← Table of contents
Rebilius Cruso

Caput (III.) Tertium.

Reading edition

64. Equidem ut vacuum aspectābam mare, neque lacrimātus sum neque gemuī, nē agitābar quidem animō. Sed tenerum quendam sentiēbam affectum, tamquam sī fessā aetāte parēns, cujus magnīs fruimur beneficiīs, lēgitimē ac necessāriō dēcessisset. Immō nōn tam nāvis quam egomet vidēbar obiisse mortem. Ab hominibus abscindor, novō sum in orbe rērum, astō tamquam in aeternitātis sōlitūdine. Ignōtus mē circumambit Deus, cujus sentiō tum misericordiam tum sevēritātem, mē ipsum culpāns sed nōn amārē, nec sine modō. Nōn in genua prōcumbō ; nōn precēs, nōn vōta concipiō ; grātēs nōn effundō, nec paenitentiam ; tamen caeca quaedam, ut opīnor, mē penetrābat venerātiō. Certē eram et tranquillissimus, et quasi religiōsē dēfīxus. 65. Ex hōc statū mē expergēfacit canis, amanter blandiēns. “ Āh ! quam vellem possēs colloquī, ” inquam clārē ; et amōre ergā canem haediculamque meam atque ipsās fēlēs valdē pertemptor. Prope paenitet mē, quod capram mātrem occīdī. Quoniam brūta animālia, sī modo reciprocāre amōrem possint, commūnem habent nōbīs sociālemque nātūram, nōlō vītam ēripere temere. Haec cōgitāns, īnsuper meminī, parcere nitrātō pulverī quam sit bonum, pondus caprae quam fuerit molestum. Paulō post quaerēbam, cūr, sī vīctum terra subjicit, mālim ferārum mōre raptās vītās praedārī. Illa sānē quaestiō profundius in pectus dēscendit, postquam ūbertātem īnsulae plēnius compertam habuī. 66. Sed exsultō, et pāstīs animālibus, dē fabīs meīs satagō, quārum aliquās aquā coctās velim, prō canis cibātū. Posteā hās coquēbam cum carnis frustīs, cum sēbō, lārdō, dēmum piscibus vel oleō ; faciēbamque massās quadrātās : tum sī aliunde nihil foret in promptū, hinc et canem et fēlēs pāscēbam. Semper dēnique hōc modō pauxillulum carnis aut piscium prō condīmentō adjungēbam fabīs, farīnae vel rādīcibus.

67. Posterō diē, caelō serēnō et marī tranquillō, ligna tollēnōnis et diaetae forēs ējecta sunt in lītore ; cum minōre dētrīmentō quam quis exspectāverit. Hās rēs, ut prīmum possum, citrā vim undārum trahō ; dēnique in cavernās illās, dē quibus dīxī, dēpōnō, et quandō ab aliīs operibus vacō, restituō tollēnōnis ferrāmenta. Posteā hunc ad nāvāle meum cōnstituī, propter ūsūs scaphae. 68. Sed dē domiciliō meō multa erant dēcernenda. Cavernās in rūpe quō lātius explōrāveram, magis admīror. Ultrā numerum vidēbantur. Aliae patēbant, sine externō pariete, tamquam porticus aut ambulācrum ; aliae angustā jānuā, intus camerātae, jūnctae sunt item internīs ōstiīs, ita ut tōta rūpēs velut spongia esse posset. 69. Contemplāns crēdidī, hās marī esse excavātās : nam sub pedibus pavīmentum erat saxeum, molliter tamquam flūctibus rotundātum, et quasi per lātissimōs gradūs ascendēns. Omnia mea possem hīc optimā cum disciplīnā dispōnere ; sed dē cubiculō erat praecipuē cōgitandum ; nec libēbat arborem meam prius relinquere, quam mūnītius quiddam reperīrem. 70. Illud animadvertī,—nihil saxōrum praeter lītus jacēre, quod ā rūpe cecidisset ; et quidem ubi gelū est ignōtum, rārior esse dēbet tālis rūpium lābēs. Porrō pavīmenta cavernārum parcā tantum harēnā vestiēbantur, tamquam ventō illātā. Lacūnāria ferē camerāta erant, hīc atque hīc quasi stīriārum massīs distīncta. Aquās per rūpem stillantēs crēdiderim saxō saturātās fuisse. 71. Lītus externum, propius undās, algārum erat ferāx ; internum, ultrā summōs aestūs, aliā quādam algā et cactīs aliīsque spīnōsīs fruticibus* opplēbātur. Plūrēs hōrum in decem pedēs surgēbant, aliquot in quīndecim. Ex hīs silva plūrima et quasi umbrāculum ante cavernās praetexēbātur, nē quis ē marī vel ā rūpe oppositā facile intrō perspiceret. Ego autem, arreptā secūrī, continuam sub rūpe aperiēbam sēmitam, succīsīs cactīs cēterīsque, quidquid nimium obstāret. Jamque velut in meam vīllam mē recondō. 72. Ē cavernīs duās praesertim dēnotāvī, ūnam prō cubiculō, alteram prō penāriā. Utraque internum habēbat ōstium, per quod aura flābat salūbris. Sēnseram autem, et apud Maurōs et in Brazīliā, quantum nox frīgidula corpus fervōribus adustum fovēret atque recreāret ; et sī in magicā hāc horrendāque īnsulā (sīc eam quandōque vacuīs oculīs contemplābar) per summōs calōrēs habitandum mihi foret, tāle cubiculum magnī aestimābam. Opera quaedam hīc meditābar, sī hūc mea omnia congererem ; propter quod cōnsultō opus erat. 73. Marī seu terrā, ipsam ratem, sīve bona mea ex rate, dēdūcerem, aut perīculōsum aut labōriōsum fore opīnābar. Mox subit haedī cūra, cui neque pābulum hōc in locō habēbam neque aquam dulcem. Mihimet profectō aquam imprīmīs anquīrere opus erat : sed nōn diū hujus reī inopiam queror. 74. Etenim postquam per spīnās fruticētī longius patefēcī viam, et dulcem aquam et nāvāle scaphae idōneum inveniō. Post quīngentōs amplius pedēs abrupta humus erat, alveō marīnō intus penetrante, tamquam ōstiō rīvulī. Intellegō alveum hunc, quasi flūmen submarīnum, ad Postēs Saxeōs continuārī ; intus autem nāvāle, mihi satis profundum, etiam in recessū aestūs praebērī. 75. Hunc in alveum rīvus ē terrā praeceps dēcurrēbat. Spatium autem praetereundī inter rūpem alveumque satis lātum patēbat, succīsīs modo fruticibus. Jam tollēnōnem mente dēstinō in margine ērigendum : sed redeō contentus in vallem, dē ōrdinātiōne bonōrum meōrum meditāns. 76. Omnia dē prīmā illā rate dētrahō dispōnōque subter quādam arbore, cum ipsā ratis māteriē. Latēre volēbam, sī forte quis advenīret. Plūrimās caedō virgās, quae facillimē ūdō in solō possint frondēscere, hāsque ita dēfīgō, ut quam maximē, quidquid sit intus, obtegant. Hūc dēdūcō haedum, velut suum in praesaepe. Cistās quae pecūniam, quae astrologicam supellēctilem, quae pulverem nitrātum continēbant, hās et capsās scrīptōriās aliāsque rēs minōrēs, singillātim ad cavernās asportāvī : posteā culīnae īnstrūmentum.

77. Post aliquot diēs, hīs rēbus ōrdinātīs, caelō serēnō, cēnseō dēambulandum. Caput īnfulā* dēnsā, Turcārum mōre, obvolvor ; quod quidem in Brazīliā faciēbam. Balteō pistolīsque succingor. Grandem cultrum plicātilem* sūmō ac pēram ; dein convallem ascendō jūxtā rīpam flūminis. Novā in regiōne omnia nōn possum lēctōris animō subjicere, quae meīs occurrēbant oculīs ; sed plūra cōnābor paulātim expedīre. 78. Avium versicolōrum tanta erat multitūdō, ut nisi in Brazīliā praereptā mihi esset admīrātiō, tunc obstupēscerem. Hīc autem mē praesertim alliciēbat pulcherrima illa avicula, quam in Occidentālibus īnsulīs Anglī aviculam bombilantem appellant. Plūra quidem hujus generis passim volitābant, item mīra pāpiliōnum varietās. 79. Immō, nōn modo alia prōrsus arborum, fruticum, grāminum, foliōrum genera appārēbant, nostrīs hominibus ignōtū, vērum etiam ferē omnis arbor reptātōriīs fruticibus, vītium aut hederārum ad īnstar, vestiēbātur ; atque adeō, obruēbantur plūrimae. Ē tantā varietāte vix quidquam prīmō poteram agnōscere : cēterum imprīmīs anquīrō ēsculentās rādīcēs atque ignis alimentum. 80. Quidquid juncōrum obviam vēnit vel cannārum, medullam explōrāvī, anne idōneum praebēret fōmitem. Tria dēmum genera in pēram sēlēcta condidī, quae experīmentō probārem. Āridās sīve lignī sīve lignōsōrum foliōrum reliquiās celerrimā flammā ārsūrās crēdēbam. Tālis māteriae plūrēs asportāvī pugillōs. Rubōs* quoque notāvī dūmōsque āridōs, ex quibus immēnsa cōpia cremandō sufficerētur. 81. Mox fruticem videō, quī piper gignit ; sed magis gaudēbam, quod dioscōreās* ēsculentās invēnī multās. Duo hārum genera optima prō certō agnōveram,—quae ālāta appellātur, et quae globōsa. Ulterius perscrūtāns, adeō abundāre intellegō hās rādīcēs, ut, sī cōnservārī possint, cibus semper futūrus sit in promptū. Jam cinchōnam* videō arborem, colligōque rāmulōs plūrēs. Nē longus sim, satis sit nārrāre, mē circā hōs locōs posteā invēnisse medicās quāsdam herbās, quās in Brazīliā didiceram, et aliās quās prō condīmentīs cibōrum aestimābam. 82. Acclīvitās vallis augēscēbat. Vix quattuor mīlia passuum aestus marīnus in terram penetrat ; sed modicus rīvus plūrēsque rīvulī dēscendēbant per plantās et arbusculās. Propius ad collēs dēnsantur generum dīversōrum arborēs, grandēs aliquot. Nova simul atque ārida folia in eādem cōnsistēbant arbore, id quod colōrēs pulcherrimōs contendēbat : immō, exoriēbantur frūctuum germina ipsō ē rāmō, unde pendēbant frūctūs putrēscentēs. 83. Quīnque vel sex mīlia continuāvī iter, semper ascendēns convallem. Ēn vērō, hīc locī seges illa pretiōsissimā blandītur oculīs, zēa* virōre et aurō fulgēns. Plēnē mātūram crēdidī. Humī jacēbant grāna plūrima et siliquae. Pigēbat mē, quod major mihi pēra nōn erat in promptū. Quantum potuī, īnferciēbam, jamque prō certō habēbam cibum mihi numquam dēfore. Tandem collēs sinistrī sē dēmīsēre ; atque alia vallis, lātior atque amoenissima, quasi hortōs viridissimōs in sinū suō retegit. In fronte mihi assurgēbant juga altiōra, montēs paene dīcerem, spissīs vestīta herbīs, ex quibus undique stillābant rīvulī perennēs. Arborēs frūctificās admīror, inter quās dispiciēns agnōscō citrōs, aureās mālōs,*[F] et Assyriās mālōs, quās līmōnās appellāmus. Sānē jūcundissimus erat rūris aspectus, mēque sēnsī esse opulentum lātifundiōrum dominum. Utramque vallem mihi tamquam proprium prōtinus asserō, nōminōque priōrem convallem meam, vel Convallem Flūminis, alteram Hortōs meōs.

84. Multum mē alliciēbat hortōrum amoenitās, cōpia arborum et dulcis aquae, dēfēnsiōque montium. Dēlīberābam dē commigrandō illūc, nisi quod nōllem maris prōspectum āmittere, sī nāvis venīret : immō, prōrsus nōluī cymbae scaphaeque ūsūs renūntiāre : necnōn per pluviālēs hōrās nihil cum cavernīs meīs vidēbātur contendere. Etenim hāc in regiōne caelī liquēbat mihi dīrissimās aliquandō esse exspectandās procellās, quae tentōria ac domicilia perverterent ; tālī in tempestāte nīl cavernīs esse comparandum. Pigēbat mē vidēre frūctūs plūrimōs et optimōs humī prōstrātōs et aquā putrēscentēs. Arborēs passim vim ventī prōdēbant. Sine dubiō autumnālēs procellae tantās fēcerant ruīnās. Sērius ego hōs in locōs prōcesseram, messe frūctuum praeteritā. Attamen hōc sub astrō tam vegeta est vīs terrae genitālis, ut novī frūctūs appārērent, quī mox possent mātūrēscere. Plūrēs hōrum concupīvī, et dē modō convehendī meditābar.

85. Rediī ad cavernās alacer animī, cūrārum oblītus. Pēram opplēveram illīs rēbus quās memorāvī ; loculōs autem vestium arōmatīs, gummīne et citreīs mālīs aliquot. Prōtinus novōs thēsaurōs cūrātē dīgerō. Dēnique ā cavernīs in arborem meam propter noctem retrō cēdere, paulō labōriōsius vidētur.

86. Māne cum expergīscor, sentiō diērum mē āmīsisse computātiōnem. Nē prōrsus fierem barbarus, ad disciplīnam puerīlem mē redūxī. Diēs incipiō in digitīs numerāre. Quid ūnōquōque diē fēcerim, ego mihimet recitō ; inde comperiō, quīnam sit hodiernus diēs. Tum volō mathēmaticus ratiōnēs retractāre. Dīxī mē quattuor librōs ē nāvī āvēxisse. Ūnus erat precum sacrārum libellus, secundum normās Papālēs : alterum erat dē Geōgraphiā : tertium nihil habēbat nisi numerōs ad ūsum nāvigandī dīgestōs : quārtus ipsam nautārum mathēmaticam tractābat. Hanc perlegō libenter. Quippe nōn sōlum sōlitūdine animum āvertit, sed absolūtius quiddam et sublīmius subjēcit cōgitantī, nē semper dē meīs tantummodo cūrīs satagerem.

87. Quaerere potest lēctor, quī factum sit, ut ego, patre invītō nāvigāns, nauticam mathēmaticam ēdidicerim. Vidēlicet, admodum juvenis Londinium petiī, nāvem anquīsītūrus, in quā peregrē īrem. Magna mihi tunc illa fēlīcitās vidēbātur, quod hūmānissimō cuidam virō, nāvis magistrō, incidī, in Guineam nāvigātūrō. Is mē clēmentissimē exceptum, prō suō sodāle habuit ; persuāsitque ut, quantam maximam possem conquīrere pecūniam, hanc commūtārem idōneā merce quālem ipse admonēbat, et apud sē collocārem. Ego igitur quōsdam ex amīcīs pecūniās rogābam, hīque, exōrātā mātre meā, fortasse etiam patre, quadrāgintā lībrās Anglicās ad mē remīsērunt. Eās autem magister optimus sīc administrāvit, ut, ex Āfricā dēmum reversus, mercem quam rettulī, nempe aureum pulverem, Londiniī trecentīs lībrīs Anglicīs mūtāverim. Porrō (quod eram lēctōrī dēmōnstrātūrus) ipsō in cursū, cum benevolentiā vērē paternā, omnia quae nāvis magistrum scīre oportēret, dīligentissimē mē docēbat, praesertim astrologicōrum praecepta, viāsque caelum servandī. Ego sānē, tantā cāritāte dēlēnītus, summā industriā haec in studia incubuī, rediīque ex hāc expedītiōne magnopere auctus mentis vī, sīve ad nāvigātiōnem, sīve ad mercātūram. Atquī, Ō meam maximam calamitātem ! amīcus ille summus meus atque alter pater, morbō vehemente correptus, dēcessit subitō. Hujus mē tenera subit memoria, dum praecepta mathēmaticōrum retractō, dum stēllam Polārem observō, locīque lātitūdinem (quam appellant astrologī) colligō ; item dum noctibus singulīs omnium hōrologiōrum lībrāmenta convolūta intendō.

88. In animō imprīmīs erat, ut Chrīstiānō mōre septimum quemque diem quōdammodo religiōsē observārem ; enimvērō mēcum cōnstituēbam septēnōrum diērum opera. Sīc (crēdēbam) temporis computātiōnem eram servātūrus. Mox vīdī fore ut multa mē prohibērent ūllam praefīnītam labōrum rotam persequī ; necnōn sine religiōsā cōntiōne rēs nihilī mihi erat diēs Dominicus : itaque ad aliam ratiōnem mē properē convertī. Novae lūnae observantur facillimē et paene necessāriō. Nāvis frācta erat nocte proximā post novam lūnam : quandō altera advēnit nova lūna, dēcrēvī mēcum, atque ūnum dēfōdī stīpitem propter mēnsem lūnārem. Posteā ēlegantius rēs administrandās cēnseō. Paxillōs praeparō tredecim modicōs et comparēs, gemēns identidem sī ūniversum annum hīc mihi dēgendum erit. In axe idōneae magnitūdinis tredecim forāmina terebrō, illīs paxillīs accommodāta. Quotiēs redit nova lūna, paxillum sollemniter īnfīgō. Post lūnam tredeciēs novātam, cūnctōs extrahō paxillōs, grandius terebrō forāmen et grandiōrem īnserō pālum. Hic prō annō lūnārī valet. Mox prōcēdente lūnā, mēnstruōs paxillōs alium post alium restituō. Hīs cōnstitūtīs, novā quīvīs lūnā poteram computandō affirmāre, quīnam esset ille diēs secundum Eurōpeās temporis ratiōnēs.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings