← Table of contents
Mons Spes, et novellæ aliæ

Note 7 — Suppetiarium[1] Mergularum

Arcadius Avellanus translation

↑ Quibus potissimum nominibus, Romanis usitatis, varia genera nostrarum navium appellem, vix revera refert, quando quidem Græco-Romana nomina æque parum definiunt speciem et naturam navium eius ætatis, quam nostra huius ætatis. Utor itaque terminis, qui mihi maxime verosimiles esse parent. Hæc fere erant nomina frequentissima: triremis, longa, oneraria, tabellaria, speculatoria, corbíta, lembus, linter, scapha, actuaria, barca, celox, pristix, phaselus, dromo. Postremo horum designo nauculam levem et velocem, quæ vi agitur partim vaporaria, partim autem, et fere plerumque, naphtha, aut oleaceo in machinula combusto. Quoniam tamen Græcis drómos cursum significat, hoc nomen ob celeritatem suasam, potius habendum putavi, et etiam moderno nomini præstare, quod a lancea, nimis longe, petitur.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings