Note 14 — Suppetiarium[1] Mergularum
Arcadius Avellanus translation
↑ Dynamis, -is, f., non dynamitis; vocabulum sequioris Latinitatis, in qua copiam, abundantiam significat, eo sensu ut vis; tum potentiam numerorum, uti radicis quadrati aut cubi. Hic sensu moderno, aliquantum extento accipitur, nempe virium, potentiæ. Est ex verbo Græco, dünamai, valeo viribus, potestate, possum, multum possum, unde et Romanis dynastés, homo potens, præpotens, unde dynasta, -æ, princeps, rex, atque dynastia, -æ, familia regnans. Dynamis, igitur est condimentum chemicum ingentis potentiæ, quod quum sese succensum distendere satagit, quidquid impedimento sibi est, in rudera, micas atque pulverem diruit, haud aliter quam fulmen.