← Table of contents
Mons Spes, et novellæ aliæ

Note 18 — Suppetiarium[1] Mergularum

Arcadius Avellanus translation

↑ Supplodimentum, -i, a verbo plaudo, cuius composita sunt ad-plaudo, applaudo, complodo, displodo, explodo, supplodo, h. e., sub-plaudo, quod proprie manuum concussarum sonum imitatur aut pedum tripudium in solo; tum quemlibet sonum subitum, concussionem quamcunque; ita iam et Romanis. Nomen substantivum a me formatum ad exempla aliorum similium, uti impedimentum, emolumentum, et plurima alia. Significari autem eo volo apparatum bellicum aquis mersum, cui si carina navis ex improviso se impingat, concussio eum succendit, ac supplodens, navim diruit. Moderni eundem apparatum a minio, quod pigmentum rubrum significat, quo vocabulo fodinam volunt designare, quod minium e fodinis obtinetur, proinde veluti fodinam subaquaneam, vocitant, quod certe a longinquissimo est petitum.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings