← Table of contents
Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium

Transcriber's Notes (continued 5)

Reading edition

Omnia ergo idola per Christi ingressum fuerunt prostrata, et successive omnis immunditia ab Aegypto eliminata, ita, ut illud Romanorum V. impletum sit, ubi superabundavit delictum, superabundavit et gratia. Terra enim illa prae aliis abundavit terris in martyribus, in doctoribus, in confessoribus, monachis et virginibus.

Primo abundavit in martyribus, ibi enim innumeri pueri innocentes necati fuerunt a Pharaone Chencre, qui, ut opprimeret et humiliaret seniores filios Israel, infantulos in flumen jussit projici, Exodi I. et II. Et praeter hoc mira malignitate desaeviit in populum, nec potuit ejus saevitia mitigari maximis miraculis nec durissimis plagis, ut patet Exod. per totum. In Aegypto fuit lapidatus Jeremias propheta a suis contribulibus Judaeis propter veritatis anuntiationem, quem gentiles Aegyptii honorifice sepelierunt juxta tumulos regum una juxta pyramides, de quibus supra fol. 79. dictum est. Oratione enim sua fugaverat a terra aspides et cocodrillos, qui nimis increverant et populum gravabant maxime; et ideo populus memor beneficii eum sepelivit, quem tamen postea Alexander Magnus extumulavit et in Alexandriam transtulit. Dicitur autem, quod hodie pulvis terrae loci, ubi propheta sepultus fuerat, sanet morsus serpentum et aspidis. De his loquitur Magister in Speculo histor. in fine Tobiae.

Deinde post Christi mortem quis numerare posset martyres occisos in Aegypto, quorum primicerius exstitit S. Marcus evangelista ibi necatus. Si quis Eusebium in Ecclesiastica historia legerit, pavebit ob immanissimas persecutiones, quas passi sunt Christiani in Aegypto primis temporibus, et mirabitur de fortissima tolerantia poenarum et mortis. De his habetur ubi supra Lib. VI. Cap. 32. et L. VIII. C. 7. et sequ. Capp. 12, 13 et 17. Valde pulchrum est legere in praedictis capitulis agones Sanctorum.

Demum, quanti in Aegypto martyrisati sint sub Arriana haeresi, horrorem legenti incutit, et non solum desaeviit illa persecutio in loca habitabilia Aegypti, sed et per eremi vastitatem currebant cum ensibus et monachos in speluncis et cavernis pro fidei constantia necabant. De his vide in Ecclesiastica historia L. II. C. 2. et 3., et in variis locis aliis in eadem historia. Non fuit locus vel regio in mundo, quae tam fortiter pro Christo agonizaverat sicut Aegyptus. Ab hac de civitate Thebea prodiit illa fortissima legio Thebaeorum, quam S. Mauritius eduxit per mare Romam, et inde profecti in Alpes ibi pro fide Christi occisi sunt. Ab illa denique Aegyptica legione multi utriusque sexus usque in Sueviam devenerunt, inter quos S. Felix, cum germana S. Regula, et socio Sancto (140 a) Exsuperantio in Thuregam, imperiale oppidum, usque devenerunt ibique multis miraculis factis et doctrinis populum illius civitatis idolis prius deditum converterunt ad Christum, propter quod detenti a praefecto regionis Decio post plurima tormenta eis illata, post carcerum squalorem et mirabiles agones capitis obtruncatione martyrium compleverunt anno Domini 35.[TR124] sub Diocletiano. Hoc autem singulare et insigne miraculum de praedictis Sanctis legitur, qui dum decapitati essent juxta fluvium Limacum, erexerunt se truncata corpora et de terra levaverunt capita sua sicque simul de flumine ascenderunt per XL passus ad locum, quem sibi pro sepultura elegerant, in quo etiam viventes orare consueverant, ibique se cum capitibus in terram reclinantes quieverunt. Accedentes autem fideles eorum corpora sepeliverunt. Cum autem crebra ibi clarerent miracula, construxerunt super eorum sepulchra oratorium, sed post multorum annorum decursum inclitus imperator Carolus Magnus auditis miraculis et signis super eorum tumbas aedificari fecit ecclesiam egregiam; canonicis ibi locatis beneficia pinguia ordinavit, unde usque hodie ecclesia illa doctos litteris habet viros, ornatos vita et moribus.

De his gloriosis Sanctis et de illa ecclesia et civitate plurimum delector audire, legere, scribere, cogitare et loqui, cum, teste religioso Hugone, natale solum dulcedine cunctos ducat, et immemores non sinat esse sui. Sum enim natus in illa civitate Turicensi et renatus fonte baptismatis ad tumbas sanctorum martyrum et consors nominis factus Felix et Sancto Felici sum votatus sicque ipsis Sanctis et loco affectus. Et profecto gaudeo, quando me recolo fuisse in regione, ubi praedicti Sancti ortum habuerunt, in Theba Aegypti, et ubi fidem Christi et baptisma susceperunt in Jerusalem civitate sancta, et in loco, ubi confirmationem in fide acceperunt, hoc est, in Roma, et in loco in quo ab hoc mundo cum palma martyrii emigraverunt ad coelum, hoc est Thuregum.

Praeter hos autem sanctos Aegyptios evaserunt plurimi de legione Thebea, qui diversas Germaniae partes vita, doctrina, et miraculis decoraverunt, ut sancta virgo Verona Zurzachum, Sanctus Ursus Solodurum, S. Gereon cum sociis Coloniam. De pluribus etiam martyribus in Aegypto occisis habetur in Spec. Histor. L. XIII. C. 23. Sed et Diocletiana persecutio in tantum in Aegyptum desaeviit, quod eam undique sanguine martyrum consecravit. Et tantum de illo.

Secundo Aegyptus clarissimis et multis abundavit doctoribus prae aliis regionibus, tam ante Christum, quam post, maxime tamen post Christum. Scimus in illa regione deguisse Abraham, Isaac, Jacob cum filiis suis patriarchis, scientiarum non ignaros, sed illuminatos.

Ibi rex fuit quidam Philadelphus studiosissimus et librorum totus cupidus, qui ordinavit quendam nomine Demetrium, qui omnia per universam terram inventa volumina transscribi faceret, et collegit XX millia volumina de dictis philosophorum et gentilium. Cumque adhuc pro libris aliis aestuaret, dixit sibi Demetrius, quod si acquiescere vellet et Judaeos, quos praedecessor suus de Judaea in Aegyptum (b) transtulerat captivos, liberos abire permitteret, in brevi posset habere quinquaginta millia libros, cumque rex quaereret, quomodo hoc fieri posset per liberationem Judaeorum, dixit sibi, quod in Jerusalem esset liber legis a Deo editae et digito Dei conscriptae, tantae sanctitatis, quod nemo eam posset in aliam linguam transferre, nisi cultores ejusdem legis, quotquot autem eam transferre attentaverunt, vel orbati oculis fuerunt, vel (in) amentiam inciderunt. Remitte ergo captivitatem, ait, ad summum sacerdotem in Jerusalem et pete ab eo, ut mittat tibi librum legis Dei et prudentiores Judaeos, in hebraica et graeca lingua peritos, qui transferant legem. Hoc audito rex amore librorum liberavit Judaeos centum viginti millia dans pro singulo captivo centum viginti drachmas argenti et misit eos simul in Jerusalem cum pretiosis muneribus pro decore templi, inter quae erat mensa aurea, gemmis impretiabilibus insignita, cujus crassitudo cum esset dimidii cubiti, tamen materiam superabat opus. De hac mensa et de vasis et muneribus transmissis ab Aegypto in Jerusalem mira refert Josephus Libro Antiquitatum XII. C. 2. Pontifex ergo Eleazarus misit regi septuaginta seniores, in lege doctissimos, in multis linguis peritos, cum volumine legis, quos Philadelphus cum honore et gaudio suscepit et introduci eos jussit in domum grandem juxta mare, in qua libraria regis erat et locus ad deliberationem negotiorum, et datae sunt singulis singulae cellulae divisae ab invicem. Receperunt autem semper unum passum legis, quem quilibet in sua cella interpretabatur, prout sibi videbatur, et sex diebus masticabant passum, in sabbato autem convenerunt praesente rege et interpretata collationaverunt et collationata in unum contulerunt, et factum est divino nutu, quod ita conformes[TR125] fuerunt semper inventi, ac si simul consedissent et conflassent ex uno capite. Et isti sunt illi LXX interpretes, quorum frequenter meminit Jeronymus et alii catholici doctores. Porro Jeronymo non placent cellulae septuaginta interpretum in prologo serm. ad Desiderium episcopum, sed dicit, eos in coenaculo uno contulisse ad invicem. Augustinus autem ponit, eos in separatis cellulis suam opinionem conscripsisse et post contulisse ad invicem.

Sic Philadelphus ille librariam maximam composuit, quae tamen postea incinerata fuit, nam classis in portu stans incensa fuit, de cujus igne et libraria incensa fuit. Hic Philadelphus non fuit diu ante tempora Maccabaeorum. Post Christi autem ascensionem facta est Aegyptus abyssus illuminatorum virorum. Ibi Marcus Evangelista primus episcopus Alexandrinus primo docuit. Ibi floruerunt viri doctissimi, Anianus, Philo, Clemens, Origenes, Ammonius, Dionysius, Anatolius, Pyrrhus, Athanasius, Didymus coecus, Theophilus, Thyrus medicus et caeteri plures, qui omnes grandia opuscula de nostra theologia composuerunt.

Tertio terra Aegypti ultra omnes mundi partes plures habuit confessores, monachos et virginum choros, partim in civitatibus et villulis commanentes, partim in vasta eremo degentes inter sanctissimos patres. Nam in superiori eremo Anacharius claruit, in inferiori alius Macharius, in Sciti Isidorus, in cellulis Pambo, Moyses in Nitria, Paulus in Apeliota, in Focis alius Paulus, Joseph in Pispiri, demtis aliis, Paulo, Antonio, Maria Aegyptiaca, Eugenia Syncletica, Sara, sanctissimis Aegypti foeminis. Non erat villula aut oppidum in toto Aegypto, quod careret monachis. In civitate Oxiruito erant plurima monasteria, et ipsa civitas intus et extra (141 a) monachis erat plena, ita, quod etiam in turribus civitatis residerent et super portarum fortalitia. Per[TR126] quemcumque vicum quis ibat, undique voces psallentium audiebat; non tamen clerici erant, dicit enim Gratianus XVI. qu. 1. superiori annot. in fine, monachos usque ad tempus Eusebii, Sosimi et Siricii monachos simpliciter et non clericos fuisse, ecclesiastica tradit historia. Unde et Hieronymus dicit, monachos in Sciti convenisse in unum, ut sacerdotem sibi invenirent, qui eis missarum solemnia celebraret. Non ergo erat grave regionibus, monachos esse, quia instantissime laborabant nec mendicabant, sed mendicis subveniebant. Unde dicit Hieronymus, quod Aegypti pauperes non sufficiebant monachis, ut eis providerent, et eleemosynas ad longe positas regiones transmittebant ditatis per eos Aegyptiis, nihil enim sibi retinebant, nisi quod pro praecissimo victu et vilissimo vestitu et parvissimo tuguriolo deservire poterat. In praedicta ergo urbe erant XX millia virginum et XIV millia monachorum. In Nitria, ubi nitrum colligitur, erant C monasteria; ibi erant magistri, patres, abbas Johannes, abbas Hor, Abbas Amman, qui erat pater trium millium monachorum, et sanctus Apollonius, pater quingentorum monachorum, et Serapion, pater decem millium monachorum, et Theanos, pater trium millium monachorum. In una Aegypti civitate erant XII. monasteria virginum. In alia civitate erat monasterium CCCC virorum, et aliud monasterium CCCC foeminarum, et haec duo monasteria per Nili brachium erant divisa. Et S. Macarius habebat in uno monasterio MCCCC viros. Multa talia habemus in vitis patrum, ubi Aegypti monachi ultra omnes monachos laudantur. Et profecto magna differentia est inter monachos modernos et antiquos, et inter monachos orientales et occidentales, et inter monachos Aegypti et Syriae, Palästinae et Mesopotamiae. De hoc aliquid supra dictum est P. 1. fol. 237. Inter omnes Aegypti monachi excellebant tam in morositate, quam in religione. De hoc audi Jeronymum Epist. ad Eustachium, in qua tractat de tribus generibus monachorum Aegypti et de religiosa eorum vita. Unde de universo mundo quottidie homines adventabant, ut Aegypti monachos viderent, et hoc faciebant non solum simplices, sed imperatores, reges et principes. Tanta autem erat monachis illis cura pro exhibitione hospitalitatis, quod rectores civitatum ad instantiam monachorum per singulas portas statuerent observatores, ut, sicubi peregrinus aut pauper appareret, sine quaestione ad aliquam congregationem monachorum duceretur, et hospitibus certatim monachi occurrerunt eosque abducebant, et nonnumquam contentio erat inter monachos de praeventione, et peregrinorum pallia in diversa trahentes rumpebantur. Quam cito enim fratres peregrinum adventare senserunt, continuo, velut examen apum, singuli ex suis cellulis proruperunt, et jocunda facie, laeto cursu, festina alacritate eos susceperunt. Et haec religio Aegypti duravit usque ad tempora Heraclii imperatoris, sub quo natus est filius perditionis Machometus, qui cum Arabibus sibi adhaerentibus ingressus Aegyptum et ibi effuso veneno intoxicavit patriarcham Alexandrinum et clerum (b), qui abnegata fide catholica Machometo adhaesere. Subverso autem patriarcha Alexandrino viam accepit in totam Aegyptum, et demum in omnia maris littora praevaluit, et invaluit in tantum, quod Asiam, Africam et pro parte Europam Christo auferens sibi subjugavit.

Ex omnibus his patet, quod Aegyptus tres habuit status valde diversos et in quolibet illustrior cunctis regnis inventa fuit.

Primus status fuit status idolorum multorum, jactabant enim se, deos apud se natos et nasci, unde Jovem summum deum in Aegypto natum affirmabant et cum Cretensibus de hoc contendebant. Sic et Venerem dicebant apud se primo de mari emersisse, et cum Cypriis litigabant; et ita de aliis diis concertabant asserentes apud se genitos. Unde tam Graeci quam Romani ab Aegyptiis deos sibi accipiebant, et Aegypti deos quasi totus orbis summe venerabatur. Hic status ab initio, quo Aegyptus incepit esse regnum, inchoatus fuit ante incarnationem Domini anno 2426, tempore Saruth filii Cham, et primus rex fuit Zores. Ab eo autem tempore regnum hoc crebris tumultibus mutatum fuit et multis plagis afflictum, semper tamen in cultu idolorum remansit. Tandem autem Cambyses, rex Persarum, venit et cunctos ejus vastavit fines et omnia templa deposuit et religionem in Persas transtulit. Post decursum temporum iterum nova templa veteribus diis suis erexerunt, plura et majora prioribus. Unde in Cayro Serapi templum fecerunt grande, et idolum ejus sub specie bovis coluerunt. Et in Alexandria eidem mirabile valde et magnum erexerunt fanum, de quo habetur in Ecclesiastica historia Libr. II. C. 23. In hoc templo erat simulachrum Serapis sub specie hominis, et erat simulachrum ita vastum, ut dextera unam parietem, alteram laeva perstringeret, quod monstrum ex omnibus generibus metallorum et lignorum erat compositum et mirabili arte soli oppositum, ut nihil supra dicitur. Fama autem et opinio erat omnium gentilium, quod quando humana manus hoc simulachrum attingeret, terra illico desisteret et solveretur, et in chaos coelum repente rueret in praeceps. Et ita nemo audebat hoc simulachrum tangere. Hic status duravit usque ad Apostolorum praedicationem, qui omnibus mundi diis virtute crucis violentiam intulerunt. Unde quidam Sophronius, antiquus doctor, singulare opusculum composuit de subversione Serapis, ut Hieronymus de viris illustribus refert, et de ejus subversione vide in Ecclesiastica historia L. II. C. 23.

Secundus status fuit status Christianorum, qui magnis laboribus Aegyptum a cultu idolorum averterunt, et ad Christi fidem converterunt. In tantum autem profecit Aegyptus in isto statu, quod in nulla regione mundi tot religiosi, tot monachi, tot docti, et tam multae ecclesiae Christi reperiebantur sicut in ea, ut supra patuit. Et ipse status mansit a tempore S. Marci usque ad tempora Machometi, diaboli filii.

Tertius status Aegypti est Sarracenorum sub cultu Machometi, in quo cultu nulla regio ei aequatur, omnes antecellit in muscheis et in scholis et in zelo ardentissimo pro illa maledicta religione. Nec est regio adeo firmiter et pertinaciter adhaerens Machometo, sicut Aegyptus, quae non solum se, sed alias regiones conservat in Machometi cultu. Unde terram sanctam non possunt Christiani tenere propter infestationem Aegyptiorum, quotienscumque enim Christiani terram sanctam ceperunt, semper repulsam ab Aegyptiis (142 a) passi sunt, nec est possibile, Christianos in terra sancta manere, nisi prius capiant Aegyptum, ante quod omnis labor inanis et vacuus est. Aegypto habito in perpetuum nemo auderet de Oriente levare manum contra Jerusalem et terram sanctam. Hoc consilium dedit quidam prudentissimus Sarracenus nomine Carachuz, a Christianis captivatus et interrogatus, quomodo possent regnum hierosolymitanum capere et captum tenere. Respondit, quod per nullam viam nisi per Aegypti possessionem dicens consequenter, quod facile esset Christianis Aegyptum obtinere, quia, cum sint in mari potentes, possent Alexandriam et alias maritimas civitates capere et per Nilum adscendere cum classibus et devastare Nili civitates usque Cayrum, et clauso Nilo, ne mercimonia de Cayro in Alexandriam advehi possent, non posset Cayrus diutius se a deditione continere. Et tantum de illo.

Explicit tractatus octavus.

Praeambulum in tractatum nonum per mensem Novembrem, necessarium pro intellectu sequentium.

Antequam ad inchoationem novi[TR127] tractatus procedam, quaedam praemittenda censui. Notandum ergo, quod dum per mare versus terram sanctam pergerem, celeri cursu pertransivi regiones, provincias et maris magni insulas, nihil vel parum de his scribens in tractatu quarto mensis Junii totum ad hunc nonum tractatum mensis Novembris reservavi, sperans, me in reditu per mare per easdem regiones reversurum. Sed aliter accidit, nam naves et galeae onerariae de mari Aegyptio in Libycum pelagum navigant, tendentes ad sinistram contra meridiem et occidentem, et de Libyco relabuntur in mare Creticum, et ita ad dextram dimittunt fretum Syriacum cum Cypro insula, et Pamphilia cum Cilicia, mare etiam Aegaeum et Rhodense cum Rhodo, per quae maria in prima mea peregrinatione ingressus et egressus sum, et in secunda ingressus per ea, sed non egressus, quia per mare Libycum et Punicum deveni in Creticum fretum. Ut ergo Ciliciam nobilem et Cyprum gloriosam, Rhodum inexpugnabilem convenientius describere queam, resigno usque ad XVIII. diem hujus mensis classem et naves mercatorum et repono me in galeam peregrinorum terrae sanctae resumens marinum iter meum, quod revertendo feci a Joppe per mare Syriacum in Cyprum, de Cypro in Rhodum, de Rhodo in Cretam per maria intermedia, et in Creta reingredior galeam institoris domini Sebastiani Conterini. Multos enim otiosos taediososque dies habuimus in portu Alexandrino, et istis diebus evagabor de mari Aegyptio in Syriam per loca prius nominata et fortunas terrasque describam prioris evagationis, nec fictum iter describam, nisi ab Aegyptio mari in Palaestinum sive Syriacum, quae sunt continua maria, et de uno in aliud praeprospero vento in quinque venitur horis.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings