Note 1 — Mons Spes.
Arcadius Avellanus translation
↑ Epigri, -orum, vocabulum Romanum, sunt claviculi e quacumque materia, hic e lapillis siliceis. Subúcula, -æ, est vestis lintea alba, interior, quæ corpus superius tegit, quæque sæpissime lavari solet. Subucula, a fronte aperta est, et in collo, in pectore atque in carpis ope epigrorum sive ex argento, sive ex auro contineri solet, epigri autem pectorales aliquando adamantibus fulgent. Licet hos epigros subuculares moderna Latinitate appellare.