Note 9 — Ostium Cl. V. de Malétroit
Arcadius Avellanus translation
↑ Vocabulum dominus, quod Romanis proprietarium domús significabat, mox de possessore cuiuscunque rei accipi solebat, dein de tyrannis et usurpatoribus, tum de amasiis, denique de ignotis ac peregrinis accipiebatur, postremo, Christiani, more Iudæorum, Deum Adonaj appellantium, Deo id attribuerunt. Ævo Medio verbum id, eliso i, ut Domnus, in titulum formalem abiit, scribebatur autem per abbreviaturam, uti et hodie, Dn̄us, aut Dn̄. aut vero Dom et Don.