, fortasse dormītantēs. Cautissimē circumspiciō, et modicā dēligō[O] magnitūdine ūnam, cujus caput erat āversum. 169. Lēnissimō mōtū allābor, omnēsque caveō strepitūs ; dein pedēs testūdinis posteriōrēs trānsversīs manibus arripiēns, dum ad prōram genibus innītor, ūnō mōlīmine ac jactū praedam mediā in cymbā teneō supīnam. Morsus testūdinis horrendus est : hunc sī cavēbis, cētera erunt in facilī : in dorsum autem conjecta, jacet immōbilis. Cōnfestim redeō, tam citō successū laetus. Postmodo haec praeda majōris mihi erat quam putāveram.
170. In diēs mox foedior ingruēbat tempestās. Tandem inter nimbōs nigerrimōs prōdībant fulgura tremenda, quae frīgus maximum incutiēbant : grandinis procellae sequēbantur. Tonitrua per plūrēs hōrās erant paene continua. Mare vehementer furēbat ; aestus ipsās ad rūpēs pertigit. Quandō pluvia paulisper dēstitit, exeō prōspectūrus : ecce autem carīna nāvis nostrae decem mēnsibus post naufragium, ipsīs in harēnīs intrā cautēs prōjecta. 171. Extrā cautēs mare montōsum erat ; intrā tam perfrāctum, ut nūlla posset esse cymbae ūtilitās : sed valdē brevem esse intellegō aquam. Tantā sum cupiditāte incēnsus, ut caligīs ac brācīs exūtīs, mare ingressus nāvis fragmina scānserim. Summae sānē partis nōn multum restābat : quid remanēret in alveō, volō inquīrere. Facile videō et multa inesse et nihil posse mē id temporis āmōlīrī : itaque postquam satis explōrāvī, redeō domum, per aquās praeter rūpēs necessāriō vādēns. 172. Sed algēbam, crepitābantque dentēs meī. Mūtō vestīmenta : fricō cutem : sed algeō tamen. Ignem accendō, neque inde multum acquīrō calōris. Sēnsim invēnī, penitus in vīscera dēscendisse frīgus, et morbō mē pertemptārī. Prōjectus in cubīlī, quidquid ibi erat vestīmentōrum circumvolvor. Nēquicquam. Ignārus quid facere oporteat, pavēscō nē vesper ingruat, tenebrīs obtegar, inops auxiliī cōnsiliīque. Tandem algōribus meīs nimius fervor succēdēbat, valdē profectō violentus. 173. Interdum Maurōrum fōrmulam adhibēns, in pectore aspīrāvī : “ Ō Deus ! ā tē prōdīvī, ad tē redeam ! ” Quid foret, esse sōlitārium, tum dēmum cognōveram. Jacēre, stāre, sedēre, cūncta dolēbant ; flagrābat caput. Corporis dolōrēs angor mentis exsuperābat. Tenebrās, omnium rērum maximē, metuēbam. Surgō, pede titubante incēdō, aquam pōtulentam et citrea māla quaerēns. Ōs interius plānē siccum erat ; lingua sī buccās, sī palātum tangeret, ibi adhaerēbat. Quārē mālum citreum in tenuissimās quasi assulās concīdī, quārum ūnam linguae apposuī : aliās in pōculō compressī, deinde aquā commiscuī. Hoc medicāmentum sorbillābam, interdum bibēbam. Crēdidī fervōrī vīscerum id fore ūtile. Alteram mox atque alteram super linguam compōnō assulam citricam, siccitātis levāmentum. Jam nox adveniēbat, recordorque animālia nōn esse pāsta. Fēlēs vehementer ejulābant. Neque potuī eās abigere, neque, dum fervor capitis īnstat, sufficiunt mihi vīrēs ad ministrandum.
174. Tandem in sūdōrem solvor : post hōrās dolentissimās mēns sē aliquantum recuperat. Spissō obvolūtus palliō, cibātum praebeō fēlibus, leporibus, caprīs, canī, quamquam dēbilis tōtō corpore. Jam certum habeō, quālis sit febris hujus nātūra ; fēlīcemque mē jūdicō, quod lūx in tantum dūrāverit. Mente levātus, plūrimīsque vestibus opertus, somnum captō ; sed quandō dormītō paulisper, morbida mē terrent īnsomnia, prāvā religiōne plēnā. Sānē plūribus hōrīs ante lūcem ipse sūdor cessat ; tum, quamvīs dēfessus, labōriōsē cutem perfricō, et quidquid ē vestīmentīs maximē sit villōsum, libēns amplector : ligna in culīnā accendō. Dē remediō morbī tum meditor. Dīxī mē cinchōnam ē valle apportāsse, atque in ūsum coriī adhibuisse. Bonam hinc esse medicīnam nōveram ; nunc vērō contrā amāritūdinem ejus firmāns mentem, aquā commixtam līberē pōtō. Nec dubitō quīn mē sagāciter cūrāverim ; nam febris nōn rediit. Māne autem ē cubīlī surgēns, cōgitō quid posteā faciendum.
175. Imprīmīs statuō : sī possim, noctem īnsequentem nōn sine lūmine mē āctūrum. Aut candēlās aut lucernam aliquam jūdicō necessāriam. Nihil facilius vidēbātur, quam Maurōrum rītū rem cōnficere, sī aut oleum aut sēbum habērem. Sed quicquid fuit, id omne crēdidī cōnsūmptum esse, aut in cibātū canis aut in scaphā resarciendā, sīve in retināculīs jūmentōrum vel in serrā. Tum testūdinis reminīscor : hujus adipem volō adhibēre. Item carnem ejus, ut novum quiddam, prō cibō statim concupīscō. Dē mactandā, fateor, haesitābam ; nam tāle fēceram nihil. Caput testūdinis sī amputābitur, tamen (ajunt) post vīgintī quattuor hōrās mordēbit tenācissimē. Quid ergō occīdet eam ? Ego vērō opīnor, amputātō capite, nihil dolōris sēnsūrum corpus. Igitur ipsō in dōliō, ubi in aquā marīnā servābātur, amputō caput : hoc cautē forcipe abjiciō : cētera concīdō et plūrima intus ōva inveniō. Hōrum quattuor prōtinus torreō, vēscorque cum placentā. Maximam vim adipis excipiō. Partem hujus (eam ferē quae solidior erat) prō placentīs assandīs vel prō sartāgine reservāvī : longē plūrimam prō oleō sūmpsī. Tum dē līnāmentīs cōgitō. 176. Fēlīciter accidit, quod huic reī nōn opus est vīribus : līnāmenta contorquēre, puellārum potest esse opera. Veterum fūnium quidquid esset corruptum, prō stuppā reposueram. Inde duābus hōrīs līnāmenta cōnfēcī, quot trīgintā noctibus facile sufficerent. In ferreā patellā dēpōnō adipem ac līnāmentum sīc circumtortum, ut fīnis hujus super labrō patellae minimum tantum dēpendat. Ipsum līnāmentum liquidā adipe saturātum accendō, experiorque rem bene prōcēdere. Equidem sī dormīrem, nēmine līnāmentum subinde extrahente, post paulō exstīnctum foret : attamen id parum rēferre cēnseō ; nam per igniāria possem accendere, ut prīmum ēvigilārem. Posteā juvat mē invēnisse, tālem febrem posse subigī.
177. Post trīduum fīnītae sunt pluviae, et sōl prōcessit clārissimus. Ego quoque prōdeō, tepōre gaudēns. Invīsō lītus. Videō dōliīs strātum, cadīs, arcīs perfrāctīs, lignīs omnis fōrmae et ferrāmentīs. Paene in siccō erat ipse nāvis alveus, cum ancorā atque ancorālī. Cūncta jam prō meīs dēstinō, sed volō relaxārī paulisper ; etenim minus firmum mē sēnsī : igitur ab hīs redeō in portum. 178. Fēlēs videō, utramque cum catulīs recēns nātīs. Tum mē subit : “ Āh ! illud erat, quārē adeō ejulāvēre ; nōn tamquam fūneris plōrātrīcēs, sed ut expostulārent catulōrum alimenta. ” Bonīs mātribus collaudātīs, praetereō. Jamque recordor, feram fēlem prīmō illō diē esse ā mē vīsam ; dē quō posteā aliquotiēs dubitāveram. Agnōscō, aut in saltū aut in silvā magnā tālēs invenīrī bēstiās. 179. Gregem dēambulāns assequor. Haedōs omnēs grandēscere ac pinguēscere notāveram ; jamque videō jūniōrēs capellās spem prōlis dare. Invīsō leporēs : ēn autem, lepus fēmina lepusculōs ēdiderat. Nōn rīdēre nōn poteram : immō cachinnāvī. Sīc autem interpretātus sum : Teneram prōgeniem male nāscī ante fīnītās pluviās : quārē sīc esse ā Nātūrā comparātum, ut quam proximē posteā nāscerentur.
180. Lēctōrī dēnūntiandum est, inde ab illā febre pietātis mē cōnscium novae factum. Rē nōn prōrsus nova erat ; nam inde ab ipsō naufragiō quasi fermentātiō mentis coepta est. Tum prīmum didicī, quantī esset hūmāna cāritās, quam jūcundus ipse aspectus hominis. Mox ergā ipsa animālia ēmolliēbar, quōrum cāritātem plūris quam ūtilitātēs aestimābam. Deinde intellēxī, quam ingēns esset inter generōsissimum brūtōrum atque īnfimum hominem discrīmen : etenim quemvīs ē servīs meīs Brazīlicīs locō canis optimī vehementissimē amplexus forem. 181. Jam paenitēbat mē dē parentibus : nēminem praeter mēmet culpābam. Ergā hōs reverentia, ergā omnēs impetus quīdam amōris ac dēsīderiī mē exercēbat : itaque, ut opīnor, ad rēctam religiōnem eram mātūrus. Etenim dīxit nesciō quis : “ Quī īnferiōra bene amat, hic superiōrem bene venerābitur. ” Attamen ante hanc febrem ipse Deus ignōtus quīdam ac nimius vidēbātur mihi ; quem quidem dīligere, praeter nātūram esse cēnsēbam. Nec hīs dē rēbus singillātim juvat explicāre. Quippe neque ego ab aliīs neque cēterī ā mē eam religiōnem ēdiscent, quae pectoris est, nōn merae mentis. 182. Sed ipsā in febre, quandō tranquillē Deō mē commīsī, intellēxī prīmum, quam nōn longinquus esset Deus ; immō, ipsō illō in locō adesse illum, sī uspiam alibī. Exinde profundior dē religiōne mē invādēbat cōgitātiō ; neque cōgitātiō sōlum, sed cordis quīdam mōtus, quī mē tunc prīmum ad sacram lēctiōnem īnstīgābat.
183. Ē quattuor meīs librīs, ūnum dīxī esse precum Lūsitānārum secundum fōrmās Papālēs. Idcircō sprēveram. Nunc autem legēns, plūrēs inveniō versiculōs ē Jūdaicīs et Chrīstiānīs librīs, quī cūnctōrum sunt, nōn Papistārum modo. Duo mē praesertim commovēbant. “ Quem dīligit Dominus Deus, hunc castīgat, per virgārum disciplīnam ērudiēns fīliōs. ” Item. “ Quārē homō, quī vēscitur aurā, dē poenīs dēlictōrum conquerātur ? nē, prōdest in juventā sustinēre jugum. ” 184. Tālī lēctiōne affectum, precēs et vērae et vehementēs sānctō mē gaudiō tum prīmum pertemptārunt. Porrō hinc repperī, unde sōlitāriae vītae dērīvārem sōlācia. Inquiētissimus sānē interdum eram, pertaesus sōlitūdinis et suspīrāns ad alloquium ; attamen tria tandem plēnē didicī :—cōnstantius ea quae animō, quam ea quae oculō percipiuntur, permanēre :—Deum nōn minus mihi esse praesentem, quod abessent hominēs :—dēnique, Ut ex hōc taediō mē potuit ēripere, sīc in eōdem posse illum ⸤pūrgātō mihi animō⸥ plēniōrem dare līberātiōnem.—Sed haec pedetentim et plūrēs per mēnsēs. Quippe vēra religiō vīta est, nōn disceptātiō ingeniōsa, nec nisi multā pectoris exercitātiōne ipsārumque rērum experientiā percipitur.