Note 1 — Suppetiarium[1] Mergularum
Arcadius Avellanus translation
↑ Quandoquidem novellula hæc in rebus versatur non modo modernis, verum prorsus hodiernis, ego autem quum puritatis dictionis Romanæ cultor atque vindex sim, mihi nec ad vocabula peregrina licet, aut lubet recidere, iisque orationem Latinam contaminare; et vagas circumlocutiones abhorreo, nihil supererat nisi ut terminis technicis modernis, qui quum utique pæne omnino e thesaurario Latino-Græco inepte derivati sint, aliis, ex iisdem fontibus, ad normam dictionis Romanæ probe formatis, plena fronte occurrerem. Sunto itaque: Suppetiarium, -ii, e nomine substantivo suppetiæ, -arum, omnibus noto formatum, quo locum indico, ubi suppetiæ ad bellum navale necessariæ, ad usum copiarum nauticarum asserventur. Moderni idgenus locum basin, ipsa natura vocabuli repugnante, vocitant. Mergula-, æ, a verbo mergo, -ere, si-, -sum, ex quo sequentia nomina substantiva derivantur: mergus, -i, homo, qui se ad perficiendos labores in fundo aquarum mergit, qui alioquin proprio vocabulo urinator audit; tum etiam avis aquatica, alio nomine larus, diversa a fúlica; dein, mergæ, -arum, est furca; merges, -itis, f., manipulus frumenti cum stramine colligatus, quod ei mergas immergimus; denique est mergulus, -i, ellychnium candelæ, aut lucernæ, quod in sebo, vel oleo mersum ardet. Huius fœminino utor ad significandas nauculas, quæ ad arbitrium in aquis mergi, et inde emergi possunt. Moderni idgenus nauculam sub-marinam vocitant, quæ quidem vix vel subaquanea vocari possit, quandoquidem nunquam est sub mari, ibi enim nihil præter fundum est, atque plus in, et in superficie aquæ est quam secus.