Suppetiarium[1] Mergularum
Arcadius Avellanus translation
Suppetiarium[1] Mergularum
Spissiores nebulas, quam eo mane ad Pulvinos[2] Grandes sum expertus, vidi nunquam. Hæ lenunculum[3] circumcluserunt usque eo dum omnem meam conscientiam, me partem huius mundi esse deleverunt, feceruntque ut me solam micam extorrem huius canæ universitatis fluctuum ac vaporum esse sentirem. Hattie Rebecca non procul aberat. Illa lenunculos prima luce dimisit, ipsa tamen in propinquo iacens mansit, ut signum tubæ, si res postularet, a quocunque nostrum excipere posset; at vero, semel ab eius latere digressus, nebulisque haustus, mihi quidem in chao solus esse parebam, quæ quidem vera est conditio quoad magnam vitæ partem his in Grandibus Pulvinis. Si piscium copia detur, tu autem occupatus sis, solitudo nulla est; verum si pisces escam vitent, tu autem otieris, solitudo ingenti onere te opprimit. Quum talia me superveniunt otia, auscultare soleo — ita auscultare, acsi de vita mea ageretur. Etenim hi Pulvini Grandes commeatuum commercii orbis frequentissimorum unus est. Londinum Parisiique ex una parte iter trium dierum absunt. Neo Eborácum atque Bostonium iter trium dierum in adversam partem, magnæ autem vaporariæ, quæ merces totius orbis vectant, has nebulas, locaque piscatoria, tractuum expeditorum instar percurrunt. Nemo nostrum est, qui vel per aliquod tempus piscationem hic exercuerit, quin hæc spectra viderit meteorum ingentium, e nebulis emergentium, iterumque evanescentium — et id totum intra minutum, quæque nihil post se relinquunt nisi validum turgorem, paucis minutis residentem, atque habitum auscultandi, ad finem vitæ usque perdurantem.
Hoc mane nebula præter morem erat densa. Pisces satis abundanter obversabantur, tamen ego auscultabam. Primo mane me clangorem dissiti machinamenti marini audisse existimabam, sed erravi, quandoquidem sonitus subito cessavit, machinamenta autem marina in Pulvinis cessare non solent. Notio tamen ista semel suscitata, non me deserebat, et mox post alios sonitus percipere cœpi. Quandoque sonum putabam me audisse aquarum crepidini illidentium, alias, denique, voces percepi — passim tantum incidentes, dissitas, non agnoscibiles — tamen voces, probeque notum indicium morbi Pulvinorum, — auscultationis.
Circa horam undecimam dies paulatim clarescere cœpit. Visus iam ultra lenunculum penetrabat, itaque aciem in superficie aquæ ulterius intendens, non multum ultra retia quæ curabam, lagena fluitans mihi sub oculos cecidit. Nauculam eá impuli, lagenam ex aqua sustuli, et in ea schédulam in hunc tenorem inscriptam reperi:
In Germanica incursoria,[4] Albi.
In Pulvinis sumus. Si notula hæc in manus classis piscatoriæ inciderit, magistratus confestim edocebitis. Albis uno fumario est instructa, quod nunc nigro est pictum. Ipsa duos fert malos, quisque cum antennis ante et post, cum cánaba[5] stegaria parva, nec prora nec puppi aquæ impendenti, et octo tormentis est instructa.
Fert autem Albis prope ducentos captivos, de navibus ab Albi mersis coactos. Notula hæc scripta est a Magistro Alixis Mac, Glascoviensi, Haliface Liverpool tendentis, hesterno mane depressæ. Navim hanc ex aliqua re laborare arbitror, videturque mihi Albim penuria lithanthracum[6] detineri. Machinamenta ex summo mane hodierno stant, quum duo nautæ dromone[7] minori in terram dimissi sunt.
Alexander Carey.
Me solum esse iam non amplius sensi. Primum id solum cogitabam, quí magistratus edoceam, tum, postquam rerum statum pensaveram, mirari cœpi quid nuntium meum valeret. Quo die notula edita esset, non constabat, nec ego de incursoria Albi unquam audivi. Alix Mac mihi notissima erat — vetus velifera trium malorum, per multos annos vectoria mercium Provintiarum Maritimarum, quæ, nisi propter exigentias belli, iam pridem inter obsoletas relegari potuisset. Mea ignoratio Albis, utique, parum referebat, quandoquidem nos portum iam dudum reliquimus, et inter navigandum nova nobis parcissime ad notitiam pervenerunt. Cæterum lagena poterat a vectore aliquo faceto de stega protelariæ[8] cuiusdam fluctibus committi, cuius conceptus iocandi e studio constabat alios in errorem inducendi. Quin etiam, si notula genuina ac vera esset, poterat iam nullius esse pretii, quum sciri, quam diu in aquis iactata esset, plane non posset — et tum, ut ibi sedebam speculabundus, nebula paullo iterum plus rarescebat, licebatque mihi, obscure dumtaxat, in medio cœcæ caliginis speciem cernere vaporariæ cum prærupta prora atque puppi, canábula in stega, uno fumario, binis malis, antennis ante et post. Figuras sive in stega, sive in catasta,[9] nullius hominis dignoscere ullo pacto poteram, licet rite intellexerim acerrimas excubias non deesse, atque ubi ego videre possem, me quoque vicissim videri. Quapropter post primum intuitum me ab ea navi averti, totumque animum in retia mea defixi, et hoc lente, data opera, ac prorsus sine omni superfluo gestu. Dum hoc agebam, nebulæ me iterum circumcluserunt, iterumque mersus vaporibus eram — at non iam solus. Ante dimidiam horam in vasta illa nebula ita eram ab omni societate humana segregatus, ut quasi nullum nexum cum cætero mundo habere, nec partem in eo ullam efficere me mihi viderer, nunc vero, subito, et absque omni præmonitione, partem honoris in hac mundi tragœdia mihi delatam sensi. Res quidem parebat acsi gentes terrarum, quæ me ne exsistere quidem scivissent, modo suspenso spiritu, quid statuturus essem, exspectarent — acsi Historia ipsa meum auctoramentum litteris mandasset: Scitote me speciali fiducia in hoc iuvene posita, illi vitas fortunasque multorum concredidisse.
Iam erat meridies quum ad Hattie Rebeccam perveni. Tres iam lenunculi eo prosperá captura reverterunt, duo usque desiderabantur. Quinque nautæ in mica[10] prandebant quum ego intrabam, meaque nova narrabam — nos prope intra ictum tormentorum incursoriæ Albis iacere, ducentos captivos Anglicos intra auditum vocum nostrarum teneri, ac, denique, si Germanis ita visum esset, posse eos horum numerum augere, quod vel minimus sonitus, uti stridor nostrarum trochlearum[11] eorum velites[12] adversum nos allectare posset. In propatulo esse ne signa quidem duobus lenunculis absentibus edi debere; itaque duo nautæ dimittebantur ad eos arcessendos, interea autem tempus nobis sumpsimus ad deliberandum quid potissimum facto opus esset.
Alterutrum, ut videbatur, nobis assequendum erat — unum, ut incursoria aut deprimatur, aut capiatur; alterum, modo id fieri possit, ut captivi liberentur. De impetu in hostem directa fronte, ne somniandum quidem erat — nos enim nimis pauci, Germani vero tum nimis multi, tum optime armati erant. Casu quodam habebamus in Hattie Rebecca aliquot corticulos[13] dynamis[14] copiamque tortilis[15] septati,[16] aliqui autem nostrum putabant noctu effici posse ut dynamis scapo[17] Albis clam subigatur. Ad hoc efficiendum opus non esse ut lenunculus nimis prope ad navim accedat. Posse lenunculum plura centena pedum distare, dynamis autem cubulis ligneis imposita posse ad navim pelli, quum dexter quis natator scapo rite aptaret. Huic proposito unum repugnabat præter exilem spem successús, salus nempe captivorum, qui simul cum navi interituri essent.
Apparatum aerographicum in nostra navi nullum habebamus, fieri tamen posse parebat ut navim, quæ apparatum idgenus secum gereret, in Pulvinis reperire possemus, et in hunc modum cum Anglicis navibus circitricibus, quæ in Septemtrionali Atlantico circabant, in communicationem venire. Verum obices nec hic deerant. Balsora quidem ex oppido Provincetown, ut nobis cognitum erat, habebat quidem talem apparatum, nec eam a nobis procul ad Orientem abesse sciebamus, sed situm eius declarare vix erat in nostra potestate; insuper, verosimile non videbatur eam tali codicillo signorum fuisse instructam, quo nuntium nostrum ad circitrices tali perferre posset claritate, ut nostros conatus simul etiam Albi non revelaret; omnes nos etiam putabamus Albim quamvis penuria laboraret lithanthracum, satis habere sibi reliquum, quo capturam suam in nebula difficilem redderet.
Ad hanc disceptationem, quæ subinde satis vivax exarserat, magister ne verbum quidem protulit. Ipse prandere perrexit, nulla ullius nostri habita ratione. Hoc peracto, in sella reclinatus, auscultabat paulisper — tum patiná suá gestu alacri retrusá, cubitis suis mensæ applicitis, eo fari cœpit modo, qui, nisi eum novissemus, index iræ videri poterat.
“Ex mea quidem,” inquit, “sententia, ille Alexander ad Matrem Carey deberet reverti. Ipse enim certe eius pullus est. Cette — num creditis eum scire ubi versetur? Anne credit ipse Hunnos ad circandum parvulum dromonem in medio Atlanti dimittere, an vero scitne ipse se hicce in vicinia littorum iacere?”
“Nos nimirum a tramite vaporariorum haud paucillum absumus, non secus atque illa incursoria, ut eam vocatis, et hoc bene memineritis. Plurima quæ disseruistis licebit vobis oblivisci, sed quod ego vos moneo, memoriá teneatis — vos ex tramite pulchre exesse. Quidnam Hunnus iste huc accessit — ad comparandos lithanthraces? Putatisne eos duos nautas lithanthraces dromone suo advecturos, an vero creditis eos fingere esse futurum ut Gubernium Newfoundland indulgeat conductionem onerariæ, qua lithanthraces in mare evehant? Illi quidem lurcones non insaniunt, nec, profecto, etiam supplodimenta[18] hic serunt, quod fluxus eis adversatur; cæterum supplodimenta hic utique non serent. Cur ea navis hic sit, satis est clarum, nec renuo id vobis dicere, si res ipsa vobis non illuxit. Ipsa hic est cum mergularum suppetiis — ob id ea hic est — et in itinere etiam aliquantum negotii perfecit, nihilo tamen minus huc pervenit, nunc vero aliquam piscatoriam quæritat nauculam, quæ parata sit vehem oleacei[19] atque torpedinum[20] suscipere, eamque in aliquo idoneo loco in littore abdere, ubi qui iis egerent, facile reperirent. Nunc vero aliquid plusculi addam. Illi duo data opera in littus dimissi sunt, quod ii scirent, quemadmodum nauculæ piscatoriæ nuntia mitti possint, eamque docere, quí ad Albim accedendum esset. Verosimile est Albim littori propius accessuram, et id sive hac nocte, sive nocte crastina perfecturam, sed nos eam antequam transvecturam fecisset, turbare nolumus. Summum nostrum negotium non adeo illud est ut eam capiamus, aut captivos liberemus, sed potius ut comperiamus ubi et quomodo suppetiæ in littore dispositæ sint, et ut U-nauculas,[21] quæ eas quæsitum venerint, intercipiamus.”
“Georgius Canby hic invenit lagenam, conspicatusque est navim. Licebit nunc ei dromonem ingredi, littus petere cum Vilhelmo Peters, et nuntium in officinam Adiutoris Ducalis in oppido Sancti Ioannis deferre — et monebis eum Georgi, ne pisces deturbet. Illi interim per signa æque facile nuntiare possunt cuncta prospere, aut cuncta perperam, geri, at nemo capietur, nisi significatio in bonam partem fuerit. Nunc vero procede, et nihil nos cures. Nos Sanctum Ioannem navigabimus simul ac nauculæ advenerint, ventumque nacti fuerimus.”
Iam erat prima cum dimidia quum dromone discessimus, quum et lenunculi adventabant. Per horam et dimidiam remigavimus, ne vel sonus machinamenti nostri in Albi perciperetur, prohinc haud magnum iter emensi sumus ad horam usque tertiam pomeridianam — tribus horis cum dimidia postea quam vaporariam[22] conspexeram. Media erat nox antequam oram attigimus, ac tum nesciebamus ubi essemus. Nox autem ita erat tenebrosa ac nubibus obsessa, ut phari in Promontorio Race lumen ne conspicere quidem exspectabamus, ego tamen sperabam me sirenem auditurum; itaque quum nos prope littora versari sensissemus, quin eam audissemus, ad Meridiem nos vertimus. Post ulteriores denique tres horas, fortuná magis quam consilio, portum invenimus, in quem incurrimus — verosimiliter plenis duodecim horis postea quam dromo Albis, littus attigisset.
Portum agnovimus intrantes, prohinc crepidinem sine temporis iactura reperimus, et, postquam dromonem destinavimus, prætergredientes piscatorum gurgustia, denique ad tabernam pervenimus.
Una tantum nobis via cum Sancti Ioannis communicandi patebat — per telephonum — ea autem communicandi via periculum minabatur nuntii mei divulgandi; etenim et tabernarius, et operator telephoni in officina mediana[23] necessario testes dictorum meorum futuri essent. Verumtamen mora magis periculosa erat quam ipsa in publicum enuntiatio; insuper ego tabernarium optime novi tamquam civem, cuius fides omnino præter dubium esset, atque hominem non sine nativa quadam vafritie. De operatore telephoni utique scire nihil poteram. Tum cogitatio mihi incidit qua effici posse credebam, ut nuntium meum secreto transmitterem per puncta atque lineolas, ad morem alphabeti telegraphici, exceptorium[24] telephoni manipulando — sumens aliquem in officio militari Sancti Ioannis alphabetum idgenus legere posse, operatorem autem telephoni non posse. Utut sit, statui meum nuntium periculo magistratus transmittere.
Igitur tabernarium suscitavi, et quum me intromisisset, quæsivi ab eo, utrum liceret mihi sui telephoni usum capere in re per quam gravi, de qua nihil divulgandum esset, et, imprimis, utrum suus apparatus partiarius?[25] esset.
“Non est;” respondit ille, “tuto ages. Prorsus nemo te subauscultabit.”
Dimidiam horam insumpsisse mihi videbar antequam iuncturam cum officio militari efficere poteram; sed quum semel proprium in adverso fine nactus sum hominem, reperi illic statum rerum optime citoque intellectum fuisse, perinde atque grato animo nuntium receptum et consilium celeriter captum.
“Operator telephoni omni fide dignus est. Perge narrare.” “Tum,” respondi ego, “hæc sunt facta. Germanica incursoria, Albis, prope ad littora vestra iacet in nebula. Eam heri meridie vidi; notula autem, quam in lagena ab uno captivorum in navi proiecta inveni, narrat Albim ex hesterno mane immotam ibi iacuisse, quum ab ea duo nautæ dromone dimissi sunt — ut credibile est, ad littus. Navarchus Eben Carter navis Hattie Rebecca me cum alio suæ catervæ membro ad te de his rebus certiorem reddendum suo dromone delegavit et ad nuntiandum tibi, videri sibi Albi in proposito esse suppetias ad usum mergularum in littus convectare, ope, verosimiliter, alicuius lenunculi piscatorii; insuper, ipse me singulari cura tibi dicere iussit, ut pisces deturbare nolles. Da operam ut suppetiarium mergularum reperias, si possis, capiasque mergulam cui eo venire contingat, antequam circitrices edoceas, hæ autem Albim abigant.”
Officialis post hæc quæsivit nostra nomina, et ubi reperiri possemus; item nonnulla particularia quoad tempus, distantias atque plagas, tum subiunxit:
“Tu, sociusque tuus, munus vestrum probe obivistis. Navarcho Carter, suisque, renuntiabis eos officio publico rite functos esse. Rem totam nobis diligenti curæ futuram.”
Nunc iam quarta erat diei hora. Ego et Peters somnum nunc iam fere viginti quatuor horis non cepimus, itaque hospitalem tabernarii invitationem grati accepimus, camisque[26] ab eo nobis oblatis libenter nos commisimus. Postridie circa nonam horam surreximus. Tempus usque erat nebulosum, sed vapores depressius iacebant, flabra autem a mari ad terram versus ferebantur, dum, interea, in sublimi aer clarescere, sol vero nubila iam perrumpere videbatur. Ante tabernam, in porticu, aliquis sedebat, et quum ego paulisper circumspexissem, atque introiturus essem, is sic me affatur:
“Tune modo a Pulvinis?”
“Equidem,” refero ego, “longiúscule ab hinc in ora habito, et heri postmeridiem horsum veni, sed nebula ita erat densa, ut sero tantum appulissem.”
“Ita, sane,” ait ille, “primo mane te audisse mihi videbar. Naucula tua mihi paret tamquam alicuius Pulvinariorum.”
“Hem,” respondi ego, “si tu eam iam hoc mane videris, plus quam ego vidisti. Num tu aliquem Pulvinariorum quæris?”
“Haud ego quæro,” refert ille. “Relatum audivi heri in Sinu Trepassy, Alicem Mac desedisse, et quum te audissem heri vesperi introvenire, mirabar utrum non eius naucula huc advenisset.”
Hoc, profecto, erat aliquid novi, quandoquidem ego Alicem Mac nulli memoraveram. Nova poterant e tortili telephonico in subreptum esse derivata; operator poterat nuntium effutiisse; fides alicubi poterat esse prodita; at relata nullo idgenus modo poterat explicari. Nec ego, nec Peters nomen eius navis memoravimus, nec facto allusimus eam navim ab Albi depressam fuisse. Tabernarius novit nihil plus quam quod me per telephonum enuntiare audiverat, nunc vero nova manifeste iam e Sinu Trepassy spargebantur. Est certe aliquis qui id scit, cogitabam mecum — sed cur ait ille navim desedisse? Id verum non est — me ad confitendum tentat, an vero casu quodam in indicium incidi quod ad reperiendum Albis dromonem ducat in Sinu Trepassy? Ænigmata hæc erant quæ solertem curam exigebant, unde verbis suis hac quæstione respondi:
“Fuitne Alix Mac Pulvinaria?”
“De ea re nihil comperti habeo,” respondit, “idgenus aliquid audivi, sed exitum non exspectavi, nec plus de ea re cogitavi, donec tua naucula heri vesperi huc incurrerat. Cum Pulvinariis parum mihi commercii est. Ego secundum littora piscari soleo; mea naucula non satis magna est ad longe errandum.”
Interea iam tempus adesse ratus ut ientarem, introivi, et a tabernario sciscitabar de homine in porticu sedenti.
“Nos,” respondit ille, “eum Ioannem tantum Kneebone appellamus. Is e regione Brunonis Vici advena est, ac, ni fallor, in fodinis circa Sidney solitus est laborare. Binos circiter annos hic victitavit, et ut ipse recte fassus est — naucula sua non satis est magna, hinc secundum littora piscari solet. Siquid famigerationis audire cupis circa res quæ in hac insula circumferuntur, ab eo cuncta audies. Ipse hoc mane introvenit rete et aliquantum nicotianæ emptum. Ex more suo ibi sedebit ubi modo est, fortasse usque dum nebulæ aliquantulum solvantur. Tum cum filio suo prodit in sua naucula, cras autem, ut fere solet, si eum convenies, quæ se absente gesta sint, tibi narrabit.”
Quo hæc omnia tenderent, capere non poteram, dum interim caffam sorbillabam, et cum ænigmate in cubiculo postico luctabar, quum Vilhelmus Peters intravit.
“Heus, tu,” me inclamat Peters, postquam ei eventus narravi, hodie Sanctum Ioannem non navigabimus. Fortasse senex illic est, sed exspectandum ei erit donec nobis potiatur. Circa Sinum Trepassy geretur aliquid hac vespera, aut vespera crastina, aut non geretur, sin minus ibi, tunc hic geretur. Exspectabimus.”
Proinde binos dies solidos illic exspectavimus. Tempus interea nebulosum permansit, et sic multi lenunculi piscatorii sese in portu continuerunt. Negotia in taberna prospere agebantur, adventores erant multi, diversisque diei horis varii otiosi ad disceptandum de novis, quæ huc de impetu Fœderatorum a fronte circa Sámaram[27] casu emanarunt — de mergulis Germanorum — materia substrata nautis classiculæ piscatoriæ perquam grata, et cum his novis iunctim et nova loci satis avide iactabantur. Quædam ex his loquelis cum nostra conscientia præsentiæ Albis haud procul ab insulæ littore, mihi atque Peters suadere videbantur Sinui Trepassy, Sanctæ Mariæ diligenti cura ac discretione invigilari, sed quoad nos comperire poteramus, quin quidquam repertum fuisset. Nihil prorsus gerebatur in Sinu Trepassy, nihil fiebat Sanctæ Mariæ, in parvulo autem portu, ubi nos tam impatienti curiositate exspectabamus, tanta erat quies, quanta ante magnam illam Agoniam, diebus priscis, regnare solebat.
Ita revera parebat acsi nubes caligoque cum hoste fœdus pepigissent, quoniam tempestas magis idonea ad convectandas ad littus suppetias optari haud poterat. Potentissima classe Angliæ in pelagus dominante omnino difficile erat suppetiarias in littora dimittere, sed siqua suppetiaria semel prodiit, eratque in vicinia littorum Newfoundland, omnes onerosi labores huius tragici ludi latibulandi in confusionem ac frustrationem quærentis conversi sunt. Oræ Newfoundland longæ sunt, multis laceratæ sinibus, consertæque insulis. Ii, quibus muneri datum erat suppetias Albis littori committere, nihil nisi uni, in antecessum selecto idoneo loco in tam longe lateque distentas oras debebant invigilare, quum, contra, præsidiis, custodia omnium locorum omni tempore demandata erat, — munus, ut status rerum se hoc biduo habebat, tam mihi, quam Peters, humanas vires excedere videbatur. Præterea, Albis, tam periculoso situ, prope a littoribus, propeque ad tramitem excubantium circitricum, diu exspectare non poterat. Ipsa enim ad munus speciale venit, quod moram non ferebat, ad exsequendum id munus occasionem iam habuit. Ego et Peters existimabamus opus id iam perfectum, suppetias iam deditas fuisse.
Dies denique tertius clarus ac serenus illuxit. Super aquas usque pendebant fluitantes globi nebularum, qui ad Ortum atque Austrum minores erant, horizontem clarum relinquentes, sed ad Septemtriones grandiores, longioribus relictis apertis aquarum spatiis. Nulla amplius supererat causa cur ego et Peters in parvulo portu ulterius exspectaremus, multæ autem causæ suaserunt ut ad Hattie Rebeccam in Sancti Ioannis primum quam possemus regrederemur. Id effecturis consultum videbatur ut inter eundum diligenti cura observaremus indicia secundum littora, quæ locum suppetiarii mergularum prodere possent. Satis enim clarum erat Germanos oras Americanas mergulis experiri. Mergula enim mercatoria, sic vocata, nomine Deutschland, non pridem Norfolk visitavit. Altera, Brema, dicebatur iter huc habere. Mergula bellica aliquot navigia in aquis Americanis torpedinibus revera mersit; proinde, si commeatus, aliæque suppetiæ subministrari possent, paullo post plures mitterentur. Fieri poterat ut quoad Angliam hæc fuisset crux belli, atque ut hic, in littoribus Newfoundland, ternis milliariorum millibus ab acie ad Sámaram prœliantium, salus magnorum exercituum, Imperium Anglicum tuentium, alacritati ac fidei paucorum inniteretur. Status igitur rerum moram non patiebatur. Suppetiæ, antequam quis iis indiguerit, missæ haud erant. His semel eo collocatis ubi reperiri possent, mergulæ quovis momento exspectandæ erant. Circa Sinum Trepassy, atque Sanctæ Mariæ, littora verosimiliter caute erant custodita; et ut ego et Peters in rem sermonibus disquirebamus varia coniectantes, notio subiit animos nostros eventa quædam, quæ suspiciones eo direxerant, data opera esse gesta. Si hæc vera fuerint, satis causæ erat quare putaremus littora, quæ profecto custodia egerent, in contrario esse sita, scilicet adversum Sancti Ioannis, non ad Sinum Trepassy. Atqui hoc ipsum erat quo nos eramus ituri, atque pretium operæ nobis videbatur ut inter eundum alacri animo vigilaremus.
Eo claro mane mature nos viæ dedimus; et ut deorsum ad crepidines itabamus, Vilhelmulus quietior solito erat, ac profundius meditari videbatur. Dromonem in ordinem redegimus, labrum oleaceo replevimus, et ut machillam[28] calefaciebamus, Vilhelmulus sic me affabatur:
“Mi Georgi, — via pedestris præclara est — mihi pedibus ire consultum videtur.”
Sancti Ioannis satis distabat, haud tamen plus quam quod ille facile emetiri par erat — mutatio consilii tamen subita erat, quam ego minime capiebam.
“Num tu,” respondit Vilhelmus, quum causam requirebam, “non perspicis, quam parum ex naucula spectando in littore observare possis, et quod quum indicia quærimus, ea verosimillime in littore reperienda sint? Tu unam sequeris viam, ego alteram, et sic videbimus quidquid videri possit, modo adversum loca spectemus propria. En, Ioannes Kneebone, cum grandi suo filio retia sua sarcit — cur non ipse antehac prodiit?”
“Si tibi pedibus ire libet, utique per me licebit,” retuli ego, “quamquam nullam veram eius rei causam, cur ita facias, video.”
“De hoc non laboro,” inquit Vilhelmulus, “sed quoniam rem tam arcte prosequor, nolo ut ea me fallat. Latibulum in littore, ubi solida vehes naucularum recondantur, est veluti siquis de homine loquatur in fumario, — difficulter eum invenias, sed semel invento, nullum ei est effugium. Ego vero eo venatum.”
Vilhelmulus itaque ire perrexit, ego autem ad dromonem redambulavi, eoque adversum Sancti Ioannis iter carpsi. Ioannes Kneebone, quantum mihi parebat, retia sua, dum ego ab ostio portús ad Septemtrionem cursum flectebam, non reliquit. Quin, profecto, vix de eo cogitavi, nec Vilhelmuli quæstio memoriæ meæ incidit usque eo dum in alto navigabam, littora inter eundum observans, quum sonitum animadverti dromonis, a puppi haud procul. Is celeriuscule appropinquabat, ego vero, quamvis littoribus invigilando omnis essem mersus, non poteram quin mirarer quis ille esset, quoque tenderet. Hæc quidem primum res erat meræ curiositatis, sed haud multo post in quæstionem accrevit ut plane personalis esse videretur, quandoquidem dromo ad me propius accessit, proinde scire cupiebam, quo consilio illi duo in puppi sedentes ducerentur. Tam enim prope appulerunt ut futurum exspectarem ut illi me alloquerentur, sed illi mox prodiderunt sibi non mecum negotium esse, namque se procul continebant atque altum versus tendebant, — non tamen ita procul ut eos non agnoscerem. Quoad meam agnitionem nullum dubium superesse poterat. Isti enim Ioannes Kneebone, eiusque filius fuerunt.
Vix propriis meis oculis credidi. Lenunculus piscatorius Ioannis Kneebone erat parvus, ut in oris Insulæ per generationes solebant esse. Undenam iste dromo oriundus erat? Nullus talis in portu habebatur, nec erat hic eiusmodi, quali piscatores Newfoundland utebantur. Tota res parebat tamquam evulgatio alicuius rei, quæ hactenus in secreto tenebatur. Dromo ante oculos meos erat dromo Albis — nullus alius esse poterat. Id si Germanicum vexillum gessisset, clarius esse non poterat — ita mihi dumtaxat videbatur — ac tum — ubinam servabatur? E portu certe non prodivit. Necesse itaque est eum alicubi in littore abditum fuisse, nunc vero, plena diei luce productum in celeri itinere adversum Sancti Ioannis esse, acsi a Furiis ageretur. Aliquid improvisi, ut putabam, sublatere debet, aliquid nempe improvisi, quod antea quam ego et Vilhelmus hoc mane pagum reliqueramus littora ad Septemtriones observaturi, alter, non exstiterat. Instinctus Vilhelmuli nunc opportunus esse parebat. Nunc iam quædam indicia docebant posse homines in camino fumigari. Dromo Albis in apricum prodiit, nec spes deerat fore ut propositum quoque mox proderet.
Quo consilio hæc excursio suscepta fuisset, haud obscure coniectare poteram.
Kneebone cum filio monitum alicui conabatur nuntiare, quod itinere terrestri deferri non poterat, alioquin ita detulisset, nec dromonem propalasset. Proinde, qui monendi existimabantur, in mari erant. At si Kneebone Albim petiturus esset, modo non littora sequeretur. Itaque aut aliquos consocios in quodam lenunculo piscatorio ex aliquo portu Newfoundland quæritabat, aut vero nihil minus quam ipsas mergulas. Consocios eum quæritare minus erat probabile. Post hoc facinus nec Kneebone, nec suus filius, unquam amplius poterant solum Insulæ pedibus contrectare, lenunculi autem piscatorii effugium iis nullo pacto præstare. Necesse ergo erat eos ipsas quærere mergulas. Atque hæc erat mea sola illatio, et quo magis hæc mecum revolvitabam, tanto videbatur verosimilior. Summo mane, antequam ego et Vilhelmulus Peters iter Sancti Ioannis versus carpseramus, necesse erat signa ad mergulas dimissa esse, fortasse aerographemate, quod si factum est, — mergulæ, nuntio accepto, sibi accessum patere, se sine mora mergerent, littoraque peterent. Si vero hoc factum esset, nulla amplius communicatio cum iis fieri posset.
Confusio itaque Ioannis Kneebone, quum eo mane me atque Peters prodire vidisset, fingi facile potest. Videre ei licebat nos rectá eo tendere ubi mergulæ illæ littora assecuturæ erant, ipse vero omnino ignarus erat limitum nostrarum cognitionum atque consiliorum. Nos multo pluris conscios esse, ac plane nimii, ex omni motu nostro sibi colligere poterat. Aliquo improviso, et incomprehensibili modo nos dromonem Albis littora versus prosecuti eramus, acsi oculi nostri nebulas Pulvinorum densissimas penetrassent, nunc autem plena diei luce in via essemus ad mergulis occurrendum accedentibus, acsi nos codicem privatorum signorum suorum legissemus. Introitus mergularum in portum periculosus erat ipsis mergulis, periculosus erat lenunculis, et etiam magis periculosus erat suis sociis in littore. Insuper res moram non ferebat. Kneebone, eiusque filius mergulas necessario consequi, easque monere debebant, et effugium sibi ab his exspectandum erat. Hæc saltem mea erat e rebus illatio.
Tantum post aliquod tempus dromone meo nebulam invasi, sed tam spissam eam reperi, ut causa salutis meæ a littore deflectendum iudicarem cursumque a littore paullo longius dirigerem. Ubi tunc situs fuerim coniectare tantum quivi, tamen noveram me a Turbine — caverna nempe perquam insueta, in quam fluctus omni sua vi irruere solent, unde factum esse videtur ut eius penetralia prorsus exesa essent, quippe quum Insulæ frons rectá obversa esset violentiæ tempestatum Septemtrionalis Oceani Atlantici, omnis impetus fluctuum huc collimaret, unde genus camini effossum est, per quod aqua, tamquam ex ingenti silano, in sublime evomitur, ita ut per milliaria in circuitu cerni possit.
Interim sonitum aquarum secundum littora diligenter auscultabam, subinde ad melius audiendum machinulam relaxabam, quoniam dum ea usque pulsabat, eius echum a nebulis reverberatum me audisse mihi videbar. Sonus procul aberat. Nec capio quí sonum vel maxime, meá machiná strepente, exaudire potuerim; sed nunc iterum auscultabam in nebula, sed modo me non errare certum erat. Strepitus sine dubio aderat, et nunc eum omnibus artubus meis percipiebam. Nebula repente omni frigore me corripiebat, acsi ventus per fluitantes glacies perverrisset. Kneebone prosequebar. Vicissim Kneebone, eiusque filius, mihi insidiabantur, ac per nebulam occasionem nacti suam sunt. Præter cultrum nauticum in balteo meo prorsus eram inermis. Audito echo, machillam meam extemplo stiti ac brevi post, — subito — echo quoque stitit. Non iterum concitus, immotus sedebam. Me nebulam solum ingressum esse nunc utique palam erat me errasse; sed quum per totum diem huic prosecutioni me dedissem fieri posse ut hi ambo me adoriri possent, nunquam mihi in mentem incidit. Si ipsis nihil nisi desiderium effugiendi in animo fuisset, aut mergulæ admonendæ, nulla profecto iis causa suberat quare moram mei gratia facerent, — nisi fortasse casu eos ad finem sui effugii secutus sim, nec sibi aliud ad eligendum reliquerim.
Nihilo tamen secius ipsi mantabant. Quin, profecto, et conversi sunt, meque præstolabantur. Tum, cogitabam mecum, status rei sese explicat — sumus — ambo dromones sunt — in loco stato. Germani venient; ego vero mirari cœpi quid Vilhelmulus Peters nunc agitaret. Certe eo mane quo iter carpsit necesse erat eum audisse dromonem Albis. Erat enim hic toto die in conspectu. Nemo enim qui meum observasset dromonem, potuisset Albis dromonem non animadvertere. Peters utique homines in dromone agnoscere nequivit, si sint semel æquor assecuti, sed credibile erat eos proficiscentes vidisse, aut certe conspectus dromonis dubium in eius animo concitare poterat, unde ille venisset, et quo tenderet.
Data assumptione, quod dromo suam attentionem cepit, in littore facile poterat quoddam vehiculum invenire, ex quo utrumque dromonem oculis sequi posset, quod quidem ego ex totis præcordiis exoptabam, namque si id fecisset, firmiter credebam futurum ut ad reperiendum suppetiarium mergularum rectá deductus fuisset. Nullum enim mihi prorsus suberat dubium, quin hoc prope illic alicubi lateret, ubi mea naucula tunc staret; atque nisi Peters id iam reperisset, certe ego eram solus, qui eius situm cognovisset, ego autem eram in nebula solus, arbitrio horum duorum relictus, quin quod repereram, alteri cuiquam revelare possem. Machillam meam in motum agere, quin Kneebone, ubi sim, prodam, nequivi. Vel motus remi, aut scalmi,[29] eos in me allicere posset. Spes effugii haud erat talis, ut gratia eius operæ pretium esset id tentare; prohinc illic sedere perrexi, tumentibus undis oscillans, adversus littora vergens, flabris a Pulvinis pulsus, intentis in nebulam oculis, acsi eam acie penetrare possem, sed nihil attentavi.
Quamquam illi hic præsto erant, videre eos non poteram. Pone illud canum velum vaporum alicubi latebant, quibus nebula haud exspectatam occasionem præbuit. Hæc rerum conditio ignorari nequibat. Solo certamine ea inter nos dirimenda erat. Ut vero fixis oculis observabam, nebula speciem quandam induit, speciem vultús, paullo supra labra nauculæ cuiusdam, primo quidem haud clare, sed mox clarius et clarius, dein in tantum accrescere animadverti, ut vix humanus esse videretur. Sed sive magnus sive parvus, is Ioannes erat Kneebone. Dextra sua pone tergum aliquid tenebat, ut genibus reptans, aut proclinatus, ita agebat acsi in me, si nauculæ satis prope convenirent, insilire videretur. Eius habitus non erat hominis qui sclopellum[30] minaretur, atque eotenus æquales eramus. Verum ipsi erant duo, ego autem solus. Iuvenis Kneebone in puppi stabat, remo in manu, quo nauculam sine labore et omni silentio prorsum pellebat.
Quum eorum propositum esse videretur lateratim me convenire, more Kneebone et ego in fundo dromonis mei quadrupedavi, et quum me satis prope esse existimabam, machillam in summum concitavi, tum clavum converti, ita ut dromone prorsum currente, eorum dromonem a puppi oblique perstringerem, remo, qui in suo scalmo firmiter fixus erat, percusso, iuvenem in aquam elisit. Hoc facto, res inter nos iam nunc ab initio plus quam æquatæ erant.
Unicum nunc iam propositum meum erat cum Ioanne manum conserere, etenim si huius voti compos futurus essem, occasio illi filium servandi eriperetur. Quapropter eum non præterivi, sed nauculam rectá reflexi, meáque nauculá suo dromoni appressá, qui sic mecum moveri cœperat, filium, qui neutram nauculam assequi poterat, solum reliquimus. Si clavum paucis minutis ante mittere potuissem, homine meo potitus essem, et æquum certamen cum eo inivissem, verum ut ego manum porrexeram, ipse se declinavit, machillamque dromonis Albis incitavit. Si ipsi a me evadere datum esset, hominemque ex aqua sublevare valuisset, ultima mea occasio me fefellisset. Res itaque moram non patiebatur. Apprehendi itaque labra dromonis, calcibus quam poteram maxima vi machillam meam percussi, me in labrum nauculæ usque attraxi, donec in fundum dromonis Kneebone lateratim devolverer.
Una tantum cogitatio mihi nunc obversabatur — iuvenem, siquo modo possem, devitare, et cum patre solo rem dirimere. Dromo meus derelictus iuveni utique necessario sola erat salus. Nauculam facile consequi poterat, sed non mihi in proposito fuit ut ea potitus, patri in certamine adesset, proin, si machilla mea diruta esset, nihil mihi ab eo timendum foret.
Contra, machilla Kneebone in cursu erat, et in quocunque eventu in cursu servari debebat. Interim eniti me oportebat ut ipse inter Kneebone eiusque machillam essem, quidquid eveniret. Quem cursum dromo secuturus esset, dum certamen sæviret — recti bonique faciendum mihi esset, sperandumque a fortuna, ne aut filius eum conscenderet, aut in Turbine capi posset.
Kneebone interim ad servandum filium proruit, quum ille in aquam elisus erat, et quum manus ad capiendum eum porrexisset, casu culter sibi excidit. Hunc cultrum in suam nauculam incidens animadverti, verum Kneebone, antequam sive eum tollere, sive meum protrahere potuissem, mihi insiliit, meaque gula prehensa, toto suo pondere me supinum oppressit. Dromone in turgido oscillante, nos huc et illuc volutabamur, ut iactatio dromonis ferebat, ego situm subinde nactus, quo cubitorum usu Kneebone adegi, ut læva sua sedili fortiter inniteretur dum me premeret. Crura quidem mihi soluta erant, iis tamen me suffulcire, quin caput meum infra sessibulum in latere nauculæ retruderem, nequibam. Manu firma eram constrictus, sed pedetentim et ipse Kneebone tantis videbatur esse in angustiis, in quantis ego, quamvis, fortasse non in tanto incommodo. Ut me feriat, seque liberet, non ei dabatur, nec utraque manu ad gulam meam comprimendam uti audebat. Attamen licebat ei manum lævam a transtro amoliri, seque in crate fundi fulcire. Interim dum fulcimentum suum mutabat, sensi eum disquirere cultrum, quem uterque nostrum probe novit inibi occultari. Iam erat uterque nostrum viribus fere exhaustus, halitus sibi, æque ac mihi, hæsitabat, nec locum suum se facile sustinere posse videbatur. Subito, quum naucula solito plus subsiliret, ipse lævum brachium a latere suo, ad se arctius fulciendum adversus cratem protenderet, ego rectum brachium meum subter axillam eius ac per scapulam ad vultum usque eius protrusi, palmoque meo maxillam eius prehendens, caput eius retro pressi, occluso eius spiritu. Ut vero ipse mihi se eripere conabatur in genu se erigens, nacta copia me circumvolvendi, ego quoque me erexi. Dein, ut ipse se iterum levabat, ego me simul cum eo levavi, recto meo crure summa qua par eram vi distento, ita ut quum ambo caderemus, ipse in labrum nauculæ sic incidit, ut caput eius supra aquam penderet. Casus is fuit vehemens, cum pondere meo illi addito, et ambo maxima vi labro nauculæ impulsi, quantum ego pro viribus meis impellere poteram, quum subito animadverti totum corpus Kneebone esse lentum.
Naucula per totum id tempus adversum littus tendebat. Clivi iam in pleno conspectu erant dum ego cum Ioanne Kneebone in complexu eram, quos etiamsi vidissem, nihil me attinere rebar. Omnes meæ facultates in ea lucta erant defixæ. Tamen non multo postea quam Ioannes ceciderat, et prius quam ego sensus meos colligere potueram, factum est ut naucula rupibus violenter illideretur, dum ego usque vertiginosus, meique impos, excessi, viamque mihi in loco elatiori, ab aspergine tuto quæsivi, ubi consedi ut conquiescerem, animumque disiectum recolligerem.
Aliquanto illic quam in aqua, calidius erat, verumtamen non prorsus calidum, ego vero e longo certamine usque æstuans sudore manabam, unde mox sensi me aliquá latebrá indigere, quamobrem inter rupes altius repsi, ubi denique subter tegmen eminentis rupis suffugium reperi. Naucula, quantum ego cernere poteram, inter rupes in unum latus inclinata et aquæ plena esse videbatur. Utrum Kneebone lapsu occisus fuerit, an vero intermortuus sit, nescio; quoniam tamen naucula deversa stabat, caput eius infra superficiem aquæ tenebatur, dextrá suá subter se, læva autem cum aqua sursum deorsumque iactabatur, ut undæ super cadaver suum prorsum retrorsumque volvebantur. Utrum naucula reparari posset necne, dicere nequeo, consilium enim eo ad disquirendum regrediendi, mihi repugnabat.
Locus, ubi sedebam, erat omnino tranquillus. Ex campis supra me cantilenas avium mihi exaudire licebat, subinde et odores terrestres ad me vergentes percepi, quamquam flabra usque ex Ortu ferebantur. Interea exoptabam ut Peters compareret, ipse tamen non venit; proinde post horæ quietem surrexi, meque viæ adversum Sancti Ioannis pedibus commisi, quo quum perveni, eadem vespera Adiutori Ducali de rebus meis gestis retuli. Postridie Hattie Rebeccam in portu reperi, ac post biduum, postmeridiem, vela ad Pulvinos reversuri vento dedimus.
Fateor me Sancti Ioannis spe frustratum reliquisse. Vilhelmulus Peters haud erravit quum asseruit nos nimis prope accessisse ad revelandum aliquid permagni, quam ut id infectum deseramus — et tamen id uterque nostrum deseruit. Unum tamen inde solatium retulimus, nempe quod pares nos præstitimus viam Gubernio ostendere, quo præsertim modo certamen contra mergulas gerendum esset. Ad Gubernium potius quam ad me et Peters attinebat singularia eius generis certaminis cognoscere, viamque ad id prosequendum reperire; nihilo tamen secius ingenue fateor quod quum paullo ante quam a Sancti Ioannis solvissemus, et quidam officialis Gubernii in stegam nostram venisset, Navarchum Carter admonitum, novam aream prohibitam adversum Austrum a Sancti Ioannis esse decretam, et ego et Peters dimidio tantum eramus cognitione contenti, quum laborem nostrum fructum ferre, nobis tamen non indigeri, intellexissemus.
“Ni fallor,” inquit Peters, “aliquod genus tendiculæ modo illic collocatum habent. Quidnam tibi id videtur?”
Nos, ut iam monui, portum Sancti Ioannis postmeridiem reliquimus longe procurrentes in alto, antequam cursum in Meridiem vertissemus. Rupes in pleno conspectu erant, ut se adversum solem occumbentem erigebant, dum ego et Peters prope ad cancellos stabamus oculos in oris circumferentes, quas paullo ante præternavigavimus. Pagos domosque singulas commode discernere valebamus. Novimus distincte ubi dromo Albis relictus erat, quum Peters subito exclamavit:
“At illud certe non est Turbo — videsne illam aquæ columnam? Turbo ulterius ad Aquilonem est!”
Ad intendendum animum in aquæ columnam suasione opus non erat. Nemo prorsus in navi erat quin eam vidisset, et existimo etiam quemque post punctum temporis rem intellexisse, quoniam omnes stabant silentes. Non dubito fateri quin mihi observanti sanguis in venis celerius pulsaret, et alios quoque haud aliter sensisse, cuius rei gratia Navarchus Carter sustulit capedulum, quem cæteri omnes imitati sunt.
Aquæ columna lumine occumbentis solis collustrata scintillans et fulgida in sublime erigebatur, ac mox concidit. Sursumvolans aqua sub tali angulo lumini incidit, ut eo illustrata flammam concepisse videretur, ac medulla columnæ silani flagrare momento temporis, et quum eadem concidisset, ipse sol simul extinctus esse parebat, quod et horizon in umbram vespertinam propere involvebatur.
Nec quidquam plus de suppetiario mergularum scio. Diu optavi scire quid de Navarcho Carey factum esset, item quo captivi Albis devenissent. Profligato bello fortasse sciemus. Interea hoc unum certum est — operationes mergularum in aquis Americanis tam subito cessasse, quam incepissent. Hactenus denûm mensium securitas viguit, atque si tumultus recrudescat, novo gaudemus fœderis socio, quo firmati ei occurramus.
Finis.