← Table of contents
Rebilius Cruso

Caput (X.) Decimum.

Reading edition

266. Circiter id temporis statui scapham, si possem, reducere, ne vela prorsus corrumperentur. Elapsus autem jam satis intelligebat, quid juberem. Malleum, clavos, serram parvam, argillam vitreariam,[V] acūs sarcinarias, funiculos, velorum aliquot lacinias, in mulctrali composui : haec Elapsus portat. Ego cibum, poculum, cultellum, pistolas porto. Flumen convallis vado transivimus, saxis adjuti modicis, quorum ope credebam pontem sine magno opere posse construi. Sic breviore cursu ad scapham pertingimus. 267. Primùm vela expando, inspicio, tento : tribus in locis valde infirma esse opinor. Denoto, ubi resarcienda sint : id Elapsus strenue perficit. Intereā mulctrali aquam pluvialem marinamque scaphâ exhaurio : fructus in aquâ putrescentes vehementer aversor : subtùs invenio solida omnia, nec quidquam rimarum esse timendum. Fabri ope non egent tabulae ; itaque perfectis velis ingredimur. 268. Aura, sicut expectaveram, adversa erat. Remigamus ex ostio, dein expansis velis, ad dextram excurrimus, gubernante Elapso, id quod optime calluit : ego jubeo et vela rego. Ut primùm deflectendum in terram opinor, exclamo “Ad sinistram !” et protinus torqueo vela. Obedit ille : scapha optime convertitur : tunc praecipuus meus decessit timor. Sine ullo periculi sensu primum illud exsuperamus promontorium, quamvis adversante vento, postea celeriùs proficiscentes praevertimur, denique littus intra cautes legimus usque ad portum meum, ubi in navale scapham laetus repono. 269. Ego autem Elapsum interrogo, “Anne bona sit scapha ?” Responsum exspectabam, “Sic, sic ;” vel “Bona, bona :” sed admiror, quum ille clare ac deliberate respondet, “Bona non est ; bonam faciemus posthàc.” Iterum interrogo, Cur ? Is verò quasi novam vōcis facultatem exhauserit, nihil respondet nisi, “Sic.”

270. Quod cibos collegeram et sēvĕram longe amplius quàm quod mihimet, uni viro, erat opus, sāne gavisus eram : sed quum Secutor, injussu meo, in agello meo novam operam inciperet, iracundiùs paullò rationem ejus rei reposco. Is humillime mănibus ac vultu deprecans, “Sic optime” esse confirmat. Ego vero gaudeo, quòd, tardior ingenior qui visus erat, per se possit bonas operas excogitare ; nec diu est, quum video, in hortulo eum pariter atque in culinâ fore utilem. Jumentis ĭdem gaudebat ; inde spes mihi, fore ut ex diversis famulorum ingeniis cumulatior proveniret opera nostra. 271. Ut primùm, sanato crure, natare ausus est, admodùm gestiebat ; nam propter tepōrem maris, nigritae omnes natandi sunt studiosissimi. Equidem post primum illum diem nunquam in ipsum mare me committebam, ne intra cautes quidem ; tanta me timiditas in solitudine invasit : in portu modò natabam. Sed cum Elapso etiam inter fractos fluctūs amabam ludere ; mox aquâ, velut telo, inter natandum, aves grallatorias petebamus, quô in ludo acerrimum se Secutor ostentabat. 272. Oleo jam abundans, saponem facere volui ; nec poteram Secutori, quid vellem, explicare. Algas vere marinas plurium generum cremavi : earum cineres oleo admistas igne lentissimo percoquebam, aquâ calidiore circumpositâ. Item e mangarum fructu quum spissum quandam extraxissem rēsīnam, hanc oleo commistam itidem decoxi. Post aliquot experimenta, duobus modis saponem non ita mălum confeci : tum omnem rem perspexit Secutor, meque in sapone componendo facile superavit. Usum autem saponis edocui, atque exinde in curando corpore utebar. 273. Rideo sane, quum video quantâ ille superbiâ aurigam se e trahâ jactet, in vilissimo quodem scamillo sedens, tribus jumentis vectus. Ceterùm omnia quae imperaverim, recte perficit, usuque trahae impetrato, multas reportat radices cum ipsarum humo : has dividit aut circumcīdit, fimum curatissime ingerit ; demùm satis magno cum labore amplum facit seminarium. Tum mecum arguo, si nimium praeparetur cibi, id minime culpandum, quoniam tres viri vesci e meo oportebit : item industrios homines non e suis laboribus effugituros ; jam pro patriâ adoptasse hanc insulam. 274. Elapsus quoque suas inveniebat operas : atque ego, dum uterque mihi, quidquid jubeam, obediat, gaudeo quòd liberrimâ utuntur diligentiâ, neque socordiae sint amantes. Tamen ne subitò defessi concĭdant, saepius excogitabam, aut ludo aut varietate, levamenta laboris. Remigando, piscando, gladiatoriis ludis, natando quotidie, telis et catapultâ, ordinarium opus variabatur. 275. Tunc autem texendo vel plicando praesertim exercebat se Elapsus, nec quidnam conficeret, satis intelligebam. Ex cannis diffissis quasi tabulas complicat arcte reticulatas, juncosque sic internectit, ut foramina concludat. Levissimum sane erat opus, quamquam firmum. Artem ejus admirans, quaero tandem, quorsum haec spectent. Respondet, “Propter scapham, sed ferro quŏque opus esse.” 276. Amplius interroganti, totum suum propositum explicat, partim verbis, partim rem ipsam demonstrando. Ait, scapham in fluvio esse non semper malam, in mari cum velo plenam periculi ; quippe quae neque fluctūs neque vim venti tolerare possit. Duplex opus scaphae esse addendum. Ne fluctus a fronte supercurreret, erigendam tanquam loricam in prorâ, dein praeter latera quasi alas expandendas, sed has firmandas ferro. Id mihi esse curandum, se paraturum cetera. 277. Admirabar hominis ingenium, nec tamen proram praealtam approbabam ; ille vero negat sine his rebus vela profore. Mox ingemo, nescius quare, quorsum, quando, in magnum mare sim invasurus. Sed memet objurgo : Cur tandem, priusquam hi viri ad te venerunt, tu tantopere hanc scapham fovisti ? Agnosco oportere, in casūs necessarie incertissimos, scapham quàm robustissime reconcinnare, vēlis idoneam. Itaque de ferrariâ re etiam atque etiam commeditor, modò chartâ delineans, modò ipsa ferramenta colligens, comparans, examinans.

278. Inter haec libet cum Elapso caprorum scopulos visitare. Equidem semper timidus fueram, quoties ibi forem, (nam inter saxa prospicere nequibam) ne novum quid atque infestum latens subitò ingrueret. Fateor me, dum solus manebam, timidiorem indies factum. Minùs minùsque me in densos arctosque locos volebam committere ; sed aperta amabam spatia, ubi cuncta longe possem prospectare : idcirco quoque minùs inter saxa caprina pervaseram. Nunc cum Elapso fortiorem me gerens, cum pistolis prodeo : ille sicam gerebat : explorare, non venari volo. Ascendimus tramitem ; verna prata floribus suaveolentia praeterimus ; locos notos recognosco. Mox longiùs penetrans, ab excelsiore quodam saxo repente novum gratissimumque video prospectum. Lacus longissimus, quasi amnis flexuosus, per plura millia passuum in fronte jacebat. Aquas quasdam vicinas anteà notaveram ; jam agnosco aut membra hujus fuisse lacûs, aut ejus quasi cisternas naturales. In orâ erant herbae fruticesque viridissimi, uberrimum mitibus bestiis praebentes alimentum. Circa surgebant acclives scopuli, quibus decurrentes sine numero rivuli lacum replebant. Maxima vis hîc versabatur aquatilium alitum tanquam suâ in domo. 279. Dum haec me valde excitant, Elapsus antiloparum gregem viderat, magnâ cum delectatione : mihi in paludes aspicienti illud jam succurrit, fortasse has ejus esse generis quod palustre appellatur. Sed nolo eas perturbare, atque ad mare potiùs duco, ubi juga montium altiùs assurgebant. Lacum a septentrionibus circumeo, inde pergens mare versùs. Tandem, per scopulos enisi, mare non longe videmus, sed descensu asperrimo a nobis divisum. Subjacebat ora terrae, longula, palmis praesertim abundans ; sed rupes ulteriùs ipsas in undas videbantur se praecipitare. Nullum sane portum hâc in orâ dispicio, quod orientem versùs patebat. Circumversi, sed mare despicientes, redimus domum. 280. Ego verò, quanquam augescebant imbres, operâ ferrariâ identidem exercebar. Incudem, folles, malleos, forcipes, e re tormentariâ navis nostrae habebam. Fornacem de novo, famulis meis adjutus, decrevi exstruere, lateritiam materiem residuam adhibens. Carbones e ligno parare uterque probe calluit. Mox, Elapso folles exercente, ego ac Secutor ferreolos calefactos tundebamus. Etiam calidum frigido pertundere docebam, dum Secutor forcipem tenet. Sic virgae ferreae, quales propter scapham postulabat Elapsus perficiuntur. Aliud post aliud paullatim conamur ; primò multimodis clavos ferreos mutabamus,—in hamos, in annulos, mox in spicatos annulos ; sic plures in formas discebamus ferrum fingere. Tandem illi, re totâ perspectâ, significant, meo labore non jam esse opus : se hujus artificii esse compotes. 281. Inter haec, magno sum dolore afflictus, occiso psittaco. Hunc accipiter quidam incautum excepit, neque ego ulcisci poteram, quanquam strepitum carissimae avis audiens. Sed antequam ignipultam attinerem, hostis cum praedâ evanuit. Hanc sane rem aegerrime tuli. Quod postquam animadvertit Elapsus, solari me volens, psittacos non bonas esse aves dicit, alias quasdam longe meliores ; neque dolendum esse, quando tanta mihi superesset avium pulcerrimarum atque utilissimarum varietas, quae velut caprae aut columbae cibatum ab homine accipere vellent. Tunc memini, eum tale quid de phasianis illis dixisse ; mox interrogando comperio, ipsas has aves facile mansuescere et ova parĕre plurima : id quod libenter audio. Tum Secutori denuncio, si aliquot harum avium possit insidiis capere vivas, id mihi fore gratissimum.

282. Plurima per imbres parabamus. Catapultas indies perfectiùs figurabant : loricam ego et alas scaphae summâ curâ maturabam. Scilicet Elapsus bitumine quodam opus suum perunxerat, ut aquam rejicerent junci cannaeque : a me postulabat ut compagem totam firmiter conjungerem. Alia quaedam in melius novabam, quae longum est dicere :—de supellectile tractoriâ, item de arcīs penariis. Famuli autem mei operas quasdam inter se exercebant, de quibus non consulebar. Id me non conturbat, quoniam industrios sentio. Inter imbres pabula vel ligna colligunt, folia, cannas, alia reportant, fimum humo ingerunt, gregi inserviunt, natant, remigant, gladio vel telis se exercent. Sic dies praetereunt celeriter. 283. Jam Secutor ad me venit, veneransque humiliter ait, “Pessimos esse lepŏres : velle se occīdere.” Dioscoreas et maniocas ostendit, non corrosas modo, sed ex humo evulsas. Lepores si supra sint, “bonos” esse ait, sed “infra non bonos.” Etsi parùm bene loquebatur, intelligo quid velit, et video non esse absonum. Attamen vexare mitissimam gentem, quam egomet tanquam colonos deduxeram, id nimis crudele puto. Tandem, multùm reluctatus, escâ atque blanditiis veteres mansuetosque parentes capio, et in pristinam caveam concludo. Ceteros ad arbitrùm Secutoris abigi aut occīdi patior. 284. Duorum jam ministrorum operâ adjutus, paullò amplius poteram litteris me dare : id vero ipsum illi mirabantur. Aliquando quasdam res iis e lĭbro legebam, si quid possent intelligere : pòst paullò id eos penetrabat altiùs. Nempe videbant, sibi esse aut suam aut senum aliquot ⸤quibuscum vixissent⸥ sapientiam ; me ex libro plurimorum cognitiones ad libitum meum haurire. 285. Quoniam neque librorum habui copiam, neque otium iis esse poterat, litteras docere supervacaneum credidi ; sed libere colloquebar multis de rebus. Illi autem, arrectis animis, studiose auscultabant. De meis fortunis aliquot res enarravi, denique de naufragio. Magnitudinem demonstravi navĭs et uberem rerum copiam, quam ex meris ruinis excepi. Talia dum narrabam, illi textilia continuabant opera et linguae meae indies fiebant intelligentiores : id quod maximi sane erat momenti.

286. Tandem se aperiunt, explicantque quidnam elaboraverint. Regium mihi vestitum exhibent atque imponunt. Primum erat capitis decoramen, crista vel corona ex pennis multicoloribus : hanc infulae meae superimpositum volebant. Dein tegĕs dorsualis ex palmeis cannis atque arundinibus ; quae sic erant dispositae, ut ipsarum colores pro pulcerrimo fuerint ornamento. Praecinctorium item erat ex mollibus juncis, quod a ventre ad genu pertingebat. Tum calcei, ex palmarum fune supra, ex cocorum villo infra. E bullis vitreis catellas fecerant, collarem talaremque : porro alias bullas aut vesti aut praecinctorio assüerant, tanquam gemmas. Talia fidelitatis documenta laetissime et benignissime accepi : sensi profectò, posse barbarica regni insignia multùm valere, aut apud hos ipsos, aut apud alios barbaros. Decerno quotidie, finitis operibus, uno alterove horum me ornare ; et si qua dies solemnior videretur, gestare universa. Nunc, benignitatis ostentui, utrumque fidelium ministrorum super oculis osculor. 287. Longum foret si narrarem, quantâ cum industriâ messem fructuum, radicum ac foliorum suâ in tempestate collegerīmus, tres viri cum tribus jumentis. Ego autem post biennium hâc in insulâ jam factus sum temporum peritior : si verō antea ego nimium fui avidus, hi nunc meam aviditatem superant. Nec culpo, immo laudo et gratias ago, quòd tam laboriose victum et delicias comparent. Pluviae, calores, procellae, fulgura, suo in ordine, velut anno superiore rediēre. Demùm, tempestate illâ peractâ, coeli serenitas rediit ; atque illi sub auroram laborantes, scapham perficiebant praeseptam labrosamque. Dein post autumnales procellas prorsùs finitas, ut ipso in mari probaretur opus, erecti sunt omnium animi. Vēlis accuratissime recognitis, varias cursûs experimur formas. Pro saburra ⸤ponderosa aliquot saxa⸥ portabamus ; haec cum ipsâ ancorâ ita collocavimus, ut scapham male deprimerent ; quae nihilominus se solidam stabilemque praestitit. In portum regressi, novam loricam exploramus, num quà laxetur vel firmitate careat. Sane plauditur ab universis. 288. Postridie coram me submisse veniunt, dicuntque, “esse quod velint orare : sperare se, benigne me auditurum.” Impetratâ veniâ, lībere curtēque explicant, “sine uxoribus vitam non bene transigi : velle se in scaphâ uxores ex adversâ terrâ reportare.” Id me sane perculit : tot res in mentem irruebant ; vultusque meus, ut credo, retegebat, quid sentirem. Breviter aio : “omni in re me illis consultum velle ; si possim, facturum ; sed multa esse perpendenda, nec posse me illicò responsum dare. Ad munia sua redirent, crederentque me de suo commodo anxie meditarî.” 289. De mobilitate et perfidiâ barbarorum multa audiveram. Memet interrogabam, anne idcirco regiis me honoribus cumulaverint, ut scapham furati abirent. Id vero posse nego ; hi namque viri fuêre hostes : uterque ad me quàm ad alterum propior est. Tum si aufugere velint, Quamne ad terram ? anne ad patriam ? sed patriae sunt diversae. Sed sint sane fideles : mene scapham meam cum meis ministris mari committere, domi sedentem ? qui si fluctibus hausti nunquam redeant, iterùm sum orbatus, et pejus quoque, spe abruptâ. Melius arbitror pericula participare. At si omnes egredimur, quis gregem custodiet ? quis fruges decerpet, servabit ? Talia commeditatus, crastino die iterùm colloquor. 290. Primùm interrogo, Anne jam uxores habeant. Secutor abruptiùs respondet : “per me suam uxorem a se distractam :” fuscus autem rubor, dum loquebatur, vultum oculosque implebat, in quo tenerum aliquid inesse putabam. “Mortuum esse se uxori suae,” addidit ; “quae, secundùm gentis morem, jam alii viro sine dubio nupsisset ; quoniam, se vivere, nemo suorum posset credere.” Recte eum dicere judicabam. Mox Elapsus humescente oculo incertâque linguâ respondet, “sibi virginem quandam fuisse desponsam, quando ab hostibus surreptus esset.” Nihil ultra addidit. 291. Deinde interrogo, unde velint uxores petere ? ab Elapsi patriâ an a Secutoris ? et quo signo cursum in mari possint dirigere ? Respondet Elapsus, “Secutorem ad ipsius patriam nolle reverti : id uxori ejus fore crudelissimum : Elapsi patriam ambo petituros. Ceterùm si vento favente hanc insulam ipsâ vesperâ relinquant, cum luce terram continentem propiùs visurum, cunctam sibi satis notam ; deinde, ut primùm popularibus suis aspiciantur, his approbantibus ad terram appulsuros.” Talia quum audissem, respondi : Recte se res habere ; sed amplius esse ponderandas.

292. Vespere post operam, ad rem redeo, interrogans : “Quis autem tot buccis cibum dabit, si hâc in insulâ quinque erimus,—tres viri, uxores duae ?” Tum Secutor arridens ait, “Octo hominibus satis esse jam cibi, superque.” Elapsus autem, genibus meis provolutus, dextram osculatur, oratque, “ne irascar ; sed amplius quiddam illos in animo habere. Interroganti mihi, Quidnam igitur ?” respondet : Matrem suam esse mortuam, fratres occisos : velle se, si possit id fieri, patrem suum hûc transvehere. Hoc quum dixisset, vultum meum sollicite contemplans, addit : “Numne aliud quiddam audeam dicere ?” “Perge :” inquam. Tum dicit, “Nescire se, quis sit uxorem daturus : posse autem fieri, ut parens, qui unam habeat virginem filiam ita velit dare, si cum eâ sit iturus. Anne ego nolim insulam meam frequentari ?” Res ipsa non mihi displicebat : quanquam id quoque reputo, cavendum esse, ne nimiâ barbarorum frequentiâ ipse in servitutem redigar. Ergo benigne respondeo, de tot novis rebus considerate cogitandum. Illud tantum affirmo, si proficiscentur, me socium periculi habituros.

293. Postridie iis annuncio, gratissimum esse id mihi, quòd tam longe prospexerint tamque industrie laboraverint, praeparantes cibum, instrumenta, materiem, ipsamque scapham. Talibus viris, quidquid restet ardui, sperare me fore pronum ; sed priusquam aliis de rebus dicam, illud apprime necessarium, ut nostram nos insulam exploremus, antequam in casūs maris committamur. Hoc enim stare mihi certum, ut non sine me navigent. Jam si procella ingruet, si vi venti in aliud insulae lătus detrudamur, quid ignavius, quàm non nôsse portūs, littora, rivos, ubi tutò recondamur ? Circumnavigandam insulam, indagandas profluentes maris, tentandas bolĭde profunditates, notandas in chartâ montium formas, priusquam in incerta maris ruamus. Haec quum dixissem, illi primò vix intelligebant ; sed postquam bis terque explicavi, tandem aequissimis animis decretum meum acceperunt.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings