← Table of contents
Mons Spes, et novellæ aliæ

Domus atque Mens.

Arcadius Avellanus translation

Amicus quidam meus homo litteratus atque philosophus, quodam die, velut iocum inter atque serium, sic me affatur: “Finge modo tibi! ex quo te postremo conveneram, domum reperi medio Londino infestam.”

“Quid ais? Itane revera? — et quanam re — lemuribus?”

“Ehem, idgenus quæstionibus respondere nequeo; dicam quæ scio: senis ab hinc septimanis ego et uxor contubernium[1] instructum quæritabamus. Transeuntes vicum quemdam tranquillum, in fenestra cuiusdam domus notitiam conspicati sumus “Contubernia Instructa.” Situs nobis conveniebat; ingredimur domum, cubicula placent, conducimus ea septimanario,[2] triduo deserimus. Ad ulterius morandum uxor nulla potestate humana permoveri potuisset; nec ego miror.”

“Ecquid vidisti?”

“Ignosce sis; derideri tamquam superstitiosus somniator nolo, nec, vicissim, abs te postulandum arbitror ut mea fide tamquam verum accipias quod tibi incredibile videri necessario debeat, nisi testimonia tuorum sensuum in evidentiam accedant. Sufficiat hoc solum dicere: non adeo ea fuerunt quæ vidimus vel audivimus in quibus rebus iure putaveris nos excitata phantasia deceptos, sive vero aliorum fraude falsos fuisse quæ nos in fugam egerunt, sed potius terror quidam ineffabilis, qui nos, quoties ianuam cuiusdam cubiculi supellectilis vacui præteribamus, ubi nec vidimus nec audivimus quidquam, obsedit; quocirca maxime mirum erat ut uxori meæ, stulta ut sit, semel in vita mea assensum negare non poteram, nempe, ut expletis tribus noctibus in eadem domo quartam non exigeremus. Quarto igitur mane mulierem, quæ domum curabat, nobisque serviebat, accersivi, certioremque eam feci cubicula nobis minime convenire, ideoque nec septimanam nos explere velle. Ipsa nihil mota, “Scio quare,” inquit, “omnibus aliis inquilinis vos diutius perseveravistis. Pauci hic admodum secundam noctem exegerunt, ante vos tertiam nemo. Sed existimo eos erga vos humanissimos exstitisse.”

“Quid? eos? — Quosnam?” quæro risu simulato.

“Eos utique intelligo, quicunque ii sint, qui domum infestant; nullius pensi eos habeo; eorum e multis annis memini, quum in hac domo non ut famula habitavi, nec ignoro, aliquando futurum esse ut iidem mortis meæ auctores sint. Iam nihil curo — utique sum iam senex, serius aut tardius mihi moriendum esse scio; ac tum iterum cum iis ero, et in hac eadem domo.” Tam mœsta tranquillitate mulier loquebatur ut, profecto, formido quædam obstabat quominus cum ea amplius colloqui prosequerer. Soluto itaque locario septimanæ, ego et uxor fortunatos nos existimavimus quod tam vili nos redimere poteramus.”

“Quin tu me magis curiosum reddis,” refero illi, equidem ego nihil mallem quam in domo infesta pernoctare. Velis, rogo, eius domus, quam tu tam turpiter deseruisti, situm indicare.”

Titulo sitús ab amico impetrato, simul atque invicem valedixeramus iter meum rectá domum versus indicatam flexi.

Ea in vico septemtrionali Viæ Oxoniensis, loco haud illustri, sed honesto, sita est. Domum prorsus occlusam, sine notitia in fenestra reperi, nec pulsanti mihi responsum datum est. Ut me verto, puer cæliarius,[3] qui culignas stanneas ab emptoribus suis colligebat, me affatur: “Quemquamne ex ea domo vis, mi Here?”

“Volo, sane, mi ephebe; fando enim audivi eam ad locandum prostare.”

“Ad locandumne? Hem, mulier quæ eam curabat obiit; iam e tribus septimanis mortua est, nec quisquam ad ibi habitandum reperiri potest, quamvis herus I — præmium obtulerit munificum. Matri quoque meæ, quæ illi servitia diurna præstare solet, obtulit libram unam per septimanam ut modo fenestras aperiret et clauderet, sed ipsa renuit.”

“Renuit? et quamobrem?”

“Domus infestatur; atque curatrix in lecto suo, oculis apertis reperta est mortua. Eam aiunt a diabolo esse laqueo peremptam.”

“Va! Sed tu herum I — memoravisti; estne ipse eius domús dominus?”

“Ipse est.”

“Ubinam is habitat?”

“Via G —, sub numero —.”

“Quidnam ipse est? — ullumne negotium agitat?”

“Nihil admodum, vir privatus est.”

Puero coronidem[4] præbui suæ liberali indicationi debitam, tum iter herum I — versus, viá G — converti, quæ via quidem ad illam erat prope, in qua stabat domus infesta. Pro bona mea fortuna herum I — domi suæ offendi, virum ætate provectiorem, intelligentiá commendabilem, moribusque integrum.

Nomen meum negotiumque ei ingenue aperui. Docui eum me domum eius infestam esse audivisse, mihi in votis esse domum ita infamatam examini subiicere, et eo proposito domum vel pro una nocte conducere. “Here mi,” refert ille, eximia civilitate, “domum ad usum tuum permitto ad tam breve aut tam longum tempus quam tibi libuerit. Locarium prorsus præter rem est; quin gratum existimabo si causam tam sinistrorum eventuum, qui eam pro præsenti omni valore privant, erueris ac declaraveris. Locare eam non possum, quum ne vel famulum quidem conducere queam qui eam curare, aut ostio attendere velit. Pro mala fortuna domus infestatur, si ita loqui fas est, non de nocte tantum, verum et interdiu, licet tumultus nocturni sint infaustiores, quin et horrifici. Misella anus quæ ibi tribus ante septimanis mortua est, egena e ptochotrophio erat, quam ego domui præfeci, utpote quæ in iuventute quibusdam membris familiæ nostræ nota erat et ita prospera, ut a patruo meo eam domum sibi conduxisset. Mulier ipsa satis culta, et ingenio firma, solaque fuit quæ permoveri posset ut in ea domo perseveraret. Revera, ex quo ipsa mortua est, et quod sua mors subitanea erat, ac propter examen ab inquisitore mortuario institutum, quod in vicinitate percrebruerat, omnem spem reperiendi aliquem qui curam domús susciperet, nedum qui conduceret, plane deposui, et hoc adeo, ut domum pro anno, sine omni locario, libenter permittam ulli, qui modo vectigalia, cæterosque sumptus suscipere non recusaverit.”

“E quonam tempore hæc domus ita infamata est?”

“Id vix dicere queo; sed certe e longo tempore. Anus illa quam tibi memoravi, iam tum retulit mihi quum primum conduxit eam infestam esse, circiter triginta aut quadraginta ab hinc annis. Ego profecto vitam meam in India Orientali egi, et quidem in servitio ipsius East India Company. In Angliam anno superiori redii hæreditatem patrui mei aditurus, quam quum adivissem, hanc domum reperi partem eius esse. Eam occlusam ac desertam reperi. Relatum mihi est infestam eam esse, nec quemquam eam incolere velle. Famam risu excepi, quod ea mihi tam absurda videbatur. Aliquantum pecuniæ insumpsi novum illi tectum imponendo, antiquæ supellectili novas quasdam res addendo, tum per præconia nactus sum inquilinum in unum annum. Chiliarchus is erat emeritus dimidio stipendio. Is cum sua familia, uno filio unaque filia et quinis aut senis famulis eo immigravit; postridie ad unum omnes domum deseruerunt; atque quamvis singuli eorum aliud et aliud quid se vidisse asseruissent, tamen ea singulis æque erant terribilia. Salva conscientia chiliarchum non modo tenere stipulatione, sed ne vituperare quidem poteram. Tum domum memoratæ vetulæ commisi, facultate concessa partes domús ut contubernia locandi. Nunquam mihi contigit inquilinum, qui ultra tres dies commoratus esset, obtinere. Historias eorum tibi non memorabo; nullis enim duobus unquam eadem eventa aut visa obversata sunt. Satius erit rem tibi ipsi experiri, quam ut præiudiciis obrutus et obsessus domum intres; tamen ad videndum audiendumque aliquid esto paratus, dabisque operam ut securitati tuæ prospicias.”

“Nunquamne tibi tanta curiositate duci contigit ut noctem in ea domo exigeres?”

“Quin ita contigit; non noctem quidem, sed tres horas plena luce solus in ea domo permansi. Curiositas quidem mea non expleta, sed restincta est. Nullo desiderio teneor experientiam renovandi. Ut vides, iure haud poteris conqueri quasi non aperte tecum egerim; atque, mi Here, nisi maximo desiderio rem periclitandi ardeas, et nisi corde sis fortissimo, impensissime tibi suadeo, ne in ea domo pernoctes.”

“Quin perquam ardeo,” respondi. “Ignavi soli de fortitudine in discriminibus sibi ignotis gloriabuntur; at mea audendi facultas tantis ac tam variis vicissitudinibus est probata ut iure confidam illi me in ipsa adeo domo infesta concredere posse.”

Herus I — amplius parum dixit; promit claves domús e foriculo scriptoriæ easque mihi tradit; tum gratiis ob suam in me voluntatem atque civilitatem actis, præmio meo potitus discessi.

Moræ experiendi impatiens, simul ac domum perveni, fidum meum famulum accerso — iuvenem hilaris ingenii, metús ignarum, superstitionum terriculamentis tam immunem quam unquam videram.

“Nonne F —” alloquor eum, “meministi quemadmodum in Germania ægre tulerimus in eo vetusto castello spectrum nos non reperisse, quod vulgo ferebatur sine capite castellum infestare solitum? Modo autem de domo audivi Londini, quam iustissimis e causis licet mihi revera infestam credere. Mihi in animo est hodie illic pernoctare. E relatis minime dubito ibi aliquid visui aut auditui se oblaturum — aliquid quod maxime horribile fieri possit. Existimasne, si te accersivero, tuæ fortitudini animique præsentiæ, quidquid demum eveniat, me concredere posse?”

“O, mi Here, mihi fidas, obsecro!” albis ridens dentibus respondit.

“Placet; ergo hic sunt claves domús, en titulus. I nunc, selige mihi arbitratu tuo cubiculum; et quoniam domus per septimanas inquilinis fuit vacua, suscitabis commodum ignem, ventilabis lectum, videbisque ut candelæ calæque[5] non desint. Ferto tecum etiam sclopellum[6] meum atque pugionem — hæc quidem quoad mea arma; tute quoque bene armabis; et tum si duodenos lemures non æquabimus, nihil nisi mœstum par Anglorum, et merito, habebimur.”

Per reliquam diei partem negotiis moram non patientibus ita eram occupatus, ut tempus de futura experientia nocturna cogitandi haud mihi suppeteret, cui tamen nomen honoremque meum devoveram. Solus eo vespere, et hoc tarde, cœnavi, ac more meo simul etiam lectitavi. Libellus quem ad id elegeram erat volumen tractatuum Macaulay. Hunc libellum mecum ferendum cogitavi, quum et stylus esset sanus, et materia substrata ex iis rebus quæ in vita usui essent, ideoque eo ut antidote contra phantasmata utendum iudicavi.

Proinde circa nonam cum dimidia volumen in sacculum recondidi, otioseque domum versus infestam spatiari cœpi. Accivi mecum et canem mihi charum, audacem admodum et vigilem, cui moris erat nocturnis temporibus in vicis desertis, in angulis et angiportibus formidolosis mures et glires venari. Cæterum canis erat omnium canum ad venandum spectra aptissimus.

Nox æstiva erat, sed alsia, cœlo aliquantum nubilo ac tristiori; nec luna aberat — languida et ægra, tamen luna; et, siquando nubes siverunt, post mediam noctem, lucidior.

Pervenienti mihi ad domum et pulsanti famulus lætus leni risu ostium aperuit.

“Prospere cuncta, mi Here, et commode.”

“O!” respondeo ego fere ægre, “nihilne insoliti audivisti aut vidisti?”

“Hem, necesse est ut fatear me aliquid curiosi audivisse.”

“Ecquid? dic, quidnam?”

“Sonum pedum pone me gradientium, et semel iterumque veluti susurrum ab auribus haud procul; præterea nihil.”

“Conterritus tamen non es?”

“Minime quidem, mi Here!” Atque audax hominis aspectus de una saltem re certiorem me reddidit, quidquid nempe eventurum esset, non me deserturum.

Nunc in ambitu eramus, ostium vero erat clausum. Attentionem meam canis meus sibi vindicabat. Primum quidem satis alacriter cucurrit introrsum sed pedes suos mox furtim ad ostium retraxit, atque scalpendo, voceque flebili sibi aperiri petivit. Postquam palpando ac mulcendo eum in gratiam reduxi, fato reconciliari videbatur, meque et F — sequebatur per domum, sed loco prorsum currendi et indagandi, ut mos ordinarius ei in cunctis locis peregrinis erat, pone calces meos se continebat. Primum subterna contubernia, culinam, officinas, præsertim autem cellaria inspectum descendimus. Hic tres lagenas vini reperimus in cista telis araneæ obtectas, quæ ex aspectu multis annis ante illic relictæ esse parebant. Lemures a vino abstemios fuisse satis erat clarum. Cæterum nihil, quod ullius esset momenti ibi reperimus. In postico erat areola, altis muris septa. Lapides in ea perquam erant uvidi. Quocunque in his uvidis lapidibus in pulverulento, muscoso ac fuliginoso pavimento gressi sumus, vestigia levia reliquimus. Ac nunc hic prima insolita visio apparuit, quam in hac curiosa domo cernere mihi contigit. Prorsus ante me subito vidi vestigium per se formari, quasi nullá causá. Subsisto, contrecto famulum, illique vestigium indico. Ante illud vestigium alterum æque celeriter imprimebatur. Ambo spectavimus. Cito eo me confero; vestigia ante me gradiebantur; quodque eorum parvum erat, parvæ prolis instar, tam indistinctum tamen, ut forma cuiusque accuratius vix distingui posset, utrique tamen nostrum nudo pede videbantur esse impressa. Visio hæc cessavit quum ad murum adversum pervenimus, nec nobis revertentibus repetita erat. Superatis gradibus conclavia in pedeplano intravimus — triclinium grandius, eius posticum, velut exedram, atque tertium cubiculum parvum, fortasse pro pedisequo — cuncta ut mors silentia. Hinc in exedram nos contulimus, quæ nova ac recens erat. In anteriori conclavi in artisellio consedi. F — candelabrum cum ardenti candela, quæ nobis lumen suppeditabat, in mensam collocavit. Dein fores eum claudere iussi. Ut se id facturus verterat, sella, e regione mihi, celeriter, sed silentio, se a pariete movebat, vixque ternis pedibus a mea, directeque ex adverso, sese deposuit.

“Eheu,” inquam, “hoc certe plus valet quam versationes mensarum,” cachinno eventum prosecutus, dum me ridente canis, sublato capite ululare cœpit.

F — revertens motum sellæ non animadvertit. Nunc cani pacando operam dabat. Ego ulterius sellam intuebar, mihique in ea lineamenta pallidæ, lividæ speciei humanæ videre videbar; at lineamenta tam erant indistincta, ut propriis oculis diffiderem. Canis nunc quietus erat.

“Repone, sis, sellam mihi adversam,” rogo F —, “et ad parietem fac colloces.”

F — fecit quod iussui. “Tune, mi Here, id fecisti?” quærit cito se ad me vertens.

“Egone? quidnam?”

“Hem, aliquis me percussit. Sat acriter sensi, hic in humero.”

“Non ego,” inquam; “sed præstigiatores hic nobiscum habemus; et licet technas eorum non perspiciamus, deprehendemus eos antequam nos perterreant.”

In exedra haud diu morati sumus, quoniam, profecto, aura tam erat humida et algida, ut satius haberem in diætam ad locum ascendere. Ianuam exedræ obseravimus, quod quidem iuvat memorare, in singulis conclavibus quæ in pedeplano perscrutati sumus, perfecimus. Cubiculum quod famulus mihi elegerat, in ea contignatione optimum fuit; bene enim spatiosum erat, duasque habebat fenestras in viam patentes. Lectus fulcris sursum prostantibus satis magnum spatium cubiculi explebat, obversusque stabat foco, qui clarus lætusque flagrabat. Ad lævum ianua patebat lectum inter et fenestram, ingressus cubiculi quod famulus sibi elegerat. Cæterum istud cubiculum angustius erat, cum grabato pro lecto, alioquin id nulla ianua cum ambitu iunxit, nec alium habebat ingressum quam qui in meum cubiculum ducebat. Ab utroque latere foci calicularia[7] stabant sine seris, parieti applicita, chartaque eiusdem coloris obducata. Calicularia hæc sedulo inspeximus; nihil in iis erant nisi unci ad pendenda indumenta muliebria. Pulsavimus parietes; manifeste solida omnia, hi enim parietes muri erant domús. Indagine hac cubiculorum finita, paulisper me refocillavi, tum vero convolvulum[8] accendi, et ab F— iterum comitatus, prodivi ad examen prosequendum. Ad caput graduum erat alia ianua, quæ firmiter erat obserata. “Mi Here,” affatur me famulus stupens, “hanc ego ianuam, primum quam intraveram, cum cæteris unà reseravi; certe ab interiori obserari non poterat, nam —”

Antequam sententiam finivisset, ianua, quam neuter nostrum tunc attrectabat, sua sponte, silenter aperiebatur. Nos invicem intuebamur. Idem cogitatum utrumque nostrum incessit, humanum hic interventum autumari ac reperiri debere. Primus ego irrui, famulo sequente. Cubiculum erat parvum, inane ac desolatum, sine supellectili, cum aliquot cistulis et æronibus in angulis, exigua fenestra contabulata — ne focus quidem — nulla alia ianua nisi qua ingressi sumus, nullæ tapetæ in constrato, constratum vero erat vetus, iniquum, cariosum, passim resartum, quod ex albicantibus frustis tabularum insertis facile constabat; at nihil vivi, nec ullus loculus ubi quidquam vivi sese facile occulere posset. Ut ibi circumspectantes stabamus, ianua, qua intraveramus, æque silenter claudebatur, quam antea aperta erat, nos autem captivi facti sumus.

Nunc primum horror ineffabilis artus meas pervasit. Non sic meo famulo. “Certe non iis in animo erit sic nos capere, mi Here; ianum istam cariosam uno ictu calcis perfringam.”

“Tenta sis primum manu, utrum cedat,” suadeo, vaga illa formidine discussa, quæ paullo ante me occupaverat, “interea dum tabulaturam fenestræ resero, quidque foris sit videro.”

Apertis tabulis reperi fenestram in aream posticam spectare, quem antea descripsi; nullum erat pinnaculum, nihil prorsus nisi murus ad perpendiculum. Nemo qui illic descensum tentasset, antea quam pedes lapidibus areolæ illisi fuissent ullum reperissent sustentaculum.

F — interim ianuam aperire frustra tentabat. Nunc ad me conversus facultatem petivit vim tentandi. Commemorare hic iuvat in iustitiam erga famulum, tantum ab eo omnem pavorem superstitiosum abfuisse, ut sua intrepiditas, tranquillitas, præsentiaque animi in vicissitudine tam ardua in sui me admirationem raperent, mihique gratulabar comitem mihi reperisse qui discrimini omni prorsus par esset. Facultatem petitam libenter ei concessi. At vero, quamvis ipse viribus multum posset, suum hoc tentamen æque futile erat quam leniora ante. Ianua ne tremebat quidem, fortissime ut ipse calcibus tutudisset. Lassus et anhelus destitit. Tum ego eam impetivi, æque frustra. Ubi a vano conatu et ego cessavi, ea ipsa formido mihi obrepere cœpit, verum nunc algidior et contumacior. Sentire opinabar quemdam insolitum funebremque halitum e rimis tabulati emanare, vique quadam virulenta, et humanæ vitæ pestifera auram saturare. Nunc ianua veluti sua sponte, silenter pandi cœpit. Nos ad caput graduum ruimus. Lumen quoddam languidum ambo conspeximus — ad magnitudinem staturæ humanæ, sed informe et insolidum — præ nobis moveri, et gradus ascendere, qui hinc ad subteglinum ducebant. Ego secutus sum lumen, famulo comitante. Ad rectum a capite graduum visio intrabat pusillum cubiculum subteglini, ianua cuius patebat. Ictu oculi et ego intravi. Tum lumen in globulum corruit perquam fulgidum ac vividum; paulisper super lectum conquievit in uno angulo, tremebat paulisper, tum evanuit. Accessimus ad lectum, eum perscrutati sumus — erat autem semivelarius, ut in subteglinis, ubi cubicula famulorum sita esse solent, plerumque reperitur. Super arculam iuxta positam animadvertimus obsoletum et discolor sericeum arsineum,[9] acu usque in fissa parte hærenti, e dimidio reparatum. Arsineum pulvere erat obsessum; illius fortasse quondam anús, quæ postrema in ea domo mortua est, et hoc suum esse poterat cubiculum. Satis mihi curiositatis ad evellendum foriculum suppetebat. In eo variæ næniæ muliebres latebant, ut particulæ telæ et munditiarum, duæque epistolæ discolori vittula flavida colligatæ. Audendum censui epistolas in meam redigere potestatem. Nihil amplius notitia dignum in cubiculo reperimus, nec lumen iterum comparuit; sed quum discessuri nos converteramus, in tabulato ante nos sonum pedum gradientium clare ac distincte audivimus. Dein cætera tria cubicula subteglini pertransivimus, gressibus continuo nos præcedentibus. Visui nihil, sed crepitus gressuum auditui se obtulit. Epistolas manu tenebam; et ubi per gradus descendebam, carpum mihi prehendi, lenique conatu litteras mihi subduci velle satis clare sensi. Tanto, utique, arctius eas tenui, quo facto conatus ille cessavit.

Pedetentim pervenimus ad cubiculum pro me selectum, ubi animadverti canem non nos secutum, sed in loco suo permansisse. Is se ad focum arcte contraxit, et continuo tremebat. Acris me cupido litterarum legendarum tenebat; et dum legendo eram intentus, famulus cistellam, in qua arma nobiscum allata continebantur, mensæ, prope ad caput lecti mei apposuit, tum ad sedandum canem se convertit, qui tamen eum parum videbatur curare.

Litteræ breves erant, tempora dati assignata — accurate quinis et tricenis ex hinc annis. Manifestum erat eas scriptas fuisse ab amasio ad amicam, aut a marito ad iuvenem uxorem. Non modo genus dicendi, verum etiam prioris itineris maritimi commemoratio satis clare prodidit auctorem nauticum fuisse. Ratio verba litteris exprimendi ostendebat scriptorem non diligenter institutum fuisse; lingua tamen qua utebatur firma et agens erat. Verba dulciora amasii genus spirabant agrestis ferique amoris; at hic et illic non amoris sed fortasse criminis arcanum obscure innuere parebant. “Nos invicem amare deberemus,” erat sententiarum, quarum usque memor sum, una, “nam quantopere quisquam nos exsecraretur si cuncta nota essent.” Porro: “Noli pati ut quisquam tecum unà noctu in eodem cubiculo sit — loqueris enim in somnio.” Dein: “Factum infectum reddi nequit; ego autem aio tibi nihil contra nos subesse, nisi mortui in vitam redire queant.” Hic, manu subtiliori, fœminea, interscriptum erat, “Queunt autem.” In postrema epistola, quæ secundum tempus erat ultima, eadem manus fœminea hæc verba adscripsit: “In mari interiit quarto Iunii, eodem die quo —”

Depositis litteris, de earum tenore mecum meditari cœpi.

Sed quum vererer ne cursus cogitationum in quem lapsus sum constantiam animi labefactaret, statui mecum claritatem mentis meæ restaurare, ut quæcunque mira nox imminens latura esset, iis occurrendo par essem. Postquam ergo animum suscitaveram, litteras in mensam reposui, ignem, qui in foco usque flagrabat, fovi, volumen Macaulay evolvi, mihique anteposui. Satis commode lectitavi usque ad undecimam cum dimidia. Tunc, ut eram vestitus, in lectum me constravi, famuloque idem faciendi facultatem dedi, monui tamen eum ut vigilaret, item, ianuam inter cubicula nostra apertam eum habere iussi. Itaque nunc iam solus duas candelas ardentes iuxta caput lecti in mensa servavi, horologiolum autem e sacculo iuxta arma in mensam deposui, ac tum Macaulay placide lectitare prosequebar. E regione mihi focus læte ardebat, atque in stragulum ante focum canis prostratus dormire videbatur. Vicena circiter minuta post aeris meatum perquam algidum genas meas præterlabi sentiebam. Ianuam ad caput graduum ducentem a dextro, sua sponte apertam esse arbitrabar. Minime tamen — nam erat obserata. Tum ad lævum conversus animadverto flammas candelarum quasi a vento violenter agitari. Eodem temporis puncto horologiolum ab armis lenissimo lapsu abscedere video — leniter, leniter — nulla visibili manu — evanuit. Prosilio in pedes, una manu sclopellum, pugionem altera prehendo, ne idem fatum sortirentur, sustuli; nolebam enim iis, ut horologiolo, spoliari. Sic ergo armatus in constrato circumspicio: nullum horologioli vestigium. Nunc tres sonoræ ac distinctæ pulsationes a capite spondæ exaudiebantur; famulus clamavit: “Tune, here pulsas?”

“Non ego; cave!”

Iam et canis suscitatus coxim sedebat, et auriculæ eius prorsum ac retrorsum celeriter agitabantur. Oculos suos tam sinistro modo in me defixos habebat, ut omnem meam attentionem in se traheret. Pedetentim surrexit, omnibus pilis suis arrectis, omnibusque artubus rigore correptis, et eodem sævo intuitu stabat. At mihi nulla erat copia canem examinandi. Subito famulus meus e cubiculo egreditur; atque si unquam imaginem horroris in vultu humano conspicere mihi contigit, id tum fuit. Si ipse mihi in via occurrisset, non eum agnovissem, ita omnia vultus eius lineamenta immutata erant. Me cito præterivit, mihique in aures susurravit, quod ne de suis quidem labiis venire videbatur: “Fuge! fuge! me insequitur!” Accessit ad ianuam, eam reseravit, nactusque gradus, dilabebatur. Præter voluntatem ad caput graduum eum prosequor, inclamo eum ut maneat; verum ille prehensis cancellis, ternos quaternosque gradus transiliit. Audivi ubi stabam ostium aperiri, iterumque claudi. Itaque solus eram in domo infesta.

Pro momento tantum anceps eram, utrum satius ducam famulum sequi, an perseverare. Pudor perinde atque curiositas vetuerunt quominus tam ignavum facinus perpetrem. Itaque regressus sum in cubiculum meum, ianuam pone me obseravi, atque caute intravi cubiculum famuli. Nihil ibi reperi quod iusta causa fugæ videri posset. Iterum pervestigavi parietem, utrum ulla ibi ianua occulta esset. Nullum vestigium eius reperi, ac ne rugam quidem in atrofusca charta quæ parietem tegebat. Quonam ergo modo RES ea, quidquid id fuerit, quæ eum adeo perterruerat, eò, nisi per cubiculum meum, penetrare poterat?

Reverti igitur in cubiculum meum, eá ianuá, quæ in illam cameram ducebat, obseratá, meque exspectabundum ac paratum ante focum stiti. Nunc observavi canem ut se in angulum ad parietem contulit, sese huic arcte applicuit, omnique nisu in eum penetrare tentabat. Accessi ad animalculum idque alloquor; misella bellua præ terrore manifeste extra se esse videbatur. Cunctos dentes ostentabat, ac saliva ex ore manabat, et procul dubio me momordisset si eam contrectassem. Non me novisse videbatur. Quiscunque cuniculum in vivario a colubro fascinatum viderit in angulo trepidantem, angorem fere sibi repræsentabit, cuius indicia hic canis exhibebat. Quum omnem conatum ad canem placandum vanum esse intelligerem, veritus etiam morsum eius in eo statu tam esse lethalem quam in hydrophobia, reliqui eum, arma mea in mensam iuxta focum collocavi, consedi, iterumque Macaulay inchoavi.

Ne eximiorem audaciæ dotem mihi vindicare videar atque constantiæ, quam lector exaggeratam possit iudicare, ignosci mihi posse arbitror, si pauca quæ philautiam[10] sapere queant, de me allegare ausus ero.

Quemadmodum, ex mea sententia, animi præsentia, sive quod fortitudo appellari solet, semper eiusdem mensuræ est cum cognitione earum rerum quæ ad exercitationem fortitudinis ducunt, sic ratum duco asserere, mihi satis diu cognita esse experimenta quæ circa mirabilia versantur. Testem enim me in variis mundi partibus mihi fuisse contigit eventorum quæ aut fidem non reciperent si narrarem, aut interventui supernaturali adscriberentur. Theoria itaque mea est supernaturale non dari, et quod supernaturale dici solet, esse aliquid in legibus naturæ, quod hactenus perspectum et exploratum nobis non est. Unde, si visio ante oculos meos compareat, fas mihi asserere non est “Ergo supernaturale exsistit, vel esse potest,” sed potius, “Ergo apparitio spectri contra et præter opinionem vulgo acceptam, est secundum leges naturæ, nec proinde supernaturalis est.”

Itaque cuncta mira quorum ego hactenus testis fueram, ac, profecto, omnia quæ arcanorum amatores nostri ævi ut facta memoriæ prodiderunt, alicuius vivi interventum semper postulant. In continenti Europæ usque exsistunt magi, qui se lemures evocare posse profiteantur. Da eos id posse, tamen interventus viventis magi adest; atque ipse est is interventus viventis, a quo causa veluti quædam eventa nostris sensibus naturalibus repræsentantur.

Da, porro, quæ feruntur in America fabulæ de indiciis lemurum per quæ se manifestent, veras esse — veluti sonos musicæ, vel alios, uti scripturam in charta, factam manu invisibili, supellectilem, aut partes, moveri sine visibili interventu humano, aut verum visum, tactumque manuum, quæ corporibus plane careant — tamen medium, seu quidpiam vivi interesse debet, quod indicia hæc manifestare possit. Denique, etiamsi detur nullam intercedere fraudem, in cunctis mirabilibus necesse est ut intersit persona humana, nostri similis, a qua, sive per quam, effectus hi producantur. Idem valet de mesmerismo atque de electrico-biologia in effectibus tam pervulgata; in quibus mens personæ, experimentis subiectæ, interventu cuiusdam vivi afficitur. Si concedimus hominem mesmerismo affectum posse respondere voluntati aut gestui mesmerizatoris, centena milliaria absentis, id nihilo secius interventu fit alicuius vivi. Fieri id potest liquido quodam materiali, sive electricum, sive quid aliud id appellaveris, quod facultate præditum sit spatia obstaculaque penetrandi, ut effectus materialis ab uno ad alterum convehatur. Hinc, quæque ego in hac domo expertus, aut experturus eram, per interventum alicuius æque mortalis atque ego effecta esse credebam; atque hæc mea persuasio oberat quominus pavore afficiar velut ii qui res non in ordinario cursu naturæ visas credunt tamquam supra naturam positas, et qui ad ita credendum eventa ilius memorabilis noctis facile permoveri poterant.

Quoniam mea coniectura erat omnia quæ sensibus meis se obtulerunt, aut se oblatura erant, necessario a quadam persona humana proficisci, cuius in organis corporis vis sita esset ea efficiendi, et causam ei subfuisse quare id faceret, satis magni feci theoriam meam, quæ magis philosophica quam superstitiosa erat. Licebit etiam mihi asserere omni candore me ita semper animo fuisse compositum ad eventa observanda, ut quicunque eorum esse possit, qui intenti cuidam raro experimento chemico, sed pernicioso, eius exitum exspectent. Utique, quo mentem meam a phantasia magis seiunctam servavi, temperamentum meum ad observationem faciendam aptius fiebat; quare oculos meos animumque in paginam Macaulay lucis diei plenam defixos servavi.

Nunc animadverti aliquid inter paginam lumenque intervenisse: pagina obumbrata fuit. Levo itaque oculos conspicioque aliquid quod vix ac ne vix quidem describi possit.

Tenebræ quædam erant, quæ se ex aere informes et incertæ evolvere conabantur. Dicere eas speciem humanam fuisse non ausim, sed potius umbram eius quam aliud dixerim assimulare. Ut hæc figura stabat, omnino diversa ac distincta ab aere et a luce circa eam, statura eius ingens esse, vertexque eius laquear attingere videbatur. Dum eam contuebar, sævus sensus algoris me occupavit. Mons glacialis ante me positus tanto algore me haud affecisset; nec frigus glaciale poterat mihi magis physicum videri. Certo mihi constabat frigus hoc non e metu ortum esse. Ut spectare pergebam, duos oculos deorsum me contuentes videre videbar — sed hoc pro certo asseverare non ausim. Quodam momento me eos clare discernere autumabam, proximo tamen iam evanuisse videbantur; sed duo radii luminis cærulei languidioris sæpius persultabant tenebras ex ea altitudine, ex qua partim credebam, partim dubitabam oculos visui meo occurrisse.

Tentabam eloqui; vox me deficiebat. Nihil nisi mecum cogitare poteram, “Estne hic pavor? non est pavor!” Enitebar surgere, incassum; vis quædam invincibilis me oppressum tenebat. Is sensus me habebat quasi volendi facultati meæ ingens quædam vis obsisteret, meque penitus obrueret; conscius factus sum deficientiæ virium humanarum, quemadmodum tempestate in mari, vel coram immani bellua vires corporis humani quum deficiunt experiri liceat. Voluntati meæ alia voluntas obsistebat vi tanto superior, quanto tempestas, incendium atque cete, vi materiali superiora sunt potentiæ humanæ.

Nunc vero, quum ista conscientia in me invalescere inciperet horror — horror, quem nulla verba explicare valent, me supervenit. Satis tamen superbiæ mihi relicta est, si non audacia, qua mihi dictitabam: “Horror tamen hic est non pavor.” Nisu denique supremo contigit mihi manum arma versus in mensa porrigere; hoc me agentem stringor perculit, atque manus mea imbecillis ad latus meum concidit. Tum ad horrorem accessit quod lux e candelis sensim recedere incipiebat; non quasi eæ extinctæ sint, sed flammae earum pedetentim minui cœperunt quod idem et foco evenit, lux e flammis evanuit, et paucis in momentis cubiculum densissima caligo obruit. Terror, qui me in caligine sic relictum supervenerat cum ea re opaca, cuius potestatis tantopere eram conscius, novam suam vim mihi impertivit. Eo iam profecto ventum erat, ut aut sensus ac rationem me deficere oporteret, aut vero vincula fascini ipse rumperem. Rupi autem ego. Et vocem reperi, licet vox ea vagitus fuerit. Memini huiuscemodi verbis me prorupisse, “Non timeo! animus meus non timet:” simul etiam vires ad surgendum suppetebant. Ibi, in ea cœca caligine ad unam fenestrarum rui: siparia revello, tabularium violenter pando; prima mihi cogitatio fuit LUMEN. Atque quum primum lunam celsam, claram ac serenam conspexi, tantum gaudii percepi quantum me pro superiori terrore pæne compensaret. Illic erat luna, illic quoque erant lucernarum lumina in via sopita ac deserta. Converti me et in cubiculum respexi; splendor lunæ caliginem huius languide, et ex parte, penetravit, sed tamen erat lumen. Obscura et opaca ea res, quidquid id fuerit, evanuit; nisi quod usque percipere poteram exilem umbram, quæ eius nigroris umbra in adversum parietem iacta fuisse videbatur.

Oculis meis nunc mensam prosequebar. Hæc autem erat e ligno mahagonico, nullo linteo aut tegete. Subito manum animadverto e subterno eius levari, quæ ad carpum usque discerni poterat. Manus autem ea perspicue tam vere caro sanguisque erat quam mea, sed manus senis cuiusdam, macra rugosa et parva quoque, muliebris. Caute leniterque manus ea appropinquabat duas illas epistolas quæ in mensa iacebant, et mox tam litteræ quam manus evanuerunt. Tum ii tres pulsus ad caput spondæ per numeros sequebantur, quos antequam drama hoc insolentissimum agi cœperat, audivi.

Postquam hic crepitus cessaverat totum cubiculum sensim vibrari animadverti. In adversa parte cubiculi, quasi e constrato, scintillæ, sive globuli et bullæ luminis omnium colorum — virides, flammeæ, glaucæ — ebullire, sursum deorsum, huc et illuc, prorsum, retrorsum, more ignis fatui moveri, gyrari, modo celeriter, modo lente, quæque scintillæ et bullæ suo modo arbitratuque agitari et cursare cœperunt. Dein sella (ut antea in exedra, infra) sine ullius visibili interventu, a pariete ad partem mensæ adversam moveri. Extemplo, tamquam ex ipsa sella, species humana, mulieris forma accrescere. Ut species vivi, forma ea distincta erat, ut species mortis, omnino cadaverosa. Vultus erat iuventæ cum insolita venustate lugubri; humeri collumque erant nuda; cæterum corpus stolá sinuosá nubilo albá erat amictum. Modo spectrum suos longos, flavos crines mulcendo lævigare cœpit, ut iidem per humeros et tergum defluebant; oculi eius non ad me, sed ad ianuam erant versi; auscultare, præstolari, exspectare videbatur. Umbra nigroris in postico obscurior fieri cœpit, ego autem iterum videre autumabam oculos e vertice umbræ in illud spectrum enitere.

Ceu e ianua, quamquam non aperta, altera figura videbatur enasci æque distincta, æque cadaverosa, species viri, viri iuvenis. Induta hæc erat indumentis sæculi superioris, vel potius in similitudinem eiusmodi indumenti; nam utraque species, figura fœminæ, figuraque maris, quamquam definitæ substantiæ erant vacuæ et impalpabiles — simulacra, phantasmata. Tamen aliquid incongrui suberat, nihilominus formidolosi ea indumenta gerentibus. Eodem temporis puncto quo species mascula fœminam attigerat, umbra atra e pariete proruit, omnesque tres pro momento temporis caligine erant obvolutæ. Revertente lumine pallido illa phantasmata duo ab umbra illa opprimebantur, atque in pectore fœminæ macula cruoris videbatur; phantasma autem masculum gladio suo innitebatur, atque e limbis reticulatis cruor uberius stillabat; denique caligo ea hausit cunctaque evanuerunt. Porro bullulæ lucis iterum prosilierunt, et quaquaversum diffundebantur, atque densiores fieri ac magis magisque confundi in suis motibus parebant.

Mox ianua armarii ad rectum foci aperiebatur, et species vetulæ inde egrediebatur. Manu sua epistolas tenebat — ipsas eas, in quas manum porrigi claudique videram, pone vero eam strepitum gressuum audivi. Ipsa conversa auscultare videbatur, tum litteras aperire ac legere; supra humeros autem eius vultum vidi lividum, vultum nempe quasi cuiusdam iam pridem aquis mersi — tumidum, exsanguem, capillis aqua manantibus algisque intermixtis; ad pedes autem anús figura iacebat quasi cadaveris, iuxta cadaver autem puellus genibus insistebat, puellus miserabilis et squalidus, genis macilentis, metuque in oculis. Ut vultum anús adspectabam rugæ sulcique evanuerunt, et in iuvenem mutata est aspectu duro, lapideo, tamen erat iuvenis. Umbra vero iterum prosiliit, et hæc quoque phantasmata, ut paulo ante priora, caligine obruit.

Nihil amplius nunc supererat nisi umbra; itaque super eam oculos meos enixe defixi, usque dum oculi ex umbra iterum emicuerunt — maligni, anguinei. Interim bullæ luminis iterum exsurgere et recidere cœperunt, et in suo incerto, vago, turbulentoque motu in ambages confusæ cum languido lumine lunæ se miscuerunt. Tandem ex istis ipsis bullis luminis, ceu e putaminibus ovorum, res miræ ac monstrosæ proruerunt, quibus aer mox erat referctus. Larvæ hæ tam erant exsangues, tam fœdæ, ut eas describere nullo pacto possim, nisi lectoris in mentem examen revocem rerum vivarum, quas microscopium sub oculis evocat in gutta aquæ — omnes hæ flexiles, pellucidæ, agiles, aliæ alias insectantes ac devorantes — formæ figuræque nudis oculis a nemine unquam visæ. Ut formæ ipsæ nullá erant symmetriá, sic et motus nullo certo ordine. In ipsa earum concursatione nullum erat colludium. Pedetentim me circumfluere cœperunt magis magisque turmatim et catervatim, persultantes caput, obrepentes brachio dextro, quod me invito erat porrectum velut in tutelam atque mandatum adversum entia nequam. Quandoque me contrectari sensi non quidem ab his; manus invisibiles me palpaverunt. Semel etiam percepi captum algidæ mollisque manús ac digitorum in gula mea. Usque mihi plane conscius eram, timori si cessero, futurum ut perniciem corpoream incursurus sim; proinde omnes intendi nervos ad obsistendum voluntati pervicaci. Itaque oculos meos ab umbra, præsertim ab oculis illis anguineis averti — qui oculi iam in pleno conspectu erant. Nam in illis — nec in ullis aliis rebus circa me — exploratum habebam volendi vim inesse, vim agentissimam, productivam et creatricem mali, quæ meam conterere posset.

Aura cubiculi opaca modo rutilare cœpit, velut reverberato lumine incendii vicini. Larvæ nunc rubebant tamquam res quæ vitam in flammis agere soleant. Dein cubiculum iterum vibrabat, atque tres numerati pulsus iterum resonabant; iterum omnia caligine atræ umbræ absorbebantur, quasi omnia hæc ex ea atra umbra profecta essent, omniaque in eandem umbram reverterentur.

Mœsta caligine pedetentim soluta, umbra prorsus evanuit. Eá sensim dissipitá lumen in flammas candelarum in mensa, pariter cum igne in camino exoriri cœpit, atque cubiculum pedetentim placide in statum salubrem et in conspectum provenit.

Duæ ianuæ usque erant clausæ, ea quæ in cameram servi ducebat erat obserata. In angulo parietis, quo trepidus et convolutus se recondiderat, iacebat canis. Affatus eum sum — nullum edidit motum; adívi eum — erat extinctus; oculi extuberabant, lingua ex ore pendebat, spumaque circa os eius coaluerat. Complexus eum ad focum admovi; canem meum prædilectum amisisse admodum graviter tuli, quod meá culpá id factum existimavi, neque ipsum ob suum interitum reprehendi, existimabam enim, eum terrore interivisse. At quantum stupui quum animadverti cervicem eius prorsus fractam esse — revera vertebras prorsus eversas. Num hoc in tenebris contigit? Nonne oportet id humana manu, meæ simili, perpetratum esse? Nonne necesse est hisce humanam personam intervenisse? Ut id suspicarer certe satis causæ aderat. Rem plane explicare nequeo. Plus facere quam eventa æque referre non valeo; cætera lector pro se iudicet.

Altera mira circumstantia — horologiolum meum, quod tam arcano modo mihi subductum erat, mensæ restitutum est; at vero id eodem momento quo subducebatur constitit, nec postea, quamvis scitissimus tentavisset horopégus omnem suam artem, incederet: hoc est, incedit quidem et nunc paucas horas erratico quodam modo, tandem tamen penitus constitit; valet amplius nihil.

Per reliquam noctem nihil ulterius evenit; nec profecto diu mihi exspectandum erat usque ad diluculum. Domum tamen infestam sero tantum mane reliqui. Antequam tamen id fecissem cœcum illud cubiculum revisi, in quo ego et famulus meus inclusi eramus. Admodum suspicabar, nec scio quare, inde profectum esse omne horum eventum molimentum, si ita fas sit appellare ea quæ in cubiculo meo expertus eram; atque licet nun plena diei luce eo ingrediebar, tamen, ut in constrato eius substiti, quominus mihi obreperet horror, quem ibi præterita nocte senseram, quique tantopere adauctus est per ea quæ in meo proprio cubiculo evenerant, avertere nequivi. Revera inter eos parietes diutius quam dimidium minutum morari haud poteram. Gradus descendens crepitum vestigiorum iterum audivi, quum vero aperiebam ostium, audire mihi videbar admodum submissum risum. Domum quum perveneram existimavi meum famulum fugitivum ibi me offensurum. At ipse illic minime comparuit, nec de eo per triduum quidquam audivi, donec litteras ab eo Liverpool datas huius tenoris accepi: —

“Here mi Honorande, — Humillime flagito ut mihi ignoscas, quamvis mihi sperare vix liceat ut tu id me mereri arbitreris, nisi — quod Dii avertant! — tu videris quod ego viderim. Opus annorum erit donec persuadear valetudinem me penitus recuperavisse; quod autem ad meam attinet ad servitium aptitudinem, præter quæstionem positum est. Quamobrem statui mecum Melbourne, ad sororem eiusque maritum proficisci. Navis cras solvet. Longa fortasse navigatio me mihi restaurabit. Nihil in præsenti nisi terreor atque contremisco, mihique fingo a tergo aliquid imminere. Humillime te obtestor, Here mi honorande, ut manipulum vestium atque quidquid mercedis mihi obveniat, ad titulum matris, in Walworth, expedire iubeas: Ioannes insignaculum eius novit.”

Litteris porro aliæ excusationes quodammodo inconstantes erant subnexæ, item minutiores explicationes circa res quæ eius curæ erant commissæ.

Ex effugio isthoc suspicari licet eum in Australiam migrare voluisse, et eventibus eius noctis fraudulento quodammodo implicitum fuisse. Ad refellendam hanc suspitionem nihil dico, potius ceu solutionem, quæ aliis verosimilis videri possit eam propono ad explicandos eventus haud verosimiles. Mea ipsius theoria nihil mutata est. Vesperi in eandem domum rhedá meritoriá ad meas res ibi relictas, cum cadavere miselli caniculi mei asportandas redivi. Hoc in negotio nullas tuli molestias, nec quidquam memoratu dignum incidit, nisi quod ascendendo descendendoque gradus crepantium me antecedentium gressuum sonitum iterum audivi. Postquam domum reliqueram, ædes heri I — adii, quem domi offendi. Claves ei reddidi, dixique ei curiositatem meam satis expletam fuisse, ac breviter narrare paravi quæ ibi gesta essent, quum ille admodum civiliter me docuit se minimum curare mysteria audire, quæ hactenus nemo par solvendo esset.

Tamen statui illi de duabus duntaxat litteris quas legeram referre, perinde ac de insolito modo quo ædem mihi subductæ erant; tum quæsivi ab eo utrum eæ ad illam mulierem scriptæ fuissent quæ in ea domo mortua esset, item, utrum ilii quidquam notum esset quod anteactæ eius vitæ lumen affunderet, quo suspitio illa atra, quæ ex iis litteris est oriunda, confirmaretur. Herus I — obstupescere videbatur, ac post brevem moram respondit:

“Ex anteacta mulieris vita parum mihi constat præter id quod tibi iam aperui, familiam eius meæ cognitam fuisse. Tu tamen mihi quædam in mentem revocas, quæ eam fortasse minus commendare possint. Inquiram tamen in rem et quidquid reperiatur, te docebo. Attamen, etiamsi superstitioni vulgari adstipulemur, quemcunque puto posse qui scelus sive in vita perpetraverit, sive criminis alicuius victima fuerit, tamquam lemurem irrequietum loca, ubi hæc crimina patrata fuissent, revisere; tamen asserere debeo eam domum a curiosis visionibus infestam fuisse priusquam anus illa mortua esset. Tu rides; quid tibi videtur?”

“Mea quidem hæc est sententia: mihi persuasum est, si ad ima istorum mysteriorum ruspari possemus, reperiremus vivum humanum interventum in causa esse.”

“Quid? tune autumas cuncta hæc imposturam sapere? Quonam proposito?”

“Non imposturam sensu ordinario intelligo. Si forte in somnum profundum inciderem, e quo me evocare non posses, sed in eo somno omnibus quæsitis tuis ea certitudine respondere scirem qua vigil nunquam pollerem — edicendo quantum pecuniæ in sacculo celes, næ ipsa tua cogitata panderem — non necessario impostura esset magis quam res supra naturam. Tum enim, me inscio, mesmerismo parerem, mihi e longinquo, a viva persona humana illato, quæ persona potestatem ex antecedenti quodam contactu nactam, super me exerceret.”

“Si dederimus mesmerismum sic extensum verum esse, nihil repugnabo. Atque hinc tu inferres auctorem mesmerismi edere posse effectus a te aliisque perceptos, et in res inanimes agentes, uti — auram visionibus vocibusque complere?”

“Aut vero mentes nostras ita afficiat ut fidem his rebus præstemus, quamquam nobiscum in contactu nunquam fuerit is qui in nos egerit? Non sic. Quod vulgo mesmerismus vocatur, id faciendo impos est; at esse potest quædam potentia mesmerismo similis aut superior — potentia quæ antiquitus magia appellabatur. Eiusmodi potentiam ad omne genus res inanimes protendi posse non assevero; sed si ita esset, naturæ non adversaretur; sed esse posset rara quædam in natura, quæ organismo corporali, cum certis quibusdam facultatibus concessa potentia, quæ cultu atque exercitatione ad extremos limites prolatari posset. Hanc potentiam valere vim suam super mortuos exserere — hoc est, super cogitationes aliquas memoriasque quas mortui usque possint tenere — atque adigere, non animas eorum, quæ longe extra humanam potestatem sitæ sunt, sed potius spectra quædam eorum, quæ in terris rebus terrestribus maxime inquinata fuerunt, ita adigere, ut spectra ea sese nostris sensibus ostendant — hoc dogma est antiquissimum, licet obsoletum, de quo nullam periclitabor opinionem. Potentiam tamen eiusmodi supra naturam esse haud dixerim. Sine ut quid intelligi velim, explicem, experimentum quoddam quod Paracelsus velut haud arduum allegat, et quod auctor ‘Curiosa Litterarum’ ut credibile citat. Flos interit; eum comburis. Quæque eius floris elementa fuerint dum vigebat, interiverunt, dissipata sunt, nescis quo; nunquam ea reperies, nec colliges. Ope tamen chemiæ e cineribus eius floris ut quondam virebat spectrum eius effingere poteris. Idem homini evenire poterit. Anima æque ac floris essentia, vel elementa, evasit. Tamen spectrum eius effingere poteris. Visio autem ista, quamquam in superstitione vulgi ea creditur esse anima vitá functi, cum vera anima confundi non debet; ista nihil est nisi eidolon, simulacrum formæ mortuæ. Proinde, in probatissimis de larvis ac visionibus fabulis, præsertim anima — id est, libera ac soluta intelligentia — abest. Siquando comparent, id aut pro re exigua, aut nulla fit; raro loquuntur etiamsi compareant; nullos conceptus qui supra ordinarios sint vivorum, proferunt. Hi Americani manium spectatores et in prosa et in poesi multa iam ediderunt volumina de nuntiis a manibus communicatis, quæ ut ii asserunt, ab illustrissimis mortuis data sunt, veluti Shakespeare, Bacon, Diis solis notum, quibus. Ea nuntia, si vel optima ex iis seligas, ne vel hilum quidem altioris iudicabis ordinis quam essent nuntia vivorum mediocris facultatis atque cultús; quin oppido inferioris quam quæ Bacon, Shakespeare atque Plato vivi dixerint vel scripserint. Nec, quod et magis notari meretur, unquam vel unicam complectuntur ideam, quæ non antea hicce terrarum nota fuerit. Mira licet hæc phœnomena (si modo vera) sint, multa in iis deprehendo de quibus philosophia dubitare possit, nihil quod philosophia negare debeat, hoc est, nihil quod supra naturam sit. Hæc phœnomena meræ ideæ sunt quas una mens mortalis cum altera (quonam modo, hactenus nihil certi constat) communicat. At vero, quum hæc fiunt, utrum mensæ sua sponte moveantur, aut vero diabolicæ maniæ in circulo magico compareant, aut manus incorporeæ exsurgant, resque materiales e medio subducant, aut, denique, umbra atra, talis qualis sese mihi obversabat, sanguinem nostrum gelet — tamen mihi persuasum est hæc omnia vicaria nonnisi esse ad meam mentem ab alia quadam mente, veluti per fila electrica transfusa ac permissa esse. Organis nonnullorum corporis inest quædam chemia naturalis, et hi valent mira quædam chemica edere; aliis aliquid liquidi, voces licet vim electricam, hi mira electrica edent. Hæc tamen a scientia vera differunt, quod omnia sunt puerilia, frivola, expertia propositi ac finis. Hæc nuntia et effata ad nullam grandiorem utilitatem viam parant, prohinc mundus ea negligit, verique sapientes ea non coluerunt. At persuasum mihi est cunctorum quæ videram vel audiveram, auctorem remotiorem hominem, æque atque ego sum, humanum ac mortalem exstitisse; etiam credo, quod ad effectus accurate attinet, inconscium: et hoc ideo quia nulli unquam duo, ut ipse tu mones, eandem fabulam retulerunt; perinde memineris velim, nullos unquam per quietem prorsus eadem somnia expertos esse. Quodsi hæc vulgaris et communis esset impostura, tota machinatio ad vulgares effectus parum variabiles esset instructa; si vero originis esset supra naturam positæ, superis annuentibus, certo ac definito proposito non careret. Nunc hæc eventa ad neutram spectant classem. Ex sententia itaque mea hæc a longinqua quadam mente originem ducunt; opinor etiam eam mentem in istis eventis voluntatem distinctam non exseruisse; et quæ evenerant, haud aliud quam devia, confusa, fluxa ac mutabilia semiformata cogitata eius reverberare; credo hæc eventa esse somnia eiusmodi mentis in operationem acta, ac semisubstantiá subornata ac vestita. At mentem hanc vi ingenti pollere, posse materiam in motum agere, esseque eam malignam, et posse eversionem operari, minime negaverim. Vim, quæ canem meum enecuit, materialem esse oportet; poterat eadem, quantum ego sciam, si terrore ita subactus ac domitus fuissem ut fuit canis meus, me quoque interimere — nisi intellectus meus, aut animus, satis virium habuisset, quibus vim casu æquipollere potuissem.”

“Quid ais? canemne tuum peremit? auditu horribile! Curiosum profecto est, nullum animal in ea domo perseverare posse, ne felem quidem. Mures ibi reperiuntur nulli.”

“Bruta animalia, quid suæ vitæ lethale sit, instinctu dignoscunt. Sensus humanus parum minus subtilis est, quoniam potestate ac facultate efficacius resistendi præditus est. At hæc hactenus; tenesne theorema meum?”

“Teneo, quamvis non penitus; tamen quamlibet theoriam (pace tua dixerim) curiosam potiorem habeo quam nænias de manibus ac lemuribus, quibus per nutrices nostras imbui solemus. Tamen domui meæ infortunatæ malum perinde est. Quidnam gentium de domo statuam?”

“Indulge ut te doceam quid ego statuerem. Ex intima mea cognitione ac sensu persuasum habeo cubiculum parvum, vacuum, quod ad rectangulum illi est quod ego occupabam, esse receptaculum ac fontem omnium eventorum qui domum infestant; atque enixe tibi suadeo ut muros refringi, constratum revelli, næ totum cubiculum demoliri cures. Etenim utique animadverti id ab ipsa domo seiunctum esse, et in area postica exstructum, posse itaque sine detrimento cæteræ domús omnino everti ac dirui.”

“Et tu revera existimas, si id facerem —”

“Fila telegraphica rumpes. Me non errare sic persuasum habeo ut, si operi demoliendi præesse me siveris, dimidium sumptuum ferre velim.”

“Quin ego sumptibus ferendis prorsus par sum; indulge cæterum ut paullo post de ea re tibi scribam.”

Post denos circiter dies litteras ab hero I — accepi, in quibus me docuit se inde ex quo conveneramus domum visum ivisse; litteras duas de quibus ego retuleram, in forulo unde ego eas sustuleram, repositas reperisse; se eas eadem quam ego diffidentia legisse; de muliere, ad quam coniectabat eas scriptas fuisse, se caute disquisivisse. Ipsam, ut videbatur, sex et triginta annis antea (uno anno ante datas litteras) cognatis invitis, cuidam Americano, moribus admodum suspecto, qui profecto universim piratarum numero habebatur, nupsisse. Eam ipsam loco satis honesto, ex parentibus mercatoriis natam, ante connubium nutritiæ functam esse munere. Fratrem viduum opulentum creditum eam habuisse, huic autem prolem fuisse circiter sex annorum natam. Uno mense post nuptias fratrem hunc in Thamesi, prope ad Pontem Londinensem, mortuum fuisse inventum, circa gulam cuius notas violentiæ fuisse repertas, non tamen sufficere creditas quare inquisitio aliter pronuntiasset quam ‘inventum mortuum’ aqua mersum.”

Americanum uxoremque curam prolis suscepisse, fratrem mortuum per testamentum sororem unici filii tutricem statuisse, si autem filius decessisset, sororem hæredem futuram. Filiolum, circiter sex menses post mortuum esse; ut fama percrebruit, ex neglectu et crudelitate. Vicinorum nonnullos puerulum noctibus eiulare se audivisse. Chirurgum, qui post mortem in causam inquisivisset asseruisse puerulum veluti fame confectum exinanitum et emaciatum fuisse, nec lividas plagas et vibices in cadavere abfuisse. Quadam nocte hiberna puellum effugere tentare allegatum esse; furtim eum in areolem posticam evasisse, murum ascendere tentasse, sed ex defectu virium recidisse, postridie autem mane moribundum repertum esse. Tamen, etiamsi indicia crudelitatis haud deessent, necis defuisse; amitam vero eiusque maritum crudelitatem pervicaciá, nimiaque pueri perversitate extenuare conatos esse, et eum mentis minus compotem allegare. Quidquid tamen fuerit, amitam, morte orphani hæredem bonorum fratris esse factam. Antequam annum coniugii primum explevissent, Americanum subito Angliam reliquisse, nec eo unquam amplius revertisse. Nactum eum esse navim, quæ binis annis post in oceano Atlantico deperisset. Viduam affluentem fuisse relictam, quam tamen varia infortunia supervenissent, argentariam cum sua pecunia ad incitas redactam, locatam pecuniam amissam, negotiolum eam inivisse, non solvendo factam, dein in famulatum abivisse, inde sensim profundius mersam, e curatrice domús mediastinam factam, uno loco nunquam diu perseverasse, quamvis nihil adversi contra mores eius allegari potuisset. Omnes eam sobriam, fidam, indole et habitu admodum quietam habuisse, tamen nihil prospere gerere valere. Itaque postremo in refugium egentium eam relatam, herum I — eam inde evocasse, domuique præstituisse, quam antea, primo anno sui connubii, rebus suis tum integris, conduxisset.

Ad hæc herus I — in litteris addidit se solum in eo cubiculo quod illi demoliendum suaseram, unam horam exegisse, suamque formidinem dum ibi morabatur tantam fuisse, quamvis nec audisset nec vidisset quidquam, ut desiderio cubiculi parietes subruendi, constratumque evellendi, ut ego suaseram, maximo captus esset. Ad opus perficiendum iam etiam operas conduxisse, seque, quocunque ego vellem die, opus incipere paratum esse.

Dies itaque est statutus. Ad domum infestam igitur me contuli; intravimus inane illud ac formidolosum cubiculum. Tabulas ad pedes parietum sustulimus, tum axedones constrati singillatim avulsimus. Sub canteriis, mole scrutorum referctis, ianua reperta erat cadiva, magnitudine homini accommodata, erat tamen clavis ac fibulis destinata. His avulsis, cubiculum subternum penetravimus, quod exstitisse nemini unquam notum erat, nec id quisquam suspicatus est. Hoc in cubiculo erat fenestra atque ductus in caminum, qui tamen, ut satis constabat, lateribus per multos annos obstructi erant. Lumine candelarum inspeximus locum, in quo aliqua muscosa supellex — ternæ sellæ, scamnum quernum, una mensa — cuncta ad normam et consuetudinem octuagenûm annorum ante, superstitabat. Erat et armarium illic cum forulis parieti applicitum, in quo synthesin indumentorum virilium, cuiusmodi sæculo, vel octuaginta annis ante, viri alicuius numeri gerere poterant, sed nunc iam carie ac putore semesa. Item inventi erant chalybeii noduli et fibulæ, magni quondam pretii, cuiusmodi in vestitu aulico usque geruntur; deinde nitidus ensis ornamentalis. In colobio, quod olim aureis patagiis clarebat, modo tamen nigrore mucoreque erat tætrum, quinos aureos Anglicos, paucos nummos argenteos, atque tessellam invenimus eburneam, haud dubie pro sociali quadam diversatione, iam dudum præterita. At inventio nostra princeps erat arca quædam fortis muro instructa, cuius seram maximo nonnisi artificio poteramus enucleare.

Hac in arca tria erant pegmata, duoque foruli parvi. Supra pegmata in ordine stabant lagenulæ crystallinæ hermetice obturatæ, plus haud dicam, quam quod venenosæ non erant, et quod partes mixturæ quarumdam phosphorus erat atque ammonia. Accesserunt etiam quidam admodum curiosi tubuli vitrei, item taleola ferrea cuspidata cum frusto grandiori crystalli, frustum alterum succini, denique magnes lapis magnæ potentiæ.

In forulorum uno imagunculam in quadratura auream invenimus, cuius colores usque vividi erant. Imaguncula simulacrum erat viri, qui tum superiores annos mediæ ætatis agere videbatur, eratque fortasse annorum septem vel octo supra quadraginta.

Vultus eius præter morem peculiaris erat, nec memoriá facile delendus. Si tibi grandem colubrum in speciem humanam conversum, servatis lineamentis colubri veteris in vultu tibi fingere posses, accuratiorem tibi concipere imaginem eius vultús, quam descriptio quælibet impertiri posset. Frons eius erat lata ac pressa, lineamenta elegantia, terribilibus oculis viridibus, smaragdi instar, tamen non sine truci tranquillitate, veluti ex conscientia ingentis potentiæ. Quocirca unum mihi perquam mirum videbatur, nempe primo ictu oculi agnovi stupendam similitudinem huius cum effigie in orbe terrarum pæne rarissima; effigie nempe viri ex optimatibus, secundi tantum a regia dignitate, qui sua ætate famá multum percrebruerat. Historia de eo nihil, aut parum, prodidit; verum si epistolas æqualium volvites, reperies haud pauca de eius temeraria audacia, de morum perversitate, de animo vago et inconstanti, et, denique, de studiis eius rerum occultarum. Dum usque in fastigio ætatis mediæ mortuus sepultusque est, chronicis testantibus, peregri. Decessit autem in tempore ad effugiendas legum manus; nam criminum accusatus est, quæ supplicio capitali luenda erant. Post mortem eius effigies, quarum nullus erat numerus, quod liberalis erat artium patronus, coemptæ, et flammis abolitæ sunt, ut creditur ab hæredibus, quibus, si nomen huius ex illustri suo stemmate oblitterare potuissent, nihil futurum erat gratius. Ipse opibus affluebat, quarum magnam partem astrologus quidam aut vates creditur diripuisse; utut sit, post mortem eius opes hæ, quonam modo, ignoratur, e medio evanuerunt. Una sola eius effigies putabatur universam stragem evitavisse, quam ego aliquot ante menses in domo cuiusdam emptoris rerum curiosarum videram. Aspectus effigiei mihi, ut plerumque omnibus qui eam intuiti sunt, fere indelebilia animo vestigia impressit, vultus enim erat talis, qui oblivione nunquam deleri possit. Atque en faciem in minutulo, quam manu tenebam. Verum quidem est in minutula effigie ipse paucis annis ætate provectior videbatur quam in ea quam alias videram, aut ille ipse tempore mortis fuit; at quid pauci anni? Etenim ab ea ætate qua hic terribilis magnas floruerat, atque tempus quum hæc imago picta esse videbatur, temporis intervallum plus quam duo sæcula intercesserunt. Dum ego sic spectabundus mirabar tacitus, herus I — sic fatur:

“At fierine potest? Hunc ego hominem novi.”

“Quomodo? ubi? stupens quæro ego.”

“Ex India. Iste ipse in intima fiducia erat principis —, eumque fere in seditionem seduxit, quæ seditio certe finem eius attulisset principatús. Homo autem ille Francus fuit, nomine De V—; versutus, audax, legirupa. Nos eum civitate pelli et in exsilium agi curavimus; hunc eum ipsum esse necesse est; nulli enim duo vultus iidem; atque minutulum hoc pæne centum annorum esse videtur.”

Vix mei conscius verti imagunculum obversum eius inspecturus, ubi incisam reperi stellam sexangulam, cuius in medio scala, huius autem gradus tertius numeros efficiebat mille septingentorum sexaginta quinque (1765). Penitiore instituto examine, choragiolum reperi, quod quum digito pressissem, operculum obversi recellit. In interiori huius operculi incisum erat, “Marianæ, tibi. Fida esto in vita et in morte erga tuum — —.” Nomen hic sequitur, quod memorare non libet, sed mihi haud ignotum. Puer a senibus memoratum audivi tamquam nomen cuiusdam splendidi nebulonis, qui Londini per annum et ultra ingentem sui famam civerit, ac postmodum, post geminam in propria domo cædem, pellicis nempe suique rivalis, peregre profugerit. De his rebus hero I — nihil memoravi, sed imagunculam invitus ei concessi.

Primum forulum arcæ sine labore aperuimus, opus tamen arduum erat alterum aperire; obseratus quidem forulus non erat, nihilo tamen secius resistebat, nec quidquam usque eo profecimus donec cuspidem cæli rimæ impulerimus. In forulo itaque vi evulso reperimus in concinno ordine apparatum quemdam perquam singularem. Super libellum, sive tabellam, stabat patella crystallina; ista plena erat liquidi cuiusdam clari; supra liquidum illud flutabat genus acús magneticæ, quæ celeriter in gyrum versabatur; sed loco indicum plagarum cœli nautis usitatorum, potius siderum, ut astrologis est solemne, signa erant in margine descripta. E foriculo isto quidam odor manabat admodum singularis, licet non inamœnus. Parietes huius foruli, ut postea reperimus, ligno avellano erant obducti. Quæquæ odoris istius causa fuerit, singulari quodam modo nervos afficiebat. Singuli nostrum, etiam operæ, eundem effectum experti sunt, quicunque in cubiculo intererant. Sensus autem erat titillatio quædam obrepens ab extremis unguibus usque ad radices crinium. Avidus quum essem tabellam inspiciendi, sustuli patellam. Dum hoc faciebam, acus celerrime circumversari cœpit, ego autem stringore sum perculsus, qui omnes meos artus percurrit, ita ut patellam in terram abiecissem. Liquidum utique diffusum, patella autem fracta est, pyxis vero cum acu magnetica ad parietem devoluta est, atque eodem puncto temporis muri nutare cœperunt, acsi manus gigantum eos quassaret.

Duæ operæ ita exterriti sunt ut per scalas, quarum ope huc per ianuam cadivam descenderamus, sursum currerent, sed quum nihil amplius evenire sentirent, ad redeundum facile permoveri poterant.

Interea tabellam, sive codicillum, qui communi corio rubro et fibulá argenteá pactus erat, evolvi. Nihil nisi unam philyram crassioris chartæ continebat, in qua, inter duas stellas sexangulares, antiqua Latinitate monastica hi versiculi erant inscripti: “In omnes, quos intra hos muros attigerit, sentientes aut inanimes, vivos aut mortuos, ut ista movetur acus, mea voluntas operabitur! Maledicta sit ista domus, incolæ autem eius irrequieti.”

Plus reperimus nihil. Herus I — codicillum cum eius anathemate unà flammis abolevit. Eam autem partem ædificii, in qua secretum hoc cubiculum cum camera supra idem, funditus evertendum curavit. Hoc perfecto ausus est eam domum ipse per mensem incolere, nec ulla domus tota in urbe placidior et accommodatior eá reperiri poterat. Paullo post, æquis legibus, eandem inquilino locavit, nec hic unquam conquestus est.

At historia mea finem necdum attigit. Paucos dies postea quam herus I— in hanc domum migraverat, eum visum ivi. Fenestris ante nos patentibus colloquentes stabamus. Tensa[11] ante ostium stabat rebus quibusdam onerata, quas ex instructione prioris sui domicilii huc transvehi curabat. Usque conabar theoriam meam inculcare, qua asserebam omnia eventa, quæ vulgo supramundana existimantur, e mente humana emanare, fascini exemplum allegans, sive maledicti potius, quod hic repereramus ac delevimus, quo meam theoriam suffulcirem. Herus I— in responsum evolvere conabatur “mesmerismum,” sive quidquid eiusmodi vis ac potentia appelletur, utrum posset, absente auctore, ita operari, atque effectus ita stupendos producere veros et genuinos, et, si hoc detur, possetne hos effectus, etiam auctore mortuo, facere ut perdurent? si vero fascinatio effecta sit, tum, profecto, si cubiculum muro septuaginta et ultra clausum fuerit annos, ex quo tempore certe verosimile est auctorem vitá functum esse, tamen effectus usque perseverent? arguebat herus I —, quum ego subito brachium eius attrecto, eumque oculos deorsum in viam flectere iubeo.

Vir quidam probe vestitus ex adverso vico viá horsum[12] traiectá, aurigam tensæ alloquebatur. Vultus eius nostræ fenestræ rectá obversus erat. Facies eadem ipsa erat quam in minutula effigie a nobis inventa spectabamus; facies nempe simulacri optimatis trium sæculorum ante vitá functi.

“Dii immortales!” clamat herus I —, vultus hic illius De V — est, vixque die adultior eo quem in aula principis vidi iuvenis.”

Eadem capti cogitatione gradus descendimus. Ego prior in viam perveni, homo tamen iam discesserat. Attamen oculis eum mox consecutus, nec valde procul, paullo post ad latus eius adstiti.

Constitui mecum eum alloqui; verum conspecto eius vultu, id fieri haud posse censui. Oculi illi — oculi colubri — fascino me defixum tenebant. Nihilominus homini non deerat quædam dignitas conscientia superioritatis habitusque statús sublimioris, quemlibet moribus urbanis et civilibus assuetum deterruissent quominus tantam sibi licentiam sese obtrudendi sumere auderet. Præterea, quid poteram ei dicere? Quidnam ab eo quærere poteram? Sic itaque pudore repulsus ob meos conatus, eundo lentescebam, tamen peregrinum hunc sequi perrexi pendens animi quid potissimum facto opus esset. Interea ipse circuivit cornu vici, prope ubi rheda satis plana cum pedisequo ut cacula induto præ ianua rhedæ eum præstolabatur. Paullo post ipse ingressus rhedam, visui mox subductus est. Ego ad domum redii. Herus I — usque in ostio stabat. Interim ipse quæsivit ab auriga quid peregrinus ille percontatus esset.

“Nihil nisi sciscitabatur cuius nunc hæc domus esset.”

Eadem vespera casu contigit ut cum quodam amico quendam locum in urbe visum irem, qui Circulus Cosmopolitanus appellabatur, qui omnibus omnium gentium, opinionum, omnisque statús patebat. More suo quisque caffam, convolvulosque pro suo gustu et consuetudine sibi mandare solet. Ibi nunquam non convenies affabiles, aut etiam claros viros.

Vix bina minuta in conclavi eram, quum ad mensam cum viro quodam mihi noto, quem littera G — lubebit designare, animadverto virum in illa effigie depictum. Caput nunc nullo pileo tegebatur, unde et similitudo etiam magis erat stupenda, quum etiam animadverti vultum minus severitatis prodere, quin nec lenis risus aberat, licet tranquillior, ac fere nimis gelidus. Dignitas quoque habitús quam iam foris agnoveram, hic enixior erat, similisque dignitati principis orientalis extorris.

G — paullo post a peregrino recessit, qui tum periodicum doctificum lectitare cœpit, quo omnis mersus esse videbatur.

Interim ego G — sevocavi. “Quisnam et quidnam ille vir est?” quæro ab eo.

“Illene? O, is homo est admodum notabilis et singularis! Anno superiori inter antra Petræ, qui locus in Scripturis Edom appellatur, eum conveni. Omnium quos novi rerum Orientis eruditorum ipse doctissimus est. Societatem iunximus, cum latronibus discrimina subivimus, quocirca constantia animi eius nos ab interitu servavit; dein me invitavit ut vel unum diem domi suæ, quam Damasci emerat, agerem, quæ domus prope obruta est amygdalorum floribus ac rosis; res pulcherrima! Illic iam plures annos vixit more veri orientalis, et grandi quidem apparatu. Ego tamen quodammodo suspicor eum extorrem esse opibus perquam affluentem, moribusque insolitis, cæterum et mesmerismo deditum. Ipse eum vidi potestatem in res inanimes exserere. Si epistolam e sacculo tuo expromptam in adversam cubiculi partem proieceris, videbis hanc eius iussu ad pedes eius moveri, cernesque epistolam agitari prorsum in tabulato donec iussa faciat. Sic, Medius Fidius, ut hoc verum est. Vidi etiam eum ipsam afficere tempestatem ope tubuli vitrei scipionis nubes cogere ac dissipare. Verum de his rebus cum peregrinis loqui ei non lubet. Modo tantum in Angliam pervenit, dicitque se hic multos annos non fuisse; indulge ut eum tibi sistam.”

“Perlibenter! Estne igitur ipse Anglus? Quid ei nomen est?”

“O, quodammodo plebeium — Richards.”

“Quanam e prosapia, — cuiusmodi gentis?”

“Quínam possum scire? Ecquid cæterum hoc refert? Sine dubio quidam novus homo, sed dives, improbe dives!”

Proinde G — me ad peregrinum adduxit, eique me rite stitit. Mores heri Richards non erant iidem qui temerariorum peregrinantium esse solent. Peregrinatores plerumque vivaces, loquaces se præbent atque avidos imperandique cupidissimos. Herus Richards tranquillus, sermone submisso erat atque moribus politis, prorsusque moribus superioris ævi. Etiam animadverti Anglicitatem non prorsus eandem esse qua nos utimur, sermonemque eius peregrini quid sonare. At herus Richards nos monebat se multos annos sua lingua nativa usum non esse. Sermo nunc de multimodis mutationibus quas Londinum forma sua exteriori subiverat ex eo tempore quo ipse metropolin nostram viserat. Tum G — mutationes memorabat in moribus — litterariis, socialibus, politicis — de viris qui novissimis vicenis annis e publica vita excesserint, ac de novis et illustribus qui nunc in publicum emerserint. Ipse haud dubie nullos legit auctores nostri ævi vivos, nostros autem qui in republica versantur viros ne fando quidem audivit, nec cunctas has res admodum curare videbatur. Semel, et semel tantum, etiam risit, hoc autem tunc evenit quum G — quærebat ab eo utrum non in Legislaturam eligi in votis haberet. Risus autem hic fuit intimus, per sarcasmum, ac sinister; derisio potius quam risus. Post pauca momenta G — ad conveniendum quemdam notum, qui modo intrabat, discessit; tum ego submissius hæc memoravi, —

“Vidi effigiem tuam minutulam, Here Richards, in domo, quam tu olim incolueras, si non tu ædificaveris — si non ex integro, saltem ex parte — Via Oxoniana. Eam hoc mane tu præterivisti.”

Oculos meos usque eo ad suos non sublevavi donec sententiam finiveram; sed ipse suis meum intuitum tantá constantiá defixum tenebat, ut oculos avertere nullo pacto possem; talis erat fascinatio oculorum anguinorum. Tamen præter voluntatem, et, acsi verba cogitationem meam interpretantia vi mihi extorta essent, susurro subiunxi: “Mysteriis vitæ naturæque indagandis operam dedi; occultos magistros horum mysteriorum cognovi. Iure itaque mihi sic loqui fas est.” Et tunc certum verbum, tesseram, enuntiavi.

“Esto; ius tuum non nego. Quid velles interrogare?”

“Quem ad finem extremum potest voluntas humana sese exserere?”

“Quam late possit voluntas se exserere? Cogita modo, ac priusquam spiritum ducas, eris in Seribus!”

“Ita quidem, at voluntas mea in Seribus inefficax est!”

“Fac exprimas, et tum efficax esse poterit. Licebit tibi cogitatum quoddam litteris mandare, quod serius aut tardius possit totum rerum statum in Seribus commutare. Quid enim lex est nisi cogitatio? Cogitatio igitur infinita est. Ergo cogitatio potentia pollet, non quidem ad eam proportionem quantam valeat — nam cogitatio mala efficere potest ut mala lex potentiá tantum valeat quantum bona cogitatio bonam legem efficere possit.”

“Prorsus ita; quod tu doces, meum theorema confirmat. Cogitatio unius mentis ad mentem alterius æqua celeritate permitti potest per invisibilem fluxum elementorum, quam per adminicula visibilia. Atque, quandoquidem cogitata interire nequeunt, suaque in rerum natura vestigia relinquunt, etiamsi auctor vitá excesserit, sic cogitata vivorum ad cogitata mortuorum suscitanda, in vitamque revocanda potestate pollere æquum est concedi, ea nimirum cogitata quæ habuerint quum vixissent. Nonne sic res se habent?”

“Si cogitata, meo iudicio, iis quos memoras limitibus circumscripta sint, respondere nolo. At perge; tu enim quæstionem habes quamdam specialem quam proponere velis.”

“Impensa malignitas in voluntate acerrima, adiumentisque cunctis quorum scientia capax est effectibus edendis quales antiquæ nequam magiæ adscribi solent. Hoc itaque modo posset habitacula humana voluntas infestare spectris tamquam visibilibus simulacris cogitationum ac factorum flagitiosorum, quæ quondam intra illos muros perpetrata fuerint. Cogitationes sic altera alteram casu fortuito, sine certo ordine ac tumultuatim percurrentes, tamquam in phantasiis somniorum, in cadaverosas visiones sonitusque accrescunt; et horrorem in contuenti gignunt; utique non quod hæc spectra sonitusque e mundo quodam exteriori proveniant, sed quod sunt cadaverosæ ac monstrosæ repetitiones eorum quæ iam in hoc mundo ipso exstiterunt, nunc vero a nequam mortali quodam in flagitiosum lusum incitatæ sunt. Hæc phantasmata etiam agendi potestatem humanam obtinent, interventu voluntatis eius sive mentis humanæ. Nam hæc etiam feriunt, tamquam vi electrica; possunt et occidere, nisi vis voluntatis eius quem impetunt ita assurgere valeat ut auctorem impetentis voluntatis vi superet; posset etiam valentissimum animal interimere si id metu nervis relaxaretur; at ne debilissimo homini nocere queunt si is, etiamsi illi capilli steterint, mente perseveret firma et inconcussa. Sic itaque quum in veteribus historiis relata legimus magos a dæmonibus, quos ipsi elicuerant, dilaniatos esse; vel etiam multo magis in legendis Orientalium quum allegatum invenimus unum magum artificiis suis alterum peremisse, in tantum videntur veritate niti, in quantum ens materiale, ex propria propensione nequam poterat quædam fluida cæteroquin quieta et innoxia, vel et alia elementa, terrificis formis atque vi investire, perinde ac fulmen, quod in nubibus innoxium latitabat, legibus naturæ subito visibile fit, formam sibi induit propriam, oculis obviam, mortem atque interitum spargit ubicunque illi ferire contingat.”

“Levi quodam aspectu grandis arcani non cares,” respondit herus Richards placide. “Siquis mortalium ex tuo obtutu, eam quam tu memoras potentiam adipisci posset, maleficum ens esset et malignum.”

“Si illud ens potestatem, quo memoravi modo exerceret, esset maxime maleficum ac malignum; credo tamen quod a priscis traditum est, bonis nocere non posse. Voluntas eius tantum iis nocere valeret quibus affinitate quadam iunctus esset, aut vero quos suæ voluntati penitus subiecisset. Lubebit modo exemplum fictum quoddam allegare, quod omnino intra leges naturæ esse possit, tam absonum tamen videbitur quam fabula monachi delirantis.”

“Meministi fortasse quid Albertus Magnus postquam fuse monuerat quemadmodum manes citari, mandatisque obtemperare iuberi possent, disertis verbis docuisset eum obeundi modum paucis tantum adhiberi posse; atque magum ad hoc natum esse oportere; hoc est, natum certis humoribus et attributis physicis, prorsus ut nascuntur poetæ. Rari sunt homines intellectús supremi gradús, quorum in organis hæc facultas lateat, quod intellectus plerumque aut torvus est, aut e perversitate vel morbo laborat. Vicissim oportet ut hi præditi sint facultate cogitationes suas in aliquod unum punctum dirigendi et cumulandi, — et hæc efficax facultas est quam voluntatem appellamus. Hinc, tametsi intellectus istorum possit esse haud sanus et sincerus, est tamen agens et efficax ad vota assequenda. Ponam nunc eiusmodi personam præditam esse eiusmodi organis et quæ comitentur, facultatibus. Eum in supremum societatis fastigium collocabo. Faciam eum propensum esse atque abiectum ad libidinem, et ideo tenacissimum desiderii vivendi. Is amoris proprii est plenissimus; voluntas sua circum se solum versatur. Rerum status, ad quos animus et corporis conditiones eum ducunt, accuratiori cognitione arcanorum naturæ eum imbuunt, quibus propria proposita facilius assequi possit. Ubi mores sui lascivi id expetunt, arcanorum legumque naturæ diligentissimus est observator; rationes minutissimas ponit non ex amore veri, sed ubi amor sui facultates suas exacuit, unde fit ut cultor scientiarum esse possit. Faciamus eiusmodi hominem, postquam experientia edoctus sciret quantopere suis artibus aliis prævaleret, tentare quid viribus suæ voluntatis in proprium corpus posset, scrutando simul ea omnia in philosophia naturali quæ hanc potentiam adaugere possint. Is enim vitam amat, mortem abhorret, et ut ulterius vivat voluntatem suam adstringit. Iuventuti sese restaurare, mortem omnino refrænare ac sistere utique nequit — immortalem se in carnali ac sanguineo corpore reddere nequit, impedire tamen quominus artus obdurescant, unde senectus, in tam diuturnum potest tempus ut fidem excedat si memorem. Annus huic haud plus senectæ addit quam hora alteri. Voluntas sua scientiá exercitata in methodum, ut paucis absolvam, consumendis proprii corporis viribus moderatur. Ipse pergit vivere. Ne tamen portentum atque miraculum civibus suis videatur, semel iterumque moritur, simulate dumtaxat; atque quibusdam tantum. Prospicit quadam arte ut opum, quantum suis indigentiis sufficiat, transferatur, ipse ex una orbis parte evanescit, datque operam ut exsequiæ suæ rite celebrentur. In alteram orbis partem se recipit ubi non agnitus vitam ducit, nec priscas sedes suas revisit donec omnes quibus vultus suus cognitus erat dies deleverit. Is se miserrimum arbitratur si aliorum teneatur desiderio; at non tenetur nisi ipsius sui. Longævitatem suam nemo acceperit bonus, nec ulli, bono aut malo, vult aut potest secretum eius rei impertire. Homo istiusmodi exsistere posset; talem qualem descripsi habeo ante me nomine Ducis — in regia Regis —, ætatem inter luxuriam et tumultum, alchemicos sagasque agentem; dein iterum, sæculo superiori, fraus et malefactor, sub nomine minus nobili, incolendo domum quam hodie intuitus es, profugus a legibus quas violaveras, in loca nulli nota; viator Londinum iterum reviseras, iisdem terrenis cupiditatibus quibus cor tibi imbutum fuit, quum generatio hasce vias plateasque frequentabat, quæ hanc vitam iam pridem obiit; exlex et extorris omnium scholarum, quæ mysteria sublimiora ac diviniora prosequi consueverunt, is tu ipse es. Te, exsecrabile simulacrum vitæ in morte; mortisque in vita, ex urbibus, aris focisque sanorum ac valentium hominum retrorsum te mando! retrorsum in rudera regnorum dilapsorum! retro in deserta civilitati humanæ necdum reddita!”

Susurrus mihi respondere videbatur numeris musicæ tam mire canorus ut omnia mea præcordia penetraret, meque invitum opprimere ac subigere cœpit. Hunc in modum fatus est:—

“Iam per sæculum tui similem quæsivi. Igitur te reperi, nec ab invicem divellemur donec quod cupiam sciam. Hac hora visione teneris quæ præterita intuetur, et quæ velamina futurorum penetrat, quæ te nunquam antea incessit, nec ad te unquam revertetur. Nec visio hæc est flebilis ac delirantis puellæ, nec ægri somnambuli, sed viri fortis, mentis acerrimæ. Evola sursum spectaque prorsum!”

Dum ipse loquebatur, mihi ceu alis aquilæ ex me exsurgere ipso videbar. Totum aeris onus dissipari, laquear conclavis, tectum tholi aerei evanescere sensi. Iam non in corpore latebam — sed ubi, ignorabam, supra tamen tempus, supra terram.

Susurrum sonorum iterum audire cœpi: “Recte memoras; vi voluntatis summis potitus sum secretis. Recte mones, voluntate ac scientia cursum annorum retardare didici; at mors non ætate sola venit. Possumne casus, qui mortem inferunt, coercere?”

“Minime! Quisque casus fortuitus Deorum providentia est. Coram Deorum providentia omnis voluntas humana concidit.”

“Moriarne denique post longinquam ab hinc ætatem temporum lenta sed ineluctabili maturitate, an causa quadam, quam casum appellas fortuitum?”

“Causá, quam casum vocas fortuitum.”

“Nonne finis usque longe abest?” quærit susurrus leni tremore.

“Secundum tempus, ut mea id metitur vita, usque longe abest.”

“Futurumne est ut ante id tempus in hominum mundo verser ut antea quam hæc arcana didici; ut acri desiderio eorum discriminum ferar ac vicissitatibus; ut cum ambitione collucter, et ad potestatem assequendam quæ regum est, potestate sapientum utar?”

“Futurum est ut hac in terra usque potestate fruaris, quæ hac in terra causa sit ingentis tumultús atque stuporis. Mira enim volvitas proposita, ipse quoque mirus impetrasti ut sæcula perviveres. Cuncta quæ recondidisti arcana tunc usui erunt; cuncta quæ te modo his in generationibus te peregrinum reddunt simul efficient ut eorum dominator evadas. Quemadmodum arbores iuxta cum paleis una in gurgitem rapiuntur, perinde ut ista in gyrum versantur, ac denique in ima absorbentur, et e voragine iterum in sublime iactantur, perinde sæcla hominum soliaque in tuum impellentur voraginem. Demolitor horrende! at ex demolitore te invito factus structor es.”

“Illane etiam ætas procul est?”

“Est procul; quum appropinquaverit, tuum quoque interitum adesse scito!”

“Quonam modo, et qui is finis est? Circumspice ortum, occasum, meridiem atque septemtriones.”

“In aquilone, quo pedem nunquam posuisti, regionem versus unde proprio impulsu te abstinuisti, spectrum te apprehendet. Id mors est. Navim cerno! Infestatur! pellitur! velis ferri pergit. Classes stupefactæ eam insectantur. Regionem illa glacialem intrat. Præternavigat cœlum meteoribus rutilum. Cautibus glacialibus duæ illucescunt lunæ. Cerno navim inter candidos anfractus; rupes eæ e glacie sunt. Cerno constratum cadaveribus sparsum.”

“Tace,” inquit susurrus. “Dies tamen is, ut me certiorem fecisti, procul est, valde procul! Nunc redibo ad amygdalos rosasque Damasci! Dormi!”

Conclave ante oculos meos fluctuare videbatur. Impos mei factus sum. Quum ad me redivi reperi G — manum meam tenentem ac subridentem. Sic is me allocutus est: “Tu, qui te mesmerismo impervium gloriari solebas, auctore amico meo Richards eidem denique succubuisti.”

“Ubinam est herus Richards?”

“Discessit quum tu in extasin raptus es his verbis: ‘Amicus tuus intra horam non evigilabit.’ ”

Facultate denique ratiocinandi mihi restituta quæsivi ubi Richards habitaret.

“In Diversorio Trafalgar.”

“Præbe mihi brachium, sis,” rogo amicum G —. “Eamus eum visum; habeo aliquid ei dicere.”

Eo nobis advenientibus nuntiatum est herum Richards viginti ante minutis reversum credita solvisse, iussisseque caculam Græcum res suas convasare, parataque omnia ad navim, quæ ex Southampton Melitam postridie solutura erat, devehi. Præterea herum Richards de suis nonnisi peregrinationibus locutum fuisse, debere se in vicinitate Londini varios visum ire, nec certo constare utrum postridie par esset Southampton, ad assequendam vaporariam in tempore adesse; quod si id minus posset, futurum esse ut per proximam iter carperet.

Pincerna nomen meum quæsivit. Eo reddito, notulam mihi tradidit ab hero Richards, casu quo venirem, mihi relictam.

In ea scriptum reperi in hunc modum:

“Volebam, ut quid tibi in animo esset, edissereres. Tu morem gessisti. Itaque potestatem in te adeptus sum. Per tres menses ab hodierno die, quid inter nos gestum sit, cum nullo mortalium communicare poteris. Hanc notulam ne amico quidem ad latus tuum monstrare valebis. Dubitas me hoc mandatum tibi iniungere posse? tenta obediantiam negare. Fine mensis tertii fascinum hoc solvetur. Cæteroquin tibi parcam. Post annum, diemque unum, sepulcrum, quod te receperit, visum ibo.”

Sic ergo fabula hæc admodum insuete finem capit, quam ut credat, requiro neminem. Describo eam accurate post tres menses a notula accepta. Fabulam ante hanc scribere omnino nequivi, nec amico meo G —, maxime etiam sollicitanti, poteram hanc notulam ostendere.

Finis.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings