← Table of contents
Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium

NOBILISSIMAE URBIS VENETIANAE

Reading edition

fidelis descriptio vel potius circumscriptio, quam ex diversis collegi descriptionibus, et nonnulla auditu didici et multa experientia propria accepi.

Venetiana urbs est venustior et pretiosior cunctis civitatibus, quas ego vidi, tam in Christianitate quam extra, nec vidi quidquam mirabilius hac urbe, nihil curiosius perspexi et in nullo loco diutius mansi hospes. Ea ergo, quae de hac urbe legi, audivi et vidi, hic inseram simpliciter et profecto insufficienter. Quis enim hanc clarissimam et florentissimam urbem, cujus immensa fama et gloria per se toti notissima exstat orbi, describet ad plenum? Credo equidem, etsi Daedalus ab inferis remearet, qui solus homini inducere pennas novit et mortalibus insuetas coeli vias ostendere, ipse forsan ad hoc posset praestare suffragium; nec Cicero, licet sit dicendi magister, quidquam loqui novit, nisi quae divini ingenii homo Daedalus, inferorum consiliator, sibi tradiderit. Hujus quidem urbis, cum multae poterant latissimae commendationes (exhiberi), ad XIII tamen eas reducere curavi. Commendatur ex his hic subjectis: I, ex ejus mirabili fundatione et aedificatione; II, ex copiosissima populatione; III, ex ordinato regimine et longa ejus duratione. IV, ex dominii lata dilatatione; V, ex divini cultus multiplicatione; VI, ex sanctarum reliquiarum recordatione; VII, ex thesaurorum pretiosorum possessione; VIII, ex necessariorum omnium inventione; IX, ex mercantiarum adductione et eductione; X, ex spectaculorum pomposa celebratione; XI, ex prudentissima senatus consiliatione; XII, ex frequenti diaetarum et capitulorum congregatione; XIII, ex multarum et magnarum dotatione privilegiorum et gratiarum.

Dico primam commendationem civitatis Venetianae esse ex ejus mirabili situ, fundatione et aedificatione. Nam aliae civitates, quas per varias orbis terrarum oras aspexisse contigit, celebres gloriosaeque vocantur, haec autem admiranda una est, cui tamen coelestis adspiravit favor, ut ipsa rerum natura cesserit, cum caeterae mortalium ingenio, opibus, manibus, quod humanitus dici potest, jactis humi fundamentis conditae sint, haec intra fluctuosos maris impetus et medios pelagi vertices quasi regina inter alias caput extulit urbes habetque pro pavimento mare, pro muro fretum, pro tecto coelum, pro stratis et regiis viis, quibus in eam venitur, pelagi aquas, nec est in eam introitus, nisi per aquas, et in ipsa urbe in quocumque loco, modica terra remota, venitur ad aquas.

Porro, de ejus primo initio multi varia dicunt, hoc vero, quod familiare est et vulgare, recitabo. Erat ante tempora Trojanorum, forte temporibus Jani et Saturni, piscator quidam pauper, habitaculum habens in extrema Adriatici sinus ora, in loco, ubi nunc est Margerum oppidum; habuit etiam uxorem satis prudentem, nomine Nesam, amboque simul et soli de piscium captura (b) vivebant. Quadam autem die piscator naviculam adscendit piscaturus, et cum per littora propinquiora quaeritaret nec pisces occurrerent, naviculam altius in mare duxit viditque a longe intra paludes campum assurgere, ad quem cum navicula appulit invenitque copiosissimam praedam optimorum piscium, de quibus cum cepisset quantum voluit, remeavit et ab uxore comiter susceptus est et laetanter propter allatam praedam. Cum autem frequenter vir ille rediret a loco illo et numquam vacuus veniret, cum tamen ante loci inventionem non multum fortunatus fuisset, et locum apud uxorem plurimum commendaret, quadam die uxor Nesa cum viro naviculam ingressa transducta ad locum, ubi campus inter paludes eminebat, de palude et arundineto ascendit in campum, ut autem solum vidit firmum et habitabilem, suasit viro, et transtulerunt domicilium in eum campum, et crescere coepit vir et mulier in illo loco in servis et ancillis, in auro et argento in immensum. Tandem autem viro mortuo domina Nesa domum gubernabat eratque prudens, dives, affabilis et hospitalis, unde domus dominae Nesae facta fuit hospitium et refugium piscatorum et aliorum ibi navigantium, et ab ea locus nomen accepit Nesia, et sub illa Nesa multa aedificia sunt ibi erecta.

Porro ante Domini incarnationem anno MCLXXVIII destructa Troja, cum Antenor rex Trojae repulsus de regno esset, cum duobus millibus Trojanis, qui et Heneti dicti sunt, aufugit per mare ad oras Adriatici maris et ibi plures aedificaverunt civitates. Quidam autem de principibus illis Trojanis, dictus Venetus, in campo Nesiae, ubi erat domus Nesae, sibi fortalitium construxit idque Venetiam nominavit, et circumjacentem regionem vulgus eodem nomine appellavit, tum propter Henetos, tum etiam propter Venetum principem. Sic ergo stetit locus ille multis annis in continuo profectu, et dicunt quidam, quod illi Veneti cum navibus Phrygiam intraverint ad locum destructae Trojae et de ruinis ejus columnas marmoreas, tabulas politas et sculptas petras et conchas levaverint et navibus impositas Venetias duxerint, eamque urbem de ruinis nobilissimae Trojae suscitaverunt, sicque[TR207] stetit tempore adventus Christi usque ad Attilae Hunnorum regis tempora, qui tyrannizare coepit anno Domini 450 et terribilissimo impetu universas Europae regiones vexavit. Nobiles ergo Venetiae regionis et Italiae et convicinarum urbium congregati locum tutum quaerere deliberaverunt, in quo se a tyrannide Attilae vel absconderent vel defenderent, et ascensis navibus cum omni substantia sua commigraverunt ad Venetias, parvulam adhuc licet pulchram et munitam civitatem, sed quia locus arctus admodum erat nec tantam nobilium multitudinem cum tam ingenti substantia capere poterat, exsiccaverunt cottidie de industria solum et mansiones muniverunt, aedificia exilia Nesae et aliorum piscatorum destruentes, in altiori autem loco campi, qui dicebatur Rivoaltum, primo fundamenta fortissima jactaverant anno Domini 456. Aliqui habent, quod fundamenta Rivoalti primo jactata sint anno 321 septimo Idus Aprilis, et ecclesiam S. Jacobi super (212 a) Rivoaltum aedificaverunt, quae hodie ibi manet, et fuit prima parochia Venetiarum. Cottidie autem augmentabatur numero nobilium confluentium ad eos, et aedificaverunt pontes ad LX insillas per circuitum Rivoalti jacentes, in quibus ecclesias et templa et regias ac amplissimas aedes et grandia monasteria aedificaverunt et pontibus conjunxerunt, ita, ut unius civitatis esse corpus videretur, quamvis sint plures distinctae civitatiunculae, per canalia media junctae tamen pontibus multis lapideis et ligneis. Unde non solum usus grammaticorum privavit nomen illius urbis singulari numero, sicut contigit civitati Athenarum, sed etiam realis habitudo illius urbis ostendit, eam carere singulari numero, ut non dicamus Venetia, Venetiae, sed Venetiae, Venetiarum, cum sint plures civitates unius civitatis. Quamvis autem urbs illa sit multipliciter per canalia distincta, principalis tamen divisio ejus est per canale magnum, quod quasi mediam urbem secat. In una parte est ecclesia S. Marci cum ducis palatio et latissima platea, et praeter regias aedes duo conventus Praedicatorum et archanale et fonticus Teutonicorum et multa alia. In alia vero parte est Rivoaltum, cum grandi foro et platea, et conventus fratrum Minorum[TR208] magnus, et multa alia monasteria et ingentia aedificia, nec loqui permittit me stupor, dum convertere me volo ad singularia, propter multitudinem, magnitudinem et pretiositatem structurarum. Quid de ducis palatio dicere possum, altum, amplum et pretiosum ab extra undique a summo usque deorsum polito et vario marmore vestitum, pretiosis columnis fulcitum, triclinia, solaria, coenacula, camerae et cuncta habitacula usque ad cubiculum ducis lustravi, quae miris picturis, auro et coloribus pretiosis decora nimis exstant. Supra palatium in alto est viridarium, arboribus pomerantiarum et aliis virgultis aromaticis consitum; similiter et aliae domus polito marmore nitent, magis autem regiae, quae modo aedificantur, quae non solum polito marmore et vario, sed auro fulgent, quo vestitae sunt, cybariae, arcus et culmina, modum enim virtutis in aedificiis notabiliter excedunt, volentes coaequare exilium paradiso; unde Turci et alii infideles videntes has mirandas structuras scandalizantur et arguunt ex hoc, Christianos nihil de futura vita curare et sperare. Et ut finem faciam de primo, sciendum, quod septem faciant fundationem illius urbis celebrem: 1) quia non est fundata in terra, sicut aliae mundi civitates, sed in mari; 2) non est aedificata a tyrannis, sicut Ninive, Babylonia, sed a tyrannide fugientibus; 3) non est aedificata a latronibus, raptoribus, ignobilibus, rusticis, pastoribus,[TR209] sicut Roma, sed a divitibus, dominis honestis et nobilibus Venetorum; 4) non est constructa a paganis et idololatris, sicut Troja, Athenae, sed a Christianis et Crucifixi cultoribus; 5) non est aedificata communibus lapidibus vel lignis, sicut Ulma, Augusta et Constantia, sed lapidibus in Troja nobilitatis, sicut supra patet;[TR210] 6) non habet murum, sicut aliae civitates, communem, sed quaelibet domus est quasi per se castrum, ex qua resistentia adversariis fieri potest, et idcirco est inexpugnabilis, tot munitionibus protecta; 7) portum habet mirabilem, quem nulla externa classis ingredi potest, nec formidant alicujus hostis incursum.

Secundo commendatur urbs Venetiarum a copiosissima populatione (b). Nam anno Domini 570 quidam tyrannus, Daphon nomine, Italiam infestavit, quo terrore multi nobiles desertis urbibus per maritimas paludes ad Venetiarum civitatem se contulerunt, quorum adventu tunc Veneta civitas mirum in modum aucta fuit in populo et aedificiis. Nec multo post destructa fuit Heraclea, civitas populosa, a qua omnis populus Venetias transmigravit. Insuper et Aquileirenses destructa Aquileja in Venetiarum urbem populariter commigrarunt, adeo, ut tunc secunda urbis conditio fuisse dicatur. De Sclavonia etiam multi ibi domicilia aedificaverunt, et de universis de sub coelo modo gentes ibi morantur in tanta multitudine, ut mirabile sit videre; nec est numerus hominum per vicos currentium et recurrentium, per canalia navigantium, in palatio S. Marci stantium, in foro Rivialto confabulantium, in fontico et alibi negotiantium, in valvis et pategis mercantium, in laborariis operantium, in plateis et vicis otiose spatiantium, in domibus residentium, in monasteriis Deo servientium, in ecclesiis orantium et cantantium, in ambitu exteriori ducis et atriis ecclesiarum mendicantium, in hospitalibus infirmantium, in consistoriis et praetoriis causantium, in scholis studentium et disputantium, in tabernis comedentium et bibentium, in theatris ludentium, in occultis locis se ludis depauperantium, in omnibus locis urbis artibus suis laborantium, in prostibulis multis scortantium, in carceribus pro suis culpis swalentium,[TR211] in omnibus rivis naves intrantium et exeuntium; sine autem confusione, contra commune dictum: ubi multitudo ibi confusio, cohabitat sibi tam innumera multitudo. Aestimo enim me vidisse totum universum in duplici speculo, secundum mundi duplicem considerationem. Consideratur enim mundus primo sub quadam confusione, secundo sub quodam ordine. Primo modo vidi mundum Cayri, secundo modo vidi eum Venetiis, in qua ordinatissime convivunt homines et mundissime cohabitant, puramque et sine foetore urbem servant, nec stercoribus aut purgamentis vicos foedant, sed mare omnia deportat. Nam semper in sex horis, postquam influxerit, per alias sex horas refluit, sicque continue influit et effluit nihilque foedum et immundum in urbe relinquit. Unde experti credunt, in mari Venetiarum esse voraginem quandam, quae aquas sorbet et rursum absorbtas revomit, ad modum abyssi; magna ejus rei causa fluxus et refluxus vicissim perpetua successione ibi est.

De diuturno Venetorum regimine.

Tertium commendabile urbis Venetiarum est diuturnum regimen, quod idcirco alia regimina duratione transgreditur, quia ordinatione bona administratur. Nam haec urbs a principio suae constitutionis graves et maturos viros habuit, et ab ejus conditione usque ad tempora Sisinnii papae et Justiniani imperatoris, qui fuerunt anno Domini septingintesimo sexto, sub tribunis gubernabatur, sed propter frequentes adversariorum incursus reprimendos ab omni populo creatus est primus Venetorum dux Paulus Lucius, civis Heracleanus, sub quo respublica Venetorum miro modo profecit, et ab eo tempore usque ad hoc tempus duces habuit sibi succedentes, unde modernus dux est 76. Sic ergo steterunt sub ducibus annis septingentis LXXXII. Non tamen sedes ducalis semper fuit in Venetiis, sed primo fuit in Heraclea et in Alaroa, deinde in Metamacho, post hoc translata fuit in Rivoaltum et postremo est ad S. Marcum devoluta, et (213 a) ibi hodie est in insigni palatio, sicut supra patuit. Nec legimus, regimen alicujus multitudinis tantum temporis durasse, sicut Venetorum. Ea namque regimina, quae videbantur esse perpetua, sicut Hebraeorum, Persarum, Medorum, Graecorum, Romanorum, illo citius defecerunt. Nam in Jerusalem non amplius regnatum est, quam 483 annis, a David usque ad Sedechiam. Idcirco Venetorum regimen a Sanctis plurimum commendatum invenimus. Sanctus enim Thomas de Aquino, ordinis Praedicatorum, operum libro 4. C. 8. C. 2 multum commendat Venetorum regimen. Et Bartholdus de proprietatibus rerum Lib. 17. Et Heinricus de Armino in Tract. de quatuor virtutibus et Leonhardus de Utino in sermone de S. Marco pulcherrime commendat, et Antoninus in Chronicis, et Jacobus Philippi in supplemento Chronicarum, et omnes alii docti et prudentes. Nam ipsum regimen Venetorum conforme est propheticis et philosophicis institutis. Moses enim, ut habetur Exodi 18., princeps populi Israel, eligi fecit de populo viros sapientes et probatae conversationis, quos populo praeposuit, cum quibus ipse rexit, et majora ad eum deferebantur. Et haec politiae species includit tres species illas, quas Aristoteles ponit 3° Politicorum. Una species dicitur popularis, in quantum hi majores a nullo praeficiebantur, sed a communi populo eligebantur. Altera species est optimatum, in quantum populum gubernabant et inferiores causas judicabant. Tertia species dicitur regni, in quantum unus praeficiebatur omnibus, quasi singulariter praesidendo, ad quem majores casus referebantur. Et ad illum ordinem de propinquo accedit Venetorum regimen; nam in communitate illa sunt circiter quadringenti, tam ex nobilibus quam ex honorabili populo, qui ad consilia publica procedunt, per quos aliqui prudentiores in creatione sui principis eliguntur, et hi aliquem ex suis nobilibus eligunt, quem in ducem Venetorum praeficiunt. Ille autem dux sic electus, una cum sex, quos consiliarios vocant, et XL, quos quasi populi anteanos vel patritios habent, politiam gubernat, nec hi, qui cum duce regunt, semper manent, sed singuli de consilio statutis temporibus ad praedicta officia per electionem omnium assumuntur, et ita quilibet de praedictis electis partem aliquam habet in politia, quae ex tribus praefatis regiminibus aliquid participat. In quantum enim est unus omnibus praefectus, regimen regni dici debet. In quantum vero aliqui majores ipsum ducem eligunt et cum ipso politiam regunt, regimen optimatum est. Sed in quantum praedicti majores, ducis electores, consiliarii vel patritii, a toto consilio eliguntur, aliquid de politia populi habet. Ipse insuper dux regulatam habet potestatem, tantaque eum statutorum observantia coarctat, ut non plus possit praefectus, quam velit praeficiens, et, si limites suorum statutorum excesserit, statim aut repellitur aut oculis orbatur aut patibulo, quod ante fores palatii est, suspenditur. Sunt enim duae columnae quadratae marmoreae politiae et sculptae, passibus forte VII ab invicem distantes, quibus trabs superponitur in excessu ducis, et in eo suspenditur. Supra deambulatorium vero palatii contra plateam sunt aliae duae columnae rubeae marmoreae in fenestris, quibus imposito trabe suspenduntur consiliarii aut patritii rempublicam destruere conantes. Ad hanc autem severitatem inducti sunt pluribus turbationibus priorum ducum, qui populum vexabant, unde secundus dux, dictus Urius, propter insolentias fuit decapitatus; et quartus, Adeodatus, fuit oculis (b) orbatus; quintus, Gabanus, coecatus et expulsus. Deinde electo sexto duce, Dominico, ei consiliarios adjunxerunt, ne insolescere posset, et tamen communitatem vexavit, unde etiam hunc excoecaverunt et honore privaverunt. Nonum, Odelerum, patibulo suspenderunt; et decimum ducem, dictum Beatum, exilio relegaverunt; XIII., Johannem, renuntiare ducatui compulerunt, qui depositus mox monasterium monachorum est ingressus et tonsuratus reliquum vitae suae in oratione et jejunio complevit; XIV., Petrum, apud sanctum Zachariam in tumultu interfecerunt; XXIII., alium Petrum ducem, cum se in palatio tueretur, pice et igne injecto palatium incenderunt, ipsumque et uxorem cum filio combustum cadaver ejus in mille frusta conciderunt; XXVI. ducem, dictum Mennium, vi monasterio intruserunt et monachum fieri coegerunt; XXVIII. ducem duxerunt Constantinopolim eumque monasterio tamquam carceri mancipaverunt; XXXI. dux, dictus Dominicus, effugit Ravennam, alias occisus fuisset; XXXIV. dux depositus cum ignominia fuit. XLI. dux, Vitalis, quia in urbem duxit classem peste infectam, ideo a populo occisus fuit. LVIII. Martinus dux, securi, omni spectante populo, interiit. Si enim ducibus suis admisissent, agere placita, dudum defecisset respublica Venetorum; nullum enim ducem interfecerunt, nisi in rempublicam peccasset. Sed et ipsos duces recte et juste regentes tantis honoribus prosequuntur, ut salva eorum prudentia metas excedant, ita quod non duces saeculares videantur esse duces Venetorum, sed patres spirituales, cardinales, patriarchae et episcopi; inter quos procedit tamquam unus ex eis in processionibus et publicis apparitionibus. Omnia enim illius ducis insignia a religiosis et ecclesiasticis dignitatibus ortum habent, ac aliquam similitudinem praeferunt; defert enim umbellam pro infula quam sic accepit. Nam cum papa Alexander et Fridericus I. imperator a Venetiis simul navigio Romam pergerent et Anconam venirent, protulerunt Anconenses duas umbellas, unam papae Alexandro, alteram imperatori Friderico; tunc pontifex jussit afferri tertiam duci Venetorum, qui cum eis erat, eique potestatem tradidit pro se et suis successoribus uti umbella. Aliqui libri habent umbrella. Defert etiam funale candidum, quod solum pontifex Romanus de consuetudine defert, quod non nisi jussu pontificis summi habet. Sed et annulum ut ecclesiae sponsus portat, Alexandri papae III. praecepto, propter victoriam contra Ottonem, filium Friderici I.; sigillat etiam plumbo, ut papa; auctoritate ejus habet etiam sedem in latere papae, ita, quod ex una parte imperator, ex altera dux Venetorum. Sed et tubas argenteas habet, ut papa, etiam ejus concessione. Et caetera multa habet, quae splendidum reddunt ejus principatum; et ultra alios duces eum reddunt honorabilem. Ducum enim probitate stabilitus est principatus ille.

Sicut multa regna translata sunt de gente in gentem culpa ducum et regum, aliud habent Veneti, quod firmat et quodammodo perpetuat eorum imperium, scilicet sapientiam, justitiam et misericordiam. De sapientia dicitur Sapientiae 6.: diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis. Nam major pars patritiorum sunt juris periti, oratores et philosophi, et libros legunt ac sine prudenti deliberatione nihil agunt; expertes senes decrepitos, si ire pedes non possunt, in consilium portari eos faciunt. Dum in processione vadunt, videntur tam multi graves viri in senatu illo, ut homo ex maturitate eorum judicet eos sufficientes gubernare mundum. In vestibus sunt splendidi et honestissimi et incedunt, ac si omnes episcopi, longis et pretiosis tunicis, nec est aliquis etiam quantumcumque juvenis, qui curtatus et truncatus et excissis vestibus appareat, sicut nostri imprudentes Teutonici, qui ad illas devenere nugas, ut turpitudinem esse putent pulchritudinem.

In cibo et potu, ut prudentes decet, ultra quam credi potest sunt temperati, ne per ingurgitationem et ebrietatem mercandi usus impediatur aut status politiae turbetur. Tabernas non habent, nisi quas pro Teutonicis et Sclavis et Vadienis et scortis sustinent quas Venetus si ingressus fuerit, tamquam diffamis habetur, et si adolescens Venetus visus fuerit in talibus, etiam si abundantissimus fuerit, nullus filiam suam ei junget matrimonio, sed tamquam scortator et turpis spernitur. Suos etiam adolescentes ad studia mittunt sub cautissimis tutelis, ne maculentur vitiis adolescentiae, sciunt enim, quod principatus ille corrumpitur, cujus nobiles et optimates prostituuntur vitiis. Idcirco inhumana et enormia crimina non habent et a convicinorum moribus sunt penitus alieni. Ideo imperium eorum non tam robore corporum quam vigore animorum incrementum ac tutelam sui comprehendit.[TR212] Sua insuper prudentia magnam pacem inter concives servaverunt et partialitates perniciosas omnibus modis (214 a) vitaverunt. Cum enim tota Italia anno Domini 1238 divideretur in duas partes, et omnes cives civitatum et supposita communitatum inter se disjungerentur per Guelphos et Gibellinos, pestiferas partialitates, Veneti paene soli hac peste non fuerunt infecti. Tempore enim praenominato Gregorius IX. et Fridericus II. contra se invicem tumultuabant, nam cum Fridericus Gregorium pontificem hostili animo insequeretur, et omnes Italiae civitates in tumultu existerent, easque divisisset scire volens, qui secum et qui cum ecclesia sentirent, non modo civitates, verum etiam et castella ac familias, ut ita dixerim filios cum patre et fratrem cum fratre, tum primum in duas partes divisit. Erant autem in Italia in civitate Pistoriensi tunc duo fratres Alemanni, Teutonici, quorum unus Guelph dicebatur, alter Gibel, et Guelph ecclesiae favebat, Gibel vero imperio, sicque ab illis duobus deinceps hujus perniciei nomina indita sunt. Unde Florentini pontifici faventes nobiles suos Gibellinis, partibus faventes expulerunt, quo facto Pisani, qui, imperio favebant, et ipsi e vestigio Guelphos sua urbe propellunt, quorum exemplo multae civitates itidem fecerunt, et in ipsis urbibus partes contra se invicem turres altas aedificavere et domus suas munivere et congressiones periculosissimas in ipsis urbibus fecere usque ad totius Italiae interitum, demta urbe Venetiarum, cujus cives fidelissimi sunt reipublicae eique adversantia nequaquam introducere permittunt.

Insuper justissimi sunt, et justitia suum imperium manet, dicente scriptura Proverb. 16.: justitia firmabitur solum. Leges communes non sequuntur, sed secundum statuta propria vivunt, miro modo politiae negotiis accommoda nec tamen a jure aliena. Sed et ipsa respublica suos cives etiam plebejos magnis libertatibus et singularibus immunitatibus conservat et tuetur, vim nullam alicui inferre permittunt, nullus alterius oppressor est, nullus alieni habitaculi invasor, secura sunt omnia. Homicidia vel humani sanguinis effusio aut numquam aut raro ibi audiuntur in tanta hominum multitudine, rigore justitiae coërcente. Si quis Venetus in aliena patria gravatur, adhibet sive ducalibus scriptis, sive nuntiis publicis, seu repressalium terroribus, ut eum a gravatione liberet, unde pro redemtione cujusdam civis sui apud Eslingam, Sueviae urbem, captivi construxit respublica Veneta, ut dicitur, pontem illum lapideum arcuato opere factum super Neccarum, quia nullis parcit expensis pro suorum civium salute, et propter hoc tardissimi sunt ad bella ineunda, unde vexationes etiam injuste eis illatas vel inferendas pecuniis et muneribus redimunt. Imperatorem Romanorum crebris muneribus placant. In proeliis audacissimi sunt, unde Turcis et Graecis multa intulerunt bella. Demum anno Domini 1472[TR213] Turcis pro conservatione sua confoederati fuerunt. Joannes enim Mocenicus, 75. Venetorum dux, vir prudentissimus, publicae saluti consulens, cum jam anno superiori Forum Julium Turci infesto agmine percurrissent, veritus ne etiam in Italiam bellum inferrent, eo maxime, quia constabat, quosdam Christianos principes litteris et nuntiis in dies hostem fidei in senatum concitare, ex senatus consulto pacem a Mahometo Turco magno magnis difficultatibus tandem impetravit.

Cives honorabiles, at divitiis tenues, officiis vel retanrie[TR214] provisione sublevare curant. Advenientes profugi (b) a quocumque loco apud eos tute servantur, ad justitiam nullus de hac civitate natus est alterius servus, nec etiam mercenario pacto conductus, sed unusquisque libertatem sibi vindicans victum proprio labore quaerit, et juventutem erudiunt in usibus maris ad acquirendum vitae necessaria, sicque pro colentibus agros remiges habent et pro bove navigium, pro ligonibus anchoras, pro equis dextrariis et mulis habent barcas depictas et pannis ornatas.

Suam denique justitiam summa misericordia temperant, scientes illud Esa. 16.: quod in misericordia praeparabitur solum. Non solum autem pietatem exhibent his, qui digni sunt, sed et illis, qui severae justitiae summas incurrunt. Carceres enim reorum sub deambulatorio palatii sunt contra publicam plateam respectum habentes, patentibus fenestris lucidi, quae ferreis cancellis sunt clausae, per quas captivi respicere possunt et manus extendere et cum astantibus colloquium habere, et si sunt pauperes, eleemosynam a transeuntibus petere possunt. Vidi in uno carcere ultra XL pauperes transeuntes inclamantes pro misericordia. In alio vidi foeminas pauperes pro eleemosynis clamantes. In alio vidi sedentes mechanicos captivos, qui manibus nihilo minus laborabant in suis artibus et denarios lucrabantur. In alio carcere vidi divites negotiatores inclusos, qui simul ludebant in alea et scacho, et domicellae uxores eorum cum ancillis et servis ante cancellos stabant colloquentes eis. In alio singulari inclusorio vidi Judaeum quendam senem, captivum ratione debitorum, qui se ipsum in custodia strangulavit, quem custodes carcerum posuerunt sic defunctum ad publicum palatii deambulatorium et quosdam deputaverunt, qui eum per multas horas circumsteterunt exspectantes, si aliquis veniret ad inculpationem vel excusationem Judaei mortui, ostendentes omnibus patentibus signis, a nullo nisi a se ipso occisum. Sed cum nemo veniret, nisi testes homicidii in se ipsum, traxerunt cadaver in plateam et juxta littus maris concremaverunt. Multos etiam captivos cum industria minus caute custodiunt et aufugiendi opportunitatem tribuunt, praesertim cum partem adversam crudeliorem justo sentiunt, unde non curant, quod tales carceres frangant et effugiant, sicut ante paucos annos mercator quidam de Ulma evasit carcerem per effractionem testudinis. Verum, qui pro enormibus excessibus, qui morte plectendi sunt, in carceribus detinentur arctioribus, tolerabilibus tamen. Inter multas crudelitates Teutonicorum est illa una, quod reorum carceres sunt inhumani, terribiles, obscuri, in profundis turrium, humidi, frigidi, et nonnumquam serpentibus et bufonibus pleni, longe ab hominibus sequestrati, nec aliquis accedit consolator ad miseros illos, nisi tortores crudelissimi, qui terreant, minentur et torqueant. Aliam pietatem exhibent Veneti reis, etiam morte plectendis; consumunt enim eos brevibus poenis, ut puta: jam suspensus laqueo non dimittitur simpliciter pendere, sed lictor dimittit se per funem super collum suspensi et pedibus stringit laqueum, sicque vi magna extorquet sibi vitam, repellens conglutinatam corpori animam, quae diutius manet in nostris suspensis cum inexplicabili poena etiam post cessionem omnis motus. Sic et alias poenas celeri festinantia morientibus inferunt, sicut saepe vidi apud eos. Inaudita enim etiam apud eos crudelitas, dimitti hominem vel in laqueo palpitare vel in rota diutius agonizare, sicut apud nos fieri solet. Inscelerati (215 a) effugiendi apud eos habent opportunitatem, antequam captiventur. Si enim reus praesentit se captivandum et currit ad aliquod canale, ubi barcae stant, et ducatum in barcam projicit in eamque saltat, tenetur barcarius eum educere ad quamcumque plagam petat, etiamsi ducis et totius senatus servi currerent ad eum capiendum, et si etiam vel civitatem incendisset vel S. Marci thesaurum furatus fuisset vel ipsum ducem interfecisset, nec ipse barcarius punitur propter eductionem talis malefici, sed puniretur, si reum ad se confugientem cum industria negligeret.

Quartum commendabile est, quod non solum Venetorum potestas est durabilis, sed ampliata et dilatata nimis, ita, ut etiam inter ferocissimas gentes late mari terrisque imperet. Quaenam civitas in toto orbe, quae conimunitas, quis rex invenitur terminos suos tantum ampliasse, sicut haec Venetiarum urbs, cujus potestas hodie Germanorum fines attingit et Ungarorum, Turcorum, Sarracenorum, Barbarorum, Siculorum et Italorum; et Europae, Asiae et Africae terminos tangit? Includit dominium eorum Forum Julium, Aquilejae patriarchatum, Histriam, Dalmatiam, Sclavoniam, Croatiam, Albaniae partem, Illyrici, Graeciae, Venetiae, Italiae. Et in medio illarum provinciarum est mare latissimum cum insulis suis, regnis et regionibus, quod totum paene ad eos spectat. Et faciendo crucem per eorum dominium ponitur pes crucis in occidente ad principatum archiducum Austriae in Alpibus, cujus magnam obtinent partem, et protrahitur haec pars crucis in longum a montanis per mare secando aquilonem et meridiem usque in orientem, sistitque in Syria, cui Cyprus connumeratur, quae hodie eorum est. Deinde trahendo transversam crucis partem a terminis Pannonum sive Ungarorum usque ad mare Adriaticum et Siciliam in australem plagam. Has autem latissimas regiones acquisiverunt multipliciter. Nam Cypri regnum jure haereditario, sicut patet supra Fol. 142 b. Cretam emerunt, ut patet Fol. 160. Echium vero insulam et Samum, Mitylenen, Andrum, Dominicus 38. dux Venetorum anno 1117 Graecorum imperatori abstulit justa de causa, et Metanum, Spalatrum et Tragurum ab Ungaris eripuit. Et Petrus Pollanus, 39. dux, Corinthum, Thebas, Euboeam, quae est Negropontum, Corcyramque insulam accepit et Justinopolim Venetis addidit. Tandem omnes insulae Aegei maris eis oblatae fuerunt, et multae civitates ducum et nobilium relictis suis dominis se sponte Venetiano senatui tradiderunt, sicque creverunt in immensum.

Insuper, dum Christiani in recuperatione terrae sanctae laborarent, tantum adjutorium a Venetis acceperunt, ut reges Hierosolymorum Latini, et omnes principes Christiani eis in recompensam multa privilegia et libertates darent in regno Hierosolymitano et in universa Asia, prout continetur in formula concessionis illius, in qua inter alia dictum fuit, ut dux Venetorum haberetur princeps regni Jerosolymitani et communibus cum rege Jerusalem jungeretur honoribus. Deinde concessum fuit Venetis, ut in omnibus Hierosolymitani regni Antiochenique principatus urbibus primam aream, primum vicum primumque forum haberent. Concessum etiam fuit Venetis, ut in omnibus negotiationibus suis per Asiam mari terraque immunes haberentur et essent a vectigalibus, teloneis, pedagiis, gwidagiis et gangfragiis et quibuslibet tributis. Sed et pars tertia civitatis Tyri eis fuit assignata in suam possessionem, quod ob id eis concessum arbitror, quia captis aliquibus urbibus sacri regni Hierosolymitani facta fuit inter principes populi Catholici longa concertatio et contentio, quae civitas jam oppugnanda esset? Ad hanc contentionem ingessit se dux Venetorum, tamquam mediator, et hoc dedit consilium, ut omnes civitates oppugnandae conscriberentur in schedulis et ipsae schedulae super aram unam in aliqua ecclesia adducerentur et lecta Missa invocatoque divino responso puer unus innocens litterasque non cognoscens, intelligens tamen verba secum conferentium, adduceretur ad aram, et diceretur sibi, ut unam schedulam, quam vellet, de schedularum numero acciperet, eamque regi Hierosolymarum assistenti his assignaret. Summe ergo placuit omnibus regibus et principibus ac nobilibus ducis consilium, et dispositis omnibus juxta consilium Venetorum ducis arripuit puer schedulam, in qua stabat Tyrus civitas, et mox consurgentes eam ceperunt sine difficultate et infinita bona ibi repererunt, quia aestimabatur inexpugnabilis propter fortitudinem. Videntes autem reges et principes, quod dux Venetorum divinum dedisset consilium, tertiam partem Tyri ei tradiderunt et suis successoribus. Sic Ptolemaidae vel Acon, principalis civitatis, partem possederunt.

Quamvis autem Veneti sectatores pacis semper sint, ita tamen cottidie instrumenta bellica parant pro mari et terra, ac si nunc ad bellum esset procedendum. Ad latus enim aquilonare urbis armamentarium habent vel archanale, muris altis et turribus cinctum, in mari situm, tam amplum, ut non parvum oppidum intra muros istos contineri posset, nec patet alicui ingressus nisi de licentia senatus, qui hospitibus nobilibus ingressum non denegant. Fui ego tribus vicibus in eo cum nobilibus Alemannis. Stupendum profecto est videre apparatum bellicum in hoc armamentario paratum. Nam facile et parum est sexcentas armatas galeas ex eo archanali producere bidui duntaxat spatio in mare, et sub unius horulae intervallo ducenta millia virorum expeditorum ad pugnam vel terrestrem (b) vel navalem omnibus necessariis et opportunis armis a planta pedis usque ad verticem munire et providere possunt de reservatis in hoc armamentario. Non autem solum facta arma in illo archanali habentur, sed cottidie in eo nova fabricantur et conflantur, sunt enim in eo habitacula paene omnium artificiorum, in quibus semper morantur expertissimi artifices, nulli nisi communitati laborantes, de qua et pretium copiosum suorum laborum suscipiunt. Ibi fiunt naves variae omnis generis, et omnia attinentia ad eas, de lignis, ferro, funibus et velis. Sunt autem loca, in quibus naves fabricantur, permulta, et distincta habitacula ordinata, quia quaelibet galea et quaevis navis oneraria indiget non parvo spatio pro sua compositione, et illorum habitaculorum sunt plura, ita quod simul et semel possunt fabricari naves, et de habitaculis, in quibus sunt, submitti in mare, quod ante aperturas habitaculorum est. Ibi sunt multi metallorum fabri, qui parant ferramenta pro navibus, et invasiva et defensiva arma. Ibi sunt caesores lapidum, qui saxa sphaerica ad machinas faciunt, magna et parva. Ibi sunt mulcibri et fusores bombardarum. Ibi textores pannorum ad vela navium, et foeminae supra quinquaginta, quae nent et consuunt vela stupamque parant et cannabim aptant pro funibus, sunt quasi inclusae tamquam moniales, nec recipiuntur ad illa communitatis opera, nisi viri et foeminae clarae formae et fideles. Est autem in medio domus magna, sicut grande et oblongum dormitorium, quatuor habens partes, estque per gyrum tricamerata, inferius, in medio, et superius: in illis tribus interstitiis sunt multae cellae et camerae repletae instrumentis bellicis, ibi loricae, thoraces, galeae, scuta, clipei, gladii, fustes, cuspides, lanceae, arcus, tela, balistae, fundibula, machinae et bombardae, massae plumbeae ad jactandum et jacula, massae sulphureae et piceae ad ignem incendendum, et haec omnia in tanto ordine et multitudine sunt ibi, ut stupor sit videre. Ibi vidimus multa bellica instrumenta terribilia et rara, mirabili ingenio excogitata. Ibi vidimus oblongas naves in alto suspensas, in memoriam victoriae cum eis adeptae; nam dum Garlacum terrestri pugna aggressi fuissent, nec profecissent, fabricatis navibus ad hoc aptis oblongis ipsas naves portaverunt supra montes, et ab alia parte in locum deorsum submittentes navali proelio civitates, castra, villas, fortalitia ceperunt munitissima per gyrum loci, quae terrestri bello obtinere non poterant.

Insuper ibi vidimus vetusta ingenia bellica ex spoliis Othonis, filii Friderici primi, quem navali bello vicerunt. Nam dum dictus Fridericus I. hujus nominis imperator Alexandrum primum ab urbe repulisset, occulte Venetias venit, unde Veneti solemnem legationem pro papa ad imperatorem miserunt, cum litteris more communi cera sigillatis; hoc cernens papa dedit potestatem Venetis et tunc et semper non cera sed plumbo, ut papa facit, suas litteras sigillare. Emissis ergo ambasiatoribus ad imperatorem, dure eis respondit remandans, vel sibi vinctum mittere papam Alexandrum, imperii hostem, vel exspectare totius imperii contra se commotionem et victrices aquilas ante divi Marci templum. Revenientibus autem nuntiis concitatur continue bellum contra Venetos, et misit imperator filium Othonem cum classe 75 navium contra Venetos, cui occurrit dux Venetorum cum classe 30 navium in Histriam et regiam prostravit classem filiumque imperatoris captum cum multis nobilibus Venetias duxit. Papa autem intelligens adventum victorum cum captivis navem ascendit exercituique mari extra portum occurrit et duci victori congratulatus annulum porrexit aureum eique dixit: accipe, inquit, et me auctore ipsum mare hoc tibi pignore obnoxium reddito, quod tu tuique successores singulis annis statuto die servabitis, ut omnis posteritas intelligat maris possessionem jure belli vestrum esse quandoque factam, atque uti uxorem viro, ita id vestro subjacere imperio. Haec in dominica ascensionis facta sunt, ideo illo die illa maris recolitur desponsatio. Otho ergo Venetias ductus agit cum Venetis, ut liber eat ad patrem pro faciendo concordias inter papam et patrem. Dimissus ergo Otho patrem vicit precibus, eumque Venetias comitatus veniam a papa petiit ante ecclesiam S. Marci et obtinuit; in ejus rei memoriam perennem papa in ecclesiam S. Marci indulgentias plenariae remissionis posuit per totas octavas ascensionis Domini. Sed et imperator Fridericus libertatem Venetorum, a Carolo Magno olim datam, innovavit. Siquidem dum inter Carolum Magnum occidentis imperatorem et Nicephorum orientis imperatorem esset diversitas propter Venetos, cujus essent imperii, et celebrata principum utriusque imperii conventione pactum initum est, ut urbs Venetorum neutrius censeretur imperii, sed esset tamquam mons naturae vel isthmus inter ista duo potentissima regna imperialia, occidentis et orientis. Verumtamen, ne omnino alieni et separati viderentur a Christianorum principum imperiis, constitutum fuit, ut singulis annis loco census aut tributi aliquid darent utrique imperatori in recognitionem. Sicque imperatori occidentali aut Romanorum dabant singulis annis aureum pannum, quem Otho primus eis remisit pro eo, quod dux Venetorum, Urseolus, filiam ejus ex baptismate levavit. Quaedam etiam alia tenebantur, quae successu temporum per non usum sunt abrogata. Insuper hoc in libertate eorum stetit, ut adhaerere possent illi vel isti imperio, et eligere in suum protectorem occidentalem Romanorum Caesarem aut orientalem Constantinopolitanum imperatorem possent. Et quia mare orientale et orientis regiones reipublicae magis utiles erant Venetis, quam terra occidentalis et regiones Romani imperii, ideo adhaeserunt imperio Constantinopolitano usque ad id tempus, quo Turcus Othomannus imperium orientis invasit et Constantinopolim cepit, ei tamen sub certis pactibus foederati sunt pro subsistentia reipublicae eorum ad usum maris liberum habendum, et nequaquam ad praejudicium occidentis imperii.

Ad propositum ergo redeundo multa vidimus in archanali et vetera et nova paramenta bellica. De hoc archanali omnia parata ministrantur instante bello, nec permittunt, ut quis arma penes se in domo habeat, ne tumultu exorto ad propria arma concurrant, nec aliquis navem bellicam pro se et propriam habet, nisi fuerit sibi de hoc archanali ex armamentario S. Marci concessa.

Multa mira vidimus in hoc archanali instrumenta nova et vetera, quibus civitates et regna superaverunt, nam vexatio proeliorum frequens et gravis ipsis Venetis intellectum dedit ad ingenia bellica excogitanda. Non enim semper victores exstiterunt, sed pluries prostrati et angustiati fuerunt, tam ab infidelibus quam a fidelibus. Nam anno Domini 1367 Genuenses adeo eos arctaverunt, ut chartam et atramentum eis mitterent, accepturi leges, quas Genuenses imposuissent, ut pacem et dextras darent. Sed pacem Genuensibus (216 a) habere nolentibus recurrerunt Veneti ad arma et ingenti plaga a se repulerunt elatos Genuenses, et quos in gratiam recipere noluerunt, jam eorum gratiam precabantur.

De multis legimus Venetorum bellis et triumphis; semper enim habuit et hodie habet inimicos plures, tam occultos quam manifestos, cujus causam assignat Socrates, dicens: felicitas semper subjecta est invidiae; sola enim miseria caret invidia. Et quia Veneti summa status civilis potentia felicissimi sunt, ideo omnibus invidis odiosi. De Venetorum bellis, triumphis et diversis successibus luculenter et copiose disserit M. Antonius Sabellicus per multos libros rerum Venetorum ab urbe condita.

Ecclesiarum maxima multitudo.

Quintum commendabile civitatis Venetianae est multitudo ecclesiarum et divini cultus grandis celebratio. Ex quo enim Veneti divites sunt, ideo divina sunt multiplicata, quia Aristoteles Ethicorum ...[TR215] dicit, quod una bona et commendabilis conditio divitum est, quod bene se habent ad divina. Ideo sicut in divitiis in immensum creverunt, sic quodammodo in immensum divinum cultum augmentaverunt. Stupendum profecto est videre multitudinem ecclesiarum collegiatarum, parochialium, monasteriorum et capellarum. Non credo, quod in tota Christianitate in aliqua una civitate sint tot ecclesiae sicut Venetiis. Anno Domini 554, cum Tothilam Gothorum regem in Italia tyrannisantem Narses, eunuchus Justiniani imperatoris auxilio nobilium Venetorum prostrasset, in recompensam amicitiae idem Narses sacellum S. Theodori martyris, ubi nunc est templum S. Marci, aedificavit et quasdam alias ecclesias. Illo namque tempore non erat civitatis patronus S. Marcus, sed S. Theodorus. Deinde anno 810 Romano pontifice Leone, imperante Carolo Magno, Justiniano duce Venetorum XII. fuit corpus S. Marci evangelistae ab Alexandria Venetias translatum hoc modo. Quidam mercatores Veneti, non ex proposito sed coacti impulsu ventorum, Alexandrinum portum intraverunt et S. Marci ecclesiam et reliquias visitaverunt, quibus duo sacri corporis custodes conquesti fuerunt, quod Babyloniae vel Cayri regulus sibi construi faceret palatium, ad quod columnas marmoreas de Christianorum aedificiis recipere mandavit, sicque plures ecclesiae in dies destruerentur, et hoc idem timerent fieri in proximo ecclesiae S. Marci et corpus sacrum dispergi. Ad consilium ergo illorum mercatorum monachi illi tradiderunt corpus evangelistae illis Venetis, quod accipientes cum multis et miris prodigiis Venetias transtulerunt. Ob ejus honorem dux Justinianus templum egregium fundavit, quod Johannes, successor ejus in ducatu, consummavit in loco, ubi Narses sacellum sancti Theodori aedificavit. Ad hoc templum multa dona duces Germaniae contulerunt et ex tunc primum senatus Venetus Marci ipsius imaginem tamquam urbis patroni in vexillis, scutis et velis deferri statuit.

Porro, ut dicitur, non diu S. Marcus Venetiis mansit, sed ab urbe abiit post centesimum LXXXIV annum suae in eam translationis, ducante Petro Candiani 23 Venetorum duce, indisciplinato homine. Suo enim tempore, ut dicunt, expulsi fuerunt omnes alieni de urbe et quicumque post tertium diem inveniebatur, capite plectebatur. Infra hoc triduum in solis occasu venit quidam peregrinus ad barcarium exspectantem homines in rivo S. Marci, et projecto ducato in barcam petivit se celeriter educi ad littus juxta Margerum. Barcarius ergo accelerato negotio eduxit illum putans, eum vel decurrere fugitivum, vel aliâs alicuius sceleris reum: in eductione autem videbatur barcario, quod peregrinus ille venerandissimus homo esset, et mirabatur ejus casum; cumque ad littus venissent, dixit peregrinus ad barcarium: vade Venetias et dic duci et senatui: haec dicit Marcus evangelista: quia omnes alienarum provinciarum homines expulistis et hospitalitatem abnegastis, ecce, ego ipse ad tempus hospitatus apud vos transmigro ad quendam locum transmontanum, quem elegi. Et his dictis (b) disparuit peregrinus. Barcarius vero renavigans Venetias haec duci et senatui nuntiavit, per ordinem seriem gestae rei dicens. Qui currentes ad sarcophagum evangelistae eum vacuum invenerunt et patronum a se recessisse intellexerunt tum propter inhospitalitatem tum etiam propter ducis inhonestatem, qui cum uxorem suam Johannam exosam haberet et aliam amaret, suam coëgit monachari eamque in S. Zachariae monasterio monialium ordini S. Benedicti intrusit et cum alia amata contraxit, quam ob rem indignati affines adversus eum conspiratione facta in ipsum populos concitaverunt, qui eundem dejicere cupientes, cum ille se in palatio tueretur, injecto igne, pice et sulphure mixto, ipsum et uxorem cum filio, quem simul habuerunt, et palatium et ecclesiam S. Marci, S. Theodori, S. Mariae in Rubinaco et plusquam CCC civium domos combusserunt, et si S. Marci corpus adhuc in ecclesia fuisset, incineratum et consumtum fuisset, cujus mali praescius sanctus praevenit tempus et in Alemanniam ad Sueviam transmigrans ad insulam Rheni, Owiam, quae est inter duos lacus, se recepit, ubi hodie in veneratione habetur in monasterio quondam celeberrimo ordinis S. Benedicti. Alii dicunt de translatione corporis S. Marci in Owiam, quod quidam monachus de eodem monasterio fugitivus venit Venetias et opportunitate inventa corpus sacrum furatus tulit et ad monasterium suum Owiam illud portavit, placatum abbatem habuit et monasterium ultra modum dotatum fuit, et jam non Owia, sed dives Owia dicebatur. Haec omnia de translatione illa S. Marci non legi in aliquo libro nec scriptum vidi, sed a mercatoribus et vulgaribus auditu didici. Sed tandem in libraria nostrorum fratrum in Eslingen reperi antiquam chronicam in pergameno scriptam, in qua sic habetur de translatione corporis S. Marci: corpus S. Marci evangelistae sub nomine Valentis martyris Ratolphus Veronensis episcopus a duce Venetiae impetravit et cum corpore Genesii martyris in Augiam insulam attulit. Haec ibi. In margine ponitur annus ab incarnatione Domini M.XXX°.[TR216] Secundum haec dicta, si scriptor non errat in annorum Christi numero, corpus S. Marci non mansit Venetiis nisi XX annis ab eo tempore, quo delatum fuit ab Alexandria Venetias. Porro Venetorum disertissimus orator M. Anton. Sabellicus in libro rerum Venetarum altius clariusque de his disserens dicit, quod S. Marcus, dum adhuc viveret in humanis et Aquilejae degeret, duci se jussit in barca ad locum insularum Venetiarum ante urbis constitutionem ibique divino edoctus oraculo aperte suis discipulis dixit, locum requietionis ossium suorum ibi esse et insignissimam civitatem ibi futuram, apostolicae fidei suae fulgoribus caeteras illustrantem regiones etc. Post passionem et Alexandriae multis transactis annis Soldanus Aegypti rex regnum sibi construere statuens ecclesias Christi destruere coepit et inde egregios abstulit lapides, in sui palatii decus sumens; inter haec etiam S. Marci basilica dissolvi coepta fuit. Interea classis Veneta X navium, quam ducebant Bonus Mediocensis et rusticus Torcellus contra publicum edictum vi ventorum portui Alexandrino injecta est. Duo ergo classis capitanei praedicti ecclesiam S. Marci ingressi, semiruptam eam cernentes, duobus Graecis monachis Staurario et Theodoro mentionem fecerunt de sacro corpore S. Marci inde transferendo Venetias et opportuna hora sporta exspectata accepta sacra injecerunt clam ossa, sed ne scrutatores ea invenirent, super ossa sacra caules posuerunt et carnes porcinas, quas Sarraceni abhorrent. Verum dum sic ossa efferrent, tantus erupit odor dulcissimus, ut tota concurreret civitas, nec tamen intelligere poterant, unde spiraret coelicus ille odor. Sic extra portam civitatis allata ad portum Ganzir usque in classem tulerunt, ubi velo grandi involutum ipsam antennam cum velo in altum mali traxerunt, ut sic inveniri nullatenus posset. Habito autem vento opportuno a portu cum optato thesauro recesserunt et cum multis miraculis usque Venetias venerunt eaque ossa honorifice in loco occulto templi condiderunt. Porro anno Domini ... ignoratus fuit locus corporis S. Marci et creditum a vulgu, S. evangelistam ad alium emigrasse locum. Indicto autem omni plebi jejunio et completo antistites cum clero et omni populo ad aedem S. Marci supplices venerunt, tunc post multas preces cunctis videntibus altero extento brachio ex humo se suis civibus ostendit, unde inde sublatus et (in) augustiorem locum translatus est. Hunc locum ex decreto nulli fas est scire nisi principi et templi procuratoribus. Successu temporis dux corpus sacrum episcopo Veronensi tradidit, ut supra patet.

Fuit autem ecclesia S. Marci conflagrata, ut dictum est, anno 978, et per ducem 25. Venetorum, Petrum Urseolum, reaedificata in pristinam formam post XVII annos a sua combustione. Anno Domini MLXXXII idem S. Marci templum conflagratur, quod Vitalis 35. Venetorum dux restauravit et decoravit tabulaturis et picturis. Creditur autem, quod formae et figurae illius ecclesiae depictae fuerint ad voluntatem et jussionem alicujus sancti viri et prophetae, quia multa futura inventa sunt in picturis illis expressa, et inter alia S. Dominicus fuit ibi depictus, longe antequam natus, ut habet Antonius in Chronic. Pars. II. Tit. 23. C. I. II. In una etiam ecclesiae parte erant duae imagines, una ad alteram versa: una stabat in habitu et figura, qua depingi solet S. Paulus apostolus, super ejus caput scriptum erat: Hagios Paulus, id est: sanctus Paulus, et ad pedes fuit scriptum: Per istum itur ad Christum. Altera imago erat in habitu ordinis Praedicatorum, cum lilio in manu, super ejus caput stabat scriptum: Hagios Dominicus, et ad pedes scriptum habebat: Facilius itur per istum. Nec mireris de scriptura, qua dicitur, quod per Paulum itur ad Christum et per Dominicum facilius, quia doctrina S. Pauli, sicut caeterorum apostolorum, ducebat ad susceptionem fidei gentes et ad observantiam praeceptorum; doctrina autem Dominici inducebat ad confortationem fidelium in fide et ad observantiam consiliorum, quod utique facilior via est. Ex hoc ergo templo praenuntiatio sancti patris nostri Dominici fuit accepta, cujus pictura et nomen recepta est centum et XX circiter annis ante nativitatem S. Dominici. Postquam autem S. Dominicus in mundo claruit (217 a), ipsius imaginem renovaverunt, similiter et S. Petri martyris; et in alia parte jam noviter opere musaico imagines S. Thomae Vincentii et Catharinae de Senis posuerunt et S. Franciscum cum sua diva prole, nec sunt parvipendenda, quae in illa ecclesia sunt depicta, quia non aestimo, in mundo esse pretiosiorem picturam, demtis picturis ecclesiae Bethlehemitanae, nec vidi pavimentum simile nec tabulaturas parietum nec tecta mirabiliora. Campanile sive turris S. Marci non est conjuncta ecclesiae, sed platea intermedia in parte alia est aedificatum per Dominicum, ducem 40. Venetorum, anno Domini 1148, in quam turrim campanas suspendit, quae prius in humiliore loco erant suspensae. Optimae enim sonorositatis sunt Venetianae campanae, et olim, tempore, quo in Campania usus campanarum coepit esse, artifices Venetorum arte primo inventa campanas fuderunt easque ad universas regiones Christianorum venales circumduxerunt, unde Ursus, XV. Venetorum dux, qui fuit anno 865., campanas duodecim fundi jussit magni ponderis et boni soni easque Basilio Graecorum imperatori misit Constantinopolim pro munere. Nec ante hoc tempus fuerunt campanae visae in Graecia, ita quod a Venetiis primo venerunt Constantinopolim campanae. Verum videtur, quod usus campanarum fuerit ante Christi incarnationem, cum Virgilium poetam legimus fecisse campanile tale de lapidibus, quod motis campanis etiam ipsum agitabatur campanile aut turris. Et in regula beati Hieronymi mentio fit de tintinnabulis.

Turris ista S. Marci magna est, quadrangularis et alta, ejus ascensus est ita factus, quod equus cum insidente potest ascendere usque ad campanas; unde anno praeterito, quum Fridericus III. fuit Venetiis, duxerunt illum Veneti in mulo sedentem usque ad campanas. De campanis est scala una ad altiora ducens ad locum speculatorum, de quo est longus et latus conspectus per mare et terram, unde speculatores per multa milliaria naves vident venientes, sed et speculatores navium ipsam turrim a remotis vident, praecipue dum sol ejus tectum, quod deauratum est, illustrat, videturque turris illa ab a longe[TR217] existentibus in alto maris esse in profundo locata, propter elevationem maris supra terram.

In platea S. Marci, inter turrim et ecclesiam vel palatium contra mare stant duae columnae insignes marmoreae, politae, utraque unius lapidis: in una columna supra capitellum stat leo magnus, S. Marci imago. In alia stat vir armatus, quem dicunt esse imaginem S. Theodori, primi civitatis patroni. Alii dicunt, esse S. Georgii imaginem. De his columnis dicit M. Antonius Sabellicus, quod ex Graecia fuerint adductae cum una altera, quae navi rupta in profundum maris mersa est. Istae vero duae multis annis in S. Marci platea jacuerunt, nec erat, qui modum erigendi eas excogitare posset. Tandem venit quidam Teutonicus, qui hoc opus se facturum esse promisit, si domini Venetiani ejus petitioni assensum praebere opere perfecto promitterent, praesertim cum rem eis possibilem petere decrevisset. Conventione autem facta vir iste columnas erexit et pontem Rivoalti construxit nec aliud petiit, nisi quod domini Veneti permitterent omnem ludum tesserum, sive justum aut fraudulentum, liberum inter columnas istas; et cum multi viro compaterentur, hortantes eum petere aliquid sibi utile, noluit stultus ille aliud quidquam accipere, nisi ut libertas illa inter columnas firma servaretur.

Super ostium occidentale ecclesiae S. Marci stant quatuor equi magni, ex aere fusi et deaurati, quos cuidam imperatori, Friderico I., urbem Venetianam obsidenti fecerant; juraverat enim imperator, obsidionem non velle solvere, nisi equos suos locasset in ecclesiam S. Marci et plateam aratro arasset, et ita factum fuit. In ejus rei signum equos illos fecerunt et plateam totam marmore straverunt vario per longum in signum sulcorum aratri. Ecclesia illa S. Marci est valde pretiosa et rotunda, undique marmore ornata et adeo mirabilis, ut vulgi fama sit, quod non humanis sed angelicis manibus sit fabricata.

Vir eloquentissimus M. Antonius Sabellicus, rerum Venetarum ab urbe condita libro ... sic templum praefatum describit. Est itaque templum ipsum non tam magnitudine quam venustate sua, ut pleraque alia, quam opulenter insigne. Ejus effigies crucis imitatur speciem, cujus anguli in altissimas consurgunt testudines, quarum fastigia ut reliqua templi facies plumbeis tegulis operta ad centum XX stadia ex alto ad urbem navigantibus inter eminentissima urbis aedificia occurrit. Superbissimi ad id fornices mira inter se arte coeuntes totam molem fulciunt, quidquid a vico sursum est, pretiosisissimo auro fulget, recedit tamen quam longissime ab oculis, in ipsa testudinum convexura graecanici operis vetustissimae imagines, moesta quadam venerabilique patientia, honorem cum religione mixtum spectantium animis inferentes. Quod inde ab auro ad pavimentum subjacet, id totum est marmoreis tabulis compactum, quae blanda inter se venarum similitudine citius fatigant, quam expleant intuentium oculos. Circa imum sedilia peregrini lapidis porphyridem rubentis, pavimentum figurarum varietate incredibili distinctum, et in tanta colorum diversitate nec alia nisi marmorum materia (?) praeditum, et ita composita est, ut imagines diversarum rerum ambulantes exterreant, ut quodam timore et reverentia pedes ponant. Columnae ad haec et tabulae multae et variae Thapsici lapidis, Parii, Spartani, Numidici, suggesta duo circa aram maximam muniunt; idem ferme ornatus est et vestibuli, quod a fronte dextra laevaque templo adjacet, cujus aureae fornices exteriore parte CCC et amplius fulciuntur columnis, non tam magnitudine sua quam colorum varietate conspicuis, intercolumnia et quidquid omnium est, marmoreis tabulis pro tectorio renitet. In vestibuli fastigio a fronte quatuor aenei equi auro micantes alacri statu prominent, opus eximium, nec quidem nostri saeculi. His operosum templi supercilium incubat, senis sese explicans pinnaculis, quorum singula in tabernaculi speciem surrecta singulas habent ex candido lapide statuas, nudi genii aliaque suavissimi aspectus simulacra, suo quaeque statu operibus inserta. Miro quodam modo ipsam pinnarum exornant intercapedinem, idem opus, eandem materiam tam dextrum latus quam laevum habet, et id, quod sub his convexi est, id nihil est nisi aurum. Brevi, nullus est inter aedem locus, nullus quidem extra, qui non auro sit aut marmore aliove pretioso lapide conspicuus, ita ut geminae ex alabastro columnae post aram maximam stantes, et sex septempedales Chalcedonii, qui pavimento inserti visuntur, nihil in tanta opulentia habeant admirationis. Sed quod his mirabilius, in alto testudinis simulacrum evangelicorum virorum, Dominici et Francisci, relucent, qui ante eorum primum ortum quodam divino praesagio ibi dicuntur formata habitu et signis, quibus post eorum canonisationem in ecclesiis depinguntur. Caeteraque multa admiratione digna ibi cernuntur. Hanc ideo oratores historici auream nominant, ob id, quod paene tota auro munita est. Et tantum de illo.

Praeter hanc sunt Venetiis LXXII parochiales ecclesiae et monasteria omnium ordinum. Ordinis et regulae S. Benedicti sunt ibi monasteria multa omnium differentiarum, degentium sub eadem regula.

In portu Veneto, inter mare et civitatem, est grande S. Nicolai monasterium, quod 33. dux Venetorum, Dominicus, aedificavit anno Domini 1042. Singulariter tamen fratres Praedicatores et Minores ibi habent egregios (b) conventus: nam fratres Minores tres habent ibi conventus, scilicet conventum majorem cum insigni ecclesia et turri grandi et altissima, cum multis campanis; non tamen est conventus reformatus. Secundus conventus est ad Vineam, magnus, cum triplici ambitu, et reformatus. Tertius est conventus novus ad sanctum Job, quem suis impensis construxit Christophorus Maurus, 70. Venetorum dux, anno 1461 ibique sepultus est. Sed et fratres Praedicatores tres ibi habent conventus. Principalis et major est ad S. Johannem et Paulum, conventus multorum fratrum, tres habet ambitus et hortos amplos, dormitoria et refectoria et alias officinas solennes. Ecclesia illius conventus est adeo magna et alta, ut a longe venientes Venetias, sive per mare sive per terram, primo culmen nostrae ecclesiae appareat, et appropinquantibus urbi nulla structura videatur major totius civitatis, quamvis multae majores sint, tamen non videntur. Ab antiquo fuit ibi monasterium et praepositura ordinis S. Benedicti cum humili ecclesia, cujus ecclesiae columnae marmoreae adhuc hodie jacent in ambitu majori. Porro anno Domini 1225., cum Jam ordo Praedicatorum in mundo clarere incepisset et octo anni a consecratione ordinis transissent et duo a transitu beati Dominici, dux Venetorum XLVI. Jacobus Teupullus, patritius Venetus, vir sane Deo et hominibus carus, justitiae amator, pacis conservator et virorum religiosorum protector, audiens de novo ordine Praedicatorum, quomodo ex Bononia tamquam ex fonte paradisi emanaret et ecclesiae agros irrigaret, loca sterilia foecundaret, tenebrosa illuminaret, misit magnificam legationem ad Potestatem Bononiensem et ad Praesidentem S. Nicolai, ubi S. Dominicus conventum instituerat in praefata urbe, petens sibi mitti fratres novi ordinis pro suae civitatis et domini salute. Missi sunt ergo fratres Praedicatores Venetias et cum solenni apparatu et ingenti totius populi devotione recepti, et quia locum nondum habebant, commendati sunt per ducem et senatum domino venerabili episcopo Castellano, apud quem manserunt, quousque de loco eis provideretur. Inceperunt autem ferventissimo zelo praedicare et urbem replebant divino sermone omniumque tam religiosorum, quam saecularium convertebant ad se affectum. Unde patres ordinis S. Benedicti a principio nostri ordinis usque nunc ordini et fratribus affecti singulariter felices se aestimabant, si fratribus istis mansionem darent. Sponte ergo dederunt eis conventum et ecclesiam ad S. Johannem et Paulum, resignantes omnia jura sua Praedicatoribus. Quo facto praefatus dux suis expensis resolvi fecit omnia aedificia claustri et ecclesiae et conventum novum amplum et ecclesiam ingentem excitavit, sicut hodie est; jecit etiam fundamenta in mare et aream illam ampliavit, sicque conventus ille factus est in ordine famatus usque in posterius, in quo semper ultra centum sunt fratres et multi doctores. Verum observantia regularis est ibi tenuis, necdum est reformatus, sed vivunt ibi fratres in quadam saecularis gloriae pompa, unde festivis diebus Missae officium et vesperas ac completoria cantant in figurativis cum solemnitate saeculari; quapropter ad officia illa confluit multitudo juvenum et dominarum, non tam propter divinum officium, quam propter melodiae et discantorum auditum. Organa[TR218] duplicata habent et multum sacristiae ornatum ultra modum. Est etiam in ecclesia (218 a) illa plurium ducum Venetiarum sepultura. Non vidi pretiosiores tumbas et sepulturas pomposiores, nec Romae summorum pontificum sepulchra possunt sepulchris ducum Venetorum aequari. Sunt enim tumbae elevatae a terra murisque immissae, et tota superficies parietis illius vario marmore et sculpturis auro et argento est decorata et ultra virtutis modum ornata. In sepulchris illis imagines Christi, B. Virginis, apostolorum et martyrum et caeterorum, quos quis amat, Sanctorum ponuntur in medio, tamquam principales, sed per circuitum sunt imagines gentilium, Saturni, Jani, Jovis, Junonis, Minervae, Martis et Herculis, cum signis poeticarum fictionum. Ibi vidi in ecclesia nostra juxta ostium in dextro latere in sepulchro cujusdam ducis pretiosissimo sculptam Herculis imaginem, in ea forma, qua eum fingunt pugnasse, sed indutum leonis, quem interfecerat, pelle loco pallii, et congressum habere cum hydra, immani monstro, cui cum essent septem capita, et uno exciso septem illi statim renascebantur. Ibi stant pugiles nudis corporibus, in manibus habentes gladios et hastas, et ad colla suspensa habentes scuta, et nec loricam nec thoracem, nec galeam, quae sunt verae figurae idolorum. Ibi pueri nudi et alati, triumphi signa tenentes vel colluctantes, et multa talia gentilitatis signa inter signa nostrae redemtionis posita sunt, et simplices putant esse Sanctorum imagines, et honorem exhibent Herculi, putantes Samsonem, et Veneri, aestimantes Magdalenam, et sic de aliis. Insculpunt etiam sepulchris monstra marina et defuncti arma et metra gesta mortui explanantia.

Secundus conventus est ad S. Dominicum, qui fuit constructus anno Domini 1312 per Marinum, ducem 73. Venetorum, et in ecclesia sepultus est. Est autem conventus ille parvus quidem in structuris, sed ordinatissime aedificatus, et hortum amoenissimum habet et latum contra austrum in mare protensum, et undique aquis cinctus est. Verum anno Domini 1486 erant fratres nostri in periculo amissionis illius conventus; dux enim Marcus Barbarigo monasterium S. Antonii, quod nostro conventui adjacet ad meridiem per intermediam lacunam, de novo aedificavit, et, ut dicitur, pro hospitio peregrinorum terrae sanctae officinas ordinavit, cupiens autem amplificare locum, lacunam inter praedicatorum hortum et Sanctum Antonium arte exhaurire et terram infundere et hortum facere, ubi jam mare est, decrevit, sicut solitum est ibi fieri. Sed quia adhuc videbatur insufficiens spatium, de horto fratrum Praedicatorum mediam partem sibi dari petiit, quod dum fratres facere recusarent, promisit eis, quod contra plagam orientalem, ubi mare liberum est et paludes nullo aedificio occupatae, vellet propriis expensis lacunam exhaurire et exsiccare solum et fundamenta jacere in tanto spatio, quantum peterent fratres; sed fratres nolebant. Unde dux et senatus commoti vi fratribus locum eripere conabantur, sed fratres ut leones se formaliter opposuerunt et consilio et auxilio suorum fautorum suum locum integrum servaverunt.

Conventus ille est bene reformatus, et fratres ibi magno rigore degunt sub observantia regulari. In eodem conventu sepultus est primus confessor sanctae Catharinae de Senis, qui post mortem miraculis dicitur claruisse (b) Vidi in eodem conventu fratrem, qui ab omnibus sanctus reputatur et nonnullis claruit miraculis. De ejus vultu innocentia splendet, saepe cum eo conversatus sum cum multo desiderio, est enim vir valde dulcis conversationis et totus aedificatorius.

Tertius conventus Praedicatorum est S. Petri martyris novus, in Muriano mari cinctus, de reformatione; hic anno superiori incineratus fuit, sed jam reaedificatus in pretiosiorem statum.

Porro praeter mendicantes quatuor sunt valde multa monasteria diversorum ordinum et regularum utriusque sexus, et tot monachi et moniales ibi degunt, quod numerum eorum non crederem faciliter. Sicut enim olim Romani ab externis partibus mundi idola tulerunt et in Romam ducentes eis templa aedificaverunt, et quanto plura idola fuissent adducta et templa constructa, tanto sanctiorem urbem esse credebant: sic Venetiani omnes ecclesiae sanctae ordines in suam vocavere urbem, quam sanctam et fortunatam fieri sentiunt in eorum multiplicatione, unde hodie augmentant monasteria et ecclesias.

Longe alterius mentis sunt cives nostri in Alemannia, qui aestimant, civitates depauperari per monasteria et ecclesias, nec admittunt religiosos, imo loca antiqua, ubi possunt, destruunt et falso dicunt, se magis per religiosos et clerum gravari, quam per Judaeos. Unde Judaeis usurariis loca apud se concedunt ad habitandum, quod nullo modo concederent religiosis personis. Non sic domini Veneti faciunt, qui nullum Judaeum in tanta urbe sustinent, nullam religionem excludunt, collapsa monasteria erigunt et nova construunt. Unde anno Domini 1480, me existente Venetiis, inchoatum fuit monasterium Sanctae Mariae de miraculis, quod a fundamentis construitur pro monialibus ordinis sanctae Clarae tam pretiose et sumtuose, quod est mirum videre. Nullus princeps Alemanniae posset talem structuram exsolvere. Sic autem hoc monasterium initium habuit. Modus quippe est, quod in omnibus angulis, ubi arcti sunt vici et curvi, est suspensa una lampas, quae noctibus accenditur, et ne lumen gratis ardere videatur, ad parietem retro lampadem ponunt aliquam imaginem beatae Virginis, ut lampas tam ad honorem beatae Virginis accendatur quam ad commoditatem transeuntium. Erat autem in uno angulo satis immundo et arcto talis beatae Virginis imago, de qua fama percrebuit, quod miracula ibi fierent. Unde in brevi factus fuit tantus concursus ad locum illum et tantae oblationes apportabantur, quod domus ibi stantes emerent constituti procuratores, et in loco ecclesiam construxerunt et alios pontes et vicos fecerunt. Insuper ipsis Graecis dederunt ecclesiam S. Blasii, ut more eorum officia sua in ea peragerent, quod tamen mihi adeo displicet, ac si Judaeis synagogam construere indulsissent vel Sarracenis moscheam, cum Graeci nostris ecclesiis sint infensissimi, ut saepe supra patuit. Audivi tamen, quod eos expulerunt ab illa ecclesia.

Unde autem tot clerici, tot monachi et moniales, tot religiosi nutriantur in mari, est bene mirum. Porro legata et testamenta divitum ecclesias, monasteria aedificant, personas nutriunt, et cottidianae grandes civium eleemosynae. Nobiles enim et cives de populo honorabili ab hac vita decedentes decimam pecuniae, in qua fere omnia eorum bona consistunt, ecclesiis et ecclesiarum ministris derelinquunt, et inde ditantur monasteria, et cum hoc viventes sunt magni eleemosynarii.

Sed et praeter ecclesias et monasteria sunt in urbe illa scholae fraternitatum multae et magnae, ubi una schola vel fraternitas habet sexcentos viros, qui conjurant et leges inter se statuunt ad serviendum alicui Sancto, ut puta S. Marco vel S. Petro martyri vel beatissimae Mariae Virgini vel sanctae (219 a) Trinitati vel S. Johanni vel S. cruci, et talis fraternitas denominatur a Sancto, cui se devovit, et dicitur schola S. Marci, vel schola beatae Virginis, vel sanctae crucis. Et in his fraternitatibus sunt cives optimi, praecipue in fraternitate S. Marci, quae potentior et ditior est habetque suam scholam apud fratres nostros ad S. Johannem et Paulum pretiosissimam, auro ab intus vestitam, quae anno praeterito exusta fuit usque ad fundamenta, nunc autem omnia de mari ex integro nova resuscitant cum solidissimis fundamentis. Sic ergo conjurati in aliquam societatem pro tempore in scholam conveniunt, in qua cistas, candelas et ornamenta altarium habent, et ad cyppum vel pyxidem pecunias statutas ponunt et defectuosos in aliquo secundum tenorem statutorum pecuniaria poena puniunt; unde contingit, aliquam scholam thesaurum non modicum congregare, de quo ornamenta sacra suae societatis comparant, lampades semper ardentes constituunt, sacerdotes conducunt, religiosos nutriunt, hospitalia solantur, pauperibus subveniunt, captivos propter debita de carceribus eripiunt, servos emtitios redimunt et libertati restituunt, puellis pauperibus viros dant et dotant (eas), masculos orphanos ad mechanicas artes addiscendas ponunt et ad similia pietatis opera thesauros illos expendunt. Habent insuper in scholis illis habitus multos albos, quasi ad modum Carthusiensium, et in communibus processionibus simul bini et bini incedunt in habitibus istis sicut monachi. Nonnullae fraternitates habent habitum ita formatum, ut facies sit velata et per duo foramina habeant visum, et retro dorsum sit denudatum, et circumeuntes quilibet habet flagellum et se ipsum verberat, ad quemlibet passum se percutiens, nec possunt videri, qui sint, cum facie velata incedant. Unde vidi nonnullos se sic dure verberantes, ut vulneribus sanguis efflueret. Multa alia possem dicere de religione Venetorum, quae omitto.

Reliquiae.

Sextum, quod valde magnificat urbem Venetianam est multitudo sanctarum reliquiarum. Ex quo enim facti sunt potentes terra et mari, omnia Sanctorum corpora, quae habere poterant, in suam transtulerunt urbem, sicut corpus S. Marci evangelistae de Alexandria tulerunt, et in suam ecclesiam locaverunt, sicut supra dictum est Fol. 206. In ecclesia S. Georii, ex opposito S. Marci, est brachium sinistrum ejusdem martyris, et capita sanctorum Cosmae et Damiani, et caput beati Jacobi majoris apostoli, et sancti Felicis in punicis, et plura alia etc.

In ecclesia Sanctorum Simonis et Judae est caput S. Simonis et brachium S. Judae apostolorum. In ecclesia S. Luciae virginis est corpus ejusdem virginis integrum. In ecclesia S. Julianae est corpus S. Pauli primi eremitae. In insula S. Helenae est corpus integrum ejusdem reginae, et pars S. crucis, pollex Constantini imperatoris et pectorale os S. Mariae Magdalenae. In monasterio Acrusecherii dicto est corpus S. Barbarae et os crucis S. Christophori valde magnum, et caput Gregorii Nazianzeni, et tibia cum pede S. Martini. In Murano sunt in ecclesia parochiali circiter centum corpuscula sanctorum innocentum. In Torrecello est corpus sanctae Christinae virginis. Ad sanctum Zachariam est corpus S. Zachariae, patris S. Johannis Baptistae integrum, aperto ore jacens, et corpus beati Gregorii Nazianzeni et corpus S. Theodori confessoris et corpora sanctorum martyrum Marci Achillei et Pancratii martyrum (b), et corpus S. Sabinae virginis. Hoc monasterium cum ecclesia aedificavit Angelus, XI dux Venetorum, et tantis reliquiis dotavit anno Domini 792. Ad S. Crucem est corpus S. Episcopi Alexandrini, qui psalmum fecit: Quicumque vult etc. Ad alium S. Georium est pars spongiae, de qua Christus fel et acetum accepit, et corpus cujusdam ducis Venetorum, quod sanctum dicunt. Ad S. Nicolaum Alliu est una de sex hydriis de Cana Galilaeae, et corpus S. Nicolai, non illius, de quo ecclesia festivat sexto Decembris, sed alterius; et corpus S. Theodori, et baculus pastoralis S. Nicolai magni, et tibia cum pede S. Mariae Aegyptiacae, et brachium cum manu S. Porphyrii martyris, conversi per S. Catharinam. Ad S. Dominicum est pes integer S. Catharinae de Senis, et plures aliae reliquiae. Ad Apostolos est corpus S. Marinae virginis, de qua in vitis patrum mentio fit. In ecclesia Sanctorum Johannis et Pauli sunt eorundem Sanctorum reliquiae, et S. Petri martyris, et plures aliae. In ecclesia Castellana sunt multa particulares reliquiae et indulgentiae speciales per totam quadragesimam. Ad S. Andream, ubi sunt Carthusienses in insigni monasterio, cujus simile vix vidi, sunt reliquiae S. Andreae apostoli et sancti Laurentii. Ad S. Danielem est corpus S. Johannis martyris. Ad S. Mariam Virginem est corpus S. Sabbae Abbatis, et multae aliae. Ad sanctum Cantionum est corpus S. Maximi episcopi. Ad S. Jeremiam est corpus S. Magni, primi Venetorum episcopi. Ad corpus Christi, ubi est egregium monasterium monialium ordinis nostri, est caro Christi miraculosa, et plura alia. Ad S. Marcum est corpus S. Isidori. Praeter haec alia multa sunt hinc inde per ecclesias.

Thesaurus.

Septimum, quod venustat Venetiarum urbem, est praedicto annexum, thesaurorum multorum pretiositas. Quantus ibi thesaurus sit in auro, argento et lapidibus pretiosis in omnibus ecclesiis et monasteriis, in thecis, sarcophagis, monstrantiis, reliquiariis, crucibus, imaginibus et similibus, partim videtur in processionibus cum stupore et admiratione. Quantus in calicibus et Missae paramentis cottidie cernitur. Apud S. Marcum in quadam testudine est thesaurus Venetorum, summa cum diligentia reclusus; in sacristia vero est thesaurus, qui certis festivitatibus profertur. Ibi vidi XII coronas et XII pectoralia de auro probatissimo, ornata margaritis, sapphiris et smaragdis aliisque gemmis. Ibi vidi sex aureas cruces, gemmis incomparabilibus ornatas, quae non sunt parvae. Ibi est capellum, quasi birretum, quo quilibet dux Venetorum singulari privilegio coronatur, et est pretii inaestimabilis. Ibi sunt duo candelabra aurea magna, quibus inserti sunt lapides pretiosi. Ibi est cornu unum unicornis pretiosissimum, et multa alia. Sed et dux ipse thesaurum habet, quem ostendunt pro tempore camerarii ejus, de vasis ultra aestimationem pretiosis.

Abundantia omnium rerum.

Octavum, quod Venetias nobilitat, est omnium rerum abundantia, quae ad vitam humanam spectant. Cum enim non sint ibi agri nec campi nec silvae nec montes nec valles nec vineae nec pascua pro bestiis nec currus nec bigae, nihilominus tamen tanta est ibi copia omnium desiderabilium pro ventris voluptate, sicut numquam vidi in aliqua civitate. Non est ibi rerum mensura, quae omni hora advehuntur, et omne forum repletum rebus. Sunt autem multae plateae et fori lati, in quibus semper est concursus, ac si essent (220 a) nundinae annuales. Nec est ibi forum hebdomadale, sed cottidianum. De magnis taceo et de minimo dico, quod in foro S. Marci est tanta copia olerum ad salutucium duntaxat, quod mirabile est videre, ubi crescat aut quis consumat. Sic de piscibus, avibus, carnibus, fructibus et caeteris, quae omnia indefectibiliter semper venalia reperiuntur paene in omnibus vicis et plateis, singulariter tamen apud S. Marcum et in ponte et platea Rivoalti. Omnia autem Veneti nummo comparant, etiam potum aquae. Licet enim cisternae multae sint ibi, non tamen sufficit aqua pluvialis pro potu tantae multitudinis. Ideo communiter sunt putei clausi seris, et si non sunt, statim evacuantur, nam tot pauperes ibi hauriunt, ac si esset vinum commune. Aqua dulcis in magnis navibus quasi repletis in Brenta fluvio in Venetias ducitur et venditur. Emtam autem aquam dimittunt de navibus currere in curiam emtoris, et terrae immersa recolligitur in cisternam, in qua et sub terra distillat et colatur. Magnam pecuniam Veneti per annum solvunt pro aqua, quamvis sint in medio aquarum, quae tamen nec ad potum nec ad loturam utiles sunt.

Merces.

Nonum, nominatam reddens urbem Venetiarum, est inductio et eductio mercimoniarum continua. Est enim ibi portus maris solemnissimus, in quem advehuntur omnia bona orientis et occidentis; ex quo bona orientis transfundunt in occidentem et occidentis in orientem. Mirum est videre multitudinem navium onerariarum continue intrantium et exeuntium. Mercatores Germaniae habent ibi domum, quam nominant fonticum, quae est dupla cum curia duplici multarum cellarum et habitaculorum, in quibus mercatores suas res et se servant. Ex hoc fontico tantae merces emittuntur in Alemanniam, quod nemo credit. Nam de publicis mercibus egredientibus recipiunt Veneti per annum ultra XX millia ducatorum pro telonio, demtis privatis minutis et furtivis mercibus, quae noctibus educuntur vel aliis rebus ignobilioribus commiscentur. Festa nundinarum per octavas ascensionis Domini durant, in quibus indicibilia videntur Venetiis. Sunt ibi semper mercatores de omni natione, quae sub coelo est, fidelium et infidelium, et omnium mundi rerum tractatur ibi negotiatio, et omnia ibi venduntur et emuntur, demto quod ibi forum hominum venalium non habetur, quamvis olim grande ibi forum hominum fuerit, sed Zacharias papa sub poena anathematis illam negotiationem ibi fieri prohibuit anno Domini 747. Quamvis autem ibi hominum forum non habeatur, in aliis tamen regionibus homines emunt, ita, quod tota civitas est plena emtitiis servis et ancillis, unde credo, quod praeter Sclavos ibi sint tria millia Aethiopum et Tartarorum emtitii. Vide de hominum foro supra Fol. 121 a. Dicunt etiam vulgares, quod tamen ab expertis non audivi, quod Venetiis sit locus subterraneus, nulli hominum notus, nisi paucissimis rempublicam gubernantibus, in quo resideant fabri, qui arte sciant segregare aurum a cupro, et uno mortuo intruditur alius, et isti tam divites faciunt Venetiarum mercatores. Quid de facto sit, nescio.

Spectacula multa.

Decimum commendabile Venetiarum est solemnis et pomposa celebratio spectaculorum. Nam in festo S. Marci tanta solennitas est in tota urbe et tot exponuntur in diversis locis monstra in pategis negotiatorum, quod homo videns stupore miratur. Singulariter tamen in die ascensionis Domini ad maris benedictionem et desponsationem spectabili celebritate procedunt, habent enim grandem navem, depictam auro et coloribus, quam vulgo Buzatorium nominant, quae aestimo latine Bucephala dicitur ab equo Alexandri Magni, qui tam insignis et dilectus Alexandro erat, ut in loco, ubi mortuus fuerat, civitatem ingentem aedificari mandaret, quam Bucephalam in sui equi honorem nominavit, ut habetur in legenda Alexandri M. et in Speculo Historiar. L. V. C. 49. Verum M. Anton. Sabellicus illam navem ducalem nominat Bucentaurum, per excellentiam ad Centauros. Hanc Bucephalam adscendit praefato die dux et senatus cum patriarcha, episcopis et omni clero, et concomitantibus multis valde navibus procedunt ad mare solenni spectaculo, ut etiam dictum est P. I. Fol. 37. sub VIII. die Maji, et per totas octavas ascensionis (b) sunt feriae nundinarum, quae cum cottidianis peraguntur spectaculis, et quamquam monstruosa tunc videntur et exercentur in omnibus totius urbis vicis et plateis.

Similiter et in die corporis Christi et in receptione principum et legatorum mira videntur et in adventu classium et capitaneorum exercitus eorum et in pace facta et in confoederatione cupita inita et firmata dies gaudiorum constituunt, in quibus continue campanas pulsant et de sero ignes in turribus accendunt. De die in navibus ad mare exeunt cum omni genere musicorum et cum bombardis et vela vetusta incendunt in navibus, et ita mira faciunt in solemnibus. De hoc vide in P. I. de diebus supra dictis.

Porro ad illa festa procedunt dominae Venetianae cum tanto fastu, pompa et ornatu, quod non videntur Christianorum uxores, sed Trojanorum, et ipsius Helenae et Veneris sodales.

Maturitas consulum.

Undecimo plurimum magnificat urbem hanc senatus maturitas et prudentia, qui omnia pacifice gubernant et de pace et tranquillitate suae communitatis cottidie tractant, secundum illud sapientis: ubi multa consilia, ibi multa salus. De his superius patuit.

Diaetae et capitula.

Duodecimo famosam reddunt hanc urbem diaetae saecularium principum et capitula religiosorum, quae ibi frequentius celebrantur. Nam cum principes concordare nemo potest, causa ad Venetias devoluta pacatur. Sed et religiosi sua capitula generalia ibi expediunt frequentius quam alibi, tamquam in loco aptiori. Nam, ut de aliis taceam ordinibus, ordo noster VII generalia capitula ibi celebravit, in quibus multa salubria fuerunt ordinata pro conservatione ordinis. Primum fuit anno Domini 1297, secundum anno 1325, tertium anno 1357, quartum anno 1394, quintum anno Domini 1437, sextum anno Domini 1486, in quo fuit electus magister Barnabas in magistrum ordinis, et frater Ulricus Zehender de Wienna fuit diffinitor, et frater Felix Fabri socius et elector. Generalis ordinis vicarius erat reverendus magister Jacobus de Stubach, provincialis de Theutonia, qui tenuit capitulum illud usque ad magistri electionem. Anno Domini 1487 iterum fuit Venetiis ad S. Johannem et Paulum capitulum generale positum, quia magister Barnabas, generalis electus, statim post obiit; et fuit generalis vicarius ordinis magister Joachimus Venetus. De provincia nostra fuit diffinitor frater Felix Fabri, socius et elector frater Bernhardus de Eslingen. Interfui alias capitulis aliis, sed numquam tantam solennitatem vel gloriam vidi, quantam in his duobus capitulis; erat enim festum per totam urbem, quasi S. Marci, et decoratae erant pategae, ut in nundinarum celebritate fieri solet, et tantus populorum concursus ad Praedicatores, ac si apostolorum fuisset congregatio, et divinis officiis, in sermonibus, in disputationibus, tanta multitudo semper adfuit, ut ecclesia, quae tamen amplissima est, foret compressa. Denique tempore electionis magistri ordinis, existentibus in conclavi generali vicario ordinis, provincialibus, diffinitoribus, electoribus, tanta multitudo per totum conventum erat populi, non vulgarium, sed nobilium. et honorabilium, quos vulgus zentilomos vocat, latine gentiles homines, ut stupor esset videre, qui omnes exspectabant patrum inclusorum egressum, ut viderent diversarum nationum mundi fratres et eum, quem in generalem elegissent de tanta multitudine.

Porro in die capituli, quando solennitas erat capituli, tantus fuit concursus hominum ad Praedicatores et tantum spectaculum, ac si innovata Roma esset processura. Advenerat enim in Buczalatorio nave deaurata grandi dux Venetiarum cum patriarcha et senatu et canonicis et infulatis abbatibus, et alia innumera multitudo, ita, ut canalia, quae conventum cingunt, plena essent barcis et longe ultra numerum millenarium excederent. Insuper dominae Venetianae, licentiatae a maritis, tanto ornatu et pompa adventarunt, ut putares Venerem ex suo monte cum suis sodalibus erupisse et capitulo nostro a Satana transmissas, quae non tantum in ecclesia erant, sed per totum vagabantur conventum et omnia lustrabant dormitoria cellasque intrabant hospitum, fratrum et intraneorum, et omnia monasterii penetralia curiose perambulabant. Denique dicere fas non est, quanta, non dico solennitate, sed pompa, officia divina peragebantur, praecipue Missa et completorium, quae in figurativis organis, tubis et trompetis finiebantur, ita, ut completorium tribus duraret horis sine taedio adstantium propter musicae diversitates. Ad haec ecclesiae decoro incomparabili omnes parietes obsitae erant pannis pretiosissimis, omnia dormitoria et cellae, omnes officinae, omnia refectoria et coenacula obtecta pannis pretiosis erant et omnia lectisternia contecta ornamentis, praecipue tamen camera diffinitorii, in qua patres negotia tractabant ordinis, erat non textis figurarum pannis ornata, sed aureis velaminibis penitus undique circumamicta. In mensis ministrabatur cibus et vini potus ad sufficientiam, in tabulis autem praecipuorum membrorum capituli exquisita erant fercula et vinum praecipuum et abundans, Metonicum, Creticum, Graecum etc. Zucharum autem et confecta Sicula vix reputabantur. Penset ergo lector, si capitulum fratrum mendicantium Veneti ita disponunt, quid sit in congregationibus principum, regum, si apud eos diaetae celebrantur. Illae ergo congregationes de universis provinciis nominatam hanc reddunt urbem.

Tertio decimo commendantur Veneti propter grandia privilegia, quae habent. Nam anno Domini 1171 Sebastianus dux Venetorum concordavit summum pontificem Alexandrum III et imperatorem Fridericum primum, qui papam de Roma expulerat, de quo longa habetur legenda; et quia dux eos concordavit, dedit ei et suis successoribus haec privilegia: 1) funale candidum, quod solum pontificibus Romanis portandum consuetudo concedit; 2) quod plumbo earum epistolas signarent, quod etiam solus pontifex summus facere habet; 3) eidem duci umbrellam concessit, quae est ornamentum galero simile; 4) Venetorum duci tertiam sedem in theatro fieri fecit, cum prius duae tantum essent in papae theatro, quarum dextram pontifex summus, sinistram vero Caesar teneret; 5) in ascensione Domini in ecclesia S. Marci posuit plenarias indulgentias perpetuis temporibus. Et imperator Conradus potestatem eis dedit cudendi et signandi monetam propriam. Et Nicolaus, (221 a) hujus nominis III papa, dedit eis potestatem signandi et cudendi ducatos. Et Reinerus 48. dux accepta potestate primus ducali birreto frixium aureum honestandi magistratus addidit. Et multis aliis privilegiis gaudent, quibus rempublicam suam conservant et terram mareque tutum mercatoribus caeterisque mortalibus reddunt, ut jure Venetis optandum sit, quod quidam ex nostris carmine in eorum laudem futuram cecinit dicens:

Dum mare delphinos, dum coeli clara tenebunt Sidera, dum gratos tellus dabit humida fruges, Dum genus humanum sua deget saecula terris, Splendor erit toto Venetum celeberrimus aevo.

Hanc urbem pulcherrime et propriissime effigiatam invenies in peregrinali reverendi domini decani ecclesiae Moguntinensis, domini videlicet Bernhardi de Braitenbach. Sed descriptionem ejus ab origine usque ad hoc tempus nostrum ornatissimo stilo vide in volumine M. Antonii Sabellici rerum Venetarum ab urbe condita.

Recessus Fatris Felicis Fabri a Venetiis.

Die XVII., quae est Antonii abbatis dies, ante lucem diei venit ad cameram meam, in qua jacebam, Johannes Müller, negotiator de Ulma, excitans me ad recessum. Conveneram enim cum eo de recessu et cum aliis duobus mercatoribus de Augusta. Sumto autem cibo in fontico valefecimus dominis mercatoribus et notis amicis nostris, de domo ad mare descendimus in praedispositam barcam et in nomine Domini per canale exeuntes civitatem posttergavimus Venetiarum; ad latus autem venimus insillae, in qua monasterium monialium est situm, quod dicitur ad S. Johannem, ubi referebant mihi mercatores, quod publica fama universis Venetis notum sit, quod quondam piscator quidam monialibus istis familiaris factus cognovit criminaliter, quas voluit, et eodem tempore XVIII gravidavit. Si ita sit nescio, nec multum adverti; hoc tamen cogitavi, hunc alterum Priapum fuisse, quem infestum Vestalibus virginibus fuisse antiqui tradidere, et conabatur, etiam ipsam Vestam perpetuae virginitatis voto constrictam corrumpere, quia Ovidio teste

Nitimur in vetitum semper cupimusque negata,

Virgines ergo et moniales, eo quod cautiore serventur custodia, libidinosi appetivere ardentius. Similis hic fuit stuprator sacrilegus Jovi, de quo dicunt poetae, quod nobilissimas Solis filias pedibus suis supposuit; et iste Christi, veri Solis filias, dehonestavit. Est etiam ista bellua marina piscator iste, quam Neptunus, deus maris, contra Trojam misit, quibus Apollo consuluit, quod omnes nobiles virgines belluae traderentur, quae easdem devoravit, nec civitatem vastavit. Verum istae moniales multum fuerunt dissimiles illis, de quibus habetur P. 1. Fol. 230 B.

Ab hoc monasterio navigavimus consequenter per Carentum et ad maris finem pervenimus ad littus Margeri. De navi autem ascendi super limbum sive marginem maris conversusque ad mare Deum benedixi et mari valefeci cum multa jocunditate pro eo, quod Deo protegente et maris fluctibus imperante integer, vivus, et sanus evasi per tanta ejus pericula. Optavi tamen mare protendi usque ad muros civitatis Ulmensis, quia jam maritima profectione assuetus terrestrem quodammodo abominabar et equum ascendere magis formidabam (b) quam navem. Propter beneficia ergo mihi Deo jubente a mari praestita libet me ipsum per ejus generalia beneficia circumagere paululum, antequam ab eo recedam, non enim censeo, me parva bona a mari accepisse, sed plura, quam evagatorium totum contineat.

De maris commendatione.

Sunt tria maria sibi manifeste cohaerentia, scilicet oceanus, Pontus Euxinus et mediterraneum. Alia maria, ut mare Indicum cum finibus suis Arabico et Persico, et mare rubrum et Hyrcanum sive Caspium, effluunt quidem ex oceano non apparentibus gurgitibus, scilicet ubi effluant vel cui mari influant.

Oceanus est, quod orbem cingit totum, quod est mare maximum. Mediterraneum ex oceano fluit et ab occasu in meridiem vergit, deinde ad septemtrionem tendit, per mediam enim terram usque ad orientem perfunditur, Europam et Asiam Africamque disterminans. In ea autem parte, qua contra aquilonem vergit, Hellespontus dicitur, qui in septemtrionem retorquens anfractibus magnis juxta Graecias et Illyricum in angustias VII stadiorum stringitur. Inde diffusus ab aequore patente rursus stringitur et facit Propontidem, qui mox in quingentos passus coarctatur, fitque Bosphorus Thracicus. Inde Pontus Euxinus, a cujus tergo amplissima Palus Maeotis est, quae congregatur ex influxu maris et ex accursu Tanais fluminis de Riphaeis montibus erumpens, et aliarum aquarum accurrentium.

Quibus hic dimissis maris mediterranei laudes requiramus. Mediterraneum mare, Africo et Asiatico atque Europico littore terminatum, mille conspicuum insulis, opere Herculis Abilam et Calpen occidentalia promontoria, quae Pomponius columnas Herculis vocat, ad terras demissum nostras ex oceano vetustissimi homines credidere. Ex quo sic Deo sua liberalitate nostris opportunitatibus providente ingens mortalium commodum consecutum est. Quid enim spectare divino praeparante lumine rates humano excogitatas ingenio et artificio fabrefactas, nunc remigio sulcantes undas, nunc velo tenso ventorum impulsas spiritu, quibus omne grande fertur onus; quid eorum excogitare audaciam, qui se primo undis incognitis et inexpertis flatibus credidere? Horror equidem est. Horum tamen, etsi non semper, ut plurimum tanta fuit fides et audentium fortuna, ut transfretantes peregrinatione longinqua, non dicam cursu solum sed volatu celeri delati, aurum metallaque, vestes purpureas et aromata, lapides pretiosos et ebora occidentis, peregrinas aves et balsama, ligna nostris silvis incognita, gummata et sudores reliquos radicesque non omni solo familiares, ex quibus tam sanis quam aegris corporibus medicamina atque oblectationes sequuntur innumerae. Et quod non minimum humani generis (et) reipublicae bonum est, his agentibus navigationibus maris hujus factum est, ut Cimber et Celta altero orbis angulo nonnumquam sentiant, qui sint Arabes, qui Aegyptii, qui Palaestini et Syri; quid mare rubrum, quid desertum, quid terra sancta, quid Sodoma, quid Judaea, quid et Sabaea nemora sudent; et Hircanus et Tanais incola Atlanticas noscant Hesperides et eorum etiam gustent aurea mala, ferventes Aethiopes et Nilum et Libycas postes gelidus Hyperboreus lustret et Sarmata. Sic et Hispanus Maurusque visitatus visitet Persas et Indos et Caucasum, et Thule ultima calcet Taprobanis littora. Et cum sua invicem permutant bona, non solum mores (222 a) legesque et habitus mirentur, fit quinimo, qui se dum alterum intuetur, ex altero quasi sit mundo, nec uno eodemque secum illi ambiri oceano arbitratur, ritus misceat, fidem mercimoniis communicet, amicitias jungat, et dum sua docent, idiotica discant et aliena. Et sic fit, ut quos fecerat distantia locorum extraneos, navigatio jungat faciatque concordes. Quis quaeso umquam F.F.F. credidisset futurum socium infidelium, et familiarem fieri irrenatorum, cui etiam necesse factum est applaudere Turco et confidere et connivere Sarraceno, concordare Tartaro, obtemperare Arabi et Aegyptio, reverentiam exhibere Mahometo, timorem ostendere barbaro? Hoc totum mare conglutinat.

Sunt praeterea et alia multa, quae etsi tanta non sint admiratione conspicua, sunt forsan utilitate continua cariora. Praebet hoc mare lembis infinita piscationum commoda, quibus fit, ut opipares divitum mensae magnis atque sapidis piscibus onerentur et pauperes minoribus nutriantur, hoc insuper praestante tranquillo ex insulis fertilibus pecora, jumenta atque frumenta, et opportuna quaecunque victui et continentem etiam alterutrum deferantur. Dat validis infirmisque lavara et sale suo valere facit insipida, humectat adjacentes undique terras ejusque meatu subterraneo fistula implet, ex quibus fontes habemus et flumina, quorum nisi susceptor adesset, in convallibus maxima hominum peste marcerent. Et breviter antiqui consideratis naturis rerum aquam omnino primam fuisse causam asserebant, eamque in se divinam habere mentem omnia producentem, nec aliter quam apud nos plantas humectet, sic ex abysso scaturiginibus emissis in coelum usque sidera et ornatum reliquum manu madida fabricasse. Et tantum de illo.

Exitus et recessus a mari.

Igitur post datam mari benedictionem conduximos equos et terrestri itinere procedere incepimus et uno impetu de Margero in Mastrum oppidum et de Mastro in Tarvisium urbem devenimus, et ingressi hospitium statim equum pro me comparaverunt illi mercatores, in quo cum eis crastina contra Alemanniam procederem. Tarvisium, quam M. Antonius nominat Taurisium, est una de vetustis urbibus, ante incarnationem Domini aedificata anno 1141 a quibusdam Trojanis, et abluitur Silcie sive Silo fluvio, qui de montibus exit urbemque dividit. Haec Gothorum temporibus suam, quam habet dignitatem obtinuit, nam Totilae pater ibidem sibi sedem constituit et Totilam filium, virum postea praestantissimum, genuit, educavit et nutrivit, et propterea ab ipso tota regio Marchia Tervisana nominata est. Eam postea Albanus, primus Longobardorum rex, cum ei tardius deditionem fecisset, diruere constituerat, nisi Felix, ipsius urbis episcopus, regis ferocitatem sua prudentia delinisset. Haec multas sustinuit calamitates sub jugo diversorum tyrannorum, quae etiam quondam sub domo ducum Austriae fuit, tandem autem se ad Venetos contulit, qui hodie ibi dominantur. De hac civitate fuit Benedictus XI., ex humillima et vili familia, qui juvenis ingeniosus Venetiis pueris grammaticam legit, post hoc Tarvisum reversus ordinem nostrum ingressus fuit, devotioni et studio vacans, et in brevi in virum doctissimum evasit; assumtus autem fuit gradatim per omnes ordines et ecclesiae dignitates, quousque cathedram Petri ascendit. Hoc audiens mater ejus paupercula venit salutare filium papam, mulieres autem caeterae induerunt eam sericis vestibus ob honorem sedis apostolicae, quae cum sic ingressa esset, interrogavit, quae haec foemina esset? Et audito, quod esset genitrix, dixit (b): mater mea, inquit, ignorat sericum, pauper habet palliolum, matrem cupio videre, non dominam. Haec audiens exivit, et consuetis induta fuit legalissime a papa suscepta. Multa bona inchoavit ille papa in ecclesia, sed non vixit nisi IX mensibus, et post obitum miraculis claruit.

Ecclesia fratrum in Tarvisio est solemnis valde, quam ipse aedificavit, et dicitur, quod uno die XII episcopos fratres sui ordinis fecit. Duces Austriae ad rehabendam hanc urbem vehementer adspirant, quae noscitur eorum fuisse ex insigniis eorum; nam in urbis praetorio contra plateam stant arma ducum Austriae, clipeus cum casse ornata cauda pavonis, ad quam Veneti lapide sculpserunt leonem, qui elevata cauda posteriora ostendit caudae pavonis, quasi eam despiciens etc. Silus fluvius Taurisinus de rupe quadam Alpium, dicto Penschendorff, exilit et urbem transcurrens in mare mergitur.

Decima octava die, quae erat dominica prima post octavas epiphaniae, audita Missa et prandio sumto Taurisii equos ascendimus et contra faciem Alpium equitavimus. Est autem sex milliaria terra planissima et fertilissima, inter mare et montana vitibus et arboribus plena et pascualis. In processu autem venimus ad fluvium Plabes, quem transire nullatenus poteramus, quia inundaverat et ripas alvei non solum impleverat, sed exundabat, unde multis clamoribus emissis transductorem advocavimus, stabat enim hippogamus ex opposito in alio littore, post horam autem tarde advenit rusticellus et in hippogamo navi equina nos transduxit. Hic fluvius Plabes rapido cursu de Alpibus ruit dividitque marchiam Tarvisiniam a Foro Julio.[TR219]

In Foro Julio sunt civitates magnae, Venetis subditae, sicut et Tarvisina marchia eorum est. Quodam tempore descendi longo itinere de montanis in rate per fluvium illum cum multo periculo et crebra ratis impactione in rupium parietes. Consequenter processimus contra montana et in solis declinatione ad radices Alpium paene venimus in civitatem Cunianum, vulgariter Hunglim, et ibi per noctem mansimus. Cunianum est oppidum parvum, sed munitum, dependens ad clivum montis; per ejus circuitum tot stant olivae, ut in silva videatur stare, et in ejus summitate stat castrum, habetque suburbium majus civitate, in quo sunt hospitia.

De Alpium longissimo tractu.

Alpes montes sunt, seu mons multis et excelsis cacuminibus distinctus in occidente contra meridiem tamen incipiens, et longe per mundum distenditur. Diversa sortitur nomina, et quod mirum videtur, usque in Indiam se extendit. Verum tamen Alpes nostrae non sunt nisi quoddam brachium a tractu illorum montium, qui sic mundum circumeunt et maria mediterraneum, Pontum Euxinum, Caspium sive Hircanum et Indicum includunt, unde catena mundi dicitur. Ubicumque enim legeris de Riphaeis montibus et Hyperboreis et Carpathis, Tauri, Caucasi et Caspiis montibus, intellige longum tractum de occidente protensum cum multis brachiis extentis per diversas regiones mundi usque in orientem extremam, a quo tractu procedunt montana Arabiae, in quibus est mons Sinai et Libanus et montana nostra, quae omnia cohaerent, nisi quod interdum fluminibus secantur, sed statim ab alio littore resurgunt. Istis adhaerent montes Armeniae et Cerauni mons (223 a), quamvis interdum vallibus et lacubus ac fluminibus dividantur.

Incidit autem dubium simpliciter sic de montibus legenti: unde montes orientur? Et an facti sint a principio? pro quo rudem nota responsionem. In principio terrae globus stabat in medio aquarum undique aquis circumdatus, secundum Wilhelmum, sed Dei clementia factum est, ut ignibus siderum exsiccaretur et exhauriretur aqua de superficie partis superioris terrae pro hominum et bestiarum habitatione, sicque factum est, ut mare ex toto exclusum esset a terra, nec esset aliud mare, nisi oceanus, de cujus medio terrae globus elevabatur, nec tunc erant montes nec valles, sed terrae globus planus et delitiosus, ad suum tendens centrum. Deinde[TR220] autem multiplicatis hominibus, ut facetia poetica utar, venit Jupiter et quinquies lustravit universam terram, desideransque ipsam latissimam et aquis in medio pro commoditate indigentem, Herculem filium suum misit in occidentem, ad marginem, qua Oceanus a terra excludebatur, qui ipsam parietem petraeam, quae perpetuo jugo et continuo vincta fuit, rupit et divisit sicque oceano gurgitem fecit, sicque effluendi per medium divisi rupis locum dedit, et ita mare mediterraneum, quod ante non fuit, terris intromisit per medium Calpe et Abilae. Calpis est, ubi pars parietis illius in parte Hispaniae. Abila est alia in parte Mauritaniae, et illo angusto freto Europa ab Africa dividitur. Cum ergo mare incurreret terram, divisit eam in tres principales partes, Asiam, Africam, et Europam, et ad ejus introitum eruperunt flumina et fontes et lacus; et pluviae et venti et diluvia facta sunt, et terra mollis inventa a solo loco mota est, duraque et solida remansit. Unde ex his omnibus, item ex inundationibus et diluviis, ex ventis et ex terrae motibus et ex eruptionibus aquarum de terra et ex corrosione aquarum maris et fluminum generati sunt montes et valles et campi montibus cincti.

Alpes ergo montes dicuntur ab altitudine, ad quorum cacumina non nisi per altos pedes collium pervenitur, suntque excelsis in modum dentium distincti cacuminibus. Hos vulgus noster nominat montes nivium, eo, quod semper eorum vertices nive candeant, sicut orientales montes nive candentes nominant Caucasos, quia lingua eorum candor dicitur Caucasus. Quapropter aliqui eos non Alpes sed Albes nominant, propter albedinem. Quamvis autem omnia montana illa dicantur Alpes, singuli tamen montes singula habent nomina incolis nota; ut quidam altus et abruptus mons dicitur Wetrach, eo quod fulminibus saepissime infestetur, et eadem ratione pars montium inter Armeniam et Hiberniam dicuntur in orientali lingua Acroceraunii propter fulminum frequentes casus in eos. Non solum autem Alpes vestiti nivibus sunt albi, sed alii adustione solis decalvati candentibus rupibus a longe videntur nivei. Sicut autem non subito, sed multo tempore facti sunt montes, sic jam non subito, sed paulatim decrescunt et defluunt, et rupes, quae mille annis minatae sunt ruinam, continuerunt, sicut experiuntur, qui saepe Alpes transeunt, magis autem qui immorantur; nam saepe noctibus ex casu minacium rupium tantus strepitus, rumor et percrepatio insonat, ut putetur mundus moveri. Vidimus enim in vallibus jacere grandes petrarum moles, et in altissimis cacuminibus vacua loca et concavitates, ex quibus deciderunt.

Quamvis autem ipsi montes sint horribiles et rigidi gelu nivium aut ardore solis, et usque in nubes sua altitudine protendantur, ipsae tamen valles sub eis sunt amoenae (b), fertiles et omnium mundi deliciarum abundantes, sicut paradisus. Ibi homines et jumenta in maxima habitant multitudine, et omnia quasi metalla de Alpibus effodiuntur, maxime argentum.

In tantis deliciis vivunt in montanis homines, et ita mundus ibi floret, ac si Venus, Bacchus Ceresque ibi principarent. Numquam ille crederet, qui a longe aspicit Alpes, tam deliciosos virere paradisos sub perpetuis nivibus et in montibus aeterna hieme et glacie irresolubili rigescentibus. Tam horribilis est enim Alpium aspectus, ut procedens contra eas, nisi expertus sit, pavescat et intrare formidet. Magnae profecto audaciae fuit Hannibal Poenus, qui primus dicitur Alpes fecisse pervias, quas nemo umquam cum exercitu transierat, ipse enim ita itinera et loca lapidosa, strues comburendo et acetum infundendo, patefecit, ut elephantus oneratus ire posset, cum antea vix unus homo quiret repere. Hic Hannibal quantae fortitudinis et audaciae fuerit, patet in multis libris: ipse enim Romanos humiliavit in tantum, ut deos consulerent, quid eis faciendum foret, ut eum extra terminos eorum ire facerent, et accepto responso, si mater deorum Pessinunte Romam adducta fuerit, Hannibalem manere non posse miserunt ergo Romani classem in Phrygiam Asiae ad silvam Ideam prope Trojam, in qua stabat grandis statua lapidea, foeminae formam habens, quae dicebatur mater deorum, et eam tulerunt per mare Romam, et sic Hannibal abscessit. De hoc vide supra Fol. 80. De hoc Hannibale dicitur, quod numquam sine bellis cubans coenaverit, unde quadam vice in Campania tot Romanos prostravit, ut tres annulorum aureorum modios, quos e Romanorum militum manibus extraxerat, Carthaginem mitteret. Dicitur etiam de eo, quod numquam inter innumeras captivas mirae pulchritudinis puellas castitatem perdiderit et quod numquam insidiis suorum aut etiam inimicorum proditus fuerit. Tandem, cum videret se capiendum a Romanis, gustato veneno animam expulit et Romanorum se vinculis morte liberavit, cujus tamen perpetua memoria est maxime propter Alpium penetrationem primam, quas cum uno loco aperuisset, caeteri in aliis locis penetraverunt et vias per rupes fecerunt. Sed inter omnes aevo nostro archidux Austriae Sigismundus veram artem reperit pervios faciendi montes non solum hominibus et equis, sed curribus onerariis vias fecit per abruptissimas petras, igne, sulphure, ferro dividens, scindens, removens ingentes moles in pluribus Alpium locis, easque ita pervias fecit, ut ubi ante quatuor annos vix cum formidine homo transire audebat, jam vehiculis et curribus oneratis sine omni periculo sit transitus, De quo etiam dixi P. 1. Fol. 27.

Die decima prima ante lucem cibum sumsimus, ut, quia breves dies erant, usque ad vesperas sine pausa iter faceremus, et cibo sumto a Caniano recessimus et per vallem tenebrosam ac angustam, altissimis Alpibus conclusam, Alpes ingressi sumus et ascensu vallis continuato per viam glaciosam in oppidum dictum Seravallis venimus. Ab effectu autem hoc oppidum nomen accepit, quia claudit vallem, et non est possibile declinare ad dextram aut ad sinistram, nisi per portam oppidi, quod munitum est fortalitiis et muris, ut sit sera vallis. Hoc oppidum vulgares nostri nominant Sperval. Pertransito oppido vallem consequenter adscendimus, in qua multae villae et habitationes sunt, quia fertilis est, et si vallis illa esset inhabitabilis, magis esset horribilis, quam aliqua vallis deserti. Illo die pertransivimus quosdam lacus in imo vallis profundissimos (224 a), quorum unus dicitur lacus mortis, quia omnia, quae in ipsum projiciuntur, mox merguntur, et nullo artificio, ut ajunt incolae, potest reperiri ejus fundus, similis mari mortuo in Palaestina et Acheronti in Creta, de quo poëtae dicebant, quod in ejus fundo vorago esset, per quam aquae illaberentur usque in infernum, et influxus ille dicitur fluvius Acherontis. Huic lacui imponunt incolae multa, quae tamen alibi sunt facta, sicut communiter[TR221] facta poetica in uno loco pluribus adscribuntur locis. Dicunt enim, dum Hercules huc venisset ad ostendendam virtutem suam, defixit arido solo vectem ferream, quam cum nullus posset auferre, rogatus sustulit eumque confestim aqua secuta est, quae lacum fecit; quod tamen apud Hetruscos factum esse legimus. Habet lacus hic, de quo dicimus, aquas nigras; super ejus marginem adscendimus per viam valde malam, glacie, nive et saxis distortam, in locum autem quendam devenimus, ubi regia via totaliter fuit abrupta molibus nivium et glacierum; ceciderant enim de altis montibus conglomerati moles nivium et secum petras grandes et arbores radicibus evulsas deorsum detraxerant praeterita die, necdum via facta fuerat, ideo cum ingenti labore pertransivimus, adjuti hoc bono, quod nives et omnia eadem nocte ingenti frigore constricta et gelata fuerant, ita quod mergi non poteramus, et si hoc non fuisset, transitus non patuisset nobis, quousque via facta fuisset. Unde oportet quandoque in talibus casibus transire volentes multis diebus exspectare. Periculosum valde est hieme per montana transire propter importunum lapsum nivium de montanis, praecipue quando post frigora incipit aura tepescere et glacies et nives resolvi, et nonnumquam contigit, quod globi nivium sic descendentes domos involvunt et cum hominibus evertunt, imo quandoque integras villas cum ecclesia et domibus involvit hujusmodi tempestas, et deducit usque ad locum terminationis casus. Non solum autem nives ruunt, sed rupes, petrae et terra sequuntur cum tanto impetu, ut ad duo vel tria milliaria audiatur fragor et sonitus. Deinde ad ascensum venimus magnum, et in supremo stabat una custodia Venetorum, ubi vectigalia a transeuntibus solvuntur. Ibi erat pons parvus de petra ad petram protensus et subtus pontem profundissima vorago, in quam etiam respectus est horribilis. Post ejus transitum venimus in locum, ubi ingens petra de pariete rupis protensa objicit se viae regiae; hanc petram antiqui perforaverunt, maximis non dubito laboribus, ita quod per foramen illud equites et onerarii currus transeunt cum omnibus Venetiarum mercibus. Ad quantitatem autem illius foraminis colligantur feredella vel ballae aut sacci mercium in fontico Venetiis, nec sinunt aliquid transire, quod latera foraminis tangit, nec permittunt, quod foramen amplietur ferro, ut semper eadem magnitudo ballarum maneat. Et hoc rationabiliter faciunt, quia, si mercatores possent ad suum libitum onera facere, multa bona perirent: facerent enim ballas magnas et graves, cum quibus si currus declinaret paululum, non posset retineri in via, sed praeceps rueret cum bestiis et hominibus. Saepissime enim contingit in Alpibus, quod via regia in altis decliviis est, in quibus necesse est currus ab alia parte sustentari, ne evertantur et ruant in praeceps, et si onera non essent proportionata, sed vi curruum ea retineri non possent. Pertransito autem foramine ad descensum praecipitem venimus, ubi via totaliter (b) glacie durissima et lubrica operta erat, et invenimus ibi quadrigas stare oneratas, quae non poterant descendere nisi exasperatis ferramentis equorum, quod curruum ductores faciebant. Ibi ergo etiam nostrorum equorum subferramenta exasperari petivimus equosque ad manus duximus cum cautela maxima, ne. equus et ductor in unum ruerent. Demum advesperascente die equitavimus ad latus montis in clivo, et in profundo decurrebat Plabes fluvius per arcta scopulorum cum grandi strepitu eluctuans. Cumque ad arctiora venissemus vallis, ad pontem venimus, qui de uno latere montium in aliud est protensus, et subtus in profundo crepidus Plabes fluvius, cujus aspectus formidinem inducit. Transito ergo ponte in villam, quae dicitur Pons Plabis, nostris Plassprugg, venimus et ingressi hospitium ibi noctem egimus. Male autem in hoc hospitio provisi fuimus, quia nec cibum nec potum nec lectisternia nec pro equis pabula convenientia habere poteramus: hospes enim die praeterito omnia, quae erant in domo mobilia, ludendo perdiderat, demta uxore et liberis; uxor enim sedebat clamans et lugens quasi desperata prae tristitia et confusione, et tota familia in moerore stabat, nec coram hospitibus bene apparere audebant.

Vicesima die, quae est festum Sanctorum Fabiani et Sebastiani, ante lucem surreximus de scamnis, in quibus dormivimus, et diem fieri praestolabamur. Quam cito autem lucem vidimus, jejuni equos vacuos ascendimus, et per ascensus et descensus multos in latere montis supra fluvium Plabes equitavimus et ad locum, qui hospitiolum dicitur, venimus, ubi est bonum hospitium; ibi ergo ingressi refectionem accepimus nos et equi nostri; finita refectione[TR222] festini profecti sumus, et ad S. Martinum venimus in villam sic dictam, ubi creditur esse locus, in quo, ut dicitur in legenda S. Martini, bonus vir incidit in latrones, ibique unus securi vibrata voluit eum occidere, sed alter sustinuit ictum, tamen ligatus fuit ab eis et captus, et ductorem suum ipse convertit ad fidem. Hoc loco dereliquimus ad dextram fluvium Plabem et per altum clivum ascendimus et inde in Cadubrium venimus.

Cadubrium est unus in montanis comitatus, jam sub Venetorum potestate, et nostri vulgares regionem illam nominant Hadober, estque de patriarchatu Aquilegiae, pertinens ad Forum Julii. Multa viae impedimenta habuimus per illam regionem, nam strata publica et communis plena erat curribus et vehiculis et onerariis equis ferentibus vinum Italicum et Fori Julium in Alemanniam. His alii currus obviam veniebant, nec erat via extra stratam communem propter nivis profunditatem, et quia necesse erat declinare a strata, statim, ut equus extra semitam ungulam posuit, usque ad ventrem mergebatur. Talia impedimenta periculosa habuimus multoties illo die, magis timebam in occursu currus, quam umquam in mari timueram procellarum occursum. Sole autem occasum petente venimus in Pratinum, et est locus laetissimus inter montana, in quo sunt prata multa et bestiarum pascua, et in medio grandis villa, quam vulgariter nominant zum Haiden, id est, ad Prata; ibi hospitium ingressi per noctem mansimus. Porro ante coenam ecclesiam, quae prope erat, ingressus ad dicendas vesperas reperi in coemeterio stare in capsa tria corpora mortuorum integra, quorum satis horribilis est aspectus, stant enim adhuc omnibus cohaerentibus membris tabefacta carne suntque levissimam habentia cutem integram induratam, nasos et aures et genitalia ut ligna indurata. Unum autem illorum corporum videtur (225 a) hominis juvenis fuisse, et hodie vultum habet ridentis hominis, suntque ita integra in terra reperta. Saepe fui in loco, nec corpora illa sufficienter ammirari valui, linteamina cum eis sepulta, sunt dilacerata et miserabiliter dependent petiae ad corpora, quibus sunt compacta. De illis corporibus vulgus multa dicit. Aliqui dicunt, quod sint corpora paganorum confecta aromatibus et ita conservata, et putant, villam ab eis denominari, cum dicitur zum Haiden. Alii dicunt,[TR223] quod sint corpora Christianorum in excommunicatione sepultorum, ideo in pulverem non cadunt ante absolutionem. Aliqui dicunt, quod ex aliis causis sic perseverentur. Pro quo notandum, quod praeservatio integritatis cadaveris aliquando fit a natura, aliquando ab arte, aliquando a Deo, aliquando Deo permittente adjicio. Primo modo fit ex siccitate complexionis corporis personae defunctae, vel ex qualitate loci, quia forte semotus est ab humectatione, vel ex aliquo siderum et coeli influxu. Secundo modo fit arte humana, ut, quando corpora balsamantur vel aromatibus aliis inficiuntur, aliquando intestina et molliora de corpore tolluntur, et reliquum exsiccatur vel in fumo vel in aëre. Tertio modo a Deo ex singulari privilegio fit, sicut saepe legimus de Sanctis. Quarto modo fit arte diabolica, ad inducendum aliquem errorem, sicut patet supra Fol. 80 b. de coemeterio Sarracenorum, in quo corpora mortuorum se erigunt certis temporibus. Credo illorum trium mortuorum corpora ex causa prima subsistere et indurata esse, vel ex secunda causa quoad ultimum articulum, sicut videmus corpora suspensorum in patibulis integra manere.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings