← Table of contents
Mons Spes, et novellæ aliæ

Mons Spes.

Arcadius Avellanus translation

Avum meum non novisse mihi semper dolori fuit. Habemus quidem effigiem eius, iam vitá ipsius ad finem vergente pictam, quæ vultum eius exhibet rasum, aspectum severiorem, ore tenacis propositi indice, fronte ampla, lineamentis fortitudinem referentibus — quæ quidem mihi vera eius imago videtur, siquidem litteræ scriptaque avi mei perinde imago sunt, nec ego vultum, quem effigies exhibet indignum eo viro iudico, quem sua scripta produnt. Ipse quidem filius sacrorum ministri fuit, sed iam ab adolescentia studio negotii navicularii ducebatur, ex cuius exercitatione subsidia vitæ satis fructuosa comparavit. Ego tamen suspicor eum sibi persuasum habuisse se ex vita mercatoria haud eas animi delitias carpsisse quas cursum vitæ sibi laturum speraverat, quandoquidem haud facilem planumque videbatur filiis viam sternere, qua hi sua vestigia ingrederentur, quin potius nutu ac suggestu animos eorum ad amplectendas professiones quaslibet flectere nitebatur. Nihil sibi iucundius visum esset quam si filii professionem sui patris secuti essent, seseque sacrorum ministerio addixissent; et quotiescunque recolo mecum summam illius in hos auctoritatem, magnopere miror cur hi id non fecerint. Uterque filius collegium frequentavit, ac per annos quatuor, ratione illorum temporum vitam scholasticam duxit, quæ vix aliud quam sui ad sacrorum ministerium adaptatio videri poterat; neuter tamen collegio absoluto ita prodivit veluti cui theologia tantopere, quam scientiae naturales cordi esset. Meus pater collegium anno millesimo septingentesimo quinquagesimo octavo absolvit, frater autem eius maior natu biennio ante.

Sub idem fere tempus quo patruus meus collegium reliquit, iuvenis quidam vir e Scotia, Doctor Philippus Home, Colcestriæ, in Connecticut, ubi avus meus tum vivebat, sedes fixit, qui quidem eventus magnas pro nobis sequelas secum tulit, quod apud nos famam diffudit mirifici scientiæ medicæ in Scientiarum Universitate Edenburgica progressús, præsertim prælectionum Doctoris Vilhelmi Cullen, quæ relata animos duorum iuvenum desiderio Edenburgum proficiscendi, studioque medicinæ sub Doctore Cullen sese applicandi miro modo succenderunt.

Huic honorificæ ambitioni iuvenum avus meus facile adstipulabatur. Pro iis temporibus avus meus satis peregrinatus erat, nec fuit Angliæ ignarus, iam et Edenburgum viserat. Consilium non temere captum est — ad rem deliberandam satis otii suppetebat — nihilo tamen secius exitus rei fuit patrui mei anno post absolutum collegium Edenburgum profectio, quem et pater meus anno proximo secutus est, proinde Neo Eboraco solvit mense Iulio anni millesimi septingentesimi duodesexagesimi.

Hoc tempore factum est ut avus ad patrem meum litteras daret consilia ei impertiens, quæ litteræ in nostra familia hodiedum magna pollent auctoritate, quæque indolem incolarum Novæ Angliæ luculenter produnt, et ut eædem a seris posteris in pretio habeantur iure merentur. Quam vim, ex mente avi, monita in formanda sui filii indole exercere valuerint, iam scire nequimus: sed quo zelo, quantoque animi diligentis affectu monita impertire conatus sit, quæ vel iuventutis temeritatem regere ac moderari possent, e solemnitate gravitateque sententiarum suarum fit manifesta.

Colcestriæ, 7° Iulii, 1758.

Gardiner,

Dilecte mi Fili!

In eo iam res est ut tecta paterna etiam tuam patriam, gratiá exterorum, peregrinæque terræ, primum relicturus sis. Perpende, velim, prærogativas quibus frueris ordinarias haud esse, quin magna sui abnegatione tuorum esse præstinatas, nec proinde dimidia emolumenta aut manca, partialiaque melioramenta abs te vicissim exspectari. Tu, fraterque tuus, peregri haud exiguo sumptu sustinendi alendique estis, et hos sumptus dispendio pecuniæ non hereditariæ sed meritæ tolerandos esse.

Sumptibus his, quoad iidem necessarii ad tua studia provehenda, quin et æqua tua oblectamenta, videantur, libentissime occurretur; verumtamen quum intellectús morumque emendatio atque augmentum non sint commoditates, utpote quæ arduo tantum labore comparentur, reperies has in obversa ratione esse cum ipsis sumptibus.

Rerum status circum te prorsus novus erit: tum incentiva ad otiandum et licentiam, tum etiam ad te scientiis, moribus ac virtutibus augendum et amplificandum. Arenam liber ac solutus ingrederis; prohinc fructus quos relaturus es testimonium tuæ fortitudinis ac virtutis animi, conscientiæ atque iudicii tui perhibebunt. Haud paucis sensuum illecebris obiicieris. Illa ipsa instituta, quæ plus quam quidquam aliud tuam patriam commendarunt, ex magna parte negligi quin et derideri atque condemnari experieris. Quum continentem Europæ viseris comperies Diem Domini potius lautitiis agi quam Eius servitiis sacrari, qui horas diei illius Suas esse appellat. Multa reperies talia iniqua quæ ex iisdem fontibus manant, quamvis nominibus novis donata. At fili mi, noli errare: Deus non irridetur, quæ enim seminaveris hæc et metes. Leges Eius nemo impunis violat. Omniscius et omnipræsens Deus Ipse est, fuit Ipse Deus patrum tuorum per generationes ultra quas nulla hominum memoria in contrarium se protendit. Ille Ipse Deus est qui fuit heri, qui est hodie, qui futurus est in sæcula, nec sine Eius provida cura vivere potes. Implora igitur hanc ab Eo, et impetratam humiliter agnoscas. Ab Eo hanc implorare viro indignum prorsus nunquam erit, usquedum indignum fuerit Eius favorem accipere.

Profana ac vulgaria haud raro audies — ubi enim non audis? Testis eris ebrietatum, videbis aleatores, at, mi fili, cave ne in suas vias incideris. Pedes talium in mortem descendunt, atque gressus ad inferos penetrant. Quum peccatores te lactaverint, ne acquiescas eis, sed audi disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ.

Persuadere tibi conabuntur hæc ordinaria esse vitæ oblectamenta, moresque societatis politæ. Num vero hi melius sapiunt, aut vero minus quam tui parentes sua quærunt? Num ex tua re fore arbitraris pretio fiduciæ parentum consilia eorum amplecti, an et illi te recipient in æterna tabernacula? Mihi crede, semitæ longo usu tritæ, solæ sunt tutæ atque tales, in quibus solis requiem animæ tuæ invenies.

Sermone, obsecro, profano et impuro uti noli, atque etiam societatem eo utentium vitare memento, nam ingenuum perinde atque Christianum nemo se sine cordis puritate atque mansuetudine præstiterit, nec prohinc tibi quisquam venerabilis videri debet qui neutra se præditum ipse fateatur.

Nec fraudem, nec ullam speciosam causam tibi prætexeris. Hæc enim non modo iniqua verum etiam turpia ac spernenda sunt. Quin enitere ut in omnibus quæ dicas te candidum, veracem, ingenuum et apertum, atque in omnibus quæ feceris simplicem te præstes. Simplicitas morum est diadema, si probitati propositi innitatur, certaque felicitas successus vitæ atque honor.

E sociis itineris aliisque eos tantum inter notos amicosque annumerabis quos iudicium mensque tua recti conscia commendaverint; affabilem cunctis te præstabis, at in seligendis amicis esto parcus. Haud parum emolumenti e nexu sociali derivari solet, nec commercium bonorum posthabere cuiquam saluti esse potest.

Unus vestrum, sive tu, sive frater, litteras domum quaque septimana reddet. Nos, vicissim, singulis litteris vobis respondebimus. Litteræ sive ad te, sive ad eum inscribentur, ambos enim vos respicient, hinc alterutri licebit eas aperire, iisque respondere. In nostra familia arcana nulla habemus, nec habere volumus.

Observatio totius vitæ, iam haud breviusculæ, parentum tuorum sententiam confirmavit felicitatem a vita utiliter occupata nunquam esse seiunctam, neque honestatem atque industriam, si integritati morum atque parsimoniæ innitantur, separabiles esse. Verosimile existimes, Deo propitio, sat commodum te heredium subiturum, perinde atque indolem principiis modo memoratis insistentem. Hic ipse status multa abs te exiget, ut a tuis exigebat parentibus — da operam nequid tuæ fidei commissum detrimentum acceperit.

Ex nostra parte præsentibus Harwood sumptibus sustinendis nihil obstat, atque cursum quem ipse sequebatur uterque vestrum prosequi poterit, dummodo vos otii opportunitatisque vestræ solertissimum capturi sitis usum. Exhibebis has litteras fratri Harwood, ut eæ et ipsi et tibi documento sint, et ambo scietis amoris, spei precumque nostrarum vos æquam partem sortiri, ut ubicunque sitis, sub umbra commoremini Omnipotentis.

Tuus, dilecte mi fili,

sum cum omni affectione paterna,

Gardiner H. Hardee.”

Patruus meus Edenburgi tres annos impendit, gradumque doctoratus e medicina meruit, quo impetrato Colcestriæ consedit, uxorem duxit, ibique in avitis sedibus post mortem avi mei atque aviæ permansit.

Pater meus studia sua anno millesimo septingentesimo sexagesimo primo tanta laude absolvit ut munus instructoris in Universitate Scientiarum ei delatum esset, quod et accepit, eo, ut mihi verosimile paret, haud parum cordis affectu adductus, — qua quidem in re quia litteræ paternæ nullam ei viam ostenderant, relictus est temeritati iuventutis duci — annoque secuto uxorem duxit. Ego quarto Februarii anni millesimi septingentesimi sexagesimi quarti natus sum, nomenque patris — Gardiner Hardee — sortitus sum.

Patri meo nunquam fuit in animo vitam totam peregri degere, quod ipse non modo natus in America verum, fere dixerim, naturá et genere, Yankee erat. Attamen Fortunæ obsides dederat; sua enim cum omnibus Scientiarum Universitatis Edenburgicæ sociis coniunctio genialis erat, ipsa autem schola medica optimis in Europa annumerabatur scholis. Sic itaque rerum cursus vergebat, nec ipse de remigrando in Americam secum consilia volvebat, donec querelæ inter colonias matremque ingravescerent, quæstioque fidelitatis atque officii civium in medium prolata esset. Interea temporis patruus meus Colcestriæ satis firmas sedes fixerat, pater vero consultissimum putabat alicubi inter communitates novas, quæ iam passim prosperare cœperant, sedes figere.

Hoc itaque consilio in Americam remigraturus, vere anni millesimi septingentesimi septuagesimi quinti solvit, pollicitus se primum quam nos commodo tecto excipere posset, me matremque accersurum. Sub eadem tempora haud pauci incolarum Connecticut quæstu novarum sedium ducti, in regiones, quæ modo Vermont appellantur, commigrare cœperunt, atque autumno anni, quo pater a nobis discesserat, nuntiavit nobis futurum ut Septemtriones versus migraret. Mox post per litteras nos docuit se locum reperisse putare paullo ad Meridiem a Williamstown, in Comitatu Berkshire, in Civitate Massachusetts, suis sedibus idoneum, seque ad radicem Montis Ærumnæ, secundum viam ad Hancock, sive Iericho, ut tum vocabatur, a Meridiana Williamstown ducentem, præstinavisse. Sibi in animo esse aiebat ibidem sine mora domum commodam cum horreo ac stabulis condere, et ad uxorem prolemque excipiendas secuturo anno se paratum futurum.

Seiuncti ut tunc eramus, tempora ea tamen cunctis nobis perquam erant felicia. Litteræ patris spei atque fiduciæ plenæ erant. Williamstown, regioque in circuitu tota, colonis undique eo confluentibus frequens fieri cœpit, qui omnes ex optima Novæ Angliæ stirpe oriundi erant, unde haud modica erat exspectatio, quandoquidem in pago Williamstown schola publica gratuita erat condenda, unde pater autumabat lapsu temporis occasiones propitias orituras, e quibus haud parva commoda in accolas loci redundarent. Post aliquantum temporis pater nos per litteras certiores fecit se in ædificandis domo horreisque tantum profecisse ut et iam adiutorem sibi Abner Cutler uxoremque eius Saram Cutler mercede conduxisset, qui iam etiam in domum patris commigrassent, ut domum prædiumque patris administrarent.

Pulchritudinem loci circumque regionis pater in singulis suis litteris memoravit. “Est hic collis editus, quem necessario video nec tamen transpicere queo,” scripsit pater in quibusdam litteris suis, “qui mihi ceu quotidianus labor imminet. Non hic collis est qui primus lucem excipit matutinam, sed alius ad Aquilonem tumulus, in adversa ripa fluvii. Collis celsus obtegit solem dum tumulus eum opperitur, hinc tumulum Spem appello.” Quid id innueret, ut mater, ego quoque intellexi, licet ipsa hoc nesciebat, sicque dehinc quoties ipsa litteras patris mihi prælegerat, hunc memorari ab eo exspectare consuevi. “Vitam dego Spem inter et Ærumnam,” pater alias scripsit, “sed sic ædificare conor ut ærumnam in perpetuum pone omnes nos collocem, spes autem omni mane mihi ob oculos versetur. Iam id prope esse mihi videtur.”

Difficultates interim colonias inter et matrem in dies magis invalescebant. Mense Ianuario anni millesimi septingentesimi septuagesimi sexti Nea Hannonia decretum sanxit, quod libertati vindicatæ æquipollebat. Mense Iulio secuto fœderatæ coloniæ exemplum secutæ sunt, quum pater per litteras matrem appellavit ut veníret, meque secum ferret, sed litteræ ad nos, nisi mense Augusto, non pervenerunt, quum mater in Franciam transfretavit, atque illinc, ex Havre, undevigesimo Septembris, navi Harvest Queen, oppidi New Bedford, Neo Eboracum versus solvimus,

Mater mea eo itinere absumpta est. Si in longos eos dies quos cum ea in stega exigere consuevi respicio, ipsa mihi suum statum longe antea perspexisse videtur quam quisquam eam ægrotare suspicatus esset. Una eam sollicitudo tenebat, felicitas patris mei, et quí ego eidem prodesse possem. “Amor,” ipsa me quondam monebat, “aquæ est similis — deorsum fluit, a parente ad prolem. Cupio ut Patrem qui in cœlo est, diligas, amor enim iste qui Eum assequitur, ad parentes, qui in terris sunt, assurget.”

“Ego et tu,” aiebat quodam die, “soli sumus pares qui novas sedes ita ædificemus ut spes quoque mane oculis patris obversetur. Pater cum animo loquitur, quia nostra eget opera. Existimasne te usque eo dum intelligas posse id meminisse?”

Quodam mane mater e lecto non surrexit. Medicus in navi nullus fuit; ego vero matri nulla ope nisi ab ipsa nacta prodesse poteram. Ipsa se parum curabat. “Patre tantum tuo,” inquibat, “indigeo — ipse meus medicus est — nullo egeo alio.” Vectores amicissimi fuerunt. Una præsertim, quædam hera Butler e Stockbridge, in curanda matre indefessa erat, mater autem, ex quo audiverat Stockbridge a montibus patris, viaque Hancock, non multum abesse, heram Butler continuo circa se habere cupiebat. Quæque in dies circa ægram evenerunt, optimo quem novi medico alias narravi. Cum eodem heram Butler adivi quippe quæ de ægritudine matris multo plura explicare valebat, quam puer intelligere posset, unde et beneficio cognoscendi sententiam medici afficiebar, cognovisse, nullum nempe medicum plus ei prodesse potuisse quam cura atque nutricatio illi profuerunt. Hoc non exiguum mihi fuit beneficium, maius tamen existimo quod e verbis matris, paullo ante diem supremum percepi. “Fili mi,” aiebat “amor non est instar aquæ, aqua enim sursumversum non fluit.” Sic itaque mater mortem oppetivit, et in mari sepulta est.

Navis Harvest Queen aquas Americanas circa finem Octobris assecuta est, quum inibi a navarcho cuiusdam navigii, quem noster navarchus per signa allocutus erat, nova quædam gravioris momenti percepimus. Retulit is haud procul a Neo Eboraco acriter pugnatum fuisse, ubi et amplius pugnatum iri exspectabatur. Prohinc navarcho nostro satius videbatur portum Neo Londinensem petere, ubi itaque primo Novembris, anni millesimi septingentesimi septuagesimi sexti solus, puer duodenarius, primum littora Novi Orbis pedibus attrectavi.

Quid sine hera Butler de me factum esset, dicere nequeo. Ex universis enim vectoribus ipsa fuit sola quæ regionem peteret usquam vicinam ei loco quo ego tendebam, namque Stockbridge pagus in via est quæ me in Williamstown ducebat. Huius rei conscia sui muneris esse duxit tutelam mei suscipere. Mulierculam misellam! Et ipsa suis laborabat obicibus, nam Stockbridge Neo Londino iter durum trium fere septimanarum aberat. Vereor etiam ne meum captum consilium nihil quidquam e sarcinis matris deserendi eius molestias haud parum auxerit. Quod ad me attinuit animum meum una tantum affectio occupabat, ardens videndi patris desiderium, eique curam, qualiscunque ea fuerit, qua matrem in sua ægritudine prosequebar, narrandi. Si hac mea ætate affectiones meas iuventutis probe in memoriam revocare queo, gravatum tunc me sensi ineluctabili obligatione — acsi thesaurum infiniti pretii meæ fidei commissum gessissem, qui tamen nunc amissus esset. Ab eo sensu rationum reddendarum levari ac liberari nunquam exspectavi. Nulla potestas factam iacturam infectam reddere par erat; patris tamen sententiam super ratione me gerendi, meque probe egisse cupivi audire. Suffugio sui amoris frui cupiebam, non tamen iudicium amoris super cura a me matri præstita appetivi; nec ante sententiam sensús mei intimi, quod æquum existimandum esset, consistere valui, si ullam etiam rem, cui nexus aliquis cum eius memoria esset, pone me reliquissem.

Heram Butler mulierem cordis tenerrimarum affectionum fuisse oportebat, alioquin mentem puerilem, ut fecerat, haudquaquam perspicere potuisset; verumtamen quum meas affectiones consiliumque perspexisset, probavit, proinde sarcinæ matris, meæque res pusillæ Stockbridge pervehebantur, ac post brevem moram illinc in pagum Williamstown perlatæ sunt.

Quodam postmeridiem, septimana ante Diem Supplicationum, qui eo anno undecimo Decembris celebrabatur, factum est ut a Lanesborough in Meridianam Williamstown transvecti essemus, quum in quadriviis de domo patris mei sciscitati sumus, tumque indicia secuti, in viam Hancock versus defleximus. Patris domus e descriptionibus suis iam fere nota mihi erat simulac milliario ulterius eadem sub oculos meos cecidit. Ego et mater in animo iam illic habitavimus, peragrantes cubicula, exteriora, solaria, agros — — et ecce iam cuncta ante me palam stabant, utique non eo quo finxi modo, tamen ita ut commode agnovissem Aurigam facile docui quo se verteret, et quo in loco riscos deponeret, dum ego intro currebam Saram rogatum ubi patrem offendere possem.

Quod patrem in solario adventum nostrum exspectantem non reperi, indubitato præsagio mihi erat certæ, sed inexploratæ, calamitatis. Quare eum illic me conspecturum existimaverim, aut quare sua absentia me sollicitudine perculerit — haud scio, fortasse mea eius videndi cupido sola in causa erat. Conspectum vultús eius exspectavi eiusque solatium, sed veritus sum primam eius quæstionem; itaque quum eum non vidissem, tractim domum ingressus sum, transivi vestibulum notissimum, illinc autem in culinam. Ibi mulier intra ianuam stabat penuariæ, lancem de pegmate depromens. Audito meo gressu ipsa se convertit:

“Tune Sara es?” sciscitor ego.

“Sum, utique, ephebule,” respondit ipsa, “quidquamne a me vis?”

Habitu tam domestico atque affabili erat, ut aspectum eius, meaque conscientia me domi meæ esse, in fletum erumpere me coegerunt.

“Volo, profecto,” per lacrymas respondi, “patrem meum reperire — ubinam ipse est?”

Sara aliquantum anceps stabat, acsi non intelligeret, tum subito proclinata, ambobus brachiis me complexum deosculata est.

“Tu itaque Gardiner es,” inquit, “et quam diu nos te exspectavimus!” Labore suo confestim intermisso, nec parum satagens, manus inter eundum præcinctorio detersit, meque ad ianuam deduxit, ubi risci in solario iam dispositi stabant.

“Verum,” fatur Sara ut cumulum sarcinarum conspexit, “ubi est mater tua? Nonne in diætam non ascendit?”

“Nequaquam, Sara,” respondi susurrans, “mater mortua est. Mortua ipsa est sex ab hinc septimanis. In navi id contigit; sed ego patrem opto videre.”

“Pusio mi dilecte,” inquit Sara, “pater vero tuus ad navim conveniendam Neo Eboracum est profectus, nec tu eum convenisti?”

“Minime, Sara, nos enim Neo Eboracum non attigimus, sed Neo Londoni egressi sumus.”

Et hic fuit meus domi meæ adventus. Paullo ante horam sextam Abner de agris, finito opere arandi, domum venit, moxque cum eo atque Sara in culina cœnavi.

Inter cœnandum paulatim animadverti tum Abner, tum Saram de salute patris haud parum sollicitari, præsertim nunc ubi intellexerunt navim nostram iam ante mensem appulisse. Ad pagum White Plains postremis diebus Octobris acre prœlium commissum erat, unde rerum status circa Neo Eboracum admodum fuit turbatus, nec a patre, ex quo prædium reliquerat, ullum nuntium perceptum est.

“Ipse profecto non scribet,” fatur Abner, animum meum sedare conatus, “quum sciat, etiamsi litteras scriberet, eas nullo pacto expediri posse. Alter alterum in utroque fine cursús exspectamus, quod quidem indubitatum dixeris exemplum exspectationis alicuius rei quam cernere non possis, cernendique quod nequeas exspectare. Tamen debemus, utut sit — velut illa anus quæ moriendo acquievit — nec est cur dubites patrem tuum salvum esse.”

Solatio itaque aliquantum acquiescens cubitum ivi. Docui Saram quod cubiculum esset meum, quod matris, nec sine gaudio comperi riscos matris, ut par erat, in suum cubiculum esse collocatos, post quæ meum cubiculum, matris cubiculo contiguum, intravi.

Octava iam erat hora matutina postero die quum evigilavi, et tum maxima quam poteram quiete patris cubiculum petivi collem celsum ut viderem, quem, ut scripserat, aspicere potuit, non tamen transpicere, atque ut specularer utrum mihi se ostentaret spes aliqua pusilla lucem solis longinqua captans. Illic profecto erant — ambo venusti colles — et ut e fenestra in collem celsiorem prospectabam intelligere cœpi non adeo diei labores esse, quam potius angores qui transpici nequirent; proinde, postquam me induissem, et in pedeplanum descendissem, quæsivi e Sara qui potissimus labor a me suscipiendus esset.

“Iam sane tu virum te præbes germanum, præclarumque Yankee,” Sara probans respondebat, dein consilium solans subiunxit: “Opera egemus ad augenda melioramenta, quæ quum pater advenisset cerni possent.”

Sic itaque contigit ut ego ad labores me accingerem. Pedetentim moribus prædialibus assuefactus sum, uti cibandorum iumentorum, quemadmodum equi nostri loris indui solerent, quique tractari, surrexi cum Abner prima luce, opusculis operam dare consuevi, antequam magis arduos diei labores aggressi essemus. Hæc omnia primum perquam dura erant, sed quum hyems exacta esset absque nuntio a patre, quoddam levamen animi ab ea cogitatione gratus accepi, quæ simul maxima mea erat spes, pariter atque sollicitudo ingravescens.

Ineunte vere labores mei duriores fiebant, quandoquidem dies solidos in agris exegi, alias, dum Abner arabat, ego equos agendo, alias sursum- deorsumque per agrum occam insequens vadendo, alias denique toto die genibus insistens areolas horti runcavi.

His temporibus maximæ oblectationi mihi fuit cura gregis ovium mihi commissarum, quas plerumque in pascuo, prope ad fontes in occiduo declivi maioris collis, qui a nobis Mons Australis nominabatur, continui. Oves bis in die furfure aut avená, paucillo mais intermixto cibare solebam, easque vesperi, securitatis causa, in ovile reducere; quando autem labores in prædio nimis onerosi exstiterunt, aut vero mea sollicitudo nimis me obruebat, iuvabat in declive placidum eius collis, ubi oves pascere consuevi, transire, ibique continuo variantes ac mutantes in montibus umbras observare.

Eo in loco sera quadam pomeridiana hora contigit ut Indum Americanum conspicerem, nec parum sum exterritus. In pedes haud cunctanter me coniecissem nisi ipse inter me callemque ad viam ducentem stetisset, quod loca aperta derelinquere metuebam; nam in phantasia mea sylvas subito barbaris scatere mihi finxi. At Indus formidinem meam confestim sopivit, non enim me curare videbatur, et, quoniam evadere haud poteram, præsentiæ eius mox assuefactus, curiosus exspectavi quid acturus esset.

Ipse prorsus otiosus esse parebat. Habebat quidem sclopetum sed certe non venabatur, quin sine notabili proposito in agro vagabatur, donec tandem cultrum exprompsisset, abscissoque largiori cortice betulæ, prope me in gramine consedit, pusillamque nauculam effingere cœpit — prima naucula e betulæ cortice quæ mihi sub oculos ceciderat. Tanta admiratione illius nauculæ capiebar, ut vel ultimum metús vestigium ex animo meo deletum sentirem, proinde ad eum accessi, ac loco substiti, unde omnes manús eius motus speculari possem, ac denique prope eum in gramine desedi. Ipse post aliquod tempus subito surrexit et in sylvam recessit, prope finita naucula mihi donata. Hoc mense Iunio contigit, ego tamen pro reliqua æstate pascuum illud frequentavi. Indum subinde conveni, qui nonnunquam ludimenta pro me fecit, aliquo autem die epigros[1] pro subucula e silice fulgido, quodam in fonte invento — quem ipse Fontem Muscosum vocavit — sed conventiculi nostri eodem exitu quo primus semper terminabantur. Ludi semper subito cessaverunt, ludimenta quæ parabat semper mihi donabantur, Indus vero semper in sylvam evanuit.

Hæc eo anno quo ad Bennington pugnatum est evenerunt.

Cuncta ista quinquaginta annis ab hinc gesta sunt, ego tamen diem eventaque eorum temporum tam clare memini quam lumen solare tam lucidum, ut ab ortu in vallem nostram collibus superatis diffundebatur, perinde atque umbras tam opacas, ut eædem per declivitates collium occiduorum tam mature pone prædium nostrum descendere solebant. Mirum tamen dictu est pugnam eam ex mea parte in lumine solari, non in umbris locum tenere. Namque ipsa mihi non vultum obvertit grandis illius Terroris, quem cæteris me adultioribus exhibuit, quin etiam quodammodo iuncta etiam erat cum ea magna Spe, quæ iuventutis tam sæpe e tribulationibus redemptrix esse solet.

Nunc mihi cuncta hæc recolenti ita parent acsi descensus Burgoyne secundum Lacum Champlain annos duravisset — quod me seniores tantum de eo eventu narrare audivi. Idem revera non diu duravit, sed vita fuit aspera, diesque lente fluxerunt, mihique hostes vix quidquam difficilius secum ferre videbantur quam asperitatem vitæ meæ inter ignotos et peregrinos, atque molestum opus insueti laboris. Ac, denique, cuncta hæc subito ad finem venerunt.

Quodam die vehem avenæ ex agris domum vectabam, dum Abner antecessit, quum Saram conspexi illi obviam venientem. Prope horreum stantes colloquebantur, et ut ego appropinquabam, Abner quieto suo more se ad me convertit, atque, “Puerule mi,” fatur, me allocutus, “Hassii viam habent versus Bennington, qui quidem magis quam avenæ triturá egent — velis modo ephippium equæ imponere, amabo” — verba potius ad erigendam Saram, quam ex animi levitate prolata, quæ tamen me nihilo minus ad improvisum sensum sobrietatis, si non solemnitatis, concitarunt. Hunc in modum discessit Abner.

Ipse nunquam festinavit, nec se unquam propere movere videbatur, quidquid tamen egit, mora caruit. Ita et nunc. Vix enim iugum in stabulum deduxeram, equos deiunxeram et ephippium equæ applicueram, quum Abner e domo adfuit cum sclopeto in manu ad iter paratus, equamque statim conscendit et abequitavit, dum ego et Sara in porta sepium stantes eum oculis prosequebamur, usquedum se visui nostro subduxisset.

Iuvenis ut eram intellexi quæ cogitata Sara secum versaret, et licet de modo tantum cogitabam quo et ego discedere eosque sequi possem, qui, ut Abner, ex omni regione circa nos iam in itinere Bennington versus erant, silentium tamen ego rumpere nolui, nec loco moveri, donec Sara se vertisset.

Eodem loco quo tunc stetimus, in porta, dum Abner eos orientales colles versus sole illustres abequitabat, dum umbræ in agris pone nos sensim opacabantur factum est, ut hæc vitæ meæ phasis finem acciperet. Pugna ea haud paucos propria umbra obtexit, quæ umbra complures casas in gremio collium obumbravit, et fortunas gentium affecit, mea tamen semita solem versus vergebat.

“Euge, ephebe mi,” fatur Sara denique, domum versus conversa, “Abner muneri suo satisfaciet, nos quoque nostro. Nonne putas iam tempus ad oves reducendas advenisse?”

Occasio Abner sequendi, tum dumtaxat, mihi non admodum videbatur propitia, putoque gressus meos quum viam transibam fontes sub radicibus Montis Australis petens, aliquantum tardavisse. Pinetum eo prorsus loco attigi ubi via tanta declivitate descendit ad transcendendum rivulum Hancock, quum aliquid medio arborum paullo superius in adversa ripa moveri animadverti. Motus ille celerrimus fuit, et antequam contuitus essem, iam evanuit, statim tamen intellexi Indum id fuisse. Dehinc pedes mei non tardarunt. Rivulum nullo labore transivi, arduam et dissitiorem ripam adversam celeriter ascendi, ac per pascuum longum in sylvam circa fontes perveni. Eo potitus loco lentius itavi oves compellans ut pascuum ovile pertransibam, et prætergressus fraxinum, viam Fontem Bullientem versus secutus sum. Locus is amœnissimus est, unde prospectus iucundus patet in longa collium occidentalium iuga, dissitusque visus inter montes adversum Aquilonem prorsus usque ad Montem Antonium. Illic, ut exspectavi, prope ad oram sylvæ, solito suo loco, sedebat Indus. Me appropinquante minime se movit, nec mihi salutanti respondit, morem tamen suum minime hostilem iudicavi, prohinc prope eum in gramine consedi. Hic quasi aditum ad futuras opportunitates mihi patere arbitrabar. E suis necopinatis huc et illuc peregrinationibus iste mihi iam pridem speculator esse videbatur — sed ex utra parte belligerantium, divinare nequibam. Quod pridie luctæ advenisset, me in ea suspitione confirmavit, modus autem suus tranquille sedendi, oculosque suos in amplo prospectu pascendi, eum fortasse signum opperiri videbatur suadere. Impatiens moræ, desiderio ardebam aliquid dicendi, sed quid nesciebam, proin exspectavi dum Indus silentium rumperet:

“Multi bellatores,” inquit, “eunt pugnatum.”

“Sane, plurimi,” respondi. “Tum hodie eunt, tum heri undique ex his viciniis, item ex pagis Pittsfield, Cestria, atque Ashford iverunt. Haud pauci e Lebanon atque Hancock domum nostram prætereuntes constiterunt, nosque allocuti sunt. Viri hi in pago Williamstown congregantur, illinc autem Bennington progredientur.”

Indus hæc omnia tenere videbatur nec verbum proferens, quod post paululum temporis capite tantum annuit. Deinde, ut ego suspicabar, fidem meam tentaturus fatus est:

“Puer albus non est bellator. Pugnare non valet.”

“Quin pugnare valeo,” respondi ei, “habeo sclopetum, item iaculari scio, ire tamen vetor.”

Indus iterum annuit, sed verbum non protulit, tamque diu siluit ut vererer ne amplius non loqueretur. Tamen denique fatur:

“Puer albus par esset litteras bellatoribus tradere domumque reverti. Puer enim albus impar pugnando est.”

“Sic, sane,” cito respondi, “revera litteras ad milites deferre valeo, — cede sis, protinus curram.”

Oves interea e memoria mihi plane exciderunt, perinde ac munia quæ Sara mihi tantá fiduciá commendaverat. Præter viros in pago Williamstown aggregantes ac Bennington tendentes de nulla re cogitare quivi.

“Illæ itaque litteræ,” repeto ego, “facdum eas mihi tradas.”

Indus lente caput quassabat, interim tamen promit schedulam plicatam, eam evolvit, mihique tradit.

“Bellatores videre non possunt,” inquit. “Puer albus observare debet et narrare.”

Quid dicere voluerit, aut quare bellatores videre non potuerint, haudquaquam perspexi, sed litteras e manu eius cito exemi et legi:

“Præfecto Militiæ, Williamstown.

“A duobus Americanis, heri apud Iericho e Libanonicis Toriis captis nuntiatum accepimus futurum ut copiæ Anglicæ paullo ad occidentem a Bennington pedes figant, atque per Vallem Berolinensem copias Toriorum missuri sint, quæ Americanos sive circumveniant, sive vero, si expeditio Anglorum minus successerit, omnem apparatum militarem ad Bennington, antequam Americani ad eum tuendum eo reverti queant, flammis aboleant.”

“Auctores huius nuntii viri nobis notissimi sunt — alter eorum præfectus maior est copiarum Nea Hannoniensium, alter autem e Comitatu Berkshire est, uterque erat captivus Neo Eboraci ex tempore prœlii ad White Plains, ac nuper tantum uterque evasit. Quod nuntiant fide dignum est quod vel eo etiam confirmatur, quia copiæ Toriorum modo apud Wyomanock conglobantur. Si hæ copiæ iter suum Septemtrionem versus per Vallem Berolinensem flexerint, per signum de Monte Ærumna hoc postmeridiem prodetur. Si vero iter ultra Berolinum prosecutæ fuerint, de monte, qui Mac’s Pattin vocatur, paullo tardius altero signo nuntiabitur.”

Antequam legendo finem feceram in pedes exsilii. Res tota palam erat. Torii cohibendi erant, sed id nemo nisi viri qui hoc postmeridiem ex Williamstown profecturi erant, perficere poterat.

“Litteras ego deferam,” inquam, “ego eos assequi valeo. Necdum enim procul progressi sunt.”

Indus nihil se movit. “Puero albo exspectandum est,” quiete monebat, “item prospiciendum ut narrare possit.”

Illico intellexi. Signum ex Williamstown videri non potuit. Hoc enim ex Monte Ærumna dari debebat, nec usque dum id datum sit quidquam dici potuit. Quare iterum consedi in gramine, celsique collis verticem observabam, oculosque ad Septemtrionem, Montem Antonium versus circumferebam, ubi copiæ iam congregari cœperant, et quoversus iter suscipere adeo flagravi. Ibi mihi sedenti collis admodum dissitus videbatur; simul etiam in aere indicia adventantis tempestatis sese prodebant, quin et nox impendebat, quod sol deorsum vergens iam cacumina occiduorum collium attigerat, ut vero radii eius inter frondes arborum vertices collium tegentium percolabantur iam sub horizontem mersuri, miro fulgore scintillabant.

Denique etiam occubuerat, quum subito in summo vertice senis Ærumnæ emicuit fulgor talis qualem speculum, vel specula possent edere quum ad excipiendum ac reverberandum solis splendorem vertuntur qui fulgor in eum locum ubi nos sedebamus erat collimatus. Lumen haud erat acre. Etiam dubito utrum quispiam non prope nos animadvertere potuisset; erat tamen indubitandus. Confestim in pedes consilui, Indumque aspexi. Ipse prorsus ita sedebat ut quum eum conveni, sed oculi in montem erant defixi. Mox alter successit fulgor ...

“Visne curram?” quæro ego. “Visne curram?”

Nullum dedit responsum. Interim tertius emicuit fulgor.

“I,” inquit. “Puero albo currendum est. Litteras debebit præfecto albo tradere.”

Me ante finitam eius sententiam dilapsum esse existimo, procurrens rectá præter fraxinum, deorsum de colle semitam versus secundum rivulum per sylvam ducentem, quem rivulum exinde Indicum appellari apud nos usu venit, verum etiam eunti mihi sensus subrepsit, quin tamen rei conscius vultum retro vertissem, Indum non esse in sylvam reversum, sed brevi spatio me secutum, rectisque angulis versum, viam sursum Montem Australem Orientem versus ingressum. Sensus, quo Indum mihi invigilare putabam ita erat firmus ut pæne certitudinem æquaret. Tum primum mecum causam coniectare cœpi, quare litteras ipse in Williamstown non detulisset. Manifestum erat etenim eum hoc proposito venisse. Verosimile erat eum has litteras alicubi prope Lebanon aut Wymanock accepisse. Ea in regione plurimi erant Torii, et ut omnibus constabat, nulli in Williamstown. Quidnam causæ intercessit quare Indus litteras per loca periculosa pertulisset, spatium haud minus quindenûm milliariorum, tum mihi dedisset, quum in tuta regione, a meta sua vix quina milliaria abfuisset? Quæstio ista sua gravitate animo meo magis magisque insedere cœpit, meque per sylvas properantem plus et plus urgere. Factum causa haud caret, causá carere non potuit, causa insuper alia esse non potest, mecum cogitabam, quam quod regio non tuta est. Ille idem sensus me subito iterum incessit quo antea tenebar, nempe aliquem mihi invigilare, ac modo quidem non solum Indum verum et aliquos alios. Quum itaque traiectis sylvis ad extremos limites pratorum pervenissem, unde Meridianam Williamstown prope conspexissem, quasi instinctu adactus, ubi via se ad transcendendum rivulum Hancock ad Occasum versus deflectit, recessi, ibi transversum agros rectá pagum versus cursum direxi. Actus hic magis impulsus animi quam consilii erat, quod agri saxis, vacerris, deciduisque arborum truncis erant asperi, paludis autem omnino eram immemor donec eam transvadere cœpissem, non raro fere lumborum tenus mersus. Necesse videtur me, viam Pittsfield paullo infra Meridianam Williamstown appropinquantem, aspectum perquam concitatum ac profligatum præbuisse, et etiam existimo me tunc demum primum gravitatem mei cœpti veram intelligere ac perspicere cœpisse, quum prope sepes duos viros me appropinquantem observantes et agros percurrentem, stantes animadverti.

Extraneos et ignotos eos esse statim perspexi. Eorum alter procerior erat, neuter barbatus, et alter tantum, e duobus humilior, gerebat sclopetum. Cursum itaque meum paululum ab eo loco ubi illi stabant ad Septemtrionem deflexi, ut supra illos in viam evergerem, sed illi e loco lento motu discesserunt, ita ut quum ego viam attigissem, hi illinc iuxta sepem stetissent. Ubi vero pedem, sepem transcensurus, in longurium posuissem, procerior eorum manum humero meo imposuit:

“Quidquamne te, puerule mi, perterruit?” amice me affatur.

Ego protinus ipsum me esse sensi. Antea enim quam quæstionem posuisset perterritus eram, sed nunc me nimis humaniter tractabat, quæstioque sua directo ad Indum mihi videbatur referre. Hinc perspectam difficultatem mihi imminere sensi, non ignotam rem me terrere, atque præsens rerum status ad sobrietatem me revocavit.

“Perterritus quidem non sum,” respondi, “sed prœlium imminet, atque domum me conferre cupio.”

Brevior eorum ridere cœpit. “Potius domi te satius erat manere,” fatur ille, tum: “Quid moliebaris in sylva?”

“Oves mihi erant curandæ,” retuli. Quaque nocte ego oves occludo. Et nunc me domum ire oportet.”

Manum suam alter de humero meo retraxit, quo facto nihil morabar sepem transcendere.

“In his vicinis sylvis Indi delitescunt,” monuit ille brevior. “Vidistine quemdam Indum quum oves tuas occludebas?”

Ea quæstio verum rerum statum satis mihi explicuit, quin etiam plus explicuit. Etenim siquid dubii in animo meo de consiliis horum usque superfuisset, subito dissipatum est, et pariter dissipata est molesta incertitudo circa genuinam veritatem mei nuntii. Eo enim consilio hi circumerrabant ut nuntium, quod ego mecum gerebam, interciperent, proinde monitum dignum videri debebat quod interciperetur.

“Nemo in sylva procul videre potest,” refero ego, “sed quum in pascuo versabar vidi aliquem procul in agris pone viam Hancock in angusta Berlin ducentem.”

Hoc dicto in fugam me verti, sed ventus pileum mihi eripuit, et quum ad eum tollendum recurrissem, brevior ille me ad se vocavit.

“Euge, puerule,” inquit, “tu nimium æstuas ac properas. Indos tu minus curare videris, proin tutiorem te apud nos existimes, velim, quam ut isto tuo modo solus vageris — itaque velis modo huc redire, nobisque sociari!”

“Atqui rogo, mi Here,” flagitabam, “opuscula obire necesse habeo. Iam utique sero est.”

At nunc iam nugas misit. “Nostro in medio incedes,” inquit breviter, “ac modo semel tentes te eripere, iam te quietabo.”

Procerior ille strictim se vertit. “Iacobelle,” affatur socium, “tu nimis facilem te præbes, non sic ego. Enimvero nos non puerum sectamur” — tum subiungit: “Interim, si eum capi necessarium putas, cape eum.”

“Capiam profecto,” respondit Iacobellus, “nec nos eius rei pœnitebit. Quid? Quid dæmonis instar post occasum ad opuscula facienda cursare! Adde quod si ita et ulterius cucurrisset, Williamstown pervenisset. Sic, Hercle, puerum, bona tua venia, Amos, detinebo.”

Hi interea sermocinantes celeri gradu itabant, ita ut ego, æquum servaturus passum, subinde tolutim incederem. Quomodocunque tamen festinabamus, procerior ille, Amos, paululum nobis semper antecedebat, atque progressus admodum erat difficilis, quod non viam tenebamus, sed infra Meridianam Williamstown ad Orientem nos verteramus, rivulum Ashford traiecimus laboriosam aggressi viam sursum acclines colles, et Aquilonem versus cum Oriente tendebamus. Haudquaquam me pœnitebat nos horsum tendere, quod quisque gressus nos propius Williamstown ferebat, et quod iter nostrum in conspectu Montis Kidder ducebat, quem iis temporibus Mac’s Pattin vocitabamus, et quem ego signum secundum exspectans diligenter observabam. Postquam succisam sylvæ partem ad oram superiorem usque traieceramus, circiter milliarium sylvam penetravimus; sed quum caligo sylvam magis magisque obrueret, lentius progrediebamur, tamen ubi versaremur, et quo tenderent ipsi, utrique homini erat notum, nec multum temporis erat absumptum. Tandem in clarum egressi sumus, sub radicibus ipsius adeo Montis Spei, et agrum quemdam transire cœperamus qui ad Aquilonem leniter declinis erat, ubi ego iterum in pleno conspectu Montis Kidder, quin etiam totius iugi collium ad Occidentem, quorum verticem sese in occidentali cœlo clare describebant, versabar. Causa properandi hic subito cessare videbatur.

“Hem, Amos,” fatur Iacobellus, “quid nunc?”

“Equidem, ut puto,” respondit Amos, “nihil aliud nisi exspectandum. Fortasse ceperunt barbarum, fortasse non, sed venient, at nobis in summo colle, præter saxum exspectandum est.”

Ager admodum asper erat ac silicosus; et quamvis nunc, mense Augusto, aridus, maiori tamen anni parte manifestum erat palustrem esse, quod tumulis cespitum scatebat, inter quos, iam tenebrascente, nimium quantum cespitabamus. Quum denique oram saxeam summi collis attigimus, Amos sic fatur:

“Si tibi revera in animo est puellum a perficiendis opusculis suis cohibere, Iacobelle, me iudice, consultius feceris si eum ad illam arborem deligabis. Nam hic morari, eique invigilare nequimus, quin etiam ipse puer probus est, et opuscula sua revera perficere vult.”

Ulmus exilior prope ad saxum stabat eius profecto crassitiei ut quum manus meæ pone me ei circumdarentur, vix paucis unciis inter se distarent. Iacobellus igitur manus meas istum in modum colligavit tam firmiter et satis arcte, ut mihi incommodo esset, etiamsi non doleret.

“Sic, sane, mi Amos, vera de eo puero memoras,” fatur Iacobellus per sarcasmum, postquam opus consummatum est. “Probus ille puellus est, omnino probus, nam et se perquam libenter apud nos perseverare velle ait, nec nos de se sollicitari oportere sibi invigilando, ac licere nobis pro amicis longe lateque pro arbitrio circumspectare.”

Hic itaque duo, quum de me rite cautum esse sensissent, in agros descenderunt, ut siquis ex iis partibus unde nos veneramus, horsum appropinquasset, facile animadverterent, quin ego oculos suos fallerem.

Mei ego prorsus eram inops. Funiculus adhibitus erat brevis et tamen multo crassior quam ut ego rumpere valerem, tamque arcte colligatus, ut carpum in laqueo ne vertere quidem par essem. Interea nihil nisi Montem Kidder observare poteram atque de copiis hostilibus per Vallem Berolinensem Septemtrionem versus iter facientibus cogitare, item de nostris copiis e Williamstown, quas rectá Aquiloniam Petropolim progredi oportebat, quæ tamen, si meum nuntium redditum non esset, periculi ignaræ per Pownal aut Aquiloniam Pownal, Septemtrionem versus Bennington proficiscerentur. Signum fortasse de Monte Kidder interea datum erat dum ego per sylvas ducebar, hoc tamen, quamvis de eo cogitans exterrerer, quum iterum perpendissem, probabile mihi non parebat.

Verosimile existimabam ut ii, qui tantum sapivissent, ut signum de Ærumna ederetur, fecissent ut signum maturrime quam fieri posset post Toriorum iter initum accenderetur. Proinde, ut ego ratiocinabar, signum edi debebat antequam Torii ad Aquiloniam Stephentown pervenissent.

Locus ille a Berolino sena, aut paullo plus, milliaria abest. Quantum ego coniectare poteram, locus ubi ego arbori deligatus eram a Fontibus Indicis trium milliariorum spatio seiungebatur ad summum, etiam brevissimá quam nos prosecuti sumus viá, et mihi æque persuasum erat nec homines in Valle Berolinensi iter facientes nobis celeriores fuisse.

Interea et Amos et Iacobellus se sollicitari satis clare prodiderunt. Longius in agros digressi ut eos quos exspectare parebant specularentur, me, utpote quem satis in tuto esse intelligerent, minus ac minus sibi curæ esse existimaverunt. Paullo post loco ad me redeundi mihique invigilandi, me clamore, utrum in officio usque essem, tentaverunt. Primum tamen non respondi. Inde Iacobellus retro ad me cucurrit, et quum reperisset me eo quo reliquerat loco ac modo arbori alligatum et securum usque esse, sæve me percussit sic fatus:

“En, ephebe, habes nunc quo admonearis de tenera tui amicorum cura, ut alias vocatus ab illis scias tui eorum sollicitudine dignum reddere responsum.” Post hæc vocatus diligenter respondi.

Quam diu ad arborem deligatus steterim, haud scio — dimidiam noctem ibi exegisse mihi videbar, revera tamen uná horá vix plus, quum subito fulgidior de vertice Montis Kidder flamma emicuit. Flamma e levioris generis fomento orta esse parebat, quia ut cito crevit ita et resedit. Amos Iacobellusque longiuscule in agris aberant. Uterque me inclamavit, ego autem continuo respondi. Eodem temporis momento funiculus pone me discissus est, et ut ego in fugam me dedi, Indum in arboreto secedere vidi.

Erat in summo colle arboretum acernum cum umbra spissa, fere tamen dumeti vacuum. Hoc arboretum persultavi donec ad declivitatem aquiloniam collis attigissem. Hic iam abietes fagique crebrescebant, dumique densiores fiebant, ita ut in tenebris plane nihil cernerem, nec cursum tenere nisi palpando quibam. Paullo ulterius, in loco ad cœlum aperto perveni, per quem via fruticetis mori nigræ erat impedita. Substiti paulisper deliberaturus quorsum me potius verterem, quum repente voces excepi hominum me persequentium, viamque sibi per dumetum non procul pone me aperire tentantium.

“Putasne eum hac profectum esse?” quærit Amos vix quinisdenis ab eo quo ego stabam loco pedibus, sed adverso latere luci abietum adolescentium.

“Hac necesse est eum profugisse,” inquit Iacobellus. “Opuscula quæ facere volebat, hac, sursumversus esse oportebat. Quem Dii omnes...” mussabat dumetum moreti irruens.

Nihil morabar, sed quietissime quam poteram lævorsum me verti eaque qua veneram via parumper recessi, illinc autem rectá ad rivum. Collis hic loci admodum erat præceps, sed pro bona fortuna callem reperi labidum siliculis herbisque aridis, tamque arduus quam scala, verumtamen callis ad cœlum erat apertus, ita ut hic multo celerius quam in opacis sempervivis progredi possem. Semel planitiem nactus, iterum ad Septemtrionem me verti rivum secutus usque ad superatas cataractas, ubi rivum traieci, rectaque Williamstown versus properavi, semitam per mediam planitiem fluvio contiguam, minime impeditam, ingressus. Hæc semita etiam maxime erat me persequentibus accommodata, ac profecto ambigebam utrum non me iam antevertissent. Cæteroquin fieri etiam poterat ut mihi a tergo essent, nec absimile vero putabam eos me usque in sylva quæritare, nisi ad verticem collis rediverint, ut quos exspectassent, illic convenirent. Utut res fuerit, quid mihi facto opus esset, rite intellexi. Eventus hi me tantopere demorati sunt ut dubitarem utrum, si etiam cuncta quæ pro viribus possem tentarem, copias assequi possem. Poterant eæ utique a Williamstown discessuræ detineri. Quin et eas usque illic agentes reperire poteram, sed iactura temporis nunc perniciei tam plena erat quam ipsa mei captura, proinde in semita perseveravi, cucurrique ut pedes me ferre poterant, deinde ad trahendum spiritum cursum tardavi, iterumque in cursum me concitavi.

Octo mensium in prædio acta vita facultates meas perquam exacuit. Bina in die cum ovibus itinera in pascuum, frequens collium per hyemem cum trahis lignatoribus ascensus, sursum deorsumque in agris deambulatio equos inter arandum occandumque per dies solidos sequendo, me parem currendo effecerunt, cui cursui modo tantæ res innitebantur, interea tamen priusquam Indum convenissem, iam laboris unius diei æquum præstiti: calceos paludes pervadendo madefeci, Rivulum Ashford atque Fluvium Viridem pedibus pertransivi, et pedes mei modo iam pustulis horrere cœperunt. Si modo equum invenirem, cogitabam mecum, siquis obviam fieret qui mihi adiumento esse posset, fortasse necdum sero quidem venirem, verum ego ne subsistere quidem ad opem flagitandam ausus sum et quum denique Williamstown attigeram responsum mihi est copias iam ante horam abscessisse.

Dictum mihi est incolas pagi supplicatum convenisse, ut victoriam copiis divinitus largiendam efflagitarent. Rui in conventiculum. “Torii adventant,” denuntiavi ego, “nuntiumque Præfecto militiæ Williamstown fero.”

“At Præfectus militiæ hinc iam abscessit,” responsum mihi est. “Iam per hoc tempus oportet milites Pownal pervenisse.”

“Fortasse necdum sero est,” instabam ego, “fortasse revertentur.”

“Imo,” fatur quidam senex, “nondum sero est. Iter etenim per Aquiloniam Pownal carpent. Ostende modo nuntium.”

Litteras ei tradidi, quas ipse surgens, elata voce prælegit.

“Litteræ verum nuntiant,” addidi ego. “Per totam viam cucurri, atque etiam signa de montibus rite edita sunt.”

Res interim facundius pro me loquebantur quam ipse ego poteram. Cognitum etiam vulgo erat in Lebanon plurimos esse Torios, satisque cunctis constabat futurum ut si copiæ a Bennington decessissent, oppidum copiis hostium, quæ e regione Berolini venirent, prædæ militibus obiiceretur.

Nulli igitur dubitationi locus cedebatur. Equum itaque mihi comparaverunt, quo vectus iter Pownal versus sine mora laxatis frænis ingressus sum.

Nunc iam et urceatim pluere incepit, et densa caligo regionem obruere, ut summo tantum conatu iter discernere tenereque valerem. In vico quidem lumina fenestrarum viam mihi indicarunt; verum ubi relicto vico Collem Caurinum[2] scandere cœpissem, quamquam viam non facile discernebam, tamen arborum vertices observando adversum cœlum erectos, aut vero situm rerum passim fulguribus emicantibus collustratum, satis commode prosequebar. Nactus fastigium collis, via per milliarium circiter ac dimidium satis apta usus sum, unde aliquantum temporis lucrabar, sed ex parte Pownal via acclinis, labida atque caliginosa erat, ubi summa tantum cautelá proficere valui. A radice collis pars viæ iterum satis erat idonea secundum Fluvium Hoosac, ubi iterum licuit mihi frænis solutis progredi.

Verumtamen Pownal usque sero perveni — copiæ dimidiá horá ante discesserunt, iter tamen Aquilonariam Pownal versus flexerunt, ut senex ille prædixerat, loco rectá Bennington proficiscendi. Denique copias ad Aquilonariam Pownal assecutus, nuntium Præfecto copiarum dedidi.

“Torii, mi Here,” inquam, “adventant; ego vero litteras tibi tuli.”

Ob meum serium agendi modum leniter in me renidens Præfectus litteras accepit, easque sago suo contra pluviam tuitus, dum unus militum lumen lanternæ advertebat, eas admodum lente legit.

“Euge, mi Gardiner!” affatur me Abner, ut lumen lanternæ in vultum meum incidit, “Ubinam has accepisti?”

“Ab Indo,” respondi, “"qui fontes sub Monte Australi frequentare solebat.”

“Factum præstanter,” probat Præfectus militum, “præclare fecisti. Nec quæstionibus te urgebo. Petropolim proficiscemur.”

Tota ea nocte pluebat. Quum Aquilonariam Petropolim perveneramus præmissus est unus qui in rem inquireret, qui brevi reversus retulit nullas copias ea vespera pagum transivisse. Quapropter ingressi sumus viam Bennington versus, atque luminibus restinctis, trans viam atque ex uno latere eius aciem instruximus. Illic in caligine ac pluvia excubantes, hostes usque ad horam fere secundam matutinam exspectavimus.

Diu humi iacebamus silentes et absque luminibus, et, ut opinor, etiam sopore opprimebar, quandoquidem adventús hostium prorsus fui ignarus, donec tonantium armorum strepitu expergefactus conterritusque fuissem. Caput de solo erigere non audebam, nec circumspicere quidem ad videndum quid circa me gereretur, donec brevi post Torii se dedidissent.

Quum denique circumspexeram, complures conspexi humi iacentes, alios autem lanternis inter eos circumeuntes, qui partim saucios curabant, partim vero mortuos de via submoverunt. Caligo erat densissima; lanternæ parum luminis fundebant etiam intra ipsum angustius spatium quo lumen cadebat. Nihilo tamen secius lux mihi satis clarebat ad cernendum chirurgum, in hominem humi iacentem proclinatum. Manifestum erat alium chirurgum nullum interfuisse, quod undique eius opem eodem tempore expetiverunt. Oculos meos ab eo avertere haud poteram, ac, postremo, quum amplius perdurare non possem, quiete ad eum accessi, genibus ad latus unius militum insistentem, unoque brachio eum amplexus sum.

“Euge, mi chare pater,” alloquor eum, “tantopere gaudeo te reperisse, et quam te domi nostræ egeo.”

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings