INCIPIT XI TRACTATUS MENSIS JANUARII,
Reading edition
continens finem peregrinationis totius et terminum laborum et sequentia.
Januarius felix primus anni mensis diem felicem nobis attulit, sed ventus contrarius mansit et inquieta flavit borea; ut autem sol ortus est, dominus Johannes et ego accepto missali ad littus navigavimus et ascenso monte in ecclesiam fratrum tertiae regulae sancti Francisci, de quo supra dixi, transivimus et ad celebrandum Missas nos disposuimus. Multi autem de navibus venerunt galeotae pauperes, de zentilomis vero et gubernatoribus nullus comparuit; multi autem utriusque sexus Dalmatae in ecclesia affuerunt Missis nostris. Verum nobis Missas legentibus Dalmatae murmuraverunt pro eo, quod in lingua eis non intelligibili legeramus, consueverunt enim Missas in vernacula audire et putabant male actum, quod in eorum ecclesia in alia lingua legeretur Missa, quam in Sclavonica. Magnum autem desiderium habui, ut finitis Missis navigarem in Sebenicum ad videndum nostrum conventum et patres, fratres et libros, sed ausus non eram, quia horam nescivi classis recessus, timebamus enim, quod sub Missa recederent. Statim ergo, ut officium complevimus, in nostram galeam navigavimus; erat autem die illo magnum in galea gaudium propter novum annum, et in tota classe tubis canebant et fistulis, quod ante diem inceperant, comedebant et bibebant, clamabant et saltabant, et plurimi post prandium ad littus navigabant et in monte ignem incendebant et in multis superstitiones antiquorum repraesentabant, qui in illo die Janum honorabant. Nam Janus, pater et deorum dominus cognominatus, vir utique perhumanus, bonus et summus hospitalitatis cultor, qui etiam Saturnum de Creta pulsum a Jove suscepit, et fuit ante Domini adventum 1560 annis ex orientalibus partibus veniens primusque in Italia regnavit et Janiculum haud procul a Roma condidit. Hunc opinio hominum inter deos retulit, quem posteritas interpretata ipsum quasi mundi aut coeli aut anni sive mensium Januam appellavit, cui Januarium mensem dedicaverunt eo, quod mensis ipse principium et anni finem respiciat, unde et bifrontem eum depingebant, cujus idolum hodie scio in quadam ecclesia esse positum, duplicem frontem habens in uno capite, scilicet faciem senis et tristis, et faciem juvenis et alacris. In hieme ergo vertunt vultum tristem ad populum, in aestate vultum laetum.
(b) Ob honorem ergo Jani multa ab antiquis fiebant, quae hodie sua vestigia habent apud plures. Unde prohibet ecclesia sub anathemate, quod hoc die propter novum annum nihil novi fiat ritu paganorum, ut habetur 26. qu. 7. c. Si quis etc. Et sanctus Augustinus in sermone Calendas Januarii invehit dure contra Christianos, qui diem illum in ludis celebrant et strenas dant.
Secunda die fuit facta tranquillitas in mari magna, et ideo soluta classe eam remis extra traxerant portum maximis laboribus usque maris latitudinem, modicus autem venit ventus, qui nos de Sebenniticis rupibus tulit, sed non duravit, post duas enim horas contrarius surrexit ventus, qui contra Apuliam nos ducere potuisset, sed subtractis ei velis contra montana Dalmatiae rostrum vertimus. A longe autem vidimus super collem signum securi portus et ad signum tetendimus, et montana ingressi per angustum districtum in portum delicabilem venimus, quem nominabant Larmolum, et ibi naves stabilivimus. Vix locum desertum ita delectabilem vidi sicut illum, nam mare ibi fuit profundum et parietibus altissimis rupium conclusum sicut piscina, demto angusto exitu, per quem aquae de mari intrabant et naves, et ita ordinata fuit interior mansio et rotunda, ac si ars humana lacunam ibi constituisset, et multo melius naturae conditor composuit istum portum; altissimis enim rupium parietibus cinxit locum, ita tamen, quod ascensus graduatus ex natura sursum erat usque ad cacumen promontoriorum, et mirum fuit videre tam ingentia saxa, quasi ad ascendendum ordinata per manus, utique summi opificis nutu cuncta ordinantis, insufficientes enim essent omnium hominum manus et defectiva ars ad apponendum tam grandem molem hoc ordine. Ideo antiqui Deum ignorantes artificem rerum quibusdam Titanibus et Gigantibus attribuebant talia immania opera. Allectus ergo loci dispositione mirabili rogavi dominum Johannem socium, ascendere mecum in promontorium, in cujus summitate stabat signum; qui cum difficultaret assignans promontorii celsitudinem, dixi ei cum jocunditate: et si altum est promontorium, tamen ecce ascensus gradatus et optime ordinatus; ut (ad) quid etiam Dominus hunc ordinasset ascensum, nisi adscendere quis voluisset? non pigris aut stultis hominibus hunc fecit ascensum, sed ammirativis et congrescitivis eum paravit, et quis scit, si forte superius sit aliquid pretiosum vel mirabile, quo viri fideles delectentur. Bis et similibus verbis incitatus vir venerabilis descendit mecum in barcam, et educti per rupes ascendimus scandentes sicut caprae usque in celsum cacumen. Horribilis quidem fuit ascensus, sed securus, nec poterat homo retrorsum cadere, etiam vertiginosus, quamvis formidandum praecipitium videretur adscendenti esse. Cum ergo in summitatem venissemus, invenimus ibi altum acervum lapidum et super eum grandem crucem ligneam in signum portus. Sunt enim in locis portuosis sic signa locata, ut dum navigantes tempestas acceperit, possint videre, ad quae littora sine periculo confugere debeant. Adorata autem cruce ascendimus super acervum et circumspicere incepimus (201 a) ad mundi plagas, contra Orientem enim habuimus Illyricum, contra meridiem vero Siciliam et Apuliam, contra aquilonem Pannoniam, Ungariam, et ibi ostendit mihi dominus Johannes montes et terminos Ungariae et quomodo ab illo loco per Sebenicum trita via venitur usque in Transsilvaniam; sed quia Turci occupant jam loca media, non patet amplius via Christianis brevis in Ungariam, sed per longas circuitiones intrare necesse est. Dum autem verteremus nos contra occidentem, conjectis oculis ad longius vidi et ex corde gavisus sum, apparebant enim nobis cani montium vertices se tenui quadam ostentatione manifestantes, quos ut vidi, optime novi esse Alpes nostras Penninas, Rhaeticas et Julianas, quae terminum maris constituunt et Italiam ab Alemannia dividunt. O quam laetabar animo Alemanniam meam videre! Olim quidem prudentia, potentia, divitiis exilem, nunc autem claris operibus non tantum aequalem, sed loquacem superare Graeciam, superbam antecedere Italiam et contentiosam premere Franciam. Quam verum est illud poeticum: Dulce natale solum, quod immemores non sinit esse sui! Et potui dicere:
Saepe peregrinas evagans transmissus in oras, Regrediens patriae moenia jam video. Dulcis ave natalis humus, tu Suevia felix, Inclita urbs tu Ulma, nobile palladium.
Ad socium autem meum dixi: ecce, domine Johannes, limen patriae et terrae meae nunc video, nam montes istos, quos hic in mari cernimus, fratres mei in conventu Ulmensi per fenestras dormitorii intuentur et sereno aëre cottidie vident. Iste est thesaurus, quem ambo in hoc monte invenimus, scilicet aspectum terminorum terrarum nostrarum, quam dulcis autem sit intuitus proprii soli et memoria, vide supra Fol. 48 et Fol. 112. Igitur cum ad horam in promontorio fuissemus, ab alia parte, ubi terra continens est, descendimus per petras et frutices et in villam Muters dictam venimus, et plena erat galeotis de navibus, qui omne vinum et omnem panem et omnes gallinas et omnia ova, et fructus emerant, nec frustum panis poteramus nos invenire. In capellam autem, quae in villa est, transivimus et fusa oratione in galeam reversi sumus die advesperascente.
Tertia die, quae est octava sancti Johannis evangelistae, mutato aëre in melius, naves extra portum illum educebantur, et dum in latum maris venissemus, subito terribilis affuit flatus, cui subtraxerunt vela, et statim cessavit, et restitutis velis cursu veloci ad Jadram, civitatem veterem Dalmatiae destructam venimus; fuerat enim quondam regis Ungariae eique se opposuerat, rex autem dissimulavit usque ad festum S. Simeonis senis, in quo omnis populus a minimo usque ad maximum cum cruce extra civitatem consueverat procedere ad ecclesiam praedicti Sancti in ejus festo, quod est die 8. Octobris. Cunctis ergo in ecclesia extra manentibus suam urbem rex cum suis intravit et super eam irruit, inventos occidit, domos exussit, muros destruxit et abiit. Jadrenses autem derelicto loco exustae civitatis aedificaverunt novam civitatem juxta ecclesiam S. Simeonis minutam et pulchram super littus maris.
De illa ergo veteri Jadra ad novam navigavimus, et portum ejus ingressi naves stabilivimus. Educi ergo nos fecimus in barcis extra ad littus et ingressi urbem ibat unusquisque quo volebat (b), vel ad tabernas, vel ad ecclesias; ego vero ingressus conventum fratrum nostrorum praesentabam me Priori, petens, si diutius nos ibi manere contingeret, quod ingressum et egressum meum non aegre ferre vellet. Ibi primo percepi a fratribus obitum magistri ordinis, fratris Salvi de Panormo. Die advesperascente regressi sumus in galeas.
Quarta die, quae est dominica in octava innocentum s. ante Epiphaniam, non fuit tempus navigationi aptum, et ingressi sumus in civitatem ad divina officia; ideo intravi ego conventum Praedicatorum et ibi divinis adstiti et cum fratribus pransus fui. Post prandium autem convenimus nos peregrini et civitatem circumivimus, ipsam videntes, et omnes ecclesias visitavimus reliquias et indulgentias venerantes.
Est enim Jadra Dalmatiae civitas ad regnum pertinens Hungariae, quae a Venetis capta et possessa multis vicibus eis rebellavit, et tandem ex integro in eorum potestatem est redacta. In ea civitate sunt multae antiquissimae columnae marmoreae magnae in virorum aliquorum insignium memoriam, multae etiam fornices et arces triumphales Romanorum victorum signa ibi sunt, quo potuimus intelligere, terrae principes ibi habitasse. Marmoreas etiam tabulas cum sculptis scutis et imaginibus et latinis scripturis ibi per loca in antiquis muris vidimus. Ibi est ecclesia S. Simeonis senis, qui in faciem Domini: Nunc dimittis, cecinit et puero Jesu matrique ejus benedixit, Lucae II. Est autem ecclesia pretiosa de perpetua fabrica, quia valde artificiose de sculptis et politis lapidibus fabricatur. Ad sinistrum latus chori est capella, in qua est tumulus pretiosus cum tumba corporis S. Simeonis, ferreis cancellis obfirmatus. Hanc tumbam nobis canonici aperuerunt, et corpus sacrum vidimus, foramina oculorum, aurium et oris bombyce erant obstructa. Dicunt autem, linguam in ore adhuc recentem esse nec tabefactam aut corruptam. Legi in quodam peregrinali, quod peregrinus affirmat, se linguam vidisse carneam et recentem; sed nos non sumus tam prope admissi ad experiendum hoc. Est etiam ibi ecclesia sanctae Anastasiae martyris et in ea corpus ejus, quod etiam vidimus. Similiter et corpus S. Donati. Praeter illas sunt adhuc plures ecclesiae et capellae vel Latinorum, vel Glaborum, et nulla Graecorum. Vidimus etiam S. Joëlis prophetae caput.
Praesul ejus civitatis est archiepiscopus dominus Jadrensis. Minores et Praedicatores habent ibi conventus pulchros, et vulgus loquitur lingua sclavonica.
Post visitationem ecclesiarum quidam in naves remigaverunt, alii in hospitiis manserunt, ego conventum nostrum intravi, ut in eo coenarem et pernoctarem, sed dum sederemus in coena, audivi tubam nos in naves invitantem et derelictis omnibus in tenebris cucurri ad civitatis portam eamque jam clausam reperi. Accurrerunt una mecum multi alii, et aperta fuit nobis alia parva porta, per quam exivimus et in naves navigavimus.
Quinta die, quae est vigilia Epiphaniae, stabant gubernatores triremium, ventorum afflatum exspectantes, conticuerant enim cuncti venti, stabam et ego cum eis, quia, si non illico solveretur classis, volebam reingredi civitatem et celebrare. Non autem potui notare, an classis solvenda esset vel non. Descendi ergo in barcam et remigavi in urbem et celebravi ad Praedicatores. Post missam descendi ad mare, et ecce, soluta classis ferebatur a portu et velis inflatis ventum sequebatur, navis autem mea omnes praecedebat et a longe per mare (202 a) volabat. Quod ut vidi expavi et aperiens bursam marcellum in barcam unam projeci et in eam saltavi, significans me esse de classe et de galea capitanei Alexandrini, non enim cum barcario scivi loqui, quia Sclavus erat, et signis cum eo conferebam. Navigavimus ergo post classem cum possibili festinantia et unam galeam attigimus, quae nondum vento vela dederat, galea vero mea continue remotior fiebat, nec possibile fuit eam attingere cum barca. Jussi ergo barcarium me in galeam proximam ducere, quae cujus esset ignoravi, et quis in ea esset nescivi. Ascendi ergo de barca per galeae gradus sursum et ad locum pauperum, qui non habent proprias cumbas, transivi in proram et diffortunium meum galeotis illis recitavi, quomodo non negligentia, sed propter Missam me tardare contigisset, rogans eos mecum habere patientiam usque in proximum portum. Allocutus etiam fui baronem galeae et scriptorem, petens eos, ut misererentur mei pauperis, et omnes benevolos inveni, quamquam eos non noscerem, nec ipsi me. Dato ergo velo ventis sulcantes mare fortiter praecedentes galeas secuti sumus. Cum ergo hora prandii adesset, sedi mecum cogitans, quid ego facturus essem, et dum sic sederem, vidi unum militem peregrinum de secunda societate, dominum Caspar de Bulach, ascendere de cellula prorae, ut cibos de coquina portaret. Hoc videns plurimum laetificatus fui et post eum clamavi teutonicis verbis vocans eum nomine suo, qui me respiciens obstupuit prae ammiratione et descendit ad cumbas dominorum militum et baronum, Ferdinandi de Werna et domini Maximiliani de Rappenstein, dicens eis meam praesentiam in navi; statim autem audientes ascenderunt et audita causa mea introduxerunt in stantiam suam et cumbam pro dormitione assignarunt, et ita colloquebamur illo die de multis, quia valde conversativi et honestae conversationis erant barones et milites secundae societatis, et dicebant mihi, quod dudum optaverunt, ut per aliquos dies cum eis manere possem in navi. Dum autem sol occidentem peteret, irruit tempestuosus ventus, et multas anxietates nos (nobis) illa nocte tulit, ut patebit.
Sexto die, qui est Epiphaniae Domini, per noctem praecedentem tempestuosum habuimus ventum, prosperum tamen, quia ducebamur intento itinere. Circa medium autem noctis incidimus in angustias Corneri; est enim civitas quaedam in littore sita, Corinium dicta, a qua mare Cornerum dicitur, vel a sua saevitia, quia saevissimum ibi est, et periculosissima navigatio, ibi enim mare velocissimo cursu contra Anchonam et portum S. Petri tendit, et si quando gubernatores non sunt circumspecti, navis rapitur et cum maximo periculo extra sinum in aliam partem contra Romam projicitur, sicut saepe factum esse ante nos et post nos audivi. Verum jam singulariter cavebant nautae, quod naves non tollerentur in oppositum littus, quia absque hoc, quod in periculo fuissemus maris, hostium in manus devenissemus: fere enim tota quasi Italia contra Venetos tunc erat commota et ad debellandum parata. Interea ventus invaluit et mare fremuit in tantum, quod vela tempestatum grandium apponere coacti (b) fuerunt; commune enim velum dilacerassent venti, aquae autem navem continue operiebant et ad nos incidebant, vela etiam deposita et funes in cellulam nostram trajiciebant, quae tamen strictissima erat, et compressi sedimus per totam noctem in angustiis, et quamvis bene inclusi essemus, per insuspecta tamen loca copiosa aqua influxit, madidique atque compressi sedimus. Gratus autem fui Domino Deo, quod illos dominos reperi, quia si ad eorum cumbas receptus non fuissem, per totam illam noctem in aquis fuissem, et omnes fluctus super me inducti fuissent, sicut sunt omnes in superioribus manentes. Verum tempestas illa fuit delectabilis, nec erat in classe, qui ea carere voluisset, quia itinere nostro repentino volatu proficiscebamur, eadem enim nocte usque in Histriam rejecti sumus, nam in solis ortu vidimus Polam, Histriae vetustissimam urbem, et ejus portui non longe aberamus. Gavisi autem sumus, nos in regionem venisse nobis ex nomine non ignotam, nam Danubius etiam fluvius terrae nostrae orientem petens, quam cito Illyricum tangit, nomen nobis notum amittit et Hister sive Ysterus vocatur, et inde Histria regio. Quidam dicunt, quod brachium quoddam a se emittit Danubius contra mare Adriaticum, et illud Hister vocatur et regioni nomen partitur. Hoc brachium quamvis non sit navigabile, tamen Jason adepto aureo vellere ex Colchis per illud brachium navigio penetravit usque in mare Adriaticum. In locis tamen, ubi omnino navigare non fuit possibile, navem humeris impositam portaverunt fortissimi illi Argonautae. Verum antiquiores Argonautarum navigationem multo amplius extenderunt, ut patet supra. Insuper moderni dicunt, Polam civitatem a Colchidis incolis esse aedificatam, alio tamen, nescio quo, nomine vocatam. Pola autem hoc nomen illo casu adepta est. Quidam enim Graecorum rex, dum a Graecia usque ad Polam omnia vastasset et in obsidione Polae diu laborasset et multum populum amisisset, tandem taedio fractus dixit: Pola, id est, sufficit, in lingua Graeca, et ita recessit nomen civitati derelinquens.
De hac civitate Pola fuerunt, ut fertur, illi duo impiissimi et crudelissimi tyranni, Diocletianus et Maximianus, de quorum assumtione ad imperium talis fertur historia. Erant hi duo immanium corporum rustici et socii, concives Polenses, agriculturae dediti et non nisi ruralibus vacantes; ideo Martinus in Chronica, quod Diocletianus sit obscure natus et Diocletianus Dalmateus dictus. Quamvis alii dicant eum cujusdam scribae filium. De quo non curo; ad historiam inceptam progredior, quae habetur in Chronica Hermanni. Cum imperator Carus functus vita fuisset, concordare Senatus populusque Romanus non potuerunt de imperatore eligendo, unde oraculum Apollinis statuerunt consulendum. Sacerdotes autem tale Senatui responsum dederunt ex Apolline, ut nuntios per regiones mitterent et illum ad imperium assumerent, quem residentem ad ferream mensam comedentem, et speciosam virginem sibi servientem, et canem observantem invenirent. Multis ergo nuntiis emissis aliqui in Dalmatiam venerunt, quaerentes suum imperatorem in signis, cum ferrea mensa, virgine et cane. Campum ergo Polae cum pertransirent et de via dubitarent, viderunt rusticum in agro arantem et de via declinantes ad ipsum interrogandum iverunt. Eis autem cum rustico conferentibus venit filia ejus juvencula, portans sibi alveolo (203 a) pulmentum intrito pane, rusticus vero everso aratro super vomerem cibum allatum posuit et comedit sedens in terra. Recordati autem nuntii de oraculo ad invicem dixerunt: ecce, mensa ferrea, juvencula et canis, profecto imperator ille est Romani imperii. Erant autem nuntii illi viri potentes, prudentes et nobiles, armati in equis sedentes, et a rustico declinaverant paululum, consulentes sibi invicem, et accedentes interrogabant ejus nomen et ipse, Diocletianus, inquit, vocor. Cui dixerunt: surge et proficiscere nobiscum Romam, quia oraculo deorum imperator mundi factus es. Quibus respondit: difficulter credo, nec vobiscum proficiscar, nisi jam in continenti jussis meis obtemperaveritis. Quibus promittentibus interrogavit, quis inter eos nobilior haberetur? Quo astante dixit: ut videam, inquit, me non deludi a vobis, hunc jugulate. Si feceritis, bene; si non, me delusum agnosco. Amaro ergo animo interfecerunt ducem illum servi. Quo facto, iterum de nobiliori quaesivit et interfici eum mandavit. Et tertia vice fecit similiter et post hoc surrexit et Romam perrexit imperatorque est declaratus. Non multo post infirmatus fuit graviter Diocletianus, ad quem visitandum venit Maximianus, rusticus socius suus; dicens ei, quid mihi daturus esses, si te sanarem? Respondit: dimidietatem totius mundi. Accepit autem Maximianus eum in curam, et nihil illi dabat nisi cibum et potum rusticalem, quo ante imperium usus fuerat, sicque sanavit eum, propter quod recepit eum in consortium imperii, occidentem illi tribuens, ipse autem orientem gubernavit anno Domini 286, et erant strenuissimi bellatores et saevissimi omnium Christianorum persecutores omnibus suis diebus, unde in tribus diebus XXII millia Christianorum sunt occisa propter fidem ab eis.
Diocletianus primus violavit imperatorum humilitatem et vestibus ac calceamentis gemmas inseruit. Alibi legi, quod nuntiis ad se venientibus praecepit jugulare superiorem et omnium inferiorem ambos, et secunda vice iterum duos, et tertia similiter.
Polam ergo postergavimus et cum bono vento navigantes a longe Rubinam civitatem vidimus, in cujus aspectu novo laetitiae jubilo affecti sumus, quia erat primus portus, quem apprehendimus in exitu nostro de Venetiis, ut patet supra P. I. Fol. 58. In meridie mutatus est ventus, et rostra classis in portum Rubinae civitatis convertimus, de quo bene fui contentus, ut in navem meam et cumbam propriam revenirem, nemo enim in nostra navi sciebat, me esse in classe, sed putabant, me Jadrae mansisse, vel aliquod diffortunium passum fuisse, vel periisse. Nescio autem quo casu accidit, quod galea, in qua eram, quamvis ultima de portu Jadrino educta fuerit, in tempestate tamen projecta ante cunctas galeas prima in portu Rubino fuit. Quam statim autem in portum venimus, ante introductionem aliarum navium, cum nobilibus peregrinis scaphis ad terram ducti in civitatem ascendimus ad vesperas, quae actu pulsabantur in ecclesia S. Euphemiae; nobis in choro stantibus venit patronus galeae meae cum dominis et peregrinis sociis meis, et videntes me quasi monstrum inspexerunt, mirantes, cum quo venissem, et congratulabantur mihi de fortuna mea. Post vesperas videns ecclesiae praepositus ecclesiam esse repletam hominibus, reseravit tumbam beatae virginis Euphemiae, in qua corpus ejus quiescit, et ibi deosculati sumus sanctas (b) martyris reliquias. Legi etiam ibi in libro chori pulchram historiam, quomodo miraculose de Chalcedonia, ubi fuit martyrizata, fuit huc translata. Chalcedonia est urbs in Asia minori, in littore Bassori pelagi sita, ex opposito Constantinopolis, sicut superius Fol. 176 dictum est, in qua Euphemia filia Senatoris sub Diocletiana persecutione a Prisco consule martyrium mirabili agone consummavit superatis inauditis poenis, ut habetur in ejus Legenda. Eam itaque mortuam Christiani cum honore sepelierunt, construentes ei ecclesiam supra petram, quae de littore in mare prominebat, et aqua sub ipsa petra in terrae viscera intrabat, meritis enim beatae martyris in brevi tota Chalcedonia ad fidem fuit conversa, et magna devotione corpus virginis venerabatur, eique tumbam grandem valde, quasi domunculam, fabricaverunt de candido marmore. Post temporum autem decursum tepescente Chalcedonensium devotione negligentius se habuere ad ejus sepulchrum, et jam nec lampades nec aliquem ornatum et honorem sibi exhibuere. Quod virgo beata non ferens ab hoc loco recessum a Deo impetravit, nam nocte quadam facta est in mari tam horribilis tempestas, ut Chalcedonenses non nisi suae civitatis et suum interitum adesse lamentarentur. In hac tempestate crepuit et scissa est petra, super quam beatae Euphemiae stabat tumba, et per ipsam scissuram tumba cum corpore dilapsa est in mare, sed nequaquam mersa: quin imo sicut lignea navicula super undas natavit et a fluctibus importune pulsa eadem nocte in ea tempestate per maxima maris spatia est de Asia in Europam delata, a mari Aegeo per Hellespontum in mare Adriaticum et Histriam Dalmatiae translata et in hiatu petrae sub civitate Rubina injecta, ubi multis diebus stetit hominibus incognita. Sancti autem homines viderunt noctibus singulis splendores de scissuris petrae adscendentes et lumina et harmoniam coelestis melodiae audierunt. Cum ergo his signis tumba cum sacro corpore inventa esset et vellent eam deportare, nequaquam eam movere poterant, donec consilio cujusdam sanctae foeminae fuerunt adducti duo tauri indomati, jugis non assueti, qui funibus sarcophago colligati ipsam ingentem tumbam de hiatu advexerunt et supra montem sine difficultate venerunt per praeceps adscendentes in locum, ubi usque hodie manet et a cunctis veneratur fidelibus, ubi est ecclesia constructa pulchra, habens episcopum et canonicos.
Dicta est autem civitas haec Rubina a sanguine martyrum ibi quondam per tyrannos occisorum pro Christo, estque sub potestate Venetorum, ad Histriae ducatum pertinens. Visis ergo reliquiis et civitate Rubinensi descendimus ad mare et hiatum sub civitate, in quo S. Euphemiae tumba steterat, vidimus et ita in galeas navigavimus. Cum magno desiderio in galeam meam navigavi, quam amiseram, et cum multa jocunditate ab omnibus receptus fui, et gaudebant tamquam de fratre perdito et reinvento.
Septima die, ante lucem solis, in splendore lunae solutam classem extra portum eduxerunt, et paulatim vento tenui ferebamur in mare Venetum. Sole autem orto vidimus non longe grandem et vetustam domum, quam dicebant fuisse fortalitium Rulandi, strenuissimi militis, qui comes Cenomanensis mira bella contra infideles gessit pro recuperatione terrae sanctae et demum coronam aeternam accepit. Deinde fortius navigantes usque (204 a) ad Parentiam venimus et ingressi Parentinum portum naves stabilivimus. Est autem consuetudo, quod quando huc veniunt naves, non statim ingrediuntur civitatem, sed navigant in oppositam civitati insulam, et in ecclesiam ascendunt, Deo et S. Nicolao ecclesiae patrono gratias agunt, et nonnumquam patroni galearum in angustiis tempestatum se et omnes secum navigantes devovent, sicut nunc credo etiam contigisse, nam, quam cito naves stabilitae fuerunt, nemo (in) civitatem inductus fuit, sed omnes ad insillam navigavimus et Missam de S. Nicolao solemniter cantavimus. Post Missam autem ipsam insillam et locum curiosius inspeximus. Est enim insilla montuosa, fertilis oleo valde et aliis fructibus, circumdata profundo pelago, in cujus vertice est una vetustissima turris, pro maris custodia temporibus bellorum, et una ecclesia S. Nicolai, cui annexum est parvum monasterium ordinis S. Benedicti, praepositura. Videtur etiam ex ruinis antiquis, quod olim ibi castrum munitum steterit. Cum ergo votum persolvissemus, descendimus ad mare et contra Parentiam navigavimus; occurrit autem nobis in mari multitudo delphinorum, quos quasi cottidie per mare vidimus, sed eorum descriptionem usque huc servavi. Est enim delphinus bellua marina magna, communior aliis, et in magno numero in freto gradiuntur gregatim eo ordine sicut grues in coelo; non habet spinas sed ossa, mirabilis formae est, os habet sursum in dorso et oculos deorsum, et ideo difficulter capit praedam, quia non nisi resupini atque conversi rapiunt, pro voce gemitum faciunt humano similem, extra aquam spirant, in aqua sicut pisces aquam attrahunt, vivit centum XX annis, et decem annis crescit, pro auribus habet unum foramen. Hoc animal omnium animalium est velocissimum, ocior est volucre, acrior telo, et velocior navi pleno vento velo; unde salientes plerumque naves transvolant, et nisi multum infra rostrum os illi paene medio ventre foret, nullus piscium celeritatem ejus evaderet; sed affert providentia remoram in capiendo cibum. Delphini miro modo se diligunt, unde narrat Plinius, quod dum rex Cariae delphinum captivasset eumque ad palum juxta littus ligasset, convenerunt multi delphini in mari plangentium more se habentes, ideo rex solvit eum et dimisit resilire in mare. Delphinus etiam nequaquam hominem ut alienum expavescit, sed navigiis obvius venit ludens et saltans, navem gyrans, et saepe ab una parte navis se immergens et ab altera in ictu oculi reemergens familiarem et amicum se hominibus manifeste exhibens. Optime intelligit voces hominum ad se directos, et suum nomen, quo consueverunt vocari quidem, est Simon. Humano cantu et sibilo exultat, ideo dum occurrunt nautae, vel sibilant, vel cantant, vel eos vocant, vel quod pluries contingit, eis maledictiones imprecantur, quia sunt nuntii tempestatum, et in eorum discursu intelligunt futuram auram. Musicis instrumentis avidissime auditum praebent, et musicis hominibus naturales amici sunt, unde narratur de quodam musico, quod frequenter in mari canebat, et eo ludente multi delphini maximi navem conveniebant. Hic musicus cum mortem meruisset, judicium submersionis in eum latum fuit, petivit autem, quod prius posset facere gaudium delphinis cum suo musicali, accurrentibus autem multis delphinis prosiliit[TR196] reus in medium eorum, quem statim unus (b) delphinorum assumsit super dorsum, eumque vivum et incolumem ad littus transportavit. Quid multa dicam, non est novum nec inusitatum, delphinos cum hominibus amicitias habuisse, unde apud veteres Proteus, marinus deus, habuit filiam Melanthonam, cui consuetudo erat positis vestibus delphinos inequitans vagari per maria patris, quae cum formosa esset, in gratiam venit Neptuni, qui ad eam transformatus in delphinum venit atque concubuit, et deificata fuit a veteribus. Apud Jasum puerum delphinus adamavit, quem dum post assueta colludia impatientius sequeretur recedentem arenis inventus haesit. Alexander autem magnus, sed superstitiosus, illum amorem numinis fuisse interpretatus est praefecitque puerum Neptuni sacerdotio. Legimus etiam, Plinio tradente, apud Hipponem delphinum fuisse ex hominum manu cibum sumentem seque tractandum manibus praebentem, et nantibus alludentem et consedentes portantem, et multa talia vera, non fabulosa, dicuntur de istis. Si cui placet, legat in Speculo Naturali Libro XVIII. c. de delphinis.
Alia quadam vice cum pluribus peregrinis nobilibus navigavi mane ante solis ortum de Parentia ad illam insillam ad celebrandum Missas, et ecce, respicientibus nobis ad littus insillae, vidimus supra rupem, quae de mari prominebat, stare quoddam monstrum, cujus forma haec erat: longitudo ejus forte quatuor hominum, non multum grossum aut corpulentum respectu tantae longitudinis, sed erat quasi truncus altus nigri coloris, et movebatur sine progressu, quasi fortiter tremens. Quod cum attonitus unusquisque tacitus aspiceret, antequam unus alteri loqueretur, lapsum impetuosum recepit in mare et nusquam comparuit; quid autem hoc fuerit, nec barcarii nec alii poterant nobis dicere, sed affirmabant, se prius tale quid numquam vidisse, unde prodigium esse inimici plurimi judicabant, sederamus enim cum summo silentio, quia ad Missam navigare voluimus, et forte ut interrumperetur quies et oratio et ut curiosa imaginatio daretur devotis. Aliqui dicebant, esse signum alicujus futuri eventus, vel praenuntiatio mortis, vel submersionis. Quid horum fuerit nescio, sed hoc scio, quod pauci peregrini huic spectaculo praesentes redierunt vivi.
Parentia.
Navigavimus ergo ab insula S. Nicolai ad Parentiam et ingressi prandium sumsimus in hospitio, post prandium ad ecclesias in civitate et extra transivimus ad indulgentias et ad videndum reliquias: postea per littus maris spatiando deambulavi et inter scopulos inveni juvenes ostrearum captioni insistentes et pueros conchas colligentes vel testas conchiliarum. Est autem ostrea piscis carne mollis, dura tectus testa, in cautium et saxorum scissuris, ad quas aqua maris intrat, jacens. Aliquae ostreae sunt totae testis inclusae, nec progrediuntur, aliquando adhaerent saxis et parietibus rupium e mari consurgentium et habent solam mediam testam, quae firmissime adhaeret petris in aqua, ita, ut ferreis instrumentis avelli eas necesse sit. Aliquae progrediuntur cum suis domibus sicut terrestres cochleae, cornua extendentes bina et contrahentes, quia oculis carent. Aliquae habent testas (205 a) spinosas, et in colore et figuris maximam varietatem ludens natura inducit, quo non solum parvi sed prudentes admirentur. Inter omnes conchas principatum tenent margaritiferae, quae et ecelolae dicuntur, in quarum carne pretiosus (lapis) s. calculus solidatur. De his dicitur, quod nocturnis temporibus littora petunt seque contra coelum aperiunt et ita ex coelesti rore concipiunt, unde certo tempore anni recipiunt et appetunt rorem, sicut foemina virum, et roris desiderio hiant et hauriunt humorem cupitum, quotiens autem aëris matutini semen excipitur, fit margarita clarior, vespere accepta fit obscurior. In aliquibus ostreis pretiosissima margarita naturaliter est infixa, quae maris aqua in ea solidatur, et haec difficulter apud reges invenitur. Testae tam ingentis magnitudinis in aliquibus maris littoribus reperiuntur, ut domum non parvam multarum camerarum contegat una, et in aliquibus regionibus navigii loco his utuntur cymbis. Recitat frater Odoricus, ordinis Minorum, quod viderit in provincia[TR197] orientis, Campra dicta, unam testudinem, majorem trullo, seu cappa ecclesiae S. Antonii Paduae. Sedi ergo aliquamdiu et venationi illi respiciendo tempus dedi, et inde ad alia loca evagatus sum, ut patet in descriptione Parentiae.
Parentia Dalmatiae et Histriae civitas vetustissima olim Paradina fuit dicta a Paride Trojano. Hic enim Paris cum Helenam Graeciae reginam raptum pergeret, omnem suam classem in hac civitate aptari fecit, et cum ipsa Helena rapta illuc de Graecia reversus votoque potitus portum aedificavit et oppidum eique nomen suum dedit, unde hodie Parenza dicitur, et est sub Venetorum ditione, sicut aliae civitates Histriae, ut Justinopolis a Justino secundo condicta, quam Veneti receperunt anno Domini 1129. Est autem Parentia parva, satis munita, optimo solo posita, nam a parte maris rupibus et scopulis protegitur a procellarum impetu, a parte vero terrae fertilissimis collibus est circumdata et silvis olivarum cincta per gyrum a mari usque ad mare. In ipsa est ecclesia episcopalis cum canonicis et clericis, in qua positae sunt multae reliquiae et Sanctorum corpora. In majori altari quiescunt sancti martyres Demetrius et Julianus. In alio altari ante chorum sanctarum virginum Bertae et Acolitae. In eadem ecclesia ante pauca tempora sanctorum martyrum Mauri et Eleutherii corpora quieverunt, sed per Genuenses inde asportata Genuam translata fuerunt. Narratum quoque nobis fuit pro certo, quod cum iidem Genuenses aliud quoddam altare tentassent effringere, animo quaedam sanctorum corpora inde recipiendi, mox sanguis miraculose ex eo altari profluxit, cujus hodie sunt ibi vestigia derelicta, unde territi raptores aufugerunt. Fratres minores etiam habent ibi conventum parvum. Aliae ecclesiae non sunt in civitate, sed extra in hortis, agris, campis sunt multae ecclesiolae, et campus plenus tumbis lapideis mortuorum, et tamen non est coemeterium, sicut etiam ante civitatem Ulmensem in quolibet horto est una domuncula, in qua ligones et rastra servantur, vel pro solatio: sic Parentiae in quolibet horto est una capella et juxta eam tumba, pro horti domini sepultura. Aliquae capellae habent tria altaria, aliquae unum, aliquae duo, sunt tamen pro majori parte desolatae et pecorum stabula factae, pauperes etiam et domiciliis carentes in eis dormiunt, unde vidi unam navem repletam miserrimis et nudatis hominibus applicantem in (b) portum illum, qui cum non intromitterentur, omnes simul in unam illarum ecclesiarum, quae stat super mare, commigraverunt, et ibi in tanta penuria et miseria manserunt, quod non potuit absque motu pietatis videri; erant enim homines isti de quodam pago Dalmatiae, quem Turci invaserant, et in devastatione homines isti sicut nudi cum mulieribus et parvulis ad mare confugientes navigio evaserunt et per ventum ad hunc delati fuerunt portum.
Sed quid sentiendum sit de illis capellis et sepulturis et tumbis vix video, hoc autem credo, quod campus ille paganis olim idolis fuit consecratus, et in eo sepeliebantur in tumbis, quae hodie ibi jacent. Supervenientes autem Christiani extumulaverunt corpora damnatorum et campum Christo dedicaverunt construentes capellas et altaria. Vel forte sic accidit, quod aliquis pius Parentinus episcopus coecis devotionibus saecularium condescendens licentiam dedit, ut quilibet in horto suo posset aedificare capellam, altare, et aptare in ea tumbam pro sepultura, et aedificata eis consecravit, et ita episcopus ille sponsam suam et ecclesiam exsecrabiliter prostituit et foedandam exposuit, sunt enim diverticula luxuriantium, nec amplius sunt juxta eas sepulturae, sed tumbae vacuae; moderna sepultura est in coemeterio majoris ecclesiae in civitate, ubi etiam est baptisterium. De illo baptisterio aliquid ibi recitandum occurrit. Quadam vice, dum solus in ecclesia essem et loca circuirem, veni ad concham baptismi, quae erat operculo ligneo operta, sed sera non clausa; elevavi ergo operculum, volens videre sacramentalem aquam, qualis esset et quanta, quia concha marmorea erat magna. Sed dum ambabus manibus appositis operculum levarem et intus respicerem, ecce, tota margo repleta erat scorpionibus per circuitum, et ad remotionem ligni cucurrerunt, et multi et major pars in aquam baptismi ceciderunt, aliqui in terram labebantur, aliqui ligno, aliqui lapidi adhaeserunt, quos ut vidi, expavi et operculum cadere permisi et aufugi, cavens, ne aliquis scorpio mihi adhaereret. Modica autem aqua erat in concha et crassa, viridis, et in his omnibus suspicabar, diu nullum ibi baptizatum fuisse. Porro scorpiones per circuitum baptisterii currebant, quaerentes reascendere ad locum suum, et in latibula murorum se recipiebant; sunt enim scorpiones in illis partibus in magna multitudine sub lapidibus, in silvis, in muris, sub lignis et lectis crescentes et morantes, et generantur ex aliquibus putrefactionibus, sicut alii vermes, praesertim ex putrefactione cancri statim generantur, unde etiam quasi cancro assimilantur, unde Ovidius:
Concava littorei si demas brachia cancri Scorpius exibit.
Est autem scorpius vermis niger, multorum pedum, et habet loco manuum duo bifurcata magna sicut cancri, et cornua gracilia sicut cancer, et habet caudam longam, non cancri, sed serpentis, et in ejus fine duos habet aculeos, quibus arcuato vulnere ferit. Dicitur autem scorpio a scorte, quod est: dulce et picis (?) fingere; quia in anteriori parte blanditias fingit et in posteriori interficit. Scorpionis punctura facit homini multa mala, quia videtur locus puncturae, statim apostematur apostemate duro et rubro, et dolor protensus quandoque inflammatur (206 a), quandoque infrigitatur, et imaginatur percussus, se contundi pilis, quibus sal contunditur, et accedunt dolores subito, et punctura est sicut punctura acus, et sequitur tremor et frigus, et mollificatio totius corporis et inflammatio ventris et extensio virgae. Si autem sit punctura ex vehementi scorpionis malitia, tunc punctura est quasi cauterium adustum, et corpus totum rigorem patitur cum frigore, et fluit ad labia humiditas viscosa, quae inter ipsa labia congelatur, et currit ex oculis multa humiditas, quae in angulis congelatur, et alteratur forma et egreditur anus et apostematizatur virga et incrassatur lingua et stridunt dentes et clauduntur compressae nec aperiuntur. Hac mala bestia caret Alemannia nobilis et sana recenti aëre dotata. Haec bestia occidit Orionem, quem nulla bestia vincere potuit. De hoc Ovidius talem recitat fabulam. Jove, Neptuno et Mercurio terram peragrantibus factum est hospitio alio deficiente, eos intrare Herei senis pauperis gurgustiolum, qui cum eos cognovisset deos, obtulit eis bovem in sacrificium coquens, qua oblatione motus Jupiter dixit ei, ut peteret quod optaret, qui dixit, se non habere conjugem et praemortuae promisisse se aliam non sumturum, optare tamen filium. Jupiter autem cum reliquis duobus[TR198] diis bovis occisi sumserunt carnem, et cum in eo minxissent, jusserunt seni, ut decem mensibus carnem terra tectam manere permitteret et filium inde nasciturum exspectaret. Qui cum fecisset, mense decimo prosiliit puer, qui Orion appellatus est, et adeo vir robustus est factus, ut nullum timeret animal omnesque bestias cum suo cane venaretur. Cui indignata Diana venatrix misit contra eum scorpionem, qui eum interfecit. Dii autem pro scorpionis audacia ipsum in signum coeleste sublimaverunt, quod scorpionis dicitur. Demum miserti Orionis ipsum et canem suum in coelum assumserunt et Orionem et canem signa coelestia constituerunt etc. Haec dicta, licet fabulosa appareant, sunt tamen naturae cursu verissima, ut ostendit Johannes Boccardus de Generatione deorum gentilium, Libr. 12. Cap. 12.
Ultima dicta maritimae peregrinationis.
Octava incipiendo diem a vespera praecedenti propter continuationem insonuerunt navium servi tubis per civitatem vocantes nos ad ingressum navis, et soluta classe tenui vento extra portum elati sumus, de quo naucleri plurimum gaudebant; nam quando sunt venti importuni, etiamsi sint pro navibus et pupales, non audent eis committere naves per hoc maris spatium usque Venetias, quod nominant Venetiolam: periculosissima est etiam navigatio, et naves in intempestatibus[TR199] bithalassum incurrunt, quia fundum inaequalem habet, nec profundum ulterius est, et ideo magis arte, cautela et industria indiget navigatio Venetiolae, per quam singulares et jurati habentur gubernatores, qui Parentiae morantur, et sine eorum nutu nulla galea Venetiolam ingreditur, sed praefati navium gubernationem assumunt, et alii, qui per totum mare gubernaverunt, non se intromittunt nec judicant. Contingit saepe, quod naves magnae in mense vel amplius non possunt de portu Parentino descendere propter ventorum vel maris defectum, et oportet singularem ibi ventum habere (b), ideo illi gubernatores sunt experti auruspices, ventos considerantes et eorum durationem, nisi enim ventus duret usque in portum Venetianum, male stant naves in Venetiola. Ideo propter periculosum ingressum navium in portum Venetianum non possunt Venetiae classe peregrina oppugnari. Igitur classis ferebatur vento secundo in Venetiolam, nec erat amplius timor de periculo nec dubium, quin mane essemus in portu optato, quapropter factum est carnisprivium in classe, et gaudium majus, quam umquam in galea viderim. Est enim modus et consuetudo marinariorum, quod quando post transmarinam navigationem ad portum suum veniunt, miro triumpho gaudent. Eodem sero lautissimam coenam habuimus, carnes et pisces. Inter pisces fuit per navem distributus unus cancer valde magnus, quem in Parentia cellarius emerat, de quo multi homines sufficientiam habebant. Sunt enim in paludibus maris valde magni cancri, durissimae testae et optimarum carnium. In aliquibus partibus maris sunt ita magni, ut hominem forcipe sua apprehensum in mare trahunt et submergunt. Albertus dicit, quod quandoque forcipe navi immissa eam dimergunt. Cancer sicut scorpio propter Jovis ministerium in coeleste signum translatus est; nam Jupiter, cum vidisset juxta Capream Garamantidem nympham speciosissimam, lavantem pedes suos, ut erat in libidinem pronus, e vestigio concubitum ejus optavit, quem cum virgo vidisset ad se venire, territa voluit capere fugam, verum cancer pedi propinquus pedis ejus digitum forcipe apprehendit et tenuit, quae dum cancrum deponere conaretur, supervenit Jupiter eamque ad votum habuit. Jupiter ergo ob impensum beneficium cancrum in coelo locavit signumque zodiaci fecit.
Terminata autem coena, cum hora quietis advenisset, inquietissima commotio in tota classe facta est ex laetitia, et totam noctem insomnem duximus, quia illi cantabant, isti saltabant, alii comedebant, bibebant et res transponebant et separabant illa ab aliis, saccos, cistas, vasa, cassas, et omnia in motu erant, nec lumina exstincta sunt illa nocte, et cum hoc dulcissimo vento ferebamur. Ex quo enim cani montium nostrorum vertices coeperant videri, videbatur mihi mare placidum, et nullis fere impeditum obicibus, et undas solito laxiores praestare, et spe atque aviditate contingendi littoris, in quo quies promittebatur futura, et ob superatos labores et transgressa pericula. O quam praestolabamur diem fieri, quae benedicta dies finem datura erat omnibus maris amaritudinibus, miseriis, laboribus, angustiis et periculis, et praestitura initium priorum consolationum, etc. Itaque dies increpuit, et cum sol ab oriente inciperet splendere, incepit ab occidente urbs nobilis Venetiana rutilare; hanc cum vidissemus, quantus clamor gaudii, quanta laetitia omnium fuerit, non facile dixerim. Ad hoc galeotae visa civitate pannos scissos, saccos et ruptas vestes, quibus in mari involvebantur, elevabant et in mare projiciebant cum clamore et cantu, et omnia vetusta et inutilia tali solennitate ejiciebantur. Insuper servi patronorum productis vexillis, tapetiis et omni ornatu navium classem regaliter ornaverunt, et ita ornata classe vexillis et velis contra Venetias per aëra volitantes processimus. Pulcherrimum erat videre ornatam classem sic in jubilo advolare.
Porro, antequam nos videremus Venetias, visi fuimus a speculatoribus turris S. Marci, qui currentes arreptis (207 a) campanarum chordis pulsare omnes campanas coeperunt. Hoc audito id ipsum fiebat in omnibus turribus et campanilibus per universam urbem Venetianam; sic enim solitum est fieri in adventu classium. Ut autem intellectum fuit mysterium pulsus, omnes, qui habebant amicos in classe et res suas, cupidi fuerunt audire nova, et qui volebant lucrari pecunias in ducendo homines, et qui officia habebant in colligendo teloneo in civitate, ad mare currebant et ascensis navibus et barcis nobis obviam festinabant venire et antequam ad portum venissemus, multa millia navicularum de civitate in classem venerunt, circumnavigantes et res suas agentes. Cum autem ad portum Liu venissemus cum classe, non intravimus, sed anchoris ejectis naves ad manendum ibi stabiliverunt usque ad tempus suum; nos autem peregrini, nihil nisi nostra peregrinalia in navibus habentes, soluto naulo et expensis et datis curtusiis famulis, qui servierant nobis, valefecimus omnibus de galea nostra, dominis et servis, res nostras in unam barcam deposuimus et in eam descendimus, galeam et omnia nostra jura in eam resignantes domino Sebastiano Contarino, patrono; et quamvis laeti essemus de nostra liberatione ab illo poenoso carcere, tamen propter societatem contractam cum galeotis et aliis tristitia gaudio fuit commixta de separatione a galea. Sic ergo a galea navigavimus contra portum, statim autem quidam exactores ad nos navigaverunt quaerentes, an merces aliquas duceremus, et perscrutatis rebus omnibus, cum nihil sui invenissent, dimiserunt nos, sicque inter duo castella navigavimus per ostia maris et ibi iterum exactores nos tenuerunt et telonarii et cuncta perscrutantes sine solutione unius denarii dimissi sumus, fidem tamen dedimus eis, quod nullas duceremus merces. Cum ergo ad S. venissemus Andream, ubi est insilla Carthusiensium, arbitrati sumus, propinquiorem esse navigationem extra civitatem per circuitum archanalis civitatis, et dimisimus canale commune, per quod omnes exibant et intrabant naves, et per alias lacunas civitatem ingressi sumus, verum difficultatem reperimus: quia enim frigus erat, congelatae fuerunt lacunae illae, per quas intrare necesse erat, et ideo remis oportebat glaciem confringere et viam navi facere, sicque tarda navigatione usque in usitata canalia devenimus, et ad hospitium nostrum, quod dicitur ad S. Greorium,[TR200] devenimus navi. Occurrerunt autem nobis omnes noscentes nos de domo et cum ingenti congratulatione susceperunt,[TR201] et eportatis rebus nostris sursum in cameram locum proprium et singularem praestitit hospes. Reperimus autem in domo factam esse mutationem a tempore recessus nostri: hospes enim, quando eramus in ingressu, obiit sicut patet P. I. Fol. 39 A., et uxor ejus domina Margareta vidua remansit, quae tempore medio nupsit famulo domus, Nicolao Frig, et factus est de famulo servus (dominus), quod mihi bene placuit, quia vir jocundus et bonus erat. Quam statim autem res nostras composuimus, antequam quidquam gustarem, cucurri extra domum in fonticum Teutonicorum, ut investigarem nova de terra mea et (b) de civitate Ulmensi et de conventu nostro. Ut autem ingressus sum fonticum, vidi in corona stare Ulmenses, qui eadem hora venerunt Venetias de nostris partibus, a quibus et litteras accepi et gaudiosa nova de Suevia, de Ulma, de colendissimo patre meo, magistro Ludwico Fuchs Priore, et de omnibus fratribus amantissimis meis et amicis audivi. Venerunt autem ad me omnes domini mercatores de Ulma, quorum multi tunc Venetiis erant, et congratulabantur mihi. Porro quidam mercator Ulmensis, dictus Ytel Rentz, vir juvenis et humanus, procurator illius magnae societatis, quam nominant Rottengetter, duxit me in cameram suam, nolens me manere in hospitio, sed clavem ad cameram thesaurorum suorum dedit, ut in eam meam supellectilem ponerem et in ea dormirem et in refectorio communi dominorum mercatorum manducarem, quamdiu ibi mansurus essem, quod et feci: regressus enim sum in hospitium et omnia mea tuli, inferens in cellam praefatam, et mansi inter mercatores, nunc ab isto, nunc ab illo invitatus, inter quos degens recuperavi vires meas notabiliter in mari deperditas et reassumsi cornua et speciem meam solitam. Dicebant enim noti mei, quod in primo meo aspectu, quando intravi fonticum, vix poterant me cognoscere propter maciem et pallorem et defectionem. Sic ergo transiit illa dies.
Una die intravi hospitia dominorum peregrinorum et inveni aliquos jam recessisse a Venetiis, alii vero ad recessum se disponebant, qui libenter vidissent, quod cum eis remeassem, sed colligaveram me mercatoribus de Ulma, cum quibus redire volebam. Valediximus ergo nobis invicem, et non absque lachrimis separati sumus, praecipue tamen dominus Johannes Laczinus, Hungarus, archidiaconus Transsylvaniensis, de quo saepe facta est mentio, cum ingenti fletu a me divisus est, et ego ab eo non cum minori tristitia et moerore recessi, et ita diem illum cum sociis et dominis peregrinis transegi, qui in crastinum volebant mane recedere.
Decima die, quae est S. Pauli, primi eremitae, invitavit me in hospitium suum magnificus vir, dominus Burchardus de Braitenbach, decanus majoris ecclesiae Moguntinensis, et contulimus de conficiendo peregrinali et de concordia confectorum, libenterque vidisset, quod statim secum Moguntiam perrexissem, sed sic fieri non potuit, quia officium praedicaturae in Ulma mihi providere incumbebat ex obedientia ordinis. Sicque dies illa iterum transiit.
Undecima die, quae erat dominica infra octavas epiphaniae, Missa lecta et audita, audivi, quosdam Teutonicos velle navigare in Paduam, et statim reverti, et quia mercatores illi, cum quibus recedere disposueram, nondum parati erant, associavi me navigaturis Paduam, ut et reliquias ibi viderem et ecclesias et monasteria et civitatem. Navigavimus ergo sero extra Venetias et ad extremum sinum (208 a) Adriatici maris navigavimus, non in galea, nec in barca, sed in barchoza, quae sunt naves semper ascendentes et descendentes de Venetiis Paduam. Cumque ad maris limbum venissemus, in littus omnes exivimus, non longe autem a littore currit Brenta, fluvius descendens de Padua, in quem navem, in qua veneramus, spectabili ingenio transtulerunt, extrahentes eam de mari in fluvium; nam super littus fluvii in alto aedificio ligneo sunt rotae magnae et de aedificio est descensus aliqualis usque ad mare, per quem descensum trabibus et asseribus est planata via et vehiculum quoddam grande navibus proportionatum. Advenientibus navibus de Venetiis dimittitur in funibus per circumvolutionem rotarum deorsum ab aedificio ad mare, et absque magno labore gravis navis de mari vehiculo infertur, sicque vehiculum cum navi de mari sursum trahitur in Brentam, nec laborat ibi nisi unus homo, qui in rota currit volvens eam. Statim autem navi de vehiculo Brentae injecta assunt equi, quorum tractu naves sursum contra aquam trahunt usque in Pataviam, sicut naves Colonienses trahuntur per equos sursum per Rhenum usque Moguntiam. Est autem Brenta fluvius de Alpibus descendens et Patavium percurrens; cum prope mare venit, per littus ejus ad longum spatium ascendit et diu differt ingressum quasi quaerens locum effugiendi mare, sed tandem ipsi illabitur, sicut et caetera flumina. Ad navem ergo nostram resedimus et per Brentam sic in nocte ascendimus et sedendo dormivimus usque mane.
De civitate Paduana.
Duodecima die ad Patavinam urbem venimus mane et hospitium unius Teutonici ingressi res nostras viales deposuimus et primo omnium ad S. Augustinum, ubi est conventus Praedicatorum, transivi, Priori me praesentavi. Aestimabat autem Prior, me esse Graecum fratrem, propter prolixam barbam, quam habebam, et viso conventu in hospitium ad socios redii et prandio sumto urbem gyravimus et per ecclesias pervagati sumus et insignia ejus civitatis vidimus, sicut in ejus descriptione patet.
Patavina civitas, quam Ptolemaeus nominat Oppibergium et nunc Padua, a Teutonicis Badua dicta, est urbs vetustissima, ab Antenore Trojano condita ante Christi nativitatem annis mille ducentis. Qui Antenor dum regnasset apud Trojanos XXIV annis, Hectoris filii eum repulerunt de regno, qui cum duobus millibus Trojanorum mare transiens ad has regiones venit et urbem insignem, Patavinum, condidit et in ea mortuus ac sepultus fuit, cujus hodie ingens tumba ibi habetur, quam et vidimus. Erat autem cunctarum urbium Venetiae regionis excellentissima, bonis quippe omnibus refertissima fuit, quae cum olim populosissima esset, propter ejus summam aequitas plurimum caruit: nam antiquis temporibus centum et viginti millia militum in ea recensita fuisse Strabo commemorat. Romanorum vero temporibus in ea censi fuisse quingenti equestris ordinis viri, unde et eorum rempublicam difficillimis temporibus pecunia et armis plurimum juverunt. Ea etiam, etsi conditione vetustissima sit habita, aedificiis tamen nunc extantibus publicis et privatis nova habetur. Attila, Hunnorum rex, igne ferroque vastatam reliquit immunitam (b), quam cum Ravennates instaurassent, post centesimum instaurationis annum Longobardi penitus incenderunt, verum Caroli M. tempore mirum in modum augeri coepit, sed quidam Teutonicus tyrannus, dictus Ezelinus, anno Domini 1234 eam civibus aliisque bonis viduatam reddidit. Quo mortuo in Carrariensium manus deveniens mirabiliter excitata et ornata fuit atque triplici muro communita et fluvio exornata. In eam Heinricus V. imperator Germanorum anno 1108 cathedralem ecclesiam exstantem aedificavit et praetorium toto orbe celeberrimum igne casu concrematum Veneti construxerunt, qui eam urbem anno Domini 1406 ceperunt expulsis immundissimis ejus rectoribus, qui suis immunditiis fere totam Italiam infecisse feruntur. In eum ergo statum, quo nunc stat, Veneti eam deduxerunt. Clarissimos autem viros genuit multos, inter quos Titus Livius unus fuit, et Petrus Aponus de Abano, qui tam mathematicus quam physicus expertissimus fuit, de quo studentes Paduani referre solent, quod dum quadam vice febribus vexaretur, desideravit bibere aquam de cisterna cujusdam nobilis divitis indicans, illam solam aquam sibi non nocituram, et frequenter misit servum suum cum amphora ad tollendam aquam; tandem nobilis ille taedio affectus propter frequentem servi ingressum dixit servo, ne amplius rediret; in crastinum, dum servus propter inhibitionem ire difficultaret, coactus a doctore venit ad curiam nobilis, petens saltim pro hac vice aquam, et vix obtinuit, dominus etiam putei juravit, se amplius non daturum aquam. Sequenti die dominus Petrus iterum misit servum pro aqua, sed non fuit intromissus et vacuus rediit ad dominum suum, qui mox remisit eum denuntians nobili haec verba: ecce, si huic servo non dederis aquam, communem faciam puteum tuum et in crastinum omnis populus bibet de eo. Dominus autem putei sprevit verba aquamque dare noluit. Mira res, crastinus advenit dies, et puteus extra curiam translatus in vico publico stetit ante ostium dare nolentis aquam, et omnis populus venit et bibit. Quare mathematicus iste comprobatur alicujus nymphae potentis amicus fuisse, quarum aliquas dicebant translationis fontium et fluminem auctoritatem habere. Aliud aeque mirabile recitant studentes ab eo factum. Nam non longo a Padua est villagium, dictum Abanum, de quo idem Petrus natus fuisse fertur et ibi suas haereditarias possessiones habuisse, ebulliuntque in eo villagio de terra fervidae aquae in tanta copia, ut rotas molendini evolvant. In medio vero inter Paduam et Abanum est paludosus humus; quadam ergo die, morante domino Petro in sua possessione in Abano, misit servum suum in civitatem Paduam, pro uno libro sibi afferendo, quem sibi per intersignia ostendit, prohibuitque, ne quovis modo eum aperiret et legeret. Servus igitur civitatem et domum ingressus librum accepit et reexivit, in via autem existens cogitare et mirari coepit, quid tamen in libro scriptum esset, et qua ratione dominus suus ita stricte eum legere prohibuisset; resedit ergo, librum aperuit et unum[TR202] punctum legit. Et ecce, eo legente ferocissimi dracones multi affuerunt terribilemque conatum in eum fecerunt, interrogantes, ad quid vocasset eos? Qui animo assumto dixit: ut viam istam lutosam quadris sternatis lapidibus. Sicque discesserunt ab eo, et via in crastinum[TR203] fuit strata sicut imperaverat, et usque hodie manet. Et nisi servus ille statim responsum congruum draconibus dedisset (209 a), corpore et animo periisset. Tanta autem in arte medicinae egit, nisi quod mortuos non suscitavit, omnia incurabilia sanavit, unde ab omnibus consiliator est dictus. In ea civitate sunt conventus medicantium insignes, et multi in eis Doctores studentes; antiqua enim est universitas ibi et notabilis in omni facultate. Conventus fratrum Minorum mirabilium est structurarum pretiosarum. Ecclesiam grandem habet cum multis turribus altis, ad instar ecclesiae S. sepulchri in Jerusalem, rotundo opere aedificatam, et totum tectum ecclesiae, turrium et campanilium plumbo est opertum, ab intus vero omnia sunt vario et polito marmore obducta. Sedilia autem stallae chori spectabili varietate lignorum sunt, quasi essent depicta, diversis vivacibus figuris expressa, sed super omnia capella cum sepulchro beati Antonii, sacri ordinis Minorum, solemnissimo decore rutilat. Est ecclesia in ea urbe, monasterium valde solenne et antiquum, ordinis sancti Benedicti, quod dicitur ad sanctam Justinam, et sicut ecclesia illius monasterii est plena corporibus Sanctorum, sic ipsum monasterium repletum est monachis doctis et religiosis. In ipsa ecclesia sunt corpora sanctorum Matthiae apostoli et Lucae evangelistae, quae S. Urinus de Jerusalem tulit occulte et huc portavit, verum caput S. Matthiae non est ibi, quia S. Urinus illud tradidit cuidam se petenti, qui Trevirim asportavit, ubi hodie in veneratione habetur. Corpus etiam ejusdem S. Urini ibi quiescit, et corpus S. Prosodati confessoris, S. Danielis martyris, S. Maximi episcopi, et corpus S. Felicitatis, et multa Sanctorum innocentium corpora, et S. Justinae virginis et martyris corpus ibi est reconditum, a quo totum monasterium denominatur. Est etiam super altare, in quo corpus S. Lucae quiescit, una tabula cum imagine beatae Virginis, puerum Jesum in gremio tenentis, quam dicunt ab ipso S. Luca esse depictam. Audivi etiam, quod quondam reliquiae et thesauri[TR204] S. Marci Venetiis in illa ecclesia fuerint repositae, unde meritis horum sanctorum creditur factum esse, ut monachi S. Justinae fierent forma et exemplar omnium religiosorum; nam congregatio S. Benedicti, quae S. Justinae nuncupatur, anno Domini 1412 in hoc monasterio primo per venerabilem virum, dominum Ludwicum Barbum, patritium Venetum, initium sumsit. Ubique enim ipsa divi Benedicti religio a regularibus institutis deciderat et jam nulla religionis facies in eo ordine videbatur, sed Ludwicus ipse tamquam novum sidus una cum Rolando Patavino ac Jacobo Ticinensi, religiosissimi viri, in eo fulsit, qui non modo ordinem suum denigratum et devium illuminavit et ad viam veritatis reduxit, sed et primus omnium ordines omnes ad eam, quae nunc tanto tempore viget, observantiam regularem perduxit, ut sicut monachi S. Benedicti dicuntur a divo Benedicto patres monachorum, sic sint et patres reformatorum a Ludovico jam dicto, quia ejus exemplo omnes religiosi permoti eidei subsequi pro viribus conati sunt. Ipsi itaque viri religiosissimi suae religionis calamitate et ruina permoti ibidem scil. ad sanctam Justinam pontifice summo concedente suae observantiae fundamenta jecere, et ab eo Justinae loco succrescens congregatio S. Justinae denominata est, quae postmodum incredibiliter et viris praestantissimis et locis bonis temporalibus excrescens, et (b) per universas provincias se diffundens, Eugenius gloriosus pontifex IV. eam maximis privilegiis et immunitatibus et locorum concessionibus plurimum juvit. Qui nostro saeculo, quanto splendore virorum religiosissimorum, doctrina, gravitate ac sapientia venerandorum, fulgeat, dicere non attinet, qui, etsi birretatos et in universitatibus promotos paucos habeant et pauca conscribant aut populo publice non declament, tamen, cum religiosissimi sint, continue legunt, continue student et tempus extra divinum officium non nisi legendo deducunt, nec patiuntur, propter studium divinum diminui cultum, nec divinum officium impedit eorum felix studium. Unde accidit Deo opitulante, ut apud eos innumeri viri existant docti, juristae, legistae, canonistae, philosophi, rhetores, historiographi, et ante omnia fundatissimi theologi, qui obmutescere faciunt verbosas clamosasque argumentationes biretatorum et sine fundamento titularium promotorum. Insuper dicti domini de observantia Patres virtuosae activae vitae lucidissima exemplaria prae cunctis clarent. Quae enim religio tam larga in eleemosynarum distributione? tam pia in hospitalitatis exhibitione? quis quaeso episcopus eis in hoc antefertur, aut certe quis princeps? Profecto nullus. Ad eorum enim monasteria convolant examina pauperum, ut mel de ornatissimis sugant flosculis, ita, ut eorum curiae non videantur esse monachorum et dominorum habitacula, sed pauperum, miserorum et peregrinorum receptacula. Super omnia autem religiosos ad se declinantes eximia caritate, hilari jucunditate suscipiunt, praecipue si docti et exemplares sint, unde raro sunt sine religiosis hospitibus. Ad hos fratres Praedicatores et Minores de observantia tamquam ad proprios conventus sine metu gaudenter intrant et tam frequenter, ut in nonnullis monasteriis caritas illorum dominorum designaverit illis fratribus proprium habitaculum ad manendum, in quo ita delicate tractantur ab eis, ac si essent angeli a Deo missi. Hanc charitativam hospitum religiosorum susceptionem et liberalitatem illorum dominorum in egenos et mendicos percipientes principes et nobiles cum exercitibus transeuntes ingrediuntur, et quisque reutherus, cliens et armatus breviorem et longiorem suam diaetam facit, ut per noctem apud dominos istos sit, quatenus ipse et equus provisionem habeat et suis pecuniis parcat. In tantum autem gravantur domini illi hospitibus, ut vix sufficiat dimidietas totius substantiae eorum pro hospitum equestrium enutritione. In tantum etiam ingratitudo et inhumanitas nobilium clientum et reutherorum increvit, ut jure velint provisionem ad suum desiderium habere, et si hoc in parvo denegatum fuerit, igne ferroque minentur se vindicaturos et inimicos futuros. His tamen gravaminibus non obstantibus se a pauperum subventione et eorum receptione nequaquam avertunt, scientes, quod non nisi talibus hostiis promeretur Deus, Hebr. XIII.:
Ecce, quomodo evagatorium ordinatissime conficiatur, nisi enim sine ordine processus texeretur, nequaquam evagatorium diceretur!
Tertia decima die, quae est octava epiphaniae, conducta nave per Brentam ad mare descendimus et navigantes hora satis tarda Venetias revenimus, passi enim fueramus (210 a) in mari impedimenta per ventos contrarios. Ascendimus ergo per canale magnum in Rivoaltum et pontem transgressi fonticum Teutonicorum intravimus et coenantes dominos reperimus, cum quibus refecti in locis nostris dormivimus.
Quarta decima die navigavi cum negotiatoribus ad Murianum oppidum, et eis negotiantibus cum vitriatoribus ego intravi conventum nostrum ad S. Petrum martyrem et ibi aliquos mihi notos reperi fratres, cum quibus ivi in ecclesiam parochialem, et multa Sanctorum innocentium corpora ibi fuerunt nobis ostensa. Deinde ad mercatores redii, et Venetias reversi sumus navigio cum vitris emtis; non enim reperiuntur hodie in mundo tam pretiosa vitra, sicut ibi fiunt cottidie, nec tam industriosi artifices, qui ex fragili materia formant vasa tam elegantia, ut paene superent aurea, argentea, pretiosis lapidibus ornata vasa, et si solida essent, ut vasa metallina, super omne aurum pretium eorum emineret, unde legitur in Isidis XVI,[TR205] quod quidam artifex vitreum vas ductile sive fabricabile obtulit Tiberio Caesari, quod ad parietem projiciens non est fractum, sed curvatum. Artifex autem levato vase id malleo ad pristinam refert formam, dicens imperatori, artem a se inventam nulli homini adhuc notam in mundo, nisi sibi. Quod imperator audiens mox artificem decollari jussit dicens: si ars haec manifesta fieret, pro nihilo aurum et argentum reputabuntur. Indignabamur Tiberio propter hominis illius occisionem, quia, si ars illa manifestata fuisset, sine labore et sollicitudine possent duci per loca vasa. Fragilitas illorum vasorum sola ea reddit vilia et nullius reputationis, quamvis sint elegantissimae speciei, visu pulcherrima; nam dum imperator Fridericus III. anno praeterito esset Venetiis et dux cum senatu ei mirabile quoddam vas vitreum pulchrum valde obtulissent, ut ejus aspectu laetaretur, imperator autem accepto vase cum aliquantisper ejus ammiratus pulchritudinem laudasset artificum industriam, ex intentione quasi ex casu elabi permisit vas de manibus in pavimentum, quod in multa concidit frusta. At imperator quasi territus de fractura dixit: heu, quid accidit? et dum quidam inutiles fracturas levaret, dixit: ecce, quantum excellunt vasa aurea et argentea, quorum fracturae utiles sunt! Ex qua imperatoris locutione Veneti instructi imperatori vas aureum propinaverunt, quod accipiens nequaquam projecit in terram. Igitur illum totum diem in occupatione fuimus, ut vasa vitrea caute illigaremus, ne ductu et motu rumperentur.
Quinta decima die mane navigavi ad S. Dominicum et fratres ibi visitavi, quos ibi novi, et deinde navigio descendi ad conventum S. Johannis et Pauli, in quo etiam notos meos fratres visitavi. Post hoc transmeavi canale majus ad [hospitium?] dominorum Teutonicorum,[TR206] in quo plures mihi affectos habui, quibus salutatis in meum navigavi locum.
Sexta decima die illigaverunt negotiatores Ulmenses sua mercimonia in fontico, quibus supellectilem meam etiam involverunt, sportam scilicet cum ramis palmarum, quas in Alexandria aptaveram, et sportam cum lapidibus de sanctis locis collectis et lectulum meum, quem in Jerusalem emi, eoque per desertum et mare usus fui, et omnia alia, quae in equo ducere mecum nolui. Circa vesperas illius diei magnus concursus populorum fuit, concurrentium ad Rivoaltum per pontem ad videndum combustionem farinae falsificatae. Quidam enim saccos plenos farina in navi adduxerat, ut venderet, et compertum est, quod farina erat cinere permixta et calce et aliis albis pulveribus, ut eo copiosior esset; erat enim tunc fames Venetiis valida et farina ac frumentum in foro charissimo. Comperto autem dolo domini Venetiani in captivitatem redegerunt venditores farinae et omnibus emtoribus ut farinam reportarent mandaverunt accensoque igne in medio Rivialto omnem injecerunt farinam et combusserunt infinito inspectante populo. Dies ille longior mihi caeteris videbatur, pro eo, quod in crastinum intendebamus recedere; licet enim urbs Venetiana sit pulchra et mirabilis et omnium rerum mundi sit ibi abundantia, tamen illi, qui in ea nati et enutriti non sunt, longas ibi habent horas, nec morari ibi diutius delectat, pro eo, quod semper homo alienus ibi stat in quodam timore et sollicitudine, in tantum, quod aliquando quidam non possunt ibi nec dormire nec quiescere, quorum aliquos vidi; nam aliqui timent, quod urbs absorbeatur lubrico fundata solo, aliqui quod fluctibus obruantur irruentibus, aliqui quod domus altae solvantur in fundamento, aliqui ne subito tumultus fiat populi timent et in seditione adversus alienos occidantur. Sed illi timores sunt aut superstitiosorum, aut phantasticorum, aut formidulosorum. Superstitiosi timent non timenda, ut Aegyptii timebant casurum coelum, si Apollinis idolum removeretur; et phantastici timent, Atlantem fieri fessum et coelum abjecturum a se; et formidulosi timent ad sonitum et casum (b) folii de arbore cadentis. Sed et nonnulli fatui in securitate existentes timent, et sine formidine in locis insecuris sunt. Vidi de his unum, nam vitricus meus conduxerat famulum, domui suae servientem, qui erat villanus, et numquam in oppidis moratus fuerat, cumque per diem unum et noctem in domo nostra mansisset, petiit licentiam redeundi in villam, dicens, se nulla ratione posse manere. Cumque vitricus meus causam quaereret, respondit: ecce, inquit, quando cogito, oppidum esse muro cinctum et nocte portis clausum, tantus timor me invadit, quod inhorrescunt pili capitis mei. Sicque dimissus reversus est in villam, ubi nec muri nec portae erant, et ibi quiescere potuit. Sic etiam est cum illis, qui timent Venetiis. Verum tamen nihilominus causa subest aliqua timoris in Venetiis, nam ego ipse nonnumquam timore affectus fui: ibi enim non auditur folium de arbore cadere, sed tantum strepitus et fragor maris ab extra, praecipue noctibus, dum omnia in silentio sunt, quod non vitiose timet homo. Solebam frequentius in mediis noctibus surgere et in altanam ascendere ad orationem, ubi quandoque prae confusione sonitus maris non poteram manere. Cottidie etiam ibi corruunt muri et domus, et quam saepe obruuntur homines, quod etiam contingit in solo firmo. Nam in juventute mea An. 1450 corruerunt in Diesenhofen tres domus in media nocte, et multi obruti perierunt. Et An. Domini 1486, dum essem Terviso, corruit una alta turris non longe a meo hospitio. Si ergo cadunt domus in firmo solo locatae, quid mirum si Venetiis super luto fundatis domus corruunt? Et quis non ibi timeret? videntur plures ecclesiarum proceri turres inclinati et ruinam minantes et alti parietes multi resoluti, quorum casus omni momento exspectatur. Navigans enim per canalia Venetianae urbis, nisi non aperiat oculos, videbit multa aedificia inclinata, ac si jam casus eorum instaret. Et quod his plus est, videtur mihi, quod etiam turris illa altissima, firmissima et spississima S. Marci sit in latus paululum inclinata, quo tamen non obstante saepe superius fui.
Formidulosum etiam reddunt terrigenam cottidiana nova, quae maritimis regionibus accidunt ex maris frequenti immutatione, quomodo obruantur subito civitates, villae et pagi et integrae regiones, montes etiam mergantur, et talia nobis inconsueta cottidiana sunt in maritimis regionibus et Venetiis saepe eveniunt. Nam anno praeterito in die S. Stephani subito mare intumuit et venti importunissimi de mari excitati sunt, qui ipsos fluctus incusserunt per canalia adeo terribiliter, quod omnes cymbae et barcae in canalibus repertae et extra sunt submersae, et quicumque navigabant inter Venetias et Murianum perditi fuerunt, similiter, qui inter S. Nicolai alvum et S. Helenam in naviculis erant, perierunt; nam mare intravit urbem et per canalia etiam arctissima se diffudit et in lacunis adeo fremuit, ac si domus subvertere et obruere vellet. Et haec frequentius contingunt. Ideo alieni citius se expediunt et ad loca sua redeunt. Sic et ego cum magno desiderio exspectavi diem recessus mei et mercatores instigavi ad celerem expeditionem.