Caput (XI.) Ūndecimum.
Reading edition
294. Post hōs sermōnēs uterque magis magisque in operās ruit. Vestītūs nūptiālēs ac dōna spōnsālia crēdēbam praeparārī. Cannārum, arundinum, juncōrum, restium vel fīlōrum, pennārum plūmārumque magnam vim comportābant. Posteā explicātur, patriō Ēlāpsī rēgulō plūmātam vestem ac dorsuālem tegetem prō dōnō dēstinārī. Id cum intellēxī, ē vitreīs meīs bullīs plūrēs obtulī, ut prō torque collārī essent : hās accēpit Ēlāpsus libentissimē. Videō quoque lectōrum opercula vel strāgula ē mollibus juncīs contexī : igitur versicolōrēs vestēs ⸤quās habēbam fulgentissimās⸥ in spōnsārum ūsum dōnō. 295. Ego vērō bolide (quam Graecī vocant) quaesītā ;—etenim plūrēs in nāve fuerant—saepius cum alterutrō virōrum ēgrediēbar longius, interdum in cymbā, sī valdē esset serēna tempestās, quia tum rēmīs certior est cursus. Tunc tōtam illam ōram quae Caprīnō Jugō subjacet, satis explōrāvī ; nusquam patēbat scaphae receptāculum : sed collēs accūrātē dēlīneāvī, ut locōs posthāc recognōscerem. Necnōn cum ambōbus in scaphā ēgressus, ōram adversam jūxtā hortōs ulterius vīsitāvī ; quidquid dē lītore, dē profunditāte, dē montibus erat notandum, id cōnscrīpsī, notātīs caelī regiōnibus. Necnōn ūnīcuique montium nōmen indidī aliquod, cum suā figūrā dēscrīptum. 296. Cum diē quōdam in hortīs cum Ēlāpsō permānsī, Secūtōre domum missō propter variōs ūsūs, per īnferiōra prāta dīligentius exspatiantēs, orȳzam invēnimus in ūvidiōre locō lātē crēscentem, ubi numquam anteā incesseram. Hanc rem crēdidī posse aliquandō magnī esse mōmentī. 297. Postrīdiē quiēscente aurā, excurrimus in cymbā ūsque ad portum hortōrum. Montem illum altissimum jūdicō praecipuum esse oportēre locōrum documentum. Quārē ā tribus lateribus figūram ejus accūrātē dēlīneō ; tum crēdidī, mē, sī hāc in parte īnsulae forem, in diē quamvīs nūbilō positūram meam agnitūrum. Cautēs quoque, sī quās vidērem, scrīptō notāvī. 298. Prōfluentēs maris multō erat difficilius observāre vel conjectāre ; nam aestus diurnus atque aura conturbābat ratiōnēs meās. Īnsulam ā Septemtriōnibus praevertī nōn ausus sum. Multa nāvigandō expertus, tandem dēspērō dē prōfluentibus cognōscendīs, nec valdē perturbor, sed dē hāc rē reticuī.
299. Domum revertentī dēlicātissimum mihi prandium appōnit Secūtor, ex avibus grandiōribus membrātim concīsīs. Genus avium nesciēbam : num ōtidēs*[W] esse possint, dubitābam. Ille explicat, esse eās ex hōc genere, quod mānsuēfactum volēbam ; sed hāctenus nūllam sē cēpisse vīvam. Neque ille neque Ēlāpsus vult vēscī : sed postquam fīnīvī, vēscēbantur. Tum interrogō, quidnam dē grege possit fierī, sī nōs omnēs peregrīnāmur. Tacent paulisper ; mox Ēlāpsus respondet : “ Sī faveant aurae atque Fortūna Marītālis, trīduō nōs posse revertī. Solvendum esse gregem, compedibus fortasse vel objicibus praepedītum. Quandō redeāmus, fistulae cantuī oboedītūrōs : sīn minus, sī forte haedōrum aliquot āmittantur, ferendum damnum. Nōs ē colle Caprīnō novōs haedōs, sī libeat, vēnārī posse ; uxōrēs nōn posse. ” Quandō haec sēriō ac dēlīberātissimē dīxit, vix rīsum continuī. 300. Sed pergō interrogāre, Quot rēmōs habeāmus scaphae. “ Duōs tantum, ” respondent ; eōs nempe quōs egomet fabricāvī. Id sufficere negō ; quippe sī aurā dēficiāmur, fortasse rēmigantēs trēs virī quattuor rēmīs novum assequēmur ventum, sed duōbus ūtentēs rēmīs in stāgnante āere haerēbimus. Novōs rēmōs, clāmant, caedendōs ; id quod ego comprobō. 301. Tum alium injiciō scrūpulum. Sī barbarīs foret cōnflīgendum, ego ignipultā pistolīsque valeō ; ministrī meī comminus gladiō bene pugnant, sed ēminus ā barbarīs superantur. Nam neque multās habent sagittās, neque multum in hāc arte sunt exercitī : porrō sī maximē essent sagittāriī, duo virī ā multīs facile obruuntur. Meliōribus opus est tēlīs,—Hīc pausam faciō. 302. Illī prīmō tacuēre : tandem invītō sermōnem. Ēlāpsus timidē interrogat, “ anne sciam, quot habeāmus in ūsum catapultārum praeparāta spīcula missilia ? ” Tum respondeō, “ Ego certē nesciō. ” Ille vērō, tamquam veritus nē mē reprehēnsiōne corripiat, tacet iterum. Sed Secūtor, paulō audentior, testātur, “ nōn posse illōs portāre spīculōrum jam cōnfictōrum pondus : plūra cōnfingere, inūtile esse : quod genus tēlōrum sit melius, sē nescīre, nisi sī ignipultās dēnotāre velim. ” 303. Sēnsī mē errāsse ; nam nōluī igniāria tēla tunc eōs ēdocēre. Itaque benignē dīxī, “ industriam illōrum omnī laude esse dignam, mēque gaudēre, quod tantam habērent spīculōrum vim : spērāre mē, sine proeliō aut jūrgiō nōs reditūrōs ; sed cottīdiē catapultās exercērent, et tot uterque sēcum assūmeret spīcula, quot rēs ipsa permitteret. ” Tālī respōnsō contentōs sē dēmōnstrābant.
304. Caesīs duōbus cocōrum truncīs, dissecāmus, dolāmus, in rēmōs fingimus ;—nam quattuor rēmōs placēbat cōnficere. Variātā operā ac lūdō, in labōrēs reficimur, aemulātiōne ac spē ērēctī. Haec inter negōtia multum colloquimur. Dē ipsōrum patriā interrogō virōs, numne eārumdem rērum sit ferāx, quae hāc in īnsulā gignuntur. 305. Illī explicant, paene contiguās sē habitāsse regiōnēs, scopulōsā ōrā dīvīsās, quae ⸤ipsōs propter scopulōs⸥ ab utrīsque concupīscerētur ; hinc illōs internecīnīs involvī bellīs. Nam cēteram suōrum terram ex merā humō cōnsistere, mollī, ūvidā, arboribus fruticibusque ūberrimā, sed siccīs solidīsque locīs carente : porrō per inopiam ferrī optimum lignum minus esse ūtile ; igitur saxō dēstitūtīs nūlla esse domōrum fundāmenta. 306. Domōs gentīliciās, ut plūrimum, nīdōs esse, inter rāmōs arborum contextās, ut ab ūdō solō submoveantur, praesertim tumēscentibus fluviīs. In ūvidā calidāque illā humō prōcērās nāscī arborēs, ēgregiōs frūctūs ; plūra tamen genera meīs in montibus vigēre, quae illīc ūvidus calor nōn patiātur. Interrogō, Habeantne ūvās ? “ Habēbāmus, ” inquit Secūtor, “ sed gustū hīs disparēs : nīl erant nostrae, nisi dulcis quaedam in ōre aqua. ” “ Ergō, ” inquam, “ tū exquīre, quidnam ē siccātis nostrīs ūvīs sit optimum, quod patrī spōnsae tuae dēs dōnō. ” Arrīdet. 307. Tum in Ēlāpsum conversus : “ Tuāne in patriā nūptiās tum celeriter perficiunt, ut parēns tribus hōrīs ūnicam fīliam virō ignōtō forās dūcendam trādat ? ” Paulum pudibundus respondet ille : “ Sī pater domī relinquendus erit, nōn potest id fierī : sīn pater cum fīliā sit itūrus, potest nōnnumquam. Atquī neque ego inter meōs sum ignōtus, et propter mē cōnfīdent Secūtōrī. Tē autem rēgiē vestītum postquam vīderint ac vim tēlōrum nōverint, audierintque ā mē quālis et quantus sīs, quidlibet mihi tuī grātiā concēdent. ” Dubitābam, merane esset hoc adūlātiō, an vēritās ; vēra tamen eum dīcere, libēbat crēdere. 308. Mox ē Secūtōre quaerēbam, quāpropter ipse atquī ipsīus populārēs ad īnsulam meam tunc pervēnerint et numquam aliās. Rem ab initiō nārrat. Scopulōsa illa regiō erat ab alterīs occupāta : hinc coeptum est bellum. Quisquis hostium erat in praesidiō, comedendus dēstinābātur : id gravissimum iīs supplicium. Inter aliōs correptus est illīc Ēlāpsus. Sed patriam versus redeuntēs oppressit procella, quae duās scaphās in apertum mare abripuit. Tōtam noctem frūstrā luctātī, summō māne īnsulam meam nōn longē vīdērunt. Volentēs neque vēnēre neque iterum venient ; nam igneī meī tēlī vīs prō fulgure praestigiātōris dīvīnī sine dubiō nūntiātur. 309. Tum volō scīre, utrum hīc esse īnsulam prōrsus nescīverint. Tum Ēlāpsus cōnfirmat, montem īnsulae excelsissimum interdum distinguī ; sed nōn vacāre ut merā cūriōsitāte marī sē committant,—tumidō, an tranquillō. Percontor, numne carō hūmāna propter libīdinem palātī exquīrātur. Ambō vehementer negant : in ultiōnem summae injūriae, idcircō tantum ajunt quasi religiōsē comedī. 310. Mox Secūtor urget, ut disertē dīcam quō diē velim nāvigāre ; nam certum sē habēre, benigna mea verba prō factīs valēre, nec velle mē sine causā diem prōferre. Tum videō dēcernendum esse sine ignāviā dīverticulōrum. Respondeō, sī cūncta parāta sint, intrā trīduum nōs profectūrōs. Rūrsus interrogat, anne velim eum omnia, quae victūs causā sunt commoda, praeparāre : ego autem assentior. 311. Crāstinō diē, dum aliīs in rēbus absum, Secūtor haedum jugulat, sanguinem in agellō suō diffundit, cornua reservat, membra discerpit ; alia coquit, alia suspendit in fūmō. Ungulās Ēlāpsus prō glūtine arripit, pellemque incipit patriō mōre depsere. Haec rediēns inveniō obviam ; sed neque probō neque culpō, quoniam veniam meam praeripuerat Secūtor. 312. Ad Ēlāpsus conversus quaerō, anne suā in patriā tālēs sint caprī, sīve aliārum pellium abundantia. Respondet, apud suōs abundāre ursulōs, porcillōs, immō porcōs variī generis, macacōs, sciūrōs, et quadrupedēs caprīs meīs parēs, paene aquāticōs ; ex quibus pellēs dīversās habeant ; porrō formīdandōs sed rārōs pardōs, quōrum pellis optima sānē : item audīsse sē, longē inter scopulōsōs collēs caprōs ferē hujusmodī exsistere : sē numquam vīdisse.—Libet mē tālia scīscitārī et colloquī.
313. Post bīduum mihi nūntiant, parāta omnia : occidente sōle nāvigandum. Hic nūntius mē quasi stupōre dēfīxit ; nam mīlle rēs prius vidēbantur cōnficiendae. Sed videō mē multa imperāsse : nunc dictō oboediendum : ergō dē bellicō apparātū prīmum satagō, postpositīs rēbus cēterīs. 314. Mox reperiō Secūtōrem leporēs meōs occīdisse, coxisse, sub crustulā condidisse. Vultū angōrem dēmōnstrō : sed ille, mē commōtum sentiēns, humī cōnsīdit tacitus, reprehēnsiōnem (crēdō) exspectāns. Dēmum frāctā vōce ait : “ Paenitet mē, sīquid tē, ere, laesī. ” Tum suspīrāns dīxī, “ Mūtārī nōn potest : fortasse nōn male fēcistī : cēterum nē canem meum occīdās. Ego vērō tibi ignōscō. ” 315. Nē longus sim, ferē Nōnīs Novembribus, sub noctem nāvigāmus, nunc rēmīs, nunc aurā adjūtī. Astrīs facile dīrigēbātur cursus ad merīdiem. Cum ventō tranquillē ferēbāmur, quiētī mē dedī, jubēns, sī quid mūtārētur, expergēfacere. Ante lūcem stāgnāvit aura ; tunc ēvigilō ; jubeō rēmigāre. 316. Ortō mox sōle, Ēlāpsus grūmōs patriōs procul agnōscit : uterque maestior vidēbātur : susurrābant inter sē. Sed Ēlāpsum dormīre jubeō : ego cum Secūtōre prōpellō scapham. Post hōrulam videō Ēlāpsum propter inquiētam mentem nōn posse dormīre ; itaque Secūtōrī imperō somnum. Quandō intrā cōnspectum venīmus, Ēlāpsus in mālō ērigit signum, apertāque arcā, rēgiīs vestibus mē exōrnat. Tum extractō cibō vēscī hortātur. Secūtor mox ēvigilat, et vēscimur omnēs, cane nōn invītō. 317. Jam linter ā terrā cautius appropinquat : trēs inerant virī : crēdō, quia nōs erant trēs. “ Quid autem tē tuī cīvēs vocant ? ” Ēlāpsum interrogō. “ Ego apud eōs ” inquit, “ sum Gelavi. ” “ Dehinc ergō apud mē eris Gelavius, ” inquam. “ Ego vērō apud meōs eram Totopil, ” īnfit Secūtor. “ Ergō tū, ” inquam, “ eris Totopillus. ” Dum rīsū et alloquiō oblectāmur, accesserat linter : mox noster Gelavius nesciō quid clārā vōce prōnūntiat. Illī gestientēs strepunt, proximē accēdunt, mē mīrābundī aspectant. Postquam iterum perōrāvit Gelavius, illī rapidē ad terram rēmigant, nōs sequimur tardiusculē. Tandem, jubente Gelaviō, ancoram jacimus : mē virī meī, honōris causā, umerīs suīs in lītus dēportant. Strātīs tapētibus, cōnsedeō : sēricam meam umbellam Totopillus super mē praetendit ; Gelavius ēvānuerat. 318. Opperīmur reditum ejus. Redit dēmum cum catervā magnā. In fronte erat ipse, cum seniōre virō et virgine. Tum mē compellāns ait, “ Ēn pater meus ! Ēn ūnica soror ! ” Pater genua mea manūsque fervidē ōsculātus est, virgō quasi venerāns cōnstitit. Mox Gelavius cum Totopillō verba sēcrētō habet, post quae intimōs crēdidī sermōnēs miscērī. Intereā tōta nōbīs caterva circumfunditur, mox ad scapham sē convertit. Id mē aliquantum commovet. Gelavius autem multās rēs, dōna prīncipī, effert ; dein ignipultās meās cum sacculīs subsidiāriīs : mox Totopillum videō scūtulum prō mētā ērēxisse.
319. Quīnque juvenēs cum arcubus astābant. Ā vīgintī passibus sagittās ad scūtulum dīrēxēre ; nēmō medium ferit, nēmō per tabulam penetrat. Deinde Gelavius et Totopillus ā trīgintā passibus ē catapultīs jaculantur. Hī et jūstius collīneābant, et altius penetrābant : facile erant victōrēs. Posteā ad mē venerāns accēdit caterva, ōrāns ut ignipultae ostentem vim : tum multō cum honōre ad carcer dūcunt. Quīnquāgintā passūs mētārī jubeō : bitubam meam suā cum furcā comportāveram. Dēmissō genū, bis ignem ējiciō : utraque glāns medium trānsverberat scūtulum. Ejulābant territī, mox murmure collaudābant : deinde magnum erat silentium. Gelavius tunc cūnctīs explicat, hīs tēlīs sē per mē fuisse servātum. 320. Inter haec Gelaviī pater cum fīliā cōram mē redit, Totopillus autem prō interprete mihi explicat, velle illum sē suamque fīliam fideī atque īnsulae meae committī. Tum ego abruptius Totopillō, “ Egone hanc prō tuā uxōre mēcum reportābō ? ” Is autem ērubēscēns annuit : “ Ere ! reportābis sānē, sī libet, et uxōrem meam et patrem uxōris. ” “ At vērō, ” inquam, “ prīncipī oportet mē obviam venīre honōris causā, nec tamquam clanculum abīre. ” Respondet Totopillus, “ Immō, id prīncipī foret ingrātum. Ille neque tibi vult offēnsam afferre, neque nimiō ergā tē honōre sē suīs ēlevāre.[X] Sed dōnīs Gelaviī plācātus, honōrificam cōram multitūdine dē tē fēcit mentiōnem. ” 321. Jamque accurrit Gelavius, excitātus ut numquam vīderam. Hic sēcum habēbat virum ac mulierem cum virgine. Mē rēctā petit, et rem omnem aperit. “ Ellam ! quae mihi erat dēspōnsa. Propter meī amōrem nōndum voluit nūbere : ēn pater māterque ejus ! Tūne nōlis, Ō ere ! hanc meam familiam mēcum revehere ? Omnēs sunt tuī cupidissimī. ” “ Ego sānē volō, ” inquam : “ sed quot post hōrās ? ” “ Jam sunt parātī, ” respondet : “ ad tenuem comportandam supellēctilem vix sēmihōrā opus est. ” 322. Fateor, haec mihi nimia erant : velut in somniō esse vidēbar. Tandem ministrīs meīs dīcō : “ Quod bene vortat Deus, ex intimō pectore grātulor vōbīs. Nunc, nē tempestās sē mūtet, quam celerrimē redeāmus. ” Illī cum seniōribus colloquuntur ; tandem renūntiant, tribus post merīdiem hōrīs esse nāvigandum. Id admīrāns, ajō nōn posse fierī. “ Immō, ” ajunt : “ sīc erit melius, ipsō tē jūdice. ”
323. Videō aliās aliāsque accēdere lintrēs, et multa inter sē parāre. Praestitūtā hōrā scapham ingredimur, quīnque virī, ūna mulier, duae virginēs, cum cane optimō, quem puerī valdē mīrātī sunt. Hospitum ūnusquisque spississimās suās vestēs indūtus est : strāgulās quoque in scaphā composuerant. Aura paulum erat adversa ; sed octo lintrēs cum rōbustīs rēmigibus nōs fūne trahēbant, tribus hōrīs amplius. Simul ut Auster ventus flābat, Gelavius, multīs āctīs grātiīs, bonōs rēmigēs valēre jubet, mūnusculō quoque ūnumquemque prōrētam honōrat, sed tantā rēs trādidit celeritāte, ut, quid dederit, nesciam scrībere. 324. Excussō remulcō, vēlīs nāvigāmus. Gelavius clāvum tenet. Illud tantum nārrābō, mē propter concitātiōnem mentis nōn potuisse dormīre ; Gelavium, quī prius nōn potuit, post aliquot hōrās dormīvisse optimē. Jūcundissimam sēnsī noctis auram, et dē futūrō meditābar, nōn sine precibus ac grātiīs Deō oblātīs. 325. Prīmā cum lūcē ⸤montis nostrī figūram⸥ agnōscō. Tandem Austrō cessante, Subsōlānus ventus surgit vehementior, torquetque nōs nimium ad sinistram. Equidem nōlēbam tam pretiōsum onus vel minimō perīculō committere : igitur, quoniam nēmō omnium erat invalidus, in hortōrum portum dīrēxī cursum. Ibi sūmptō mātūtīnō cibō, scapham Gelaviō commīsī, cum patre, quandō faveat ventus, circumdūcendam : ego cum cēterīs domum revertor, collēs ēscendēns. Nōs ante merīdiem cavernās assequimur : illī sērius perveniunt. 326. Summam autem rūpem dum pervādimus, fistulā canendō recolligō gregem. Dēsunt duo tantum ē jūniōribus. Hōs crāstinō diē Totopillus ācerrimē anquīsītōs recuperat, cane adjūtōre. Sīc illa rēs faustum habuit exitum.