← Table of contents
Mons Spes, et novellæ aliæ

Monile

Arcadius Avellanus translation

Ipsa una erat ex illis venustis ac scitulis fœmellis, quæ subinde veluti ex fatorum errore, in actariorum[1] familia nascuntur. Dote ipsa nullá erat prædita, nullis exspectationibus, nullis adminiculis fulta, per quæ alicui innotescere, ab aliquo adamari, ab aliquo opulentiori viro duci posset; quamobrem passa est ut a quodam exili in Administerio Educationis Publicæ actario duceretur.

Vestium ornatu planiori utebatur, quod sumptuosiori nequibat, sed ob id tam infelicem se sentiebat, acsi de altiori vitæ statu esset revera delapsa; quandoquidem animo muliebri nullus est hominum ordo segrex, nullus primoratus; atque pulchritudo, venustas, et illecebræ formæ vices agunt generis ac prosapiæ. Naturalis subtilitas, instinctus innatus cognoscendi quid elegans sit, atque tractabilitas ingenii sola sunt hierarchia quæ mulieres etiam tenuissimæ sortis, pares efficit matronis ordinis optimatum.

Quoniam se ad omnes delitias luxumque natam arbitrabatur, nunquam non dolore afficiebatur. Dolorem capiebat e paupertate sui habitaculi, e misera parietum inanitate, e trito aspectu sellarum, e turpi simplicitate sipariorum.[2] Cuncta horum, quæ animum vix alterius mulieris suæ sortis subivissent, hanc immaniter vexabant, et in iram concitabant. Aspectus rusticulæ Britannicæ, quæ humile opus suum domesticum perficere solebat, suscitabat in animo eius desideria, quæ erant ad desperandum, erantque somnia delirantis. Ipsa de atriis somniabat Persicis tapetibus superbientibus, luminaribus, celsisque candelabris æreis illustribus, item de duobus caculis[3] genuum tenus braccatis, qui in grandibus artiselliis, calore diætæ furno subterno formidæ sopiti dormitarent. De spatiosis exedris, antiquá sericá undique pendenti decoris ipsa somniabat, item de delicata supellectili podiisque artium curiositates, supra omne pretium, ostentatibus, atque de recessibus, ad colloquendum cum selectis amicis horá quintá adaptatis, viris nempe celebribus, multumque optatis, qui invidiam omnium mulierum excitarent, et quorum notitiam omnes concupiscerent.

Quum mensæ rotundæ, linteo per triduum non mutato opertæ, e regione mariti accumberet, qui operculo catini sublato veluti fascinatus exclamabat, “En præclaram bubulam liquaminatam! Nihil equidem hoc præstantius novi,” ipsa delicatas epulas, micantia argentea, tapetes, quæ figuris hominum antiquorum parietes circum complerent, atque avium insolitarum, in fabulosis sylvis circumvolitantium, meditabatur; item de dapibus cogitabat, in ferculis lancibusque miris supportatis, atque de lepidis susurris, qui vultu sphingato subrisu silenti excipitur, dum interea carnem manduces punicatam tructæ, aut alas coturnicis.

Ipsa ornatu indumentorum ac monilium prorsus carebat. Atqui ipsa hæc sola, nihil aliud in pretio habebat; se ita natam existimabat. Quantopere etenim cupiebat placere, invideri, fascinare, appeti.

Habebat quandam amicam, suam quondam in conventu nonnarum condiscipulam, quæ opulenta erat, quam tamen iam non solebat visere, quod ab ea redux semper acerbum egestatis dolorem concipiebat.

Aliquo tamen vespere maritus suus triumphali quodam aspectu domum venit, involucrum[4] grandiusculum manu gestans.

“En,” fatur ille, “tibi aliquid.”

Ipsa chartam avide carpit, eximitque schedulam impressam, quæ sequentia verba ferebat:

“Administer Educationis Publicæ, uxorque sua Georgia Ramponneau, societate Heri Heræque Loisel, in palatio Administerii, die Lunæ vesperi, duodevigesimo Ianuarii, cohonestari flagitant.”

Loco magnopere lætandi, ut maritus exspectabat, invitationem contemptim in mensam mussitans deiecit:

“Quid me vis ea re facere?”

“Quin, mea chara, ego tibi gratum futurum existimavi. Etenim tu raro prodis, prohinc istud perquam opportune advenit. Summo id labore effeci. Nemo est quin eo ire cupiat; turba selectissima est, nec invitationes idgenus in actarios effundunt. Omnis officialium mundus intererit.”

Ipsa eum oculis contuetur irritatis, minusque patienter fatur:

“Et quanam re me amiciam vis?”

Hac de re non se cogitasse fassus, ait:

“Ehem, indumento, quo induta theatrum visere soles. Mihi quidem præclarum paret.”

Uxorem flentem quum conspexisset, desperatus conticuit. Duæ lacrymarum guttæ largiores ex angulis oculorum adversum angulos oris lente cadebant. Ipse balbutiebat:

“Quid rei? Quidnam rei est?”

Magno denique conatu dolorem repressit, et genas detergens madidas, voce placida respondit:

“Nihil. Attamen indumento careo, prohinc ballistia[5] ea adire nequeo. Dona schedulam tuam collegarum alicui, cuius uxor melius quam tua ornatu instructa est.”

Ipse prope desperabat. Tamen prosequitur:

“Ausculta modo, Mathilda, rem perpendamus. Quantinam constaret amictus idoneus, cuius et aliis occasionibus usum capere posses, aliquid minime sumptuosi?”

Uxor pauca momenta rem reputabat, simul etiam secum ratiocinata, quam summam posset memorare quin subitaneam repulsam ferret, perterritamque exclamationem parci ærarii eliceret.

Tandem dubitabunda respondit:

“Nescio pro certo, existimo tamen me quadringentis centussibus rem componere posse.”

Ipse paululum expalluit, quod ipsam eam summam comparcatam habebat, qua sclopetum[6] sibi emeret, æstateque secutura, in planitie Nanterrena cum aliquot amicis, qui nuperno die Solis ad iaculandas alaudas eo excurrerant, oblectationem venandi pararet.

Tamen sic respondit:

“Esto. Dabo tibi quadringentos centusses. Conare scitulum indumentum præstinare.”

Dies ballistiorum interea appropinquabat. Hera autem Loisel tristis, sollicita, pendensque animi esse videbatur. Attamen indumentum suum erat paratum. Maritus eius quadam vespera sic eam affatur:

“Quidnam, rogo, rei est? Tam insolitam te hoc triduo præbuisti?”

Ipsa respondit:

“Molesto fero me omni omnino monili destitui, ne unum quidem lapidem pretiosum possideo, quo me ornem. Miserum aspectum præbebo. Vel ne participare quidem malim.”

Prosequitur ipse:

“Licebit floribus naturalibus tibi te ornare. Hoc anni tempore admodum moris est iis uti. Denis centussibus ternas quaternas rosas commode tibi comparabis.”

Ipsa minime erat persuasa.

“Nequaquam; nihil est indignius quam speciem prodere paupertatis in medio aliarum mulierum, quæ divites sunt.”

Maritus tamen exclamat:

“Quam stultam te præbes! I, vise amicam tuam, Heram Forestier, rogaque eam ut aliquot lapides pretiosos tibi commodet. Satis arcta inter vos necessitudo intercedit, ut hoc ab ea impetres.”

Leta exclamat illa:

“Vera memoras. De hoc ne cogitavi quidem.”

Postridie amicam adit, eique suam patefacit egestatem.

Hera Forestier ad armarium cum valvis vitreis accessit, indeque largiorem dactylothecam retulit, pandit eam, sic Heram Loisel affata:

“Selige tibi, mea chara.”

Primum armillas aliquot in ea conspexit, tum monile unionum[7] dein crucem Veneticam auream cum gemmis faberrime factam. Ornamenta prius ante speculum sibi aptare tentabat, hærens dubitabunda, nec sibi persuadere poterat ut ea deponeret ac redderet. Interea dictitabat:

“Nihilne plus habes?”

“Quin et alia habeo. Videdum. Nescio quid malis.”

Subito in capsula nigra holosericea eximium monile speculabatur adamantum, protinusque cor suum febricitare aviditate cœpit. Manus sibi id attrectanti tremebant. Gulæ suæ idem celeriter circumligat extra collare indumenti, atque sic, admirationi diu immersa perseveravit.

Tum dubitabunda, angoreque inquieta, quæsivit:

“Poterisne id solum mihi commodare?”

“Utique potero.”

Hoc audito ipsa in brachia amicæ suæ se coniecit, eam flagranter deosculata thesauro suo domum avolavit.

Dies denique ballistiorum advenit. Hera Loisel ingentem successús triumphum reportavit. Venustate cæteras omnes superavit, elegans, gratiá nitens, ore renidens, felicitate prope dementata. Viri cuncti eam mirabantur, nomen sciscitabantur, eique sisti cupiebant. Nulli non legativi[8] Administerii cum ea saltitare conabantur. Ipsi adeo Administro innotuit.

Saltabat autem ipsa tamquam voluptate ebria, affectibus abrepta, gaudiis temulenta, in triumpho suæ pulchritudinis, in gloria sui successús, veluti nube beatitudinis, ex omni hac assentatione, admiratione, suscitatis desideriis, ac denique, e conscientia gloriæ agnitæ victoriæ, omni cordi muliebri tam chara ac pretiosa, prorsus suffusa et obruta, omnium rerum erat immemor.

Sub horam circiter quartam matutinam tantum discessit. Maritus suus inde a media nocte in quodam cubiculo inani dormiebat, iuxta cum aliis tribus viris, quorum uxores interea lautitiis frui perrexerunt.

Ipse denique evocatus, amictum, satis humilioris generis vitæ quotidianæ, domo allatum, humeris uxoris circumiecit, aspectus tamen vilior eius vestis non parum adversabatur novitati indumenti ad hæc solemnia præstinati. Eam hoc non præterivit, quapropter et conabatur aspectum cæterarum mulierum, quæ pretiosis pelliceis sese amiciebant, ne animadverterent, evadere.

Loisel eam demorabatur.

“Exspectadum paulisper. Foris frigus contrahes. Iam accersam pilentum meritorium.[9]

Ipsa tamen nihil pensi faciens per gradus celeriter decucurrit. In via circumspectantes, nulla vehicula viderunt; itaque anquirere cœperunt, clamore insectati pilentarium e longinquo prætereuntem. Deorsum Sequanam versus itabant, frigore trementes. Tandem ad crepidines repererunt exemplar antiqui pilenti noctambuli, quod genus revera sic agebat, quasi miseram suam speciem interdiu se prodere puderet, nec circa Lutetiam ante solis occasum se ostentare auderet.

Pilentum eos ad ostium usque suum devexit. Viá Martyrum, ubi, iterum domi, scalas solitas tristes conscenderunt. Uxor hinc cuncta vitæ oblectamenta deleta sensit. Vir autem, quoad se, satis meminit sibi in Administri officina horá decimá adesse oportere.

Ipsa ante speculum, postremo, vel semel suam gloriam lustratura, amictum, quo tegebatur, exuere cœpit. At subito clamorem edidit. Iam monile non erat circum collum!

Maritus iam semi-exutus severiori voce quærit:

“Quidnam rei tecum est?”

Ipsa succensa, se ad eum vertit:

“Pro! ego — ego — ego, inquam monile Heræ Forestier amisi.”

“Quid! — quínam? Esse non potest!”

Dispexerunt quærentes in sinu indumenti, in sinu amictús, in sacculis, ubique. Nusquam repererunt.

Maritus sciscitabatur:

“Certene tibi constat monile te usque gessisse quum finem saltando fecisses?”

“Ita, sane, ex ipso vestibulo palatii egrediens me id usque habere sensi.”

“Sed si in via cecidisset, sonum cadentis audissemus. Oportet id in pilento esse.”

“Ita verosimile est. Numerumne eius notasti?”

“Non feci. Et quid tu, tune notasti?”

“Nec ego.”

Quasi fulmine icti stabant, invicem aspectantes. Denique Loisel se induit.

“Ego,” inquit, “per pedes totam viam redibo, per quam domum vehebamur, perscrutaturus, si quo modo monile invenire possim.”

Hoc dicto prodiit. Interea ipsa in novo suo indumento in sella præstolabunda sedebat, cubitum ire viribus impar, calamitate obruta, sine foco, inops consilii.

Maritus circa horam septimam rediit. Reperit nihil.

Peragravit Decuriam Lictorum, officinas diurnorum, ad præmia offerenda; adivit officinas pilentarias — quaquaversum, ubicunque vel umbram spei suspicari quivit.

Ipsa totum diem eodem in statu, ob tam trucem calamitatem metu sævo lacerata exegit.

Loisel sera vespera vultu pallido et enervato domum venit; nusquam reperit quidquam.

“Scribas oportet,” inquit uxori, “amicæ tuæ, dicesque fibulam monilis te casu fregisse, et nunc eam reparari curare. Tempus eo modo nanciscemur, quo nos circumvertere queamus.”

Sic scripsit ipsa, marito dictante.

Exacta una septimana, omnem spem deposuerunt.

Loisel autem, qui interim quinos annos consenuit, sic denique ait:

“Videndum nobis est, quí monile illud alio compensemus.”

Postridie itaque sumpta capsa quæ monile ferebat, adiverunt gemmarium, cuius nomen in ea reperiebatur. Hic suos libros consultabat.

“Non ego, mea Hera,” ait ille, “monile vendidi; me capsam tantum suppeditasse verosimile est.”

Dehinc ab uno gemmario ad alium peregrinabantur monile quærentes alteri simile, memorias suas consulentes, ambo ægri indignatione et angore.

Tandem repererunt in gemmaria quadam in Palais Royal, fasciam adamantum, quæ simillima deperditæ esse ipsis videbatur, qualem quærebant. Hæc autem valebat quadraginta millia centussium. Præstinari tamen poterat sex et triginta millibus.

Rogarunt itaque gemmarium, ne eam intra triduum venderet. Præterea et impetrarunt ab eo sponsionem, ut si alterum monile ante exitum Februarii reperissent, quatuor et triginta millibus suum redimeret.

Habebat Loisel duodeviginti millia centussium, quæ a patre in hæreditatem acceperat. Reliquam summam in mutuum accepturus erat.

Petivit profecto in mutuum mille centusses ab uno, quincentusses ab altero, quinos ludoviceos hic, ternos alias. Syngraphos edidit, onera assumpsit intoleranda, egit cum fœneratoribus, et omnigenis fœnerariis. Totam reliquam vitam suam aleæ commisit, obligationes periclitabatur incertus utrum eas etiam unquam redimere posset; territus porro angustiis modo secuturis ex tæterrima indigentia, quæ eum assecutura erat, ex egestate materiali exspectanda, perinde atque ex angustiis et angoribus animi, quos supervenire necesse erat, gemmarium denique adivit monile præstinatum, denumeratis in pluteo gemmarii sex et triginta centussium millibus.

Quum Hera Loisel monile Heræ Forestier retulit, ipsa frigide regessit:

“Longe ante decebat te reddere, egere enim eo poteram.”

Capsulam non aperuit, quod sua amica adeo verebatur. Quid enim ipsa cogitasset? quidque dixisset, si alterum monile suo suppositum animadvertisset? Annon Heram Loisel furti ream existimasset?

Hera Loisel modo miseram sortem egentium iam intelligere cœpit. Ipsa, insuper, suam partem improvisam ac subitam forti animo accepit. Debitum illud terribile solvendum est. Etiam solutura ipsa est. Famulam dimiserunt; habitaculum mutaverunt; subteglinum[10] conduxerunt.

Didicit interea quid ardui labores domestici essent, quid sordidæ curæ culinæ. Ipsa lavabat vasa cibaria, propriis rosaceis unguibus ad purgandas ollas sartaginesque pinguedine squalidos adhibitis. Ipsa lavabat vestes sordidas, subuculas,[11] sábana, manutergia, quæ in funiculo siccavit; quoque mane colluviem in incile[12] deportavit, aquamque supportavit, quoque graduum fastigio spiritum haustum subsistens. Induta præterea plebeio more, ipsa tabernas frequentavit olerarias, victuarias, macella, quasillum in brachio gestans, arilata[13] ubique, nec raro contumeliis lacessita, suam pecuniam libellatim[14] tuebatur.

Quoque mense aliquot syngraphæ tegendæ, aliæ novandæ erant, atque novi termini impetrandi.

Maritus vespertinis temporibus transcribendis libris rationalibus mercatorum occupabatur, seris autem noctibus manuscripta aliorum denario paginatim transcribere consuevit.

Istud autem vitæ genus denos annos duravit.

Exacto decennio cuncta ad teruncium solverunt, cuncta cum fœnore, atque cum anatocismo.[15]

Hera Loisel nunc iam senex erat aspectu. Mulier facta est domestica familiæ egentis — fortis, dura ac rudis, comá incompta, supparo[16] obliquato, manibus rubris, voce elata et aspera locuta dum tabulatum magnis aquæ sibilis lavabat. Alias, quum maritus in officina fungebatur, ad fenestram subinde consedit, in mentem sibi revocabat memoriam illius hilaris et iucundæ noctis dudum præteritæ ballistiorum, in quibus ipsa tam pulchra fuit, tamque celebrata.

Quidnam evenisset si monile illud non amisisset? Quis dixerit? quis tandem dixerit? En quam singularis, quamque mutabilis vita est! Quam parum causæ sufficit ad nos perdendos aut servandos!

Quodam vero die Solis, quum ad vires suas, post exantlatos septimanæ labores reficiendas, ambulatum in Campum Elysium prodivisset, subito mulierem prolem suam secum ductantem, animadvertit. Hera Forestier ea erat, usque iuvenilis, usque venusta ac scitula.

Hera Loisel animo mota est. Anne eam alloquatur? Prorsus sic. Nunc, postquam pretium monilis exsolutum est, id totum ei narrabit. Ut quid non?

Accessit ad eam.

“Salve, mea Ioannula.”

Illa prorsus stupens, quod mulier tam plana, tamque domestica, se ita familiariter affata esset, igitur contuita eam est, nec agnovit, proin sic balbutiebat:

“At — Hera mea! ego non te novi — Errasse te oportet.”

“Neutiquam. Mathildæ Loisel mihi nomen est.”

Illa mirabunda exclamavit.

“O, mea misella Mathilda! Quantopere mutata es!”

“Ita, profecto, tempora certe ardua pertuli ex quo te ultimo conveni, tempora sane miserrima — et hæc propter te!”

“Propter mene? Ecquí?”

“Meministine monile illud adamantinum, quod tu mihi ad gerendum in ballistiis Administri commodaveras?”

“Sic. Tum?”

“Ego id amisi.”

“Quid innuis? Tamen id domum retulisti.”

“Aliud retuli, illi simillimum. Huius pretium usque modo minutatim solvebamus. Ut facile intelliges, id factu nobis, quippe qui nihil habebamus, haud erat facile. Denique perfecimus, et nunc gaudeo admodum.”

Hera Forestier constitit.

“Aisne tu monile adamantinum vos in locum mei emisse?”

“Sic fecimus. Proinde tu id nunquam animadvertisti! Illa enim inter se perquam similia erant.”

Et ipsa subrisit cum voluptate, quæ superbiam iuxta ac puerilem animum prodebat.

Hera Forestier, animo vehementer mota, ambas eius manus prehendit:

“O, misellam meam Mathildam! Atqui monile meum ex pasta vitrea erat. Valebat autem, ad summum, quingentos centusses!”

Finis.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings