Note 1 — Ostium Cl. V. de Malétroit
Arcadius Avellanus translation
↑ Equestellus, -i, vocabulum cusum e Romano equester, quia ex eques nihil derivari potest. Significare autem per id volo ordinem Medii Ævi socialem, quem Neo Latini etiam longe ineptius ex caballo conabantur deducere, velut caballero, cavallero, chavallier, chevalier, equester, hoc autem Ordo Equitum Romanorum significabatur ut tum vigebat in Europa, aut etiam alios quoslibet optimates, aut etiam alios, ex plebe, qui aut Equitum more se gerebant, et eandem æstimationem publicam meruerunt, aut saltem affectabant; hi omnes etiamnum cavalleri, aut chevalieres vulgo appellantur.