← Table of contents
Mons Spes, et novellæ aliæ

Ostium Cl. V. de Malétroit

Arcadius Avellanus translation

Dionysius de Beaulieu annum ætatis suæ vigesimum et alterum necdum expleverat, adultis tamen se annumeravit, et, insuper, etiam equestellorum[1] loco se habuit. Iis etenim temporibus austeris ac bellicosis catulastri[2] maturius in virilitatem formabantur; et siquis eorum unquam comminus pugnaverit, incursionum aliquoties particeps fuerit, ac suum denique virum quisque in honesta pugna interfecerit, item si artis belligerandi mediocriter gnarus fuerit, atque genus humanum noverit, ei in incedendo quandam iactantiam nemo est quin concedendam iudicet. Hic suum equum debitá curá loricavit, iusta deliberatione cœnavit, tum, circa crepusculum, iucundissimo animi statu aliquem visum prodiit. Id tamen ex parte iuvenci nostri haud fuit cœptum sapientissimum. Satius profecto ipsi fuerit domi, iuxta focum mansisse, probeque cubitum ivisse. Enimvero oppidum copiis sub ducibus promiscuis, Burgundiorum Anglorumque scatebat; ac tametsi Dionysius illic sub salvo conductu morabatur, suus tamen salvus conductus casu conflictús fortuiti parum sibi profuturus erat.

Mensis agebatur Septembris, anni millesimi quadringentesimi undetrigesimi; cœli temperies asperior fiebat, ventus impetuosior, sibilans, imbribus gravidus oppidum percursabat; folia autem delapsa in viis perstrepentia volitabant. Passim aliquot fenestræ iam collustratæ erant; clamor armatorum, intus, supra cœnas laute agentium, foris minutatim audiebatur, vento subinde haustus et abreptus. Nox celeriter cecidit; vexillum Angliæ, de vertice turris fluctuans plus et plus sub umbra labentium nimborum obscurabatur — merum punctum atrum instar hirundinis, in plumbeo cœli chao. Nocte altius mergente ventus oboritur, in fornicibus mugire, in valle autem sub oppido, inter comas arborum boare cœpit.

Dionysius celeriter incedebat, et mox ostium amici pulsabat; at, licet sibi promiserit parum ibi se moraturum, matureque reversurum, exceptus tamen tam humaniter est, totque causas ibi reperit, quare moraretur, ut iam media nox pridem præterivisset, quum in limine valediceret. Interea ventus iterum cecidit; nox tam erat atra quam sepulcrum; nulla stellula, ne vel radiolus quidem lunæ nubium moles penetrabat. Dionysius ambages angiportuum Castelli Landon vix ac ne vix quidem novit; quin et interdiu viarum meatus haud facile enodare quibat; in hac autem caligine nox eum omnino deperdidit. Unum tantum sibi plane constabat — semitam sursum collem se sequi oportere; quod domus sui amici in inferiori declivitate Castelli Landon sita erat, diversorium autem superius stabat, a capite, ad radices celsæ turris templi. His ductus indiciis prorsum conabatur cœcutiens et cæspitabundus, aurá liberius haustá quoties in loca aperta perveniret, ubi cœlum visui amplius pateret, subinde aere spissiori secundum muros palpando iter carpebat. Status idgenus cuiuslibet viatoris anceps, mysteriique plenus existimandus est, cui in loco prope ignoto, in cœcis tenebris versari contingat. Silentium infinitarum rerum possibilium mater, terribile est. Sic ferrea fenestrarum clathra algida manui palpanti æque terrifica sunt atque attrectatio bufonis; viæ scruposa asperitas cor viatoris in faucem sursum agit; quisque locus spissiori caligine obumbratus insidias, aut voraginem in via minitatur; ubi autem aer luculentior est, domus vicinæ figuras insolitas sinistrasque induunt, acsi eum a via sua abducere minentur. Dionysio etenim, in diversorium suum sine notitia publica pervenire enitenti, et verum periculum, et molestia in itinere sublatebat; tamen fortiter et audacter progrediebatur, quoque tamen angulo ad circumspiciendum moratus.

Iam per aliquod tempus Dionysius in angiportu itabat tam angusto, ut muros alterutra manu attingere posset, quum, denique, angiportus dilatari, acriterque in declive ducere cœpit. Manifestum iam nunc erat viam hanc non suum diversorium versus tendere; exspectatio tamen plusculi luminis eum prorsum tentabat ad explorandum. Angiportus in fastigio desinebat, muro pinnato clauso, unde inter celsas domos, tamquam ex sepimento conspectus in vallem informem et opacam aliquot centena pedum infra propansam patebat. Dionysius deorsum spectabat, videbatque summos aliquot arborum vertices oscillantes, unumque lucidiorem locum, ubi fluvius planitiem percurrebat. Tempestas iam clarescere incipiebat, cœlumque serenascere, ut iam margines nubium cumulorum, lineamentaque collium discernerentur. Lumine diluculi incerto ædes ad lævum suum conspicatur, quæ in aliquo numero esse videbantur; muri enim earum pinnis turriculisque eminebant; e summa ædificii mole posticum sacelli pluribus erismatibus[3] munitum acriter prominebat; ostium autem ædificii sub profundo fornice occulebatur, cuius exteriora figuris in lapide incisis, superne autem duæ imbrices draconteæ impendebant. Fenestræ sacelli, vitris pictis, quadraturisque[4] multiplicibus obumbratæ, lumen prodebant tamquam plurium cereorum,[5] quo fiebat ut et erismata, et apicatum[6] tectum eo acriori caligine adversum cœlum eniterent. Satis erat manifestum ædes has domicilium esse familiæ cuiusdem potentioris regionis vicinæ; quum vero eædem in mentem Dionysii proprii domicilii Burgis revocaret, substitit, ac paulisper sursum spectabat, secumque artem architecti pensitabat, duasque has familias recensebat.

E septo fastigio nullus exitus videbatur patére præter angiportum, qui eo ducebat, nec fieri quidquam poterat, nisi ut eadem via qua venerat, rediret, sed ubi modo esset, quadam ratione sibi fingere videbatur, proin usque sibi confidebat viam præcipuam hoc modo se assecuturum, suoque diversorio potiturum. Sic ipse secum coniectabat, quin casuum fortuitorum qui incidere possent, rationem habuisset, quorum unus hanc noctem omnium maxime in suæ omnis vitæ curriculo memorabilem reddidisset; namque vix centum passus retrorsum cessit antequam lumen conspexit adversum se appropinquans, vocesque in his angustiis vicissim reverberantes audivit. Caterva erat hominum armatorum vias noctu tædis obeuntium. Dionysius statim coniectabat hos vinum paullo liberius ingurgitasse, nec proinde salvis conductibus admodum detineri, aut vero leges honesti belli maximi facturos. Æque ambiguum erat utrum se non canis instar decuterent, ibique ubi lapsus esset relicturi essent. Status itaque rei satis concitatus, etsi non sine angore, fuit. Eorum tædæ, ut ipse putabat, se ab eorum visu tuerentur; item futurum sperabat ut eorum vociferatio sonitum gressuum suorum absorberet. Si modo ipse satis agilis silensque esset, existimabat se eorum notitiæ omnino subducere posse.

Malá quadam fortuná, quum ad recedendum se verteret, pedem maiori silici offendit; edito clamore, muro illabitur, ensis autem suus magno strepitu pavimento alliditur. Protinus voces duorum aut trium audiebantur quærentium, quis illic esset — aliquæ Francice, aliæ Anglice; Dionysius tamen nihil respondit, eoque celerius deorsum currere perrexit. Fastigium nactus, ad respectandum constitit. Illi usque sciscitabundi in se inclamitabant, ac nunc demum accelerato gressu se insectari cœperunt, non sine magno strepitu armorum, tædarumque huc et illuc in angusta fauce iactatione.

Oculis denique circumlatis, Dionysius in fornicem ostii suffugit. Illic enim notitiam effugere poterat, aut vero — si hoc minus — loco se reperiebat capitali, unde licebat aut negotiari, aut certe se defendere. Sic statuto, ensem evaginavit, tentavitque tergum suum ostio applicare. Præter omnem exspectationem ostium moli corporis sui cessit; ac, licet ipse extemplo se vertisset, ostium in cardinibus bene unctis silens ulterius verti perrexit, et cum opaco hiatu propansum stabat. Quum homini in angustiis res prospere cedunt, exspectandum non est eum magnopere pensi habiturum quí et quare res evenerint, commoditas propriæ personæ sibi satis causæ videri solet, quare etiam maxime insoliti eventus rerum in hoc sublunari mundo nostro contingant; unde Dionysius sine momentanea dubitatione locum hiantem ingreditur, et ad suffugium suum celandum ostium pone se ex parte clausit. Nihil sibi a mente adeo fuit alienum quam ostium penitus claudere; aliquo tamen prorsus inexplicabili modo — choragio[7] fortasse aliquo aut pondere — ingens querna moles digitos suos elusit, postibus obvolvitur, ingentique clangore, tamquam si claustrum automaticum cecidisset, sua sponte clauditur.

Vigiles eodem tempore in fastigium cœcum se effuderunt, clamoribus ac maledictis eum appellantes. Ipse eos in opacis angulis scrutantes audivit; quin extremitas manubrii lanceæ etiam in exteriori superficie ostii, pone quod ipse stabat, perstrepere audiebatur; at hi eximii homines nimis lauto erant spiritu quam ut se diu demorari sinerent, moxque per callem tortuosum, qui attentionem Dionysii fefellerat, e medio se sustulerunt, ac pedetentim e visu audituque per muros oppidi evanuerunt.

Nunc Dionysius iam liber respiravit. Pauca minuta gratiæ eis concessit, nequid accideret, post quæ palpando quæritabat si quo modo ostium recludere, et effugere posset. Superficies ostii interior tamen omnino erat plana, nusquam ullus capulus, ansa, ruga, aut obex. Unguibus rimas tentabat, at moles ingens movenda non erat. Quassare tentabat, at quercus velut rupis erat firma. Dionysius de Beaulieu frontem rugare cœpit, lenique sibilo se solari. Quidnam rei cum hoc ostio? mirabatur. Curnam erat aperta? Quínam factum est ut pone se tam facile ac tanto cum effectu clauderetur? Hic aliquid obscuri et clandestini circa hæc omnia sublatere necesse erat, quæ iuveni non admodum arridebant. Technas hæc redolebant; et tamen in tam quieta seclusaque via, in ædibus tam prosperis, imo et nobilibus aspectu, quisnam dolum suspicetur? Et tamen — sive technæ sive non, sive datá operá, sive casu — hic ipse erat pulchre captus; ac ne pretio vitæ quidem illinc eluctari se posse sensit. Etiam caligo eum obruere ac deprimere cœpit. Itaque ad auscultandum se convertit; foris altum erat silentium, sed ab interiori, et prope quidem, sonum submissi suspirii, susurrum singultus clandestini stridoris — acsi multi sibi vicini silentio se continerent, ipsumque adeo spiritum furtim ducerent. Hæc res sibi ipsa præcordia penetravit, unde cum impetu ad se rediit, veluti cui vita in discrimen venisset. Nunc demum radiolum luminis e regione oculorum animadvertit e penetralibus manantem — radiolum lucis filo similem, in extremo se expandentem, qualis inter rimas superioris ianuæ inter alas aulæi emanare posset. Conspectus cuiuscunque demum rei Dionysio levamini fuit; tamquam solum sub pedibus cuiquam in palude versanti, solidum Dionysio erat; avido animo se ei applicuit, aliquem conatus sibi conceptum de rebus se circumdantibus coniectare. Manifestum erat inter solum in quo ipse stabat, fontemque radii luminis, aliquot gradus interesse; ac, profecto, etiam aliud filum luminis, tenuitatis acús, phosphorique instar languidi se deprehendisse sibi fingebat, quod, profecto, ab æreis cancellis graduum reverberari facile credi poterat. Ex quo intellexit se non esse solum cor sibi violento pulsu, pæne ad suffocandum, palpare perrexit, animumque ad summum ardorem quidquid demum audendi suscitavit. Persuasum nunc sibi erat se in vitæ discrimine versari. Quid itaque debebat naturæ magis consentaneum videri, quam ut gradus protinus ascenderet, aulæum revelleret, fataque sua extemplo coram cognosceret? Si nihil aliud, saltem cum rebus ageret attrectabilibus; atque saltem in tenebris non esset. Brachiis proinde porrectis lente progrediebatur, usquedum pedes in infimo gradu offendit; inde celeri gressu ascendit, ad se componendum constitit, ac, denique, relevatis aulæis, in aulam ingressus est.

Locus in quem pervenit ampla ac spatiosa aula erat ex lapidibus lævigatis. Tria erant ostia, unum a singulis trium laterum; cuncta in eundum modum aulæis ornata. A quarto latere duæ amplæ fenestræ patebant, inter quas ingens caminus cum insignibus stirpis Malétroit decorus, locum occupabat medium. Dionysius statum rerum protinus agnovit, nec parum lætabatur quod in tam egregias manus incidisset. Aula præclari modo erat illustrata; supellex tamen paullo parcior esse videbatur, quippe quæ e gravi mensa, vix binis ternisve sellis constabat, sed in foco nullus ignis conspiciebatur, solum autem lapideum scirpis, per aliquot dies iam tritis, constratum erat.

Rectá ex adverso ingredienti Dionysio, iuxta caminum, in celso artisellio vir sedebat senex, pelliceo focali amictus. Sedebat autem crure uno alteri superiecto, manibus iunctis, calice vini aromatibus condíti in pluteolo ad parietem. Vultus eius aspectu perquam masculinus erat, non adeo hominis proprius, quam idgenus quem in tauro, hirco, vel in verre solemus videre; aliquid ambigui et assentatorii; aliquid avari, atrocis atque perniciosi. Labium superius præter morem erat crassum, quasi ex ictu, aut ex dentium dolore tumidum; dein risus ille, supercilia cacuminata, oculique pusilli acresque aspectum præbebant curiosum ac fere comice male ominantem. Decori cani e capite undique pendebant, tamquam sancti alicuius, omnesque in singulo cirro in focale defluebant. Barba mystacesque suæ decori erant indices venerabilis suavitatis. Senectus, haud dubie propter singularem curam, nulla vestigia in manu eius reliquit; manus etenim stirpis Malétroit semper fuit clara. Difficile esset quidquam tam carnosi, simul et figurá tam delicati sibi fingere; digiti leniter in tenuitatem desinentes procacitatem digitorum muliebrium a Leonardo pictorum æquabant; radix pollicis clausi minutam lacunam in ruga exsurgenti efficit; ungues in figuram perfectam erant formati, albedine prorsus insolita. Quod quisquam huiusmodi manibus, virginis martyris instar — pietate quadam religiosa eas iunctas servet — quod quisquam tam intento conspectu atque mirificis vultús lineamentis patienter sedeat, hominesque oculis fixis contempletur tamquam Deus, aut statua Dei, huius aspectum decies magis formidolosum reddidit. Quies eius ironica ac subdola videbatur, nec aspectui eius conformis.

Talis erat Alain, Clarissimus Vir[8] de Malétroit.

Dionysius atque ille per pauca momenta se invicem contuebantur.

“Velis, rogo, intrare,” fatur denique Domnus[9] de Malétroit. “Tota vesperá te exspectavi.”

Interea non surrexit, sed verba subridens protulit, caputque leni nutu proclinavit. Dionysius, partim e subrisu, partim e sonoro murmure singulari, quo verba sua vir senex protulerat, acrem animi aversionem persentiscebat medullá tenus. Tædio rei percitus, et ex imo confusus, advena vix verba ad respondendum reperire poterat.

“Equidem vereor,” respondet denique, “ne casus hic dupliciter fortuitus sit. Non enim is ego sum quem tu esse arbitraris. Aliquem tu exspectasse mihi videris; at, quoad me, nihil a mente mea poterat esse magis alienum — nihil voluntati meæ magis adversum — quam ista intrusio.”

“Eia mi bone,” indulgenter respondet senex, “ecce te hic; et hoc solum refert. Cape sedem, amabo. Esque prorsus bono animo. Negotiola nostra confestim dirimemus.”

Dionysius perspexit statum rerum usque esse cum aliquo conceptuum errore confusum, prohinc explicare perrexit.

“Ostium tuum ...” prosequitur.

“De ostio meo?” excipit ille supercilio cacuminato erecto.” Lusus ingenii merus.” Et humeris tantum gestiebat. “Phantasia hospitalitatis! Secundum tua propria verba, tu minime eras cupidus me noscendi. Nos seneciones tale quid haud raro exspectamus; quum vero id ad famam nominis nostri attingendam respicit, conari solemus aliquid ad id superandum comminisci. Non invitatus quidem advenis, haud tamen ideo minus opportune.”

“At, mi vir, pergesne in errore perseverare?” instat Dionysius. “Inter me et te nullus quæstioni esse potest locus. In hac regionis parte peregrinus ego sum. Nomen mihi est Dionysio Domnicello[10] de Beaulieu. Si me domi tuæ vides, id inde fit, quod —”

“Mi amicule,” incidit in eius sermonem senex, “indulgebis mihi si in his rebus proprium sequar iudicium. Verosimile est iudicia nostra hoc momento inter se differre,” modo inani subiungit, “dies tamen uter nostrum in vera sententia fuerit, ostendet.”

Dionysius se cum demente agere credere cœpit. Cum gestu humerorum consedit, reique eventum exspectare statuit; tum silentium institit, dum interea se discernere putabat quasi pone aulæum, e regione sibi, clam preces recitarentur. Interdum unius tantum vox audiri videbatur, alias binæ, atque vocis, tametsi submissæ, vehementia sive magnam properantiam, sive vero agoniam animi indicare parebat. Tunc sibi in mentem venit aulæum istud ingressum celare sacelli, cuius formam exteriorem foris animadverterat.

Interim vir senex Dionysium a capite ad calcem oculis scrutabatur censoriis, leniter subridens, ac nonnunquam sonitum haud absimilem aviculæ, aut musculi edens, unde inferri licebat eum contentissimum, spirituque elatum esse. Hic rerum status pedetentim tolerari non posse videri cœpit; quamobrem Dionysius, finem rei facturus, suavi modo memorabat ventum foris iam recessisse.

Vir senex hoc audito impetu submissi risús captus est tam diuturni ac violenti ut toto vultu rubore perfunderetur. Dionysius extemplo surrexit, pileumque gestiens capiti imposuit.

“Mi Domne,” eloquitur hic, “si sanus es, iam plus satis me vilipendisti. Sin autem insanis, licet mihi credere facultates meas intellectús iucundius impendere posse quam cum demente agere. Mea mens recti est conscia; tu me inde a primo momento lusisti; audire meam excusationem recusasti; et nunc nulla sub Diis potestas me hic ulterius continebit; atque nisi mihi nullus honestior modus viam foras reperiendi detur, ense ostium tuum diffringam.”

Domnus de Malétroit dextram levavit, eamque adversum Dionysium, indice, minoribusque digitis pansis, agitavit.

“Nepotule mi dilecte,” inquit, “conside.”

“Nepotule!” regerit Dionysius, “quin tu ore pleno mentiris;” talitrum ipsi minitatus.

“Conside, inquam, nebulo!” clamat denique vir senex, subita asperaque voce, consimili canis latrantis. “Existimasne,” tum prosequitur, quum tendiculas ope ostii commentus eram, me rem ibi terminasse? Si mavis ut manibus pedibusque vinciaris ita ut ossa tibi doleant, tenta modo surgere ac discedere. Sin vero malis hircus manere liber, teque suavem erga virum senem præstare — tum bene, sede ibi ubi es in pace, ac Dii te amabunt.”

“Num tu indicare vis me captivum esse?” quærit Dionysius acrius.

“Facta memoro,” respondet ille. “Satius duco ut reliqua ipse tibi inferas.”

Dionysius itaque iterum consedit. Extrinsecus se satis compositum gerebat, in animo tamen furore æstuabat, subinde vero sollicitudine refrigerabatur. Nec amplius sibi cum demente negotium esse existimavit. At si vir senex mente captus non erat, quid per Deorum fidem sibi exspectandum erat? Quidnam absonum aut tragicum discrimen se supervenit? Quemnam vultum eum oporteat fingere?

Dum hæc taliaque secum meditabatur animo fluctuans, aulæum in sacellum ingressum celans tollitur, procerior sacerdos ornatu suo indutus inde egressus, longoque aspectu Dionysium acriter contuitus, Domno Malétroit aliquid in aures susurravit.

“Estne ipsa animo tranquillior?” quærit hic.

“Mente placidiori modo est, mi Domne,” respondet sacerdos.

“Dii eam adiuvent, ipsi non facile satisfit!” ludificatur vir senex. “Propago optimæ spei — haud male natus — et hoc etiam propriæ electionis? Ehem, quid mannus hic amplius sibi vellet?”

“Status hic nulli domnicellæ est quotidianus,” refert alter, “ac pro sua verecundia res etiam est nimis aspera.”

“Decebat eam hæc priusquam choreas agere cœperat perpendere. Non propriæ electionis meæ id fuisse, Diis notum: quando tamen eam inesse contingit, sic Domna[11] Nostra eam adiuvet, totam hanc rem illa exsequetur ipsa.” Tum Dionysium allocutus, “Domnicelle mi de Beaulieu,” quærit ab eo, “licebitne ut te nepti meæ sistam? Ipsa te diu præstolabatur haud dubito dicere, etiam quam ego magis impatiens.”

Iam Dionysius cum gratia se sorti suæ totum dedidit — nec ulterius quidquam expetivit, nisi ut deterrima fata sua citissime quam fieri posset, cognosceret; surrexit itaque sine mora, nec invitationem recusans, se proclinavit. Domnus de Malétroit, exemplum eius secutus, brachio capellani[12] adiutus, adversum cancelli ostium claudicavit. Sacerdos aulæum revulsit, simulque omnes tres intraverunt. Ædificium ornatu architectonico non immerito superbiebat. E medio arcu lacunaris inter sex robustas columnas lenior fornicatus desursum pendebat paribus ornatissimis. Sanctuarium pone altare in rotunditate desinebat anaglyphis supra modum affluentibus ornata, eamque complures fenestellæ formas stellarum, trifoliorum aut rotarum referentes collustrabant. Hæ fenestellæ vitris haud satis erant clausæ, ita ut aer nocturnus minime impeditus sacellum perflabat. Cerei quorum haud pauciores quam quinquageni credibile erat ibi arsisse, a vento violentissime agitabantur, unde lumina nunc in coruscam claritatem, nunc autem in umbratilem eclipsin verterentur. Ante aram, in infimo gradu, nympha[13] ornatu resplendens, virgo genibus insistebat. Ut Dionysius animadvertit ornatum eius, contremuit; omni vi conabatur suspitiones, quæ menti suæ subreperant, repellere; id fieri nec debet — nec potest, quod futurum timebat.

“Blanca,” fatur Domnus voce sua tibiæ cantui simillima, “puellula mea, amicum tibi adduco sistendum; velis te vertere, manumque ei præbere. Multum iuvat religioni esse deditum, sed, mea neptis, haud minus iuvat esse civilem.”

Puella surrexit, seque ad advenas convertit. Motus autem eius talis erat quasi corpus nusquam flecteretur, et in omnibus vegeti ac iuvenili corporis lineamentis indicia verecundiæ torporisque expressa videbantur, stabatque capite declinato, et oculis demissis, dum interim leni gressu propius accedebat. Progredienti oculi in pedes Dionysii de Beaulieu incidebant — in pedes, quibus ipse merito superbiebat, liceat hic monere, quos etiam in itinere maximá curá vestiri et indui moris ei erat. Ipsa substitit — exterrita est, acsi cothurni[14] sui flavi indicia essent alicuius rei terribilis — tum, repente, lumina ad vultum levavit cothurnos eos gerentis. Oculi eorum concurrunt; pudicitia horrori ac formidini locum cedit in vultu puellæ; labia expallescunt; acri quiritatu vultum manibus tegit, suique impos in solum sacelli corruit.

“Hic non is est!” clamat puella. “Patrue mi, hic non est is!”

Domnus de Malétroit suaviter mussitabat: “Utique non est,” inquit, “tantum et ego exspectavi. Tam infortunate factum, quod nomen illius tibi excidisset.”

“Sic prorsus,” quiritat puella, “ego profecto hunc ad istud ipsum temporis momentum nunquam vidi — nequaquam, ne oculis quidem hunc unquam contuita sum — nunquam amplius eum conspicere volo. Mi Domne,” ait ad Dionysium conversa, “si vir es, verba mea confirmabis. Unquamne te vidi — unquamne tu me vidisti — ante hanc horam maledictam?”

“Ut pro me solo loquar, nunquam ita fortunatus fui,” respondit iuvenis, “nunc mihi primum contigit, mi Domne, ut tuæ formosæ neptis in conspectum venirem.”

Vir senex humeris gestiebat.

“Hoc audire multum aggravor,” inquit ille. “Attamen initium facere nunquam sero est. Et ipse haud multo plus notitiæ uxoris meæ bonæ memoriæ habebam quam eam duxissem; unde clarum fit,” subiunxit mimice gestiens, “posse fieri ut connubia eiusmodi extemporanea, habitu diuturniori in optimam concordiam evadant. Quandoquidem et paranymphus hac in re habiturus est quod dicat, duarum horarum spatium illi concedam ad reparandum tempus amissum, antequam ad ritum procedamus.” Quibus dictis ad ianuam versus processit, sacerdote comitante.

Puella sine mora in pedibus constitit. “At, mi Patrue, tu certe non serio hæc dicis,” interpellat illa. “Deos testes appello, malle memet propria manu confodere, quam ut invito huic iuveni obtrudar. Cor rebellat. Dii vetant idgenus connubium; tu autem canos tuos dehonestas. O, mi Patrue, miseresce mei. Nulla in terrarum orbe est mulier, quæ non mortem, quam tale connubium potiorem habeat. Fierine potest,” subdit titubans, “fierine potest ut tu fidem mihi neges, atque ulterius quoque credas hunc” — digitis Dionysium cum flagranti ira et contemptu indicans — “ut tu usque putes hunc eum fuisse?”

“Ingenue fateor,” refert vir senex in limine subsistens, “me ita credere. Verum, sine ut tibi, mea Blanca de Malétroit, semel omnino explicem, quid hac de re censeam. Quum tu tecum statuisti nostram prosapiam nomenque, quod bello ac pace plus quam sexagenos annos cum honore gesseram, dehonestare, non modo ius tuum in meam sententiam inquirendi pessumdedisti, verum etiam vultum meum contuendi. Si pater tuus tunc in vivis fuisset, te conspuisset, et ex domo exesse iussisset. Ipse manibus fuit ferreis. Grates Diis tuis habueris, mea Domnicella, quod tantum cum manibus byssinis tibi agendum est. Muneri meo duxi te, citissime quam poteram, locare. Ex mera bona voluntate tuum tentavi proprium reperire procum. Et confido me successisse. Verum, per omnes Deos et cœlicolas, Blanca de Malétroit, si id mihi minus contigit, ne vel hilum quidem curo. Prohinc, sine ut te moneam, ut iuveni amico tuo civilem te præstiteris; etenim sic me Dii ament, procus tuus proximus minus tibi ad gustum futurus est.”

His dictis, capellano comitante, egressus est; aulæum autem pone iuvenes demissum est.

Puella flagrantibus oculis se ad Dionysium vertit.

“Ecquid hæc omnia sibi volunt?” quærit ipsa nervose.

“Dii ipsi norunt,” mœste refert Dionysius. “Captivus sum in ista domo, quæ cerritorum plena esse paret. Plus scio nihil; nec quidquam intelligo.”

“Quí autem, rogo, huc intravisti?” percontatur ipsa.

Rem brevissime quam poterat narravit. “Cæterum,” subiunxit, “fortasse exemplum meum secutura ænigmatibus his tu respondebis, dicesque quid Diis propitiis, exspectandum, et quis exitus eorum futurus sit.”

Paulisper ipsa silens stabat, licebatque iuveni videre quemadmodum ipsa tremeret, oculique absque lacrymis lustro febrili micarent. Tum ipsa utraque manu frontem premebat.

“Eheu, quam mihi caput dolet!” fatur cum lassitudine — “ut de corde laborante sileam! At tu iure postulabis meam partem eventuum scire, tametsi ea narrare muliere indignum videri debeat. Nomen mihi est Blancæ de Malétroit; patre matreque orba eram ex — o! ex quo memini, fuique omni mea vita infelicissima. Ternis ab hinc mensibus iuvenis quidam centurio in templo quotidie iuxta me stare cœpit. Satis perspexi me ei placuisse; meá profecto culpá factum, sed me ab aliquo amari perquam iucundum existimavi; atque quum epistolium mihi porrexisset, id mecum domum tuli, magnaque cum voluptate legi. Exinde complura mihi scripsit. Misellus ille me convenire perquam cupivit, meque continuo rogitavit, ut ostium quadam vespera apertum relinquerem, ut ad gradus vel pauca verba nobis colloqui liceret. Cognitum enim habebat, quantopere patruus meus mihi confideret.” Hic aliquot singultus edidit, ac pauca solum post momenta prosequi valuit. “Patruus meus durus est homo, sed admodum astutus,” tandem perrexit ipsa. “Multa ille præclara in bello edidit facinora, non exiguo in aula loco habebatur, atque olim magna apud reginam Isabeau gratiá cluebat. Quo autem tandem modo suspitio illi de me in animum irrepserit, haud equidem scio; sed vix quidquam ab eius notitia arceri potest; atque hoc mane quum a missa domum veniebamus, ipse manum meam cepit, eam vi aperuit, meumque epistolium legit, dum a latere mecum itabat. Postquam id legerat, omni civilitate id mihi reddidit. In eo iterum rogabar ut ostium apertum linquerem; et hoc cunctos nos labefactavit. Patruus etenim me per totum diem ad vesperam usque in cubiculo continuit, ac tum, ut modo vides — me vestiri et ornari iussit, en insignem, nonne putas? in quamlibet puellam, contumeliam. Quandoquidem, ut puto, nomen iuvenis centurionis ex me extorquere non valeret, insidias illi tetendit, in quas, per Deorum vindictam, pro! tu incidisti. Confusionem utique acerbam exspectabam; quínam enim præscire poteram utrum ipse legibus tam duris me in uxorem accipere paratus esset? Fieri etiam poterat eum inde ab initio nunquam serio fuisse animo; aut etiam ego me nimis vili æstimare poteram quam ut illi placerem. Revera tamen pœnam tam insolentem mihi inflictum iri nunquam exspectavi! Fingere nequibam fieri posse ut Dii puellam, in conspectu cuiuspiam iuvenis viri sic dehonestari sinerent. His itaque cuncta tibi edisserui; ac vix sperare audeo fore ut me non despectui habeas.”

Dionysius honorem ei tribuit proclinando.

“Domnicella mea,” respondit hic, “fiduciá tuá insignem honorem mihi præstitisti. Superest ut ipse ostendam me eo honore indignum non fuisse. Estne Domnus Malétroit ad manum?”

“Eum in contigua aula scribendo occupatum esse existimo,” ait ea.

“Indulgesne, mea Domnicella, ut eo te ducam?” quærit Dionysius, manum ei urbanissimo modo præbens.

Accepit ipsa; quo facto, iuvenes e sacello excesserunt, Blanca admodum deiecta et pudibunda, sed Dionysius, conscius quodammodo functionis officiosæ, iuvenilique confidentiá fultus se id et effectui dare posse, pavonis instar itabat.

Domnus de Malétroit, ironicá quadam obsequentiá ei obviam venit.

“Mi Domne,” fatur Dionysius insigni grandiloquentiá, “et ego mihi hoc in connubio interloquendi ius sane vindico; prohinc, iam in antecessum monitum te esse volo me nullo pacto adstipulaturum ut virgo hæc invita ad id adigatur. Si manus sua libere mihi oblata fuisset, ex corde accepissem, perspectum enim habeo eam tam probam quam venustam esse; verum, ut res sunt, officio meo esse duco, mi Domne, cum omni humanitate recusare.”

Blanca eum oculis ex grato animo fulgentibus contuita est; at vir senex arridebat tantum, sed ita ut arrisio eius Dionysio prorsus stomachum verteret.

“Tu quidem, Domnicelle de Beaulieu,” respondit ille, “vereor admodum, electionem quam tibi obtuleram, ne perperam intellexeris. Velis modo me ad istam fenestram comitari” Quibus dictis adversus unam magnarum fenestrarum, quæ nocte hac patebat, processit. “Nota, velim,” prosequitur ipse, “ferreum annulum in superiori muro, item ei insertum satis robustum funem. Nunc animadverte, sis, verba mea: si quo casu aversio tua erga personam meæ neptis tibi insuperabilis videretur, ante solis ortum te illic ex hac fenestra suspendi curabo. Mihi crede, ad hoc extremum cum maximo dolore descendam. Nam ego nequaquam tuæ mortis sum cupidus, sed ut neptis mea in vita stabiliatur. Si tamen te contumacem præstiteris, necesse erit ut ad id deveniatur. Tua familia, Domnicelle de Beaulieu, clarissima suo modo est; tamen, etiamsi originem tuam a Charulo Magno ducas, manum virginis ex prosapia Malétroit impunis non recusaveris — ne tum quidem si tam esset communis quam via quælibet Parisiaca — imo ne tum quidem si adeo esset turpis quam caput draconeum imbricis meæ supra ostium meum. Hac in re nec ratio meæ neptis, nec tui, nec sensus meus privatus me impellunt. Honos meæ domús erat violatus; te reum esse arbitror, aut secreti duntaxat nunc iam es conscius, nec proinde tibi mirari licebit, si abs te postulo ut maculam eluas. Sin hoc feceris, sanguis tuus super caput tuum proprium erit! Nullius compensationis loco habebo si videro decoras reliquias tuas sub fenestra mea flabris agitatas calces collidere, sed, ut vulgo dicitur, media panis pasta, quam nulla, præstat; atque si malum direptæ honestatis sanare nequeo, saltem gliscens probrum sistam.”

Silentium intercessit.

“Quantum scio,” fatur denique Dionysius, “viris ingenuis alia quoque via cognita est idgenus querimonias dirimendi. Tu nimirum ensem geris, cuius, ut fando audivi, quondam eximium usum feceras.”

Domnus Malétroit ad hæc signum dedit capellano, qui lentis gressibus aulam perambulavit, atque aulæum tertii ostii revulsit. Intra momentum idem iterum demisit; tempus tamen Dionysio suppeterat ad ambitum opacum, armatorum plenum animadvertendum.

“Quum ætate paullo minor eram, mi Domnicelle de Beaulieu, hunc honorem tibi libenter tribuissem,” respondit Domnus Alain; “at nunc iam nimis sum senex. Nervi senectutis sunt mercenarii. Uti igitur iis, quas habeo, viribus cogor. Hæc est durissima omnium rerum, quas senectute adacti nos deglutire cogimur; aliquá tamen patientiá etiam hoc in consuetudinem abit. Tu atque Domnicella videmini duas horas, quæ tibi ex vita supersunt, malle in hac aula explere; et quoniam nullo modo mihi in animo est electioni tuæ officere, eam omnino vobis concedam ex intima cordis voluptate. Nihil properandum!” subiunxit sublata manu, quum videret faciem Dionysii de Beaulieu in sinistrum obtutum mutari. “Si tibi animus rebellat quominus suspendaris, ad te ex fenestra præcipitandum, aut in lanceas mercenariorum meorum te proiicere post duas horas satis temporis tibi suppetet. Duæ horæ ex vita usque duæ sunt horæ. Etiam tam exiguo temporis spatio quam sunt duæ horæ plurima evenire queunt. Ac, præterea, si aspectus meæ neptis non me fallit, ipsa quoque habere videtur quod tibi dicat. Ultimas vitæ tuæ horas certe non deturpabis te erga virginem incivilem præstando?”

Dionysius oculos in Blancam convertit, quæ eum gestu implorare parebat.

Verosimile erat hunc mutuum consensum viro seni perquam gratum fuisse; namque in utrumque renidens, suaviter monebat: “Si mihi fidem præstiteris, Domnicelle de Beaulieu, antequam ego revertar post duas horas te nihil temerarii tentaturum, abducam meos mercenarios, faciamque, ut cum Domnicella tanto confidentius, testibus remotis, colloqui possis.”

Dionysius iterum puellam contuitus est, quæ eum ad assentiendum implorare videbatur.

“Fidem tibi spondeo,” respondit Dionysius.

Domnus de Malétroit se proclinavit, ac trans aulam claudicando itare cœpit, interea faucem screando purgitans eo musico pipitu singulari, qui auribus Dionysii de Beaulieu iam pridem irritamento fuit. Primum aliquot philyras chartæ in mensula iacentes sustulit; dein ad ingressum ambitús accessit ubi armati erant conglobati pone aulæum, mandataque eis impertivit; ac, denique per ostium, per quod Dionysius ingressus erat, foras claudicavit, in limine conversus ut in par iuvenum ultimum renideret, ac postremo, a capellano, lanternam manu gerente comitatus, discessit.

Vix erant soli relicti, Blanca manibus pansis ad Dionysium accessit. Vultus eius rubore erat suffusus atque concitatus, in oculis autem lacrymæ micabant.

“Tu vero non morieris!” clamabat ipsa, “quin postremo tamen me duces.”

“Domnicella,” refert Dionysius, “tu mihi mortem me nimium perhorrescere putare videris.”

“Minime vero,” ait ipsa, “fucum ignavum te non esse, palam mihi est. Mei ipsius gratia id dico — ut talis scrupuli causa moriaris, ferendum non esse puto.”

“At ego vereor, mea Domnicella,” respondit Dionysius, “ne tu quam ardua isthæc res sit, minus perspicias. Quod enim tu quominus recuses nimis es generosa, id ego quominus accipiam, nimis esse possum superbus. Vicissim tu, quodam momento liberalitatis erga me, fortasse immemor es quid aliis debeas.”

Dum hæc dicebat, et etiam postea quam dixerat, debiti decoris conscius, vultum in solo defixum tenebat, ne confusionis puellæ testis esset. Ipsa paulisper silens stabat, tum subito abscessit, seque in sella patrui demissa, in singultus amaros erupit. Nunc Dionysius ipse in acerbissimam confusionem incidit. Interim circumspexit, velut qui omnino inops est consilii, et ubi sellam repererat vacuam, toto pondere eo consedit, ut aliquid agere videretur. Illic sedens cum capulo sui ensis lusitabat, vel millies se mortuum satius existimans atque sub tæterrimo sordium culinariarum totius Franciæ cumulo sepultum. Oculi eius in aula circumvagabantur locum quærentes ubi conquiescere possent, repererunt tamen nullum. Tanta enim spatia inter partes supellectilis intercedebant, lumen illis tam languide ac mœste incidebant, aura denique nocturna caliginosa tam frigida per fenestram penetrabat, ut se nec unquam templum tantæ vastitatis, nec sepulcrum tam luctuosum vidisse arbitraretur. Singultus Blancæ lapsum temporis tamquam horologium indicare videbantur. Epigramma clypei iterum iterumque perlegit donec rei se tæderet, oculique caligarent; angulos tenebricosos intuebatur donec visiones sibi oborirentur ferarum illic scatentium horridarum; passim etiam horrescens ad se redibat, memor duarum horarum, quæ vitam terminaturæ erant, præterlabentium, mortisque adventatis.

Tempore interim labente, Dionysius aspectus furtivos sæpius in puellam ipsam coniiciebat. Vultus eius prorsum erat flexus manibusque opertus, atque figura eius crebris singultibus agitari et convelli videbatur. Etiam sic ipsa minime erat indigna cui aspectus inhæresceret, habitu enim corporis pleno et tamen haud ingracili, cuti fusciore et calente, comaque tantæ pulchritudinis, ut, ex opinione Dionysii, plane nulla alia in universo mulierum mundo. Manus eius similes erant manibus patrui, brachia tamen aptius finire videbantur iuvenilia, atque infinitæ teneritudinis, mulcendoque aptissimæ esse parebant. Meminit etiam quemadmodum oculi eius cæsii, tum pleni iræ, misericordiæ innocentiæque se appellarent. Atque quo plus perfectiones eius contemplabatur, eo sibi mors immanior videri cœpit, eoque magis eius lacrymæ se afflixerunt et in pœnitentiam compulerunt. Iam et sensus conscientiæ in animo suo cooriri cœpit, neminem hunc mundum linquere audere posse, dum in eo tanta muliebris pulchritudo floreret; ac nunc iam quadragena minuta ultima horæ vitæ suæ libenter donaturus esset, si sua crudeliter dicta indicta reddere posset.

Subito e profunda caliginosaque valle procul sub fenestris raucus ac lacer galli cantus aures iuvenum perstrinxit. At hic altum noctis silentium perfringens ac perstrepens sonitus erat lucis instar in tenebris, qui eos e suis meditationibus suscitavit.

“Euge,” fatur ipsa suspiciens, “quidquamne tui gratia præstare possum?”

“Mea Domnicella,” respondit Dionysius omnino præter rem,” siquid dixerim quo animum tuum offendissem, crede mihi, tua id causa, non mea factum.”

Ipsa oculis lacrymantibus gratias ei egit.

“Status tuus,” prosequitur ipse, “mihi dolenter clare constat. Mundus se erga te durum et atrocem præbuit. Patruus tuus dedecus generis humani est. Crede mihi, Domnicella mea, nullum iuvenem ingenuum in omni Francia dari, quin meo loco paratus sit in servitio vel brevissimo tibi præstando mori.”

“Fortem te atque generosum esse mihi iam bene notum,” respondit illa. Unum tantum est quod me doceri cupio, utrum ego tibi prodesse possim — nunc, aut postea,” subiunxit illa tremula.

“Ut quum maxime,” respondit ipse in eam renidens. “Sine, quæso, ut iuxta te considam, acsi essem amicus, loco stulti advenæ inviti; tenta sis oblivisci qui sit noster status ad invicem; fac ut extrema vitæ meæ momenta placide defluant; hunc in modum maxime iucunda mihi servitia præstiteris.”

“Virum te probas perquam fortem,” subiunxit illa etiam profundiori mœstitiá... “perquam fortem... et hoc me non parum affligit. Sed accede sis propius, si ita videtur; atque siquid habeas quod mihi dicendum putes, reperies duntaxat gratissimas aures. A, Domnicelle de Beaulieu,” in hæc verba erupit — “a, Domnicelle de Beaulieu, quínam vultum tuum digna intuear?” His verbis iterum lacrymæ ei obortæ sunt, acerbissimeque flere cœpit.

“Domnicella mea,” refert Dionysius, manu eius suá utraque apprehensá, “perpende modo exiguum quod mihi superest tempus, summamque amaritudinem in quam contemplatio tui infortunii me præcipitavit. Arce a me supremis his vitæ meæ momentis conspectum eius, quod ne pretio vitæ meæ quidem sanare par sim.”

“Atqui ego mei studiosissima sum,” respondet Blanca. “Fortior ero, mi Domnicelle de Beaulieu, tui gratia. Sed recole modo tecum utrum non imposterum quid grati tibi facere queam — utrum amicos non habeas, ad quos tuum ultimum vale perferre queam. Grava me quantum possis; quodque onus vel tantillum levabit sensum grati animi quo me tibi obstrictam sentio. Fac ut possim aliquid plus tibi prodesse quam te deflendo.

“Mater mea iterum nupsit, habetque proles minores quarum curam gerat. Mea prædia fiduciaria frater meus Gichardus hæreditate accipiet; atque, ni fallar, ob meam mortem id eum satis compensabit. Vita vapor est tenuissimus, qui cito evanescit, ut ii nos docent qui sacris ordinibus initiati sunt. Rebus secundis, quum quis omnes vitæ semitas coram se patere videt, se in aliquo numero in orbe terrarum esse facile sibi persuadebit. Equus suus hinnitu eum excipit; quum copiarum suarum dux clangore tubarum oppidum intrat, cunctæ puellæ e fenestris prospectant; multa illi offeruntur honoris atque fiduciæ testimonia — alias litteris per veredarium — alias coram, optimatibus eum amplexantibus. Nihil mirum siquando, pro tempore, caput eius vertatur. Primum tamen ac moritur, fuerit licet fortis atque Hercules, sapiens atque Salomon, memoriá protinus excidit. Ne decem quidem anni sunt ex quo pater meus cum equitibus compluribus circa eum in pugna ferocissima cecidit, et tamen ego minime puto non modo nomina eorum, verum ne certamen quidem ipsum quemquam amplius meminisse. Ita vero, mea Domnicella, quo propius ad mortem accesseris, eo clarius intelligis angulum caliginosum ac pulverulentum eam esse, ubi quis sepulcrum suum intrat, quo facto, ianua pone eum usque ad extremum diem Iudicii obseratur. Paucis ego glorior modo amicis, mortuus habebo nullos.”

“A, mi Domnicelle de Beaulieu!” interpellat ipsa, “Blancæ de Malétroit tu oblivisceris.”

“Tu profecto, mea Domnicella, suavi es animo, prohinc vel exiguum servitium pluris quam valeat facis.”

“Non de eo agitur,” respondet ipsa. “Haud recte de me existimas, si me re mea tantum teneri putes. Sic dico, quoniam te omnium, quos me convenisse contigit, nobilissimum censeo; quod animum in te agnosco, qui vel humillimum quemquam ex plebe in clarissimum huius regni evexisset.”

“Et tamen hic, in muscipula,[15] moriar — haud maiori tumultu, quam meo proprio mintritu,” refert ille.

Umbra doloris vultum puellæ obsedebat, ac paulisper conticuit. Mox tamen lux oculos eius illustrare videbatur, ac subridens iterum fari cœpit.

“Ferre non possum ut propugnator meus se parvi faciat. Quisquis vitam suam pro altero tradit, ei in Paradiso omnes præcones angelique Domini Dei obviam eunt. At tu nulla huiusmodi re teneris. Nam ... obsecro, venustamne me existimas?” quærit ipsa cum rubore.

“Ita, profecto, existimo, mea Domnicella,” ait ipse.

“Id me valde delectat,” ex corde respondit. “Existimasne multos in Francia esse, quibus venustæ puellæ sese in connubium obtulerint — et hoc propriis labiis — quæque ab iis propalam tulerint repulsam?[16] Non ignoro vos viros idgenus triumphum fere despecturos; at mihi crede, nos mulieres longe accuratius intelligimus, quid in amore pretio æstimandum sit. Nihil est quod quemquam in sua ipsius opinione in altius fastigium evehat æstimationis; nos vero mulieres nihil pluris faceremus.”

“Revera tu humanissima es,” ait ille; “facere tamen non poteris ut obliviscar mihi oblationem ex misericordia, non ex amore factam esse.”

“Id plane non constat,” fatur ipsa luminibus demissis. “Ausculta modo, Domnicelle de Beaulieu, dum finiam. Quanto despectui me habere te necesse sit, haud ignoro; ius tuum non in dubium voco; creatura nimis misella ego sum quominus locum vel unius cogitationum tuarum usurpem, quamvis, pro dolor, causa mei iam hoc mane moriendum tibi sit. Verumtamen, quum te rogavi ut me in uxorem duceres, id ideo feci, quia te veneratione atque admiratione prosequebar, amavique te ex omni corde meo inde ab eo temporis momento, quo me adversum patruum meum propugnabas. Si tute tunc vidisses, quam nobilem te exhibebas, miserereris mei potius quam me aspernareris. Nunc vero,” pergebat ipsa dum manu eum refrænabat, quamquam omnem seposui verecundiam, tamque clare tibi locuta sum, ne te fefelleris, nam quid de me sentias, est iam mihi plane notum. Ex nobili prosapia quum sim, mihi crede, ad assensum mihi præbendum importunis verbis te nunquam fatigarem. Namque et mihi est quo meo modo superbiam: iuroque tibi coram Beata Virgine, Matre Dei, si nunc, postquam mihi fidem dedisti, me falleres, tam parum tibi nubere vellem, quam agasoni[17] patrui mei.”

Dionysius paullo amarius subridebat.

“Ieiunus amor ille est, quem vel modica superbia refellit.”

Ipsa nihil respondit, licet quod cogitaret et ipsa habuerit.

“Veni modo ad fenestram,” fatur ille cum suspirio. “En auroram.”

Ac, revera, aurora iam dilucescere cœperat. Cœli convexum iam lumine diei complebatur, clarum, absque colore; infra autem vallis subalbido lumine reverberato profluebat. Aliquot vellera vaporum profusa fluitabant circa sylvarum latera, secundumque fluminis decursum. Aspectus regionis silentii altitudinem miro effectu referebat, quod prorsus nihil rumpebat, donec galli ex suis latibulis iam iterum canere inciperent. Idem fortasse ipse nebulo, qui vel dimidia hora ante tam tætro cantu silentia ruperat, nunc iam lata acclamatione appropinquantem diem salutabat. Leniora interim flabra percurrebant arborum comas infra, sub fenestris. Tamen e diluculo in oriente lux diei pedetentim evolvebatur, quæ sensim gliscere, et fulgidior fieri cœpit, coruscum illum atque candentem globum, solem orientem mox paritura.

Dionysius hæc omnia non sine tremore intuebatur. Puellæ manum in suam sumpsit, eamque vix conscius tenebat.

“Anne dies iam ortus est?” quærebat ipsa; tum vix sibi consistenter: “nox tam fuit diuturna! Eheu, quid nuntiabimus patruo meo reversuro?” quæsivit.

“Quidquid tibi videtur,” respondet Dionysius, digitis puellæ arctius pressis.

Ipsa silebat.

“Blanca,” fatur denique ipse celeri, incerto verborum impetu, “iam vidisti utrum mortem reformidem. Perinde necesse est constare tibi, me eodem æquo animo paratum esse ex hac fenestra in inane infra præcipitem dare, quam vel digito te invita te contrectare. Attamen, si mihi cupis vel maxime, noli sinere ut vitam ex errore amittam; nam te plus quam universum mundum amo; atque, tametsi gratia tui libenter mortem oppetam, nihilo secius omnibus Paradisi voluptatibus me frui existimarem, si mihi pervivere, cæteramque vitam meam in tuo servitio exigere daretur.”

Uti fari desiit, campanula in penetralibus insonuit; tum strepitus armaturæ in ambitu indicabat mercenarios in sua loca munerum revertisse, atque duas horas iam ad finem vergere.

“Posteane omnia quæ audivisti?” susurrabat ipsa, labiis oculisque pansis in Dionysium proclinata.

“Audivi vero nihil,” ipse respondit.

“Nomen centurionis fuit Florimundus de Champdivers,” ipsa in aures eius susurrabat.

“Non audivi,” ille refert, molle ac tenerum corpus eius amplexatus, osculisque eam obruens.

A tergo sonorus pipitus exaudiebatur, insecuto leni risu, ac dein vox Domni de Malétroit novo suo nepoti sospes ac faustum mane precabatur.

Finis.

Notes in this chapter

Note 1 · ↑ Equestellus, -i, vocabulum cusum e Romano equester, quia ex eques nihil derivari potest. Significare autem per id volo ordinem Medii Ævi sNote 2 · ↑ Catulaster, sive catlaster, est Romanum, valetque idem atque hircitallio; deductum a catulo, quo parvuli leones, tigrides aliæque bestiæ dNote 3 · ↑ Fulcimenta lapidea murorum, præsertim templorum, ornamenti potius quam utilitatis causa adiecta.Note 4 · ↑ Pars fenestræ, imaginis, speculi, lignea, aut metallica quæ vitrum, aut imaginem, complectitur ac tuetur, sæpe inaurata.Note 5 · ↑ Candelæ ex cera, ut in aris hodiedum adhibentur.Note 6 · ↑ Quod in apicem excurrit, acuminatum, cuspidatum.Note 7 · ↑ Est plerumque spira, sive filum, aut talea chalybeia, retorta, quæ quum se erigere, aut in locum recellere conatur, rem aliquam impellit, Note 8 · ↑ Plerumque abbreviatur in Cl. V., vel C. V., V. C., quod apud Romanos titulus laudis fuit, sed V. C. etiam idem valebat ac Vir Consularis, Note 9 · ↑ Vocabulum dominus, quod Romanis proprietarium domús significabat, mox de possessore cuiuscunque rei accipi solebat, dein de tyrannis et usNote 10 · ↑ Etiam titulus formalis iuvenis viri ingenui, loco Domniculi, vel Domnuli, qui apud Valachos est in usu. Mulieres iuvenes, pari modo, DomniNote 11 · ↑ Domna Nostra, Donna Nostra, Nostra Domna, Notre Dame, Domna Mea, Mea Donna, Ma Donna, Madonna, sunt Italorum et Francorum formæ detortæ, qNote 12 · ↑ Capellanus, linguá Ecclesiasticá est partim sacerdos, qui capellam curat, vel in exercitu servit, partim adiutor est parochi alicuius cœtúNote 13 · ↑ Est virgo nupturiens, desponsata, sponsa quam vir, paranymphus, sibi in matrimonium accipit, ambo in ornatu, ante aram et sacerdotem stantNote 14 · ↑ Non mera res theatrica, ut ex auctoribus Romanis in scholis inculcatur, sed pars indumenti virilis, pedem tibiasque fere genuum tenus tegeNote 15 · ↑ Muscipula est apparatus ad mures capiendos; tendicula, pedica, insidiæ, musculi autem non loquuntur, sed mintriunt.Note 16 · ↑ Repulsam ferre, est repudiari, reiici, non accipi in uxorem, vel maritum.Note 17 · ↑ Agáso, est adiutor aurigæ, stabularius, equíso.
Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings