← Table of contents
Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium

Transcriber's Notes (continued 4)

Reading edition

Porro nobis procedentibus ecce tres Satraceni equestres festinato sequebantur nos et, cum ad nos venissent, cum indignatione nos jusserunt stare et prosilientes de equis ad colla camelorum ceciderunt eosque prosternentes funiculos cultellis ruperunt dejicientes onera, inceperunt etiam saccos et sportas scindere, dicentes, nos poenales esse, ex eo quod in ostio Nili thelonium non solvissemus; rogavimus ergo eos, ne scinderent res nostras, sed potius pecunias a nobis acciperent. Sic ergo argentum produximus, cum quo eos quietavimus et juverunt nos disrupta reficere et oneratis bestiis processimus, sicut prius. Fuit autem fictitium de illo thelonio et mercatores juxta portum laborantes nobis in despectum et terrorem spoliationem et truffam fecerunt.

Cum autem venissemus ad tria milliaria Italica de Canopia, obvios habuimus multos camelos cum servis, tollere volentes species aromaticas de ostio Nili et inferre Alexandriam, cumque ad nos venissent et conditionem nostram agnovissent, prosilierunt de camelis et nostros camelos prostraverunt solventes onera, nostros etiam camelarios dure verberaverunt conatum contra eos facientibus et dixerunt eis, quod nullus alienus vel de Mauritania, vel de Arabia et Aethiopia haberet facultatem, ducere in camelis peregrinos in Alexandriam, sed solum spectaret ad camelarios Alexandrinos, quos debuissemus misso nuntio ab Alexandria evocasse. Qua ex re a nobis suum praemium postulabant. Reduximus ergo nos in unum et conjecimus madinos ad invicem et contentos eos fecimus; acceptis ergo madinis facti sunt amici nostri et reonerare bestias juverunt et ita recessimus ab invicem. Post spatium horae venerunt alii cum camelis, postulantes multum importune pretium, quia essent camelarii Alexandrini. Quibus cum diceremus, quod praecedentibus solvissemus, dimiserunt nos in pace procedere; deinde multas turmas hominum et camelorum obviam habuimus et in continuo timore stetimus metuentes invasionem. Interea cum longum iter super oram maris fecissimus, contra montana quaedam non alta, sed usque ad limbum maris protensa, processimus; avertimus ergo nos a mari ad montana illa, ita quod ad dexteram habuimus montana fertilia et palmarum arboribus plena, et ad radices montium illorum ab alia parte irruebant fluctus maris, ad sinistram autem habuimus (124 a) latissimum campum, conclusum ab una parte Nilo, ab altera mari magno, totus autem campus ille est salineria pretiosa, optimumque in eo sal generatur, unde, quando oculos primo in campum ipsum conjecimus, putavimus, campum illum nive aut pruina contectum, sed erat sal. Nam Nilo excrescente repletur campus ille aquis, nec eum tamen foecundat, quia aquae maris Nili aquas inficiunt easque salsas et steriles faciunt. In decrescentia ergo Nili omnis aqua remanens in campo illo actione solis in sal sapidissimum decoquitur, aqua etiam, quae in scissuris terrae et in foveis remanet, fit sal et stant in campo illo multi fontes salis; sal autem hoc optimum est omnium, quo utitur dominus Soldanus et magnum censum accipit de salineria illa.

Ingressus peregrinorum in Alexandriam, et quomodo inter portas conclusi et captivi tenti sunt et non parum tribulati et vexati.

Cum magna festinatione salis campum pertransivimus, ut citius Alexandriam veniremus ad aliquid manducandum et bibendum, et ingressi opposita montana in crepidine per viam profundam ad terminum illorum montium venimus ibique grandes et vetustissimas murorum ruinas invenimus, in longum latumque protensas et dicebatur nobis, ibi olim antiquam stetisse Alexandriam. Vidimus autem ante nos gloriosam civitatem Alexandriam, mari magna pro parte cinctam, pro alia parte hortis et pomeriis amoenissimis circumdatam, in quibus stabant tam altae palmarum arbores et multae ac si esset nemus arborum pinorum, nam terra juxta Alexandriam singularis foecunditatis est ex Nili beneficio et abundantia omnium rerum, quibus humana vita sustentatur, est ibi in copia, ut patebit. In processu, cum jam urbi proximi essemus, conversi camelarii et asinarii cum indignatione traxerunt nos de camelis et asinis dicentes, esse contra jus illius nobilis urbis, quod Christianus eam ingrediatur in camelo, equo aut asino sedens. Gradiebamur ergo eam bestiis ad portam urbis nobis oppositam et propinquiorem, sed cum portarii nos vidissent, cum baculis et fustibus nobis occurrerunt, claudentes portam a tergo suo, dicentes, portam istam esse apertam incolis et notis Sarracenis et Machometi ministris et nullo modo canibus et Christicolis. Dixerunt ergo camelariis nostris, ut ducerent nos per gyrum super fossata ad aliam civitatis portam, in qua alieni homines examinantur et probantur, an digni sunt intromitti vel non. Gyravimus ergo per longum iter urbem cum anxietate et tristitia, scientes nos iterum vexandos et tribulandos. Quidam autem juvenes Sarraceni, qui ante primam portam simul ludos pueriles habuerunt, visis nobis dimiserunt ludum suum et post nos currentes cum clamore irrisivo lapides contra nos miserunt, quos dum etiam lapidibus repelleremus cum fundibulis contra nos fortissime jactabant et ita nos vexabant, quod non ad pedes poteramus aspicere, sed in aërem, ad cavendum lapidum ictus. Insuper quidam super moenia civitatis currentes de muro clamabant contra nos, mittentes crebros lapides. Numquam (b) ita male fuimus hospitio recepti, sicut Alexandriae. Circuivimus per longum cum magna fatiga et in tanta defectione fuimus, quod vix amplius potuimus ambulare, confecti inedia et multipliciter tribulati. Tandem autem ad portam venimus magnam, altam, turribus et fortalitiis miro modo munitam, ferreos habentem vectes et quadruplicatum introitum de ostio ad ostium, et tam anterior porta quam interior erat ferrea, et pons intra duas portas supra fossam mobilis, qui poterat subtrahi. Porro ante portam stabat unus exactor cum fuste, qui solum de bestiis nostris exegit theloneum parvum, sine atrocitate, et nihil de nobis, reservans nos aliis. Soluto theloneo ingressi sumus primam portam per pontem cum quadam laetitia, putantes nos evasisse manus exactorum primo contentato. Quia enim sol jam mergebatur, aestimavimus exactores ideo non adesse et ita nos occulte urbem ingredi posse, multa enim terribilia per totam peregrinationem audivimus de exactoribus Alexandrinis sub portis. Ponte ergo fossati transito ad magnam venimus ferream portam, juxta quam quidam Sarraceni stabant cum armis, sed penitus nihil nobis dicebant nec bonum nec malum, nec introitum prohibebant, sed subsistere ab intus jubebant simul, et dum omnes de exercitu nostro intrassent, clauserunt portam, qua clausa jusserunt nos procedere. Est autem post portam illam via curva inter altissimos muros et turres, usque ad interiorem portam ferream, quae ducit ad civitatem; ad quam cum venissemus, stabant intra eam multi armati, et cum ingredi vellemus, cum baculis et fustibus nos repulerunt et post se portis clausis jusserunt exonerari bestias et depositis sarcinis reserraverunt exteriorem portam et camelarios nostros cum camelis, asinarios cum asinis et cunctos alios praeter peregrinos et Halliu Trutschelmanni vicarium excluserunt et nos inter ambas ferreas portas concluserunt cum rebus nostris dicentes, quod in crastinum lustratis rebus nostris et soluto theloneo intromittendi essemus. Sicque ferreis portis et repagulis ac catenis ferreis murisque valde altis inclusi stetimus. In mentem venit mihi Dis[TR93] civitas inferni ferrea, quae quam terribilis sit pluribus metris ostendit Virgilius, cujus regem fingunt Plutonem poetae et canem tricipitem cerberum esse ejus custodem, inaudita voracitate cuncta vorantem, quem ideo tricipitem vocabant, quia latratu sonorus, mordax nimium et in tenendo fortissimus. Hic canis nullum intromittit bonum et justum, unde versus: Nulli fas casto sceleratum insistere limen. Hunc canem valde timuimus, qui avaritiam designat voracem et iracundiam mordacem, nec alia de causa inclusos nos esse scivimus, quam ut avaritia Sarracenorum laceraret nos. Igitur cum undique clausi essemus et res nostras aliquantulum composuissemus, recordati sumus defectionis nostrae et inediam sensimus et productis paximaciis deglutire vel dentibus frangere non poteramus, quia deerat aquae potus. Necessitate autem compulsi ad portam interiorem transivimus, quae duxit ad civitatem et cum lapidibus fortiter (125 a) pulsavimus. Accurrit autem primo ille invidus canis Halliu, qui nobiscum erat, et dure nos increpabat de strepitu facto, sed nos eum non curavimus et spem in humanitatem illorum Alexandrinorum habuimus, quod non sinerent nos in defectum, qui praesto erat, venire. Ad pulsum accurrerunt aliqui prope portam residentes, quaerentes de causa pulsationis, qua exposita praebuimus eis aliquos madinos per spatium, quod est inter portae valvas et terram vel limen, precantes, ut aquam et panem afferrent; erat enim tantum spatium inter limen et valvas, quod etiam amphoras et flascones extra porrigere poteramus. Acceptis ergo pecuniis,et amphoris portaverunt nobis gentiles illi panes, sed calidos, recenter de fornace acceptos et amphoras aquae et sportellam cum dactylis palmarum fructibus. Sedimus ergo et quilibet modicum de oblatis accepit et confortati sumus, sed nullo modo saturati, eramus enim famelici sicut canes, sitibundi sicut cervi, et praedictis potius appetitum irritavimus quam saturavimus, grati tamen fuimus de pietate ethnicorum et gratissimi de requie et loco quietis,[TR94] inclusi enim fuimus in loco securissimo et mundo, nec poteramus egredi vel ingredi et nemo ad nos venire poterat, a parte tamen dextera juxta portam interiorem ostiolum apertum relictum fuit, per quod erat transitus in spatium, quod est intra murum altum interiorem civitatis et exteriorem, qui ex fossatis consurgit, et in isto ambitu poteramus ad longum spatium ire in gyro inter utrumque murum et per moenia in fossata respicere et supra murum exteriorem ascendere in fortalitia et turres aliquas, sicut et feci. Credo autem, quod de industria locum illum apertum nobis reliquerint, ne opere necessitatis foedaremus communem transitum inter duas portas. Cum ergo nox jam esset, ad quiescendum nos locavimus et quietissime dormivimus, nec fuit homo in turribus aut muris, qui nos quovis modo molestaret, recuperavimus in illa nocte dormiendo, quidquid super Nilum praeteritis noctibus negleximus vigilando.

Scrutatio peregrinorum sub porta Alexandriae et ingressus eorum in urbem.

Vicesima quarta die, cum dies illuxisset, composuimus res nostras et saccos ac sportas aptavimus et res in eis, ut scrutatores nihil pretiosi invenirent in ore reservaculorum et illi peregrini, qui habebant pecunias, multa excogitaverunt, ut eam inferrent sine scitu et nota exactorum scrutatorum, unde quidam in amphoram meam ultra centum ducatos posuit, quos in amphora in civitatem portavi, alii paximaciis intruserunt, alii in locis non suspectis suis vestimentis in suorum [insuerunt], alii in vasculum, in quo oleum nobiscum duximus, posuerunt, alii in butyrum, alii in caseum et ita diversis modis abscondere satagebant, quia de omni re, quae infertur et effertur Alexandriae, exigunt crucigerum denarium exactores pro pedagio et theloneo. Liber ego tunc eram ab illa cura, quia dudum defecerat pecunia mea, clenodia autem aurea et argentea in annulis et crucellis et signis, quae mecum ferebam in una bursa, in ipsa bursa abscondi in saccum farinae avenae, intrudens in farinam ne inveniretur. In illa autem rerum absconsione non peccavimus, secundum Hostiensem in Summa, quia ipsis Sarracenis et legibus aut statutis eorum non suberamus, nec eis quidquam juravimus aut promisimus, et terram ipsam, quae nostra est, per vim tenent sine jure. Ideo nihil tenebamur eis. Porro Halliu videns (b) nos sollicitos in absconsione rerum, consuluit quod sportas et saccos aperiremus et omnia colligata solveremus, quia omnia fortiter conclusa et connodata cultellis solverent exactores et scinderent; cui cum diceremus, quod litteram libertatis haberemus a rege Aegypti Soldano, derisit nos ille nequam asserens, si Soldanus personaliter adesset, imperscrutati illam urbem non ingrederemur, suasit etiam, litteram potius occultandam, ne scrutatores ampliorem sumerent occasionem exactius visitandi. Solvimus ergo omnia illigata et in lucem deduximus singula, ut citius et sine difficultatibus perscrutatio fieret, demtis clenodiis et pecuniis, quae celavimus. Jam autem sol dudum ortus fuerat et multus tumultus et clamor erat ante exteriorem portam cupientium intrare cum oneratis camelis; tandem autem venerunt portarii cum dominis scrutatoribus thelonariis et exactoribus et exeuntes ad nos omnes res nostras de via ejecerunt et camelos ante portam stantes intromiserunt, singulos autem camelos prostraverunt et dejectis saccis omnia perscrutabantur et ipsos camelarios de ritu eorum, Sarracenos, Aegyptios, Mauros nobis videntibus nudaverunt et quaesiverunt, an aliquid occulte inferretur. Erant autem ultra nonaginta cameli et multum temporis transivit, antequam omnia erant scrutata. Demum venit ad nos Trutschelmannus Alexandrinus, dictus Schambeck, vir personatus et niger, robustus, magnus, ut videbatur colericus, potens Mamaluccus, Italicum optime sciens loqui, salutavitque nos pacifice et singulos ad osculum more eorum recepit, in quo etiam confregit corda nostra et omnem spem nostram in eum posuimus. Ostendimus ergo sibi litteram Soldani, et consilii fuit, quod omnino eam dominis scrutatoribus ostenderemus, consolatus est etiam nos de visitatione dicens, se velle apud dominos instare, ne inhoneste nos tractarent, dictum enim erat nobis, quod etiam in secretioribus locis corporum lapides pretiosos quaererent. Nihilo minus tamen animavit nos ad patientiam dicens, quod ritus antiquus civitatis Atheniensis adhuc in hac civitate servaretur, nam quicumque Athenas ingredi volebat, senes in porta sedentes conviciebantur eum factis et verbis, molestabant etiam usque ad contumelias, et patientes intromittebantur, impatientes bene vexati repellebantur. Sic et hic: omnes intrantes perscrutantur et maxime illi, qui impatienter ferunt, quos quandoque spoliatos redire compellunt. Cum ergo cameli omnes pertransissent, consederunt domini inter interiorem portam sub turre ipsius portae et assumsit Schambeck aliquos de senioribus peregrinis et ingressus cum eis ad dominos obtulit eis litteram domini Soldani, qui accipientes litteram cum reverentia multa deosculabantur eam et legerunt. Perlecta littera aliqui eorum exierunt ad nos et singulos saccos et sportas primo levaverunt gravitatem pensantes et deinde quaesiverunt, non tamen exacte, sed satis perfunctorie, nec omnia ligata solverunt, sed cum festinantia egerunt. Rebus visitatis stabant sub portam et unum post alium vocantes in vestibus et bursis quaesiverunt et argentum et aurum cujuslibet singillatim posuerunt, nullum[TR95] tamen nudaverunt ex toto. Cum autem et ego accessissem, videntes me sacerdotem, nihil mecum egerunt, nec bursam, quam manifeste cingulo ferebam, aperuerunt, sed quasi pauperem, sicut de facto eram, (126 a) et sine perscrutatione dimiserunt. Sic et fratribus minoribus similiter fecerunt et ita cum bona pace tempestas illa transivit, videbatur enim mihi, quod tantum haberent taedium in quaerendo, sicut nos in sustinendo. Singulis autem restituerunt pecunias theloneum statutum inde accipientes. De quolibet autem homine octo postulabant madinos, quos tamen ab nostris religiosis et sacerdotibus non acceperunt, nulla enim thelonea a clero, etiam a Christiano, recipiunt. Laeti autem fuimus pro eo, quod exacte visitati non fuimus, quia multa pretiosa in auro et argento et lapidibus pretiosis et pannis sericis et balsamo nobiscum habuimus, de quibus non modicum recepissent censum: si fuissemus negotiatores, non sic evasissemus, eos enim usque ad nudam pellem spoliant et quod inhumanum est et turpe dicere, in posterioribus quaerunt, in ore et auribus absconditum aurum et lapides pretiosos. Expeditis ergo nobis intravit Schambeck urbem et adduxit camelos et asinos pro nobis et rebus nostris. Nos ergo colligatis sarcinis bestias oneravimus et urbem ingressi sumus et cum tam miserabiles undique cerneremus ruinas, obstupuimus ammirantes vehementer, quod tam miseram civitatem circumdarent muri tam firmi et decori. Per longum autem vicum processimus in curiam grandem domini praefecti urbis, potentissimi Mamalucci, ducente nos Trutschelmanno ad ejus prospectum. Moris est enim, quod omnes alienigenae primo praesentantur conspectibus praefecti. Egressus autem praefectus, vir senex venerandus et personatus, salutavit nos et singulos diligentissime intuitus abire ad locum nostrum permisit, siquidem homines illi uno intuitu miram de homine accipiunt notitiam, in hoc enim praecellentissimi judices sunt, sicut patebit fol. 121. Demum ergo de curia illa adhuc per longum vicum ambulavimus et ad curiam regis Siciliae venimus, in qua Cathalani mercatores suas merces et cameras habent, quia est fonticus Cathalaniorum et hospitium omnium Christianorum peregrinorum, nisi ex singulari favore Veneti et Januenses velint eos in suis fonticis hospitari. Ingressi ergo cum rebus nostris fonticum vel curiam domus, occurrit nobis dominus patronus domus, Cathalonus consul et familiariter nos suscepit, sed et familia occurrit in adjutorium nostrum in exoneratione bestiarum, et laetati sumus ultra modum, quod in domum Christiani hominis revenimus, multis enim diebus cum nullo Christiano potuimus hospitari, videbatur ex hoc nobis, quod in foribus terrae nostrae essemus. Rogavimus ergo patronum,[TR96] ut provisionem nobis faceret de cibo et potu, diximusque ei famem et sitim nostram et defectum; qui statim ascendit et prandium parari fecit. Porro Trutschelmannus Schambeck prohibuit nos die illo domum exire dicens, se in crastinum reversurum et computum de omnibus habiturum nobiscum. Licentiavimus etiam Halliu vicarium Trutschelmanni Chayrini et non paucos madinos coacti fuimus dare illi infidelissimo (b) et malo homini, qui ad nihilum nobis fuerat utilis, sed proditor pecuniarum nostrarum et infidelis protector, nam, ut de multis unam infidelitatem recitem, quidam miles tradidit sibi secrete et bona fide ante civitatem Alexandriam auream imaginem St. Christophori, timens gravitatem thelonei de tanto auri pondere, et dum venissemus in domum, noluit militi depositum restituere, nisi daret sibi quam postulabat pecuniam, et si voluit miles aurum suum rehabere, opportebat cum majori redimere pretio, quam exposuisset in theloneo. Sic ergo illi duo Trutschelmanni, Schambeck et Halliu, de domo exierunt, nos autem ascendimus in coenaculum pulchrum et paratam mensam reperimus et dominam domus fidelem Christianam cum omni familia; sicque ad mensam sedimus et lautum prandium habuimus, vinumque de aureis et argenteis vasculis bibimus et bene refecti sumus. Peracto prandio conventionem fecimus cum domino domus de pretio sibi praestando pro prandiis et coenis, quamdiu contingeret nos ibi moram trahere, et facta conventione duxit nos per circuitum domus, quae grandis est et multorum habitaculorum et dedit nobis distincta habitacula secundum distinctionem trium societatum peregrinorum. Quae omnia ante adventum nostrum fuerant disposita per militem illum, qui ante nos de Cairo recesserat, ut dictum est supra fol. 91.

Acceptis habitaculis descendimus in curiam et supellectilem nostram habitaculis intulimus. Porro in illo labore casu in mortis periculum incidi, sed Deo protectore illaesus evasi. Steti enim juxta sarcinas et res nostrae societatis cogitavi segregare, quia omnia in confuso simul in uno cumulo jacebant; habebamus autem sportam magnam, in qua graviora utensilia erant, fuitque ita gravis, quod non poteram eam levare de terra; apposui ergo manus ad sportam eamque de cumulo per terram traxi incurvatus retrocedens, et quia gravis erat, violentiam feci et cucurri quantum poteram retrorsum vadens, nec a tergo videre poteram, quo irem. Dum autem sic sportam post me traherem, ecce clamor ingens attollitur et de superioribus domus, ubi stabant et respiciebant, clamabant: o frater, fuge, fuge; inferiores etiam socii mei super me clamabant, ut caverem et velociter fugerem. Ad quorum clamorem territus suspexi fixo stans gradu, et ingeminabant[TR97] clamantes cum ira ad me, ut fugerem. Conversus retrospexi et inveni me stare ad latus saevissimi et crudelissimi leopardi alligati catena, ardentibus oculis et acutissimis unguibus, quo viso repente ab eo declinavi. Mirabantur autem omnes domestici de insolita bestiae indomatae mansuetudine et congratulabantur mihi, quod me non apprehenderit, cum tamen posteriora mea anterioribus ejus juncta fuerint. Nam si ungues suas acutissimas dorso meo incussisset, me dilaniasset, et si tantum unguibus me modicum vulnerasset, infectus veneno fuissem, quia habet ungues venenosas et dentes et morsum pestiferum. De hac bestia et ejus ferocitate vide supra fol. 93. Sic ergo gratus de protectione laborem incoeptum perfeci cum (127 a) majori cautela. Vidi post hoc illam bestiam saepe iracundissimam, ita quod timui, quod rumperet catenas. Unde quodam die struthio unus, qui in curia habebatur, incautius cibum quaerendo ei appropinquabat et levato pede contra eum evulsit a corpore ejus alam cum multa carne, quia erat struthio magnus. Interea audientes Christiani, qui in classe Venetiana venerant et in portu stabant Alexandrino, attulerunt de navibus flascones vini ad nos et alia, et cum eis zechas fecimus et de recessu galearum cum eis contulimus. Duxerunt etiam nos ad altanam domus, quae adeo alta erat, quod urbem supervidere poteramus et classem in mari stantem cernere, in cujus profecto aspectu tantum laetati sumus, ac si aliquam patriae nostrae civitatem vidissemus et sicut ille laetatur, qui habitat in loco alieno sibi inconvenienti et videt equum, sive vehiculum, in quo reducendus est ad optatum sui natalis soli locum. In illo die singulare mihi gaudium occidit, nam dum in superioribus domus starem et in curiam deorsum respicerem, ecce duos fratres ordinis praedicatorum intraverunt, in quorum profecto aspectu commota sunt omnia viscera mea prae gaudio, et statim descendi ad eos et magna caritate salutavimus nos invicem; erant enim capellani honoris, conducti a mercatoribus, et unus frater, Wilhelmus de Sicilia, providebat sicut plebanus homines domus nostrae; alius frater, Johannes de Janua in fontico Januensium provisor Christianorum erat. Erant autem duo experti viri, multa mihi exhibentes solatia me Alexandriae degente. Duxerunt autem me in capellam domus bene paratam et ornatam, dicentes, me ibi habere locum celebrandi et orandi ad placitum, ostendentes mihi in loco occulto clavem ecclesiae etc. Cum autem sero factum esset, cum domino consule coenam ad lumen fecimus cum gaudio et deinde pro quiete ad habitacula nostra ivimus et in lectulis, quos de Jerusalem nobiscum tuleramus, quievimus, Et ita dies illa transiit.

Die XXV., qui est Crispini et Crispiniani, disposuimus nos et in capella domus pulsata nola missas celebravimus et audivimus et gavisi fuimus, nos locum ordinarium invenisse pro divino officio. Statim autem post missas, antequam de capella descenderemus, audivimus fragores bombardarum et clangores tubarum et strepitum tympanorum et clamores populorum tripudiantium, quod signum erat adventus alicujus magni domini in navi per mare, tali enim solemnitate recipere solent naves magnatum. Cucurrit ergo familia domus extra ad mare ad spectaculum, nos vero, qui captivi eramus, ascendimus in altanam et ad mare prospeximus in navium portum et ecce grippae et fustes et barcae plenae ornatis Sarracenis in portum appulerunt, ad quorum ingressum haec facta fuerant. Siquidem praepotens quidam Sarracenus de Libya Africae advenerat cui praefectus Alexandriae obviam naves cum armatis miserat, (b) ad eum honorifice suscipiendum, tum quia peregrinus erat sepulchri Machometi, ad quod tendentes ubique cum honore suscipiunt, tum etiam, quia desideratam praedam in mari captam ducebat secum. Idem Sarracenus cum suis in mari navigantes ceperunt navem cum XIII Christianis rebusque eorum inter se divisis ipsos Christianos Alexandriam vendendos adducebant et praedictis clamoribus omnem civitatis populum ad spectaculum convocabant, cumque in terram de navibus descendissent, colligaverunt cordis et funibus illos pauperes Christianos et cunctum exercitum praeire fecerunt miseros captivos et urbem ingressi cum gaudio Christianis lugubre spectaculum fuerunt et causa timoris moeroris et tristitiae. Duxerunt autem eos in fonticum Tartarorum et eos ibi venales habuerunt et vendiderunt. Post hoc ad prandium accessimus et cum luctu comedimus compatientes fratrum nostrorum infortuniis. Post prandium venit Schambeck et congregatis nobis legit registrum suum et pro solutione thelonei et pro salvo conductu et libertate ambulandi per urbem postulavit de quolibet peregrino XIII ducatos. Quo numero audito obstupuimus dicentes sibi, quod in libellis peregrinorum, qui ante nos fuerant, reperimus non plus quam sex ducatos pro persona et quare nos gravare plus vellet. Respondit: libellos, inquit, vestros non curo, registri mei ordinem tenebo, ideo sine litigio cogitetis de solutione mea et cavete, ne domum hanc egrediamini, nisi per me educti fueritis; si secus feceritis, non bene stabitis. Et hoc dicto egressus est a nobis. Erat autem vir paucorum verborum et non litigativus, sed strenuus, et suspectum habuimus Tanguardinum de Cairo, quod ille eum scriptis corruperit, ad excoriandum nos inducens. Et ita de facto fuit. Sed et Halliu nos etiam promovit et perdidit; in se vero vir justus fuit ipse Schambek, nullum gravans et fideliter protegens. Sic ergo et hoc die in hospitio mansimus, sed nullum defectum nec vini nec alicujus rei necessariae passi sumus. Vicesima sexta die, quae erat dominica XXII. post Trinitatis, missas celebravimus et quietius devotioni hac die stetimus et prandio sumto in umbrosis locis nos continuimus propter intensissimum solis fervorem, nam cum illo in tempore sit apud nos quasi hiems, ibi adhuc erant calidissimi dies, sicut numquam sunt apud nos aestivo tempore. Advesperascente die iterum audivimus clangorem tubarum et fragorem bombardarum ad receptionem aliarum navium. Ascendimus ergo altanam et vidimus grandem galeam Christianam portum intrare. Misimus ergo servum unum de domo ad mare, ut exploraret, unde galea illa venisset et quas merces afferret. Revenit ergo servus dicens, navem istam de Campaniae partibus, quae est contermina Apuliae et Italiae, venisse et nullas alias merces habere, nisi avellanas, quas nos vocamus nuces avellanas, quarum galea tota repleta. Si quidem Campania illa nuces istas in magna copia producit, unde etiam appellantur abellanae, ab Ellana, oppido Campaniae, nec crescunt in orientalibus partibus, (128 a) propter siccitatem et calorem terrae, sed solum crescunt in locis humidis, frigidis et macris et ideo ducuntur de Campania in Syriam et Aegyptum, tamquam peregrinae et carae merces. Interrogavimus autem die sequente unum Theutonicum, qui eadem galea venerat et galeota erat, quanti pretii aestimarentur avellanae istae simul. Respondit, quod inexpertus vix credit, quod galeae patronus speraret, se multa millia ducatorum recepturum pro eis. Scribere non audeo numerum millium ducatorum, quem servus ille nobis determinate expressit. Carae enim valde sunt in Oriente nuces illae et homines orientales libentissime eas comedunt tamquam rem pretiosam et eis sanam, cum tamen apud nos non pretiosae nec sanae sunt, sed puerulis ad ludendum exponuntur et inter silvestria computantur, sicut et glandes. Verum tamen alias conditiones merces illae acquirunt ductae in Orientem, quam habent apud nos. Nam nobiscum ultra annum reservatae tabescunt vel marcescunt aut oleascunt et insipidae fiunt. In Orientem autem ductae semper manent etiam per centum annos sine defectu et ideo sanae et pretiosae efficiuntur. Unde[TR98] Amalfitani mercatores, de Amalfia, Apuliae civitate, primi creduntur fuisse, qui avellanas in Aegyptum et Syriam, peregrinas utique merces, quas Oriens prius non noverat, lucri faciendi causa per mare detulerunt longe ante tempora Latinorum, dum adhuc regnum hierosolymitanum in manibus erat paganorum. Propter has ergo merces meruerunt Amalfitani gratiam et favorem dominorum terrae; unde, quia tunc Latini in Jerusalem nullum habebant locum, in quo hospitarentur peregrini, obtinuerunt praefati mercatores a rege Aegypti potestatem construendi habitaculum in quocumque loco voluissent in civitate sancta. Sic ergo ante januam ecclesiae dominicae resurrectionis aedificaverunt monasterium in honorem beatae Mariae Virginis et abbatem et monachos latinos imposuerunt et quia Latini id fecerunt, nominaverunt locum Sancta Maria de Latina. Ecce hanc gratiam obtinuerunt cum avellanis Christiani. De quo supra. P. 1. fol. 268. A.

Die XXVII., quae est vigilia Simonis et Judae apostolorum, mane ad dicendum officium meum surrexi et descendi in curiam et sub testudine, quae est in introitu portae domus, sedi orans. Adhuc autem erat porta domus clausa, quam aperiunt et claudunt Sarraceni ab extra ad placitum, sicut omnes alias domus Christianorum, ad quas ipsi et non inhabitatores Christiani claves habent. Pari modo fit ipsis, dum sunt Venetiis negotiantes, nam domum, in qua sunt Christiani, a foris noctibus claudunt, ne quis vel intrare vel exire possit, ut nocturni insultus praecaveantur. Me autem ibi sedente venit portuarius Sarracenus et remoto repagulo et seris aperuit ambas valvas et abiit. Surrexi ergo et sub ostio steti, respiciens deambulantes et apud me mirabar, de tam diversis hominibus percurrentibus, vidi enim Christianos multos, orientales et occidentales, Judaeos, Samaritanos, Sarracenos, Mamaluccos promiscui sexus, inter quos pertransire volebat quidam juvenis barbitonsor, quem prius Venetiis noveram; hunc ut vidi, vocavi Italice, ô barbarero veza; et audiens venit. Cui dixi, utinam, bone socie, essem in habitaculo tuo, ut caput mihi lavares et barbam et coronam meam raderes, captivus, heu, sum detentus cum aliis a Trutschelmanno propter debita solvenda. Ad quod juvenis respondit: adhuc mane est et nondum surgunt Sarraceni, venite mecum et antequam Trutschelmannus procedat de domo sua, vos eritis rasus et lotus (b) et capite reformato in locum vestrum ibitis. Cumque adhuc trepidarem, dixit: quid formidatis? numquam juramentum praestitistis, venite ergo mecum. Ad hanc persuasionem surrexi et secum ivi per forum usque ad majorem fonticum Venetorum et ibi lotus et rasus fui ad placitum, sed dum in domum reverterer, obvium habui Schambeck Trutschelmannum, ad cujus adspectum territus de vico reclinare volui ab eo. Hoc dum consideraret me revocavit Sarracenica lingua clamans: thali, ihali, Christiane, hoc est, veni, veni Christiane. Tremens ergo ad eum veni, spem tamen (concepi), ut vir prudens nulla passione permotus leviter Italice dixit, ut in domum reverterer et peregrinis dicerem, quod post prandium venire vellet et pecuniam sibi debitam exigere, quam utique aut dare opportet, aut in publicas custodias poni et cum tormento exigi. Ad hoc viro respondi: ecce, domine, ea quae mandasti, dicam quidem dominis meis peregrinis, sed in Domino meo crucifixo juro vobis, quod ego pauper frater et sacerdos non habeo pecuniam propriam et illam, quam habui, dudum consumsi et de misericordia dominorum peregrinorum utcunque sustentor et in natale solum, quod longe ab hinc distat, ultra mare et montana, sub eorum expensis reducor. Ad hoc benignius intuitus me dixit Italice: Startu praeto non paga ingenti, id est:[TR99] Es tu presbyter, non solves quidquam; quasi diceret: De te non est quaestio, cum sis sacerdos, quia sacerdotes, sive sint divites sive pauperes, non solvunt thelonea, nihil exigam a te, sed domini saeculares solvent. Gratias ergo egi viro et laetus domum reversus reperi adhuc peregrinos dormientes, nullum enim cogitatum alium habueram, nisi quod ego sicut alii ad solvendam pecuniam arctarer et jam quibusdam dominis peregrinis locutus fueram de concedenda mihi pecunia, nec constabat mihi, quod sacerdotes Christianorum libertatibus gauderent apud gentiles. Cum ergo surrexissent domini peregrini, dixi eis, quod dominus Schambeck fuisset mecum et haec dixisset mihi et quomodo libertatem me habere dixisset ex sacerdotio. Hoc audientes domini congratulabantur mihi et sibi ipsis condolebant pro elargitione tantae pecuniae, unde aliquorum consilium fuit, quod res ad Amiraldum, praefectum civitatis, deferretur, sed dominus consul, patronus et hospes noster, dixit, quod nihil proficere possent contra Schambeck, qui ab omnibus vir verax habebatur et amabatur et si eum offenderemus, non bene in Alexandria staremus. Sic ergo inclinaverunt se domini ad solvendum. Igitur facto prandio venit Trutschelmannus[TR100] et exegit pecuniam ab omnibus aequalem, a paupere sicut a divite, ab ignobili sicut a nobili, demtis sacerdotibus. Quicumque enim signa sacerdotii sui ostendebat in rasura et veste, illum libere dimisit; ab antiquo enim innatum est Aegyptiis libertati dare sacerdotes, nam Genes. 47. legitur, quod cum tempore famis cunctorum Aegyptiorum terram Pharao emeret pro dandis victualibus, atque sub eodem fame cunctos servituti subjiceret, sacerdotibus ita necessaria ministravit, ut nec possessionibus, nec libertate privarentur et nudarentur. Domino ex tunc pronunciante sacerdotes in omni gente liberos esse oportere inquit Gratianus XXIII. a.[TR101] VIII. §. quamvis etc.

Et ut altius de hoc aliquid referam, sciendum, quod apud Aegyptios, ut libri gentilium docent, primo fuerunt instituti sacerdotes ad deorum cultum, hoc modo, ut habet Diodorus Lib. 1. cap. 2. antiquarum rerum: Osiris, homo valens ingenio, filius Jovis et Junonis, et Isis foemina industriosissima, cum antiquissimis temporibus, amplius quam decem millibus annorum, ante Alexandrum M., ut habent fabulae, regnarent in Aegypto, erexerunt templa et statuas aureas parentibus, Jovi et Junoni,[TR102] et populum haec honorare docuerunt et multam humanitatem in gentem illam, quae antea bestialiter vivebat, induxerunt. Triticum et hordeum, vinum et cerevisiam primi invenerunt et litteras scribere et legere tradiderunt. Propter quae populus eis divinos contulit honores et Osirin solem et Isidem lunam esse dicebant. Post haec Osiris fuit a fratre suo Typhone interemtus et in XXVI partes corpus divisum. Isis ergo regnum accepit et divisa membra Osiridis recollegit eaque in pristinum corporis ordinem posuit et in pretiosissimo aureo sepulchro collocavit, convocavitque dignos homines et sacerdotium instituit pro servitio Osiridis. Ut autem eos promtiores ad cultum illum faceret, tertiam eis agrorum partem ad sacra deorum concessit. Sed et Isidi mortuae, sicut vivae, divinos exhibuerunt honores, quorum sacerdotes singularem ducebant religiosam vitam, de quibus Cheremon Stoicus, ut habetur in Reg. beati Hieronymi CVIII., narrat, quod omnibus mundi negotiis curisque postpositis semper in templo fuerint et rerum naturas causasque rationesque siderum contemplati sunt, numquam se mulieribus miscuerunt, numquam cognatos et propinquos, nec liberos quidem viderunt et ex eo tempore, quo coepissent divino cultui deservire, carnibus vinoque semper abstinuerunt propter tenuitatem spiritus et maxime propter appetitus libidinis, quae ex his cibis et hoc potu nascuntur, pane vero non vescebantur, ne onerarent stomachum et si quando comedebant tonsum (tusum), pariter isopum sumebant in cibo, ut escam graviorem illius calore decoquerent. Oleum tantum in oleribus noverant, verum et ipsum parum, propter nauseam et asperitatem gustus leviandam, et ova et lac, ut carnes vitabant. Cubile eis de foliis palmarum, mollem horrebant stratum, nec dormiebant nisi in strato resperso agno casto, propter continentiam, ut infra fol. 199. habetur. Propter haec erant sacerdotes populo pretiosi, eosque nutriebant (129 a) de communi fisco et in nullo saeculari negotio gravabant, quia saeculo in illo utebantur, utpote omnibus incogniti, semper sapientiae studiis intenti, semper divinis suis occupati. Non credo, umquam fuisse aut esse gentem sub coelo, quae pro dolor! ita viliter suos tractet sacerdotes, sicut gens Christiana, et multo vilius tractarent, si possent vel auderent. Status enim sacerdotalis grandis et potens est, nec possunt saeculares tantum, quantum vellent, eos gravare, nihilo minus tamen gravant, thelonea, pedagia, dacias, sturas exigendo, non obstantibus gravissimis excommunicationibus et censuris in tales latis. Extra. de Coen. C. et in L. VI. et in multis locis in canonibus et legibus. Sed si veritatem fateri fas esset, dicere oporteret, quod mirum foret, quod Christiani saeculares sacerdotibus suis non vitam auferunt propter vitam scelestam, quam ducunt, et corruptissimos mores. Non sic erat apud antiquos Aegyptios, qui se pro suis sacerdotibus periculis exponere magnis curabant. Legitur enim in c. l. Diodori, quod Bocharus insignis Aegypti rex, cum saepe in somnis Deorum responsa accepisset, se privandum regno, nisi omnes interficeret Aegypti sacerdotes et infelicem his viventibus semper fiendum, nisi cum suis per cadavera interfectorum transiret, accessitis ergo omnibus sacerdotibus deorum oraculum patefecit dicens: nolle se in Aegypto manentem alicui perniciem struere, sed malle purum omnique solutum scelere ab Aegypto abscedere se fatisque vitam reddere, quam impia caede inquinatum regno potiri. Ita Aegyptiis regno tradito in Aethiopiam migravit.

Cum ergo Schambeck pecuniam imbursasset, ascendit equum suum et jussit, ut eum sequeremur; eduxit autem nos foras ad portam maris, quae ducit ad Christianorum portum, in quo eorum naves stant, et ostendit nos portariis, thelonariis, exactoribus et scrutatoribus pronuntians, nos tributum solvisse et conductum domini Soldani habere et ideo sine impedimento deberent nos dimittere exire ad naves et intrare pro exigentia negotiorum nostrorum. Viri autem senes ibi sedentes diligenter nos inspiciebant, ut notitiam nostri caperent dicentes, quod nec in exitu nec in introitu vellent nos impedire, sed nollent nos emittere vel immittere imperscrutatos, ne quid deportaremus vel importaremus thelonaticum, cunctos enim alienos, sive Christianos sive Sarracenos, tam in exeundo quam intrando visitant et perquirunt, nec pecuniam deportare sinunt, sed eam reservant usque ad introitum illius, cujus est; verum tamen satis superficialiter quaerunt, multa enim ego ipse deportavi sub cappa, quae non repererunt etiam me visitato, saepe etiam pertransire sinunt sine inquisitione. Cum ergo nos visitassent, exivimus cum Schambeck ad mare et visis navibus reduxit nos ad portam et iterum nos perscrutabantur et hoc facto reversi sumus in curiam nostram. Sicque dedit Schambeck nobis licentiam eundi per civitatem in vicis publicis et intrandi in fonticos et foros (fora) et in vicos cocorum, sed prohibuit ne per aliquam portam exiremus demta porta maris et ne per vicos strictos iremus et in locis ruinosis non staremus, nec quovis modo montem custodiae civitatis ascendere praesumeremus. Et datis istis regulis abscessit et dies illa transiit.

XXVIII. die, quae est apostolorum Simonis et Judae, audita missa advocavimus Schambeck, rogantes, ut per loca martyrii St. Catharinae nos duceret et ad ecclesias Christianorum. Exivimus ergo cum Schambeck de domo per longum vicum, in quo multi sedebant mechanici operantes, et in quandam plateam venimus, in qua stabat una singularis domuncula clausa et erat carcer beatae Catharinae Virginis, in qua reclusa tenebatur XII diebus sine cibo et potu humano, sed in eo angelico utebatur alimento et claritate coelesti tenebrosus ille locus replebatur, ut habetur in legenda Sanctae Catharinae. Hunc carcerem aperuerunt nobis Sarraceni, datis eis aliquibus madinis et ingressi adoravimus et indulgentias (†) accepimus. Deinde exeuntes in plateam revenimus et locum illum diligentius consideravimus, quia in illa platea virgo sacra (b) creditur fuisse flagellis caesa. In illa etiam fuerunt illae duae rotae horribiles erectae, quibus virgo gloriosa discerperetur, sed ab angelis fuerunt destructae. Haec autem ligneae rotae duabus marmoreis columnis sustentabantur et in eis volvebantur et illae columnae usque hodie ibi manent in eminenti super murum locatae XII passibus ab invicem distantes. Viso loco illo extra urbem venimus ad locum decollationis virginis, ibi in terram procidimus et locum passionis deosculavimus recordati ibi, quomodo lac pro sanguine de collo abscisso capite fluxit et pro sui memoriam agentibus oravit et quo modo ab hoc rapta subito per angelos in montem Sinai deportata fuit. Creduntur etiam in loco illo quinquaginta rhetores, quos S. Catharina convertit, flammis injecti, sed incombusti emigraverunt hinc ad coelum; et uxor Imperatoris Maxentii conversa ibi fuit torta et decollata; et Porphyrius cum ducentis militibus et multi alii sancti creduntur in loco illo per tyrannos martyrizati. In loco illo stant duae columnae marmoreae, quarum una corruit, et est locus venerabilis tam Christianis quam paganis. Non longe a loco stat una grandis et alta columna, in loco, ubi Ptolemaeus Pompejum Romanum contra Caesarem reluctantem decollavit et nominant eam hodie columnam pompejanam.

His visis reingressi urbem sumus et per multas ruinas miserabiles et loca desolata in civitate devenimus in locum ruinis jam distortum, in quo quondam Imperatorum palatium fuisse dicunt et Alexandrum M. urbis fundatorem ibi habitasse referunt. In hoc loco stat hodie una spectabilis et multum mirabilis columna, unius quidem lapidis, sed mirae altitudinis et magnitudinis, de marmore rubro excisa; summitas ejus est acuta ita, ut a procul cernentibus credatur esse turris non parum alta murata, quadrangularis est et in parietibus sunt sculptae figurae animalium volatilium et gradientium et figurae instrumentorum artificum mechanicorum a summo usque deorsum, nec potest aliquis nunc scire, quid significent istae figurae. Quidam tamen indubitate tenent, quod olim veteres scribebant suas scripturas talibus characteribus et quod sit quaedam scriptura. Nam, ut refert Eusebius de Evang. Praepar., olim litterae Aethiopum fuerunt figurae animalium, membrorum et instrumentorum mechanicorum et illae figurae significabant non litteram, sed mentem et intentionem, ut accipiter velocitatem, cocodrillus malum, oculus custodiam. Sic enim hodie reperimus rusticos nec legendi nec scribendi scientiam habentes, suam tamen intentionem in pictos characteres redigere sciunt et tamquam in scriptura legunt et scribunt. Vidi unum in nostro ordine, conversum, qui nec legere nec scribere novit, omnes tamen sermones auditos imaginibus depinxit et ita legit ac si litteris signasset. Haec columna major est multo, quam illa, quae Romae retro Sancti Petri ecclesiam stat, de qua nonnulli dicunt, quod etiam olim hic steterit et hinc Romam delata sit. Haec columna est adeo alia, quod videtur in mari existentibus et putatur a nescientibus esse turris murata.

Vidimus hic et in aliis locis, Cairi praecipue, ingentes columnas unius lapidis, quas antiqui aut Colossos aut Obeliscos nominant, ut Plinius de Natur. Histor. Lib. 36. C. 9 et Diodorus de variis priscorum historiis. Illa autem nomina significant columnas et simulacra soli consecrata, de quibus mira recitant. Hoc tamen refertur, dum obeliscus ille esset erigendus, vererenturque artifices, ne machinae ponderi non sufficerent, quo majus periculum curae artificum denunciaret rex, filium suum alligavit cacumini, ut salus ejus apud molantes prodesset lapidi, major enim difficultas erat in erigendo, devehendo, statuendo, quam in excidendo. A Satyro enim architecto aliqui devectum tradunt rate a Phoenice, fossa perducta ad Nilum usque. Sed inimaginabile, in qualis modi ratibus aut navibus tam ingentes moles transduci poterant etiam per mare Romam. Moderni artifices hos stupendos obeliscos videntes, quasi eorum motio, erectio, translatio, imaginationem transcendit, dicunt, eos opere fusorio fore factos, artemque ipsam modernos latere. Sed certo per tale opus eos factos in antiquissimis non invenio, nec Plinius nec Diodorus aliud credunt nisi ab excelsis montibus excisos aut a protensis rupibus, sicut excidit Semiramis petram. Supra fol. 50 A.

Circa illa imperialia loca creditur habita disputatio inter S. Catharinam et rhetores; et locus, in quo sancti martyres examinabantur. Non longe ab illo loco venimus ad unam vetustam ecclesiam, quae dicitur ad S. Catharinam, in quo loco dicunt stetisse domum Costi regis et ibi inhabitasse virginem Catharinam post mortem patris et fidem in ea suscepisse. Deinde ulterius progressi sumus ad ecclesiam Sancti Sabbae Abbatis, cui annexum est monasterium monachorum Cologerorum de graeco ritu, et illi dicunt, S. Catharinam ibi fuisse in fide instructam et baptizatam. Aestimo etiam, in illo loco fuisse antiquitus templum (130 a) mirabile Serapis, de quo habetur in ecclesiastica historia L. II. C. 24., toti mundo spectabile, quod postea Theophilus Alexandrinus episcopus purgavit a sordibus, eamque basilicam in honorem Sancti Johannis baptistae consecravit, in quod posuit ejusdem praecursoris caput sibi a Jerusalem missum, ut dicit Beda venerabilis.

Ab hoc loco consequenter ad ecclesiam S. Marci Evangelistae venimus, juxta quam habitant Jacobini christiani. In hoc loco S. Marcus habitationem habuit et Alexandriam ad Christi fidem convertit et missas ibi celebrare consuevit et ordinatus episcopus Alexandrinus fuit primus. In Italia autem existens evangelium conscripsit. Hic autem regens et officio episcopi fungens verae religionis et perfectionis normam tradidit, de qua multa habentur in Eccles. histor. L. II. C. 16. Unde[TR103] Cassianus in Coll. Patrum L. II. in primordiis, inquit, fidei probatissimi monachi a beato Marco, qui primus Alexandriae pontifex fuit, normam susceperunt vivendi, non tantum illa magnifica, ut in Actibus Apostolorum retinebant, verum tamen multa etiam subtiliora atque sublimiora cumulaverunt. Ab eo autem susceptis regulis diffusi sunt per Aegypti et Thebaidae loca, et eremus repletus fuit monachis. In hoc loco singulariter oravimus tamquam circa fontem religionis et spiritualis vitae. Quondam erat ecclesia illa patriarchalis et corpus beati Marci Evangelistae in ea reconditum; sed omnia defecerunt, et corpus S. Marci ad Venetias fuit translatum et fides catholica est ibi exstincta. Deinde ad aliam ecclesiam transivimus, quam ecclesiam Jacobini habent, quae dicitur ecclesia Sancti Michaelis, et ibi patrocinia Sancti Archangeli invocavimus. In eadem ecclesia est sepultura Latinorum, quando aliquando contingit mori in Alexandria, sicut patebit. Ab hoc loco venimus ad locum passionis Sancti Johannis Eleemosynarii, qui etiam Alexandrinus fuit episcopus, et mira sua in vita gessit.

Deinde ad fonticum primum Venetorum venimus, et ingressi capellam gratiosam et ornatam visitavimus ad invocandum Deum. Inde egressi in secundum Venetorum fonticum venimus ad capellam pulchram et ibi similiter adoravimus. Ad fonticum etiam Januensium venimus et valde pretiosam et magnam capellam ibi invenimus, in qua Deum laudavimus. Post illa in domum et fonticum Cathaloniorum, ubi nostrum erat hospitium, ingressi etiam capellam visitavimus, et finem processioni illi fecimus et ad prandium sumendum accessimus. Finito prandio transivimus ad littus maris extra urbem, et sub porta visitati fuimus, an aliquid exportaremus, nobis autem in littore stantibus applicuit una navis cum armatis Mamaluccis, quos miserat praefectus urbis ad invadendam quandam navem, quam speculatores a longe viderant in mari, sed dum navi venienti appropinquassent miserunt Christiani illi contra eos bombardas et in portum fugaverunt, unde quidam Christianus ad nos accessit, interrogans, an sciremus, quare illi armati Sarraceni ita tristes de mari in terram descenderint. Cui cum diceremus, non, dixit nobis casum praedictum. Post modicum spatium intravit portum illa navis, de qua Sarraceni fugati fuerunt. Post hanc navem venerunt aliae duae naves, una Venetorum, alia Januensium, sed navis Venetiana spoliaverat et ceperat Januensem nomine guerrarum inter Venetos et ducem Ferrariensem, cui Januenses favebant contra Venetos, nam in mari nemo securus est ab alio; quaecumque navis aliam potest spoliare, invadit eam. Unde[TR104] Sarraceni Alexandrini evagantes semper habent naves ad insidias Christianorum, nec sunt ab eis securi, nisi dum in portum civitatis venerunt, omni die audiuntur nova juxta mare de proeliis maritimis et de spoliationibus navium.

(b) Vicesima nona Octobris in nocte incepit graviter[TR105] dyssenteria vexari dominus Joannes comes de Solms, qua et dissolutus fuit, ut patebit. Missa autem audita et prandio sumto deliberavimus circuire omnes fonticos mercatorum, institorum vel negotiatorum mundi domos et videre ibi negotiationes. Est autem fonticus domus, de qua merces profluunt in alias regiones, sicut aqua ex fonte. De his fonticis multi sunt in Alexandria, sicut aliquando in aliqua terrae petia multi simul fontes erumpunt; quilibet autem fonticus habet patronum de illa regione, ad quam diriguntur merces ex eo, et ille patronus dicitur consul, et illi consules fonticorum sunt potentes, ad eosque spectat consulere, et taxas rerum mitigare et suo fontico providere, et pacem tueri et simul cum aliis consulibus consiliis rempublicam promovere in negotiationibus. Convertimus ergo nos primo ad considerandum merces et dispositionem fontici nostri Cataloniorum, sed illo tempore nec merces nec mercatores ibi erant, nisi pauci. Est tamen fonticus curia grandis, cum multis habitaculis per circuitum, sicut monasterium. Ratio autem, quare jam nemo aderat, fuit, quia Cathaloni sunt maris piratae, et mare infestum habent, et aliquos spoliaverant, et turbaverant potentes, quos timebant, ideo non audebant, se mari illo (tempore) committere, et domus fuit vacua. Deinde de fontico Cathaloniorum exeuntes in fonticum Januensium transivimus, qui est domus ampla et pulcherrima cum curia magna, in cujus parte stat hortus diversis raris plantulis consitus. In illo fontico vidimus multos mercatores, et (cum) ingentibus cumulis specierum, et multa animalia nobis incognita ibi currebant. Egressi illum primum fonticum Venetorum ingressi sumus, quem ita repletum et refertum saccis et sportis specierum reperimus, quod vix erat locus transeundi, quamvis curia magna sit et habitacula multa. Ibi ibant octo struthiones et duo gazelli, quasi hinnuli cervorum, quorum multos per desertum vidimus. Sedebant in domo illa viri notabiles Veneti cum potentibus Sarracenis tractantes suum forum. Abinde egressi secundum fonticum majorem primo Venetorum ingressi sumus, in qua erat stupenda multitudo mercium diversarum, quas ipsi de partibus nostris attulerant, et quas reducere volebant. Ibi praeter species vidimus multa monstruosa, juvenes leunculos, leopardos, simias diversarum specierum, struthiones, et psittacos albos valde pretiosos, rubeos ex toto, et aliquos rubeos cum nigris maculis, et multos communes virides. De psittacis superius dictum fol. 73. Inter alia tamen vidimus quandam bestiam, nobis domesticam, sed Sarracenis monstruosam; deambulabat enim in curia unus porcus grossus, de quo nos multum mirabamur, quia lethalem inimicitiam habent Sarraceni ad porcos et abominantur eos, sicut Judaei, nec quovis modo sustinent secum porcos, unde per totum iter nullum (131 a) vidimus, nisi istum. Dictum autem fuit nobis, quod Veneti multis pecuniis emerunt salvum conductum a Soldano pro porco illo, alias Sarraceni non sinerent eum vivere, imo domum propter porcum everterent. Et transit porcus ille ibi pro quadam magnificentia dominorum Venetorum; nisi enim magnifici essent et formidandi ipsis Sarracenis, hoc non facere possent. Vitant Sarraceni domum illam plus propter porcum, quam si esset ibi canis rabidissimus. Hoc autem memorabile est de tam cruda bestia, quod statim, nescio quo instinctu aut sensu, percipit praesentiam Sarraceni in curia, et statim, etiam jacens in luto volutata, accurrit magno grunnitu et inimicum suum quaerit, et nisi fugiat aut ab aliquo Christiano defendatur, vindictam sumit de eo, ut vel vestes ejus trahat vel crura dentibus laedat; nec canis tam cito adesse alienum percipit hominem, sicut sus ille Sarracenum, qui tamen de nullo Christiano curat, quantumcumque alieno. Ego multis vicibus ingressus fui, nec me sensit adesse vel non curavit, sed ad ingressum Sarraceni insanit; ideo tamquam canis curiam custodit, et forte propter hanc rationem eum nutriunt, vel forte ad imitationem antiquorum mercatorum Romanorum, qui per annum porcum nutriebant, et inpinguatum in ludis Maji Deae dictae Majae, quae fuit filia Atlantis, soror Mercurii, uxor Jovis, de qua et mensis Majus denominatus est, sacrificabant, ut dicit Cornelius orator. Ego tamen credo, quod ad magnificentiae et potentiae signum porcum nutriant, ac si in Sarracenorum contumeliam hoc facerent; sunt enim Veneti ultra omnes Christianos apud Sarracenos magni, nec eos timent, sed castigant. Vidi quadam vice in curia illa, quod quidam Sarracenus stabat juxta cumulos specierum, servi autem et custodes rogabant eum, ut discederet a cumulis timentes furtum; et noluit, et ita diu litigabant cum eo. Tandem superintravit dominus centilhomo Venetianus, et videns proterviam illius Sarraceni, percussit eum pugno ad caput ictu adeo grandi, quod in terram corruit, et jacentem pedibus trusit et conculcavit, et turpiter de fontico ejecit, non curans videntes Sarracenos. Si alius fecisset Christianus, etiam princeps aut rex, in captivitatem ductus fuisset. Multos potentes Venetos ibi vidimus cum Sarracenis negotiantes. Viso illo fontico egressi in fonticum Constantinopolitanum Turcorum venimus, ibi diversas merces vidimus et Turcos magnos, maturos et seriosos. Inde progressi in fonticum Tartarorum ingressi sumus, in quo profecto invenimus merces pretiosissimas, quae tamen vili pretio vendebantur. Merces illae erant rationabiles Dei creaturae, ad imaginem Dei factae, homines utriusque sexus ultra LX, qui vilissimo pretio venales habebantur. Hos circumstabant multi emtores gentiles et tractabant de venditione hominum, quos Christus emit sua pretiosa morte. Aliquamdiu stetimus in hoc funesto foro et lamentabiles, imo horribiles hominum contrectationes vidimus. Nam dum homo vult emere hominem, masculum aut foemellam, intrat domum et considerat venales, quis sibi placeat, et in illa consideratione sunt oculatissimi et expertissimi, non enim est medicus aut physicus, qui valeat eis comparari in cognoscendis complexionibus et conditionibus hominum; immediate enim, ut in faciem alicujus inspexerint, cujus sit valoris, artis vel (b) fortunae cognoscunt, et si puer est, scit, ut eum inspicit, ad quod habilis sit. Sic etiam in cognoscendis equorum naturis et conditionibus tantam habent industriam, ut videantur omnem physicae artis peritiam ad plenum consecuti, ad unum enim unicum respectum omnes ejus defectus et profectus, et cujus sit utilitatis, aetatis et valoris immediate discernunt. Aliis enim artibus speculativis physicalibus omnino carent, nec est apud eos quaestio de anima aut ejus potentiis, passionibus et habitibus, nec quaerunt de ejus infusione aut unione ejus cum corpore. Sed tamen in praedicto sunt super omnes naturales et physicos periti, tam in inspectione bestiarum quam hominum. Dum ergo aliquis hominem emere volens considerat sibi placentem, extendit manum in cumulum, et placentem foemellam vel masculum educit et variis modis probat emendum, loquitur ei et audit responsum, si rationabile. Respicit ei in oculos, an bonos et rectos habet, an bene audiat, tentat, et demum etiam vestimentis denudat notans omnia membra, quam verecundus, quam timidus, quam laetus, quam tristis considerat, quam sanus et integer. Ibi, quod pudor dictu, masculorum et foeminarum pudenda coram omnibus contrectantur et manifesto ostenduntur, nudi etiam compelluntur caesi flagellis coram omnibus incedere, currere, ambulare et saltare, ut manifeste appareat, utrum infirmus vel sanus, masculus vel foemella, virgo aut corrupta. Et si quos viderint erubescere, circa illos magis instant impellendo, virgis caedendo, colaphisando, ut sic coacte faciat, quod sponte erubuit coram omnibus facere. Probato autem homine conveniunt emtor et venditor, et hominem, quem. venditor praebuit pro XV ducatis, emtor solum offert pro eo quinque, allegans defectum hominis, sive sit pure corporalis, sive animalis, et diu disputant de defectibus venalis, sicut nobiscum fit cum equis. Et dum ille emere hominem et secum educere vult, exoritur mox clamor magnus et fletus in cumulo venalium, quia forte puer venditus habet ibi matrem etiam venalem aut fratres. Ibi enim venditur filius inspiciente et dolente matre, ibi venditur mater in confusionem et despectum filii, ibi marito erubescente uxor ut scortum deluditur et alii viro traditur, ibi parvulus a sinu matris rapitur et commotis totis visceribus mater ab eo separatur. Et hoc est verum in prima venditione, dum in aliqua civitate vel villa Christianorum praedati fuerint Christianis, vel dum partes Christianorum depopulatae fuerint; nam illi, qui ducuntur Alexandriam ad nundinas, ut vendantur, prius saepe ut in plurimum venditi fuerunt, ideo tales gaudent quandoque de sui venditione et ad introitum alienorum emere volentium rident et affabiles et modigeratos se exhibent, ut melius placeant emtoribus, praecipue si prius dura sunt perpessi. Est enim inaudita aviditas possidendi proprios homines emtitios in omnibus Sarracenis et Turcis et caeteris infidelibus, et una omnium universalis est opinio, quod quicumque potuerit possidere unum servum aut ancillam, egestatem amplius non videbit. Nec eos fallit ista opinio, nam pro certo credo, quod propter hoc maledictio Dei cum homine emto intrat in domum ejus, ut frustratus totaliter spe felicitatis aeternae gaudeat felicitate terrena, nam ex tunc tanta insatiabilitas cor ejus occupat, ut, cum unum possederit servum vel ancillam, statim ad habendum secundum tanto cordis desiderio adspiret, et sic deinceps de secundo ad tertium, de tertio ad quartum, et sic crescente culpa in infinitum se extendit concupiscentia, ita, quod multi inveniantur, qui villas de servis et ancillis constituunt, et servum cum ancilla (132 a) conjugio jungentes domos efficiunt, quatenus ex eis nascentibus filiis et filiabus suo insatiabili desiderio aliqualiter satisfiat. Vix enim est domus in tota Aegypto, Syria et Turcia, in qua non sit homo emtitius, unde fit, ut quantumcumque in numero et in copia multiplicentur, numquam tamen valor et pretium decrescit, imo potius augetur, et exinde ipsorum mercatorum sollertia excitatur, dum conspiciunt, suorum mercimoniorum[TR106] pretium et valorem ex copia non minui sed potius augeri. Unde Turci Christianis vicini saepe terras eorum ingrediuntur, non in odium crucis et fidei, non propter aurum et argentum capiendum, sed ut homines capiant et in suam servitutem redigant. Unde cum improvise in villas irruunt, non solum adultos, sed et parvulos in lacte matris, a parentibus fugientibus derelictos, inventos portant in saccis, et cum magna diligentia nutriunt. Sed sicut dominorum magna est aviditas servos possidendi, ita et servorum magnum est desiderium manus eorum evadendi, nam nihil aliud inter se tractant, non aliud cogitant et loquuntur, nisi quo modo et quo fugiant et evadere possint. Sed cum ipsi domini eorum hoc perpendunt et considerant, statim incipiunt eis negare copiam alimentorum, ne ex superfluitate sibi ad fugam viaticum praeparare possint. Fugiunt autem multi, sed nihil proficiunt, nec evadunt, et dum post fugam inventi fuerint et redacti, duplicatur eis miseria, et si secundo fugerint et reducti fuerint, jam non est locus veniae, sed sine aliqua misericordia verberantur, cruciantur et affliguntur. Si autem fugiendo perseveraverint, venduntur vel etiam variis necessitatibus a fuga coërcentur, nam alii eis cibo et potu negato et vestimentis permittunt mori, alii massam ferri in pedibus apponunt, alii colla catenis stringunt, alii combustis nervis eos claudos reddunt, alii abscissis auribus et naso inutiles et deformes reddunt et notabiles, alii etiam crudeliter galiis reductos necant. Multi autem in fuga ad loca inhabitata veniunt, et montibus et solitudinibus errantes fame et situ pereunt, vel quod extremum malum est, sibi ipsis duro servitio pressi vel miseria et defectu in fuga affecti, manus injicientes vel laqueo sibi vitam extorquent vel se ipsos de alto praecipitando perdunt vel aquis immergunt. Haec quottidiana sunt in locis, ubi homo hominem sicut bestiam possidet, nam hoc quidem fieri vidi occulis meis in nostro hospitio Alexandriae. Hospes vel consul emerat unam Aethiopissam cum aliis emtitiis, quos habebat. Illa Aethiopissa quadam die pro aliquo defectu arguta a domina, correctionis impatiens restitit corrigenti dominae, quae jussit verberibus affici, sed ita contumaciter se habebat, et servus castigator arrepto baculo in eam totis viribus sicut in asinum percutiebat, et in terra jacentem pedibus conculcabat, quae nihilo minus contumacissime restitit, repercutiens, sputum projiciens, linguam extendens tortorem paene fatigabat. Demum difficiliter victa cum fuisset funibus ligata, in se ipsam atrociter desaevit, ululans sicut bos, et dentibus se lanians, caput terrae et parietibus illidens, et se de scamno, in quo ligata fuit, frequenter in caput praecipitem dedit et modis omnibus sibi vitam extorquere quaesivit. Deinde contra dominam insurrexit pessimisque verbis eam dehonestavit et in ipsum consulem contumelias valde turpes manifeste tulit. In tantum autem ira dementata fuit, ut Deum blasphemaret et Machometum benediceret, seque ad ritum Machometi migraturam proclamaret, quod et fecisset, si omnibus membris non ligata fuisset, et ultimo tamquam mortua multis horis jacuit, quousque passio (b) ejus mitigata fuit. Ad tantas enim miserias homo venditus devenit, ut vivere taedeat et mors omnibus modis quaeratur. Magnum ergo compassionem habuimus in hoc fontico Tartarorum cum emtitiis illis miseris. Creduntur praeter jam nominatos fonticos adhuc plures esse, in quibus non fuimus.

De loco turpi, in quem casu venimus.

Consequenter procedentes ad locum quendam venimus ubique ignominiosum, quem salva honestate nec nominare possum, sed injuria et contumelia nominis Christi et derisio catholicae fidei et opprobrium fidelium cogit me de hoc clare loqui, cum indulgentia tamen et pia legentium interpretatione. Venimus, inquam, per publicum civitatis vicum in locum, ubi ante ostium domus sedebant mulieres multae pulchrae, ad omnem impuritatem ornatae, et erant pro dolor! Christianae omnes, scorta delicatissima, prostitutae per sceleratissimos Christianos lenones, in publicum expositae omnibus, Judaeis, Samaritanis, Sarracenis, Mamaluccis, Tartaris et impudicissimis Christianis. Erant autem misellae[TR107] istae de Christianorum terris, quaedam de Francia, aliquae de Hispania, de Calabria, de Italia, aliquae autem et pars major erant Catalonae, aliquae Januenses, Paduanae, Tervisanae et Venetianae, filiae non dubium bonorum hominum, seductae per intemperatas (passiones?) et usque in fauces damnationis inductae. Eo enim ipso, quo comiscentur infidelibus, sunt excommunicatae, per can. 28, 9. 1. si quis etc. Ideo ad praecavendam illam innodationem et excessum tam depravatae conmixionis statutum in partibus fidelium est, ut Judaei signa manifesta portent, ne meretrix Judaeum admittat putans Christianum. Et hoc statutum jam innovatum est in ultimo Synodo Moguntina, praesidente Cardinali ad Vincula, domino Nicolao de Cusa, et gravibus poenis vallatum. Et secundum leges lenones prostituentes foeminas fidelibus et pretium recipientes puniendi sunt poena capitis, qua poena digni sint illi archilenones, qui prostituunt filias Christianorum infidelibus pro mercede, dijudicet vir prudens. Scimus enim lege prohibitum et interdictum conjugium ratione diversi cultus. Exod. 34, Deut. VII. et in Canone, ubi supra cap. Judaeorum etc. Cave Christiane! Si ergo Christianus graviter peccat tradens filiam suam in conjugium Judaeo vel Sarraceno, quam gravissime ille peccat tradens alterius filiam omnibus, ut prostitutionis habeat pecuniam?

Hoc nefas nullo pacto, nulla ratione admitterent nec Judaei nec Sarraceni, ut scilicet Judaea vel Sarracenica esset Christianis exposita. Imo legem illam Lev. 19. hodie servant, quae dicit: ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo. Nec sustinent, de filiabus suis esse scortum inter se, servantes illud Deut. 23. Non, inquit, erit meretrix de filiabus Israel nec scortator de filiis Israel. Sed hac causa, quod habetur Ezechiel XVI., videtur loqui de ecclesia, vel potius de ecclesiae perditissimis filiis, ubi inter multa dicit: aedificasti tibi lupanar et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis et abominabilem fecisti decorem tuum et fornicata es cum filiis Aegypti. Plateae sunt civitates gentilium, quae non habent personas in lupanaribus, nisi Christianas. Nam audivi, in Cairo esse grande lupanar, plenum foeminis Christianis, similiter et in Damasco et in Baruto et Tripoli, sicut et in Alexandria et Constantinopoli. Et per hoc profecto decor ecclesiae redditur multum abominabilis: (133 a) Melius quodammodo stant homines in foro venditioni expositi, quam istae misellae prostitutae pro tanto pretio; nulla enim in civitatem intromittitur, nisi sub porta solvat in promtu XXX ducatos, et iterum nulla exire umquam permittitur nisi iterum sub porta eundem numerum ducatorum solvat sine defectu et ita oportet, quod misera illa turpissima arte lucretur LXXXV florenos tantum ad solvendum pedagium, demtis expensis suis et sui lenonis, qui etiam nutrit (se) de pretio prostibuli, propter quod eam prostituit. Sunt ergo Sarraceni in hoc Christianis meliores, quod lupanaria in civitatibus suis de suis filiabus non sustinent, sed in illo sunt multo pejores, quod nefandissima loca epheborum intolerabilis immunditiei habent, et stabula pecorum passim ingrediuntur de permissione Machometi. Redeundo ergo ad propositum, ad domum praedictam non venimus ex industria, sed[TR108] duce via et vidimus, quod in adspectu nostro aliquae erubescebant, aliquae flebant, aliquae eripi rogabant et suam miseriam explicabant, aliquae gaudebant dicentes, se nobiscum reversuras, aliquae supplicabant, ut Deum pro eis rogaremus. Habito ergo brevi colloquio in vico cum eis. ad alia processimus.

Visis locis et fonticis intra urbem processimus extra et in littore maris negotiationes vidimus circa naves. Cum ergo per portam exiremus, iterum visitabant nos custodes, sicut prius saepe fecerant, et dimittentes venimus ad mare, et magnum tumultum hominum ibi reperimus, de novo enim naves advenerant, et aliae naves onerabantur saccis specierum, et littus plenum saccis jacebat, et licet omnes sacci prius in fontico fuerint praesentibus officialibus Sarracenis impleti et librati cum speciebus et sub porta visitati, tamen ultimo, quando jam in naves sunt ducendi, effunduntur omnia de saccis in terram, ut videant quid adductum sit. Et circa hoc est magnus labor et multi accurrunt, sunt[TR109] enim sacci grandes, quinque pedum latitudinis et quindecim vel amplius longitudinis, et dum evacuantur, accurrunt multi pauperes, foeminae et pueri, Arabes et Afri, et quidquid subripere possunt accipiunt, et in sabulo cinciber, cariophilas, cinammomum, muscatos quaerunt, ei inventa sub porta vendunt levi pretio, unde aliqui mercatores eos sequuntur, et rapta vel inventa ab eis emunt. Vidi aliquando de illis mendicis raptoribus ultra quingintos ibi currere ad quaerendum et rapiendum species, unde quando importune se ingerunt, disponunt mercatores aliqui Mamaluccum, qui cum baculo et clamore incipit caedere pauperes et durissimis percussionibus repellere a cumulis specierum longius post eos currens et sine misericordia caedens sine differentia, senes, mulieres impraegnatas et pueros percutiens in eos sicut in bestias, non attendens clamores, lamenta et ejulatus, quibus coelum repletur. Hanc crudelitatem saepe vidi. Assistunt istis cumulis praeter laboratores multi custodes omnium circumstantium manus respicientes. Perscrutatis autem speciebus reponunt in saccos et in barcas deportant, in quibus ducuntur in galeas. Cumque ad tempus ibi stetissemus, conduximus barcam et in classem navigavimus ad videndum galeas, in quibus reducendi fuimus in patriam. Visis galeis (b) remeavimus ad littus, et ingressi urbem sub porta iterum visitati fuimus, et sub interiori porta stabat unus Soqui, sacerdos Sarracenicus, ululans et clamans, ad vespertinam orationem populum invitans. Ingressi ergo sumus in nostram domum ad quietem.

Conductio navium pro transductione.

Tricesima[TR110] die in aurora audivimus tumultum in mari et intelleximus advenisse aliquas naves, et sperabamus, quod essent naves, quas Veneti exspectare se dicebant, ante quarum adventum non poterant recedere, nec nos poteramus conventionem inire cum eis. Statim ergo missa finita ad mare processimus et, sicut speravimus, ita reperimus advenisse desideratas naves de Africanis locis. Regressi ergo in domum infra (inter) prandia colloquium habuimus cum consule, qualiter nos habere deberemus in conventione cum patronis navium, et an simul omnes in una navi deberemus manere, vel in tribus navibus per tres societates. Ad quod respondit consul, quod nequaquam possemus omnes simul esse in una galea, propter onera multa navis cujuslibet, et difficulter possemus in tribus recipi galeis, suasitque, ut quilibet sibi provideret de navi et conductionem meliorem quo posset faceret, quia patronos duros essemus habituri in conventione. Finito ergo prandio intravimus fonticum Venetorum et cum dominis galearum patronis contulimus de transvectione nostra et de pretio et naulo, sed duriores invenimus eos et indiscretiores in postulando naulum Sarracenis et Arabis, unde aliqui postulabant de peregrino uno quinquaginta ducatos, ad quos praestandos dum difficiles essemus, quidam alius superbus patronus dixit, se non minus quam centum ducatos de homine accepturum. Et illo modo deridebat et vexabat nos. Verum ista indiscreta postulatione non obstante domini primae societatis conventionem fecerunt cum domino Sebastiano Conterini, patrono galeae principalis classis, in qua consul Alexandriae cum filio suo et capitaneus classis transfretare volebant, et multi nobiliores cives Venetorum. Conventio autem fuit dura in quantitate nauli, quam tamen inierunt propter dominum Johannem de Solms, comitem, qui infirmatus graviter indesinenter clamabat petens se transportari in galeam, in qua aestimabat se sanitatem recuperaturum. Male autem contenti erant domini aliarum duarum societatum propter illam conventionem initam timentes, ne etiam cogerentur per hoc ad dandum tantum pretium.

Porro post conventionem voluit dominus Bernhardus de Braitenbach, decanus Moguntinensis ecclesiae, intrare galeam conductam, ad disponendum locum pro domino comite debili, et rogavi eum, ut irem secum. Sic ergo nos duo in galeam navigavimus et locum suae mansionis consideravimus et aptavimus. Valde autem placuit mihi galea illa, nec videbatur mihi, me umquam pulchriorem vidisse, erat enim nova, ampla, optime ornata et ordinata, et ministri in ea amicabiles, et capitaneus classis, qui intererat, vir prudens et bonus. Et haec videns incepi gemere prae desiderio manendi in illa galea cum dominis primae societatis, et exposui domino Bernhardo praefato desiderium (134 a) meum, sed defectum expensarum lamentabar. Venerabilis autem vir de utroque me pie consolabatur, et egressi de galea concito gradu duxit me in Venetorum fonticum ad dominum Sebastianum, patronum suae galeae, et pro me intercedens, tamquam pro paupere, conventionem conclusit, ut et ego in praefata galea mare transirem; insuper eduxit XII ducatos eosque mihi tradidit in sublevamen expensarum, rogans, ut deum pro se et suis orarem, et ut in navi dominum comitem infirmum consolarer et curam ejus in spiritualibus agerem; non enim habebat societas prima sacerdotem. Hanc grandem pietatem exhibuit mihi utique anxio et necessario venerabilis vir ille misericors ex sua liberalitate et magnificentia, dominus generosus Bernhardus de Braitenbach, pro tunc camerarius ecclesiae metropolitanae Moguntinensis, nunc autem dignissimus ejusdem ecclesiae decanus, cui deus ut retribuere dignetur hic et in futuro supplex oro.[TR111] Igitur, cum de galea provisus essem, laetus in domum nostram ad socios meos redii, cum autem audivissent, me divisum ab eis, contristati quidem sunt, sed auditis subsidiis mihi praestitis non poterant non congaudere. Eadem hora exivi cum domino Johanne, archidiacono Transsylvaniensi, ut et sibi de navigio provideret, et locuti cum domino Sebastiano Conterini sumus, eumque sicut me in suam galeam suscepit, de quo plurimum gavisus (sum), nam a Venetiis usque huc semper individui fuimus, nec in societatem peregrinorum Sanctae Catharinae venisset, nisi per me inductus et adjutus, ut patet P. 1. Fol. 221. B. Consequenter alii peregrini etiam sibi providerunt de navibus, et divisi sumus[TR112] ab invicem in quatuor naves: octo enim peregrini venerunt in galeam[TR113] domini Sebastiani Conterini, omnes scilicet domini primae societatis et ego cum domino Johanne de tertia societate; quatuor reliqui de tertia societate venerunt in galeam domini Bernhardini Conterini; duo fratres minores, paler Paulus et frater Thomas recepti fuerunt in galeam domini Marci de Jordano; domini peregrini secundae societatis venerunt in galeam domini Andreae de Jordano. Ista autem divisio nostra non absque litigiis et contentionibus transivit, de quibus scribere non est necesse. Effectu autem patebit, quod nemo melius provisus fuit, nisi octo primi, alii multa sustinuerunt, ut in sequentibus patebit.

Dispositio peregrinorum ad naves, et quomodo ramos palmarum emi cum periculo meo.

Tricesima prima die Octobris et ultima, quae est vigilia omnium Sanctorum lectis missis incepimus nos disponere ad ingressum navium; et emeramus ea, quae sciebamus nobis esse necessaria per mare. Ea die emi ego ramos palmarum, ultra LX, pro die palmarum, quos cum periculo emi, cum sollicitudine per mare duxi et cum expensis et laboribus per terram Ulmam advehi procuravi. Emtio autem eorum fuit pro tanto periculosa: transivi per forum et multos vidi de foliis et plectis palmarum sportas plectentes, sed nullum ramum inveni, dedi autem cuidam Sarraceno sportario signum, an haberet (b) in domo ramos palmarum? Intelligens autem me surrexit de valva negotii sui et laboris, et me secum duxit per longum vicum. Incepi autem dubitare inter me timens, ne Sarracenus seduceret me, et dedi sibi signum, quod redire vellem, et averti me ab eo. Hoc ut notavit homo, turbatus et tristatus fuit loquens mihi seriose Sarracenice, quae non intelligebam, suspiciens in coelum, quasi per Deum jurans, me esse securum, et per brachium me accepit ducens et tenens, quod non fugerem ab eo. Post longum circuitum vicorum in domum suam pervenimus, quae erat domus pulchra et ampla, habens pavimenta marmore strata polito et parietes vestitas tabulis marmoreis, et mirabar, quod sportarius tale palatium haberet. Duxit autem me sursum ad superiorem ambitum domus ad unam cameram magnam, quae plena stabat ramis palmarum, et dedit mihi optionem accipiendi placitas. Elegi ergo quas volui, et ei pecuniam tradidi.[TR114] Stabant autem uxores ejus in ostio alterius camerae retro cortinam, et occulte adspiciebant; colligatis autem ramis accepi eos super humerum et descendi. Volebat autem Sarracenus ille mecum pro reverentia ivisse, sed nolui aestimans, me viam scire. Processi ergo per longum, et nunc per vicum illum intravi, per alium exivi, et erravi ita, quod penitus ignoravi, ad quam partem me divertere deberem, nec erat in illa parte urbis hominum frequentia. Tandem obvium habui juvenem Sarracenicum, ad quem non aliter loqui poteram, nisi: ô Sarracene, fontico Cathalano! Statim autem juvenis intellexit me errasse, et ad fonticum Cataloniorum quaerere, apprehendit anteriorem partem scapularis mei et cum clamore et cantu et magno risu per vicos usque ad fonticum praedictum (deduxit). Multas derisiones per illam viam sustinui, sine tamen molestia et laesione, nec curavi, sed laete et gratanter suscepi reductionem meam, et ita ramos in cameram nostram intuli et sportam mihi pro eis fieri feci et ideo multas sollicitudines cum eis habui et labores, vel forte plures, sicut mercator habere potest cum pretiosissimis mercibus, quas per mare in terram habet ducere.

Et cum hoc finit tractatus septimus totius Evagatorii, et ante inchoationem octavi tractatus describam Alexandriam, et in fine totam Aegyptum.

Circumscriptio civitatis Alexandriae ab antiquo, et qualis nunc sit in praesenti.

Alexandria civitas qualis sit nunc ex praemissis patet, olim tamen erat civitas Aegypti maxima, ante Christi adventum trecentis et viginti annis constructa ab Alexandro Macedone Magno, intra spatium XVII dierum, cum sex millibus murorum passibus condita fuit, cujus situs chlamydis formam habuit, et latera, quae in longum tendebant circumvallabantur stadiorum ferme XXX, et universa viis distincta erat, quibus equi et currus conduci poterant, sed duabus latissimis, quae plus jugero expandebantur, et sese medias ad rectos angulos secabant. Munitur autem undique, ut inquit Josephus, incommeabili solitudine aut importuoso mari, aut fluminibus, aut silvosis paludibus. Verum ante Alexandrum M. fuit in eo loco alia civitas, dicta Noo, ut habet S. Hieronymus de vita et obitu S. Paulae, quam Alexander deposuit, et novam gloriosam exstruxit, quae multas habuit regias (?), magnam urbis partem occupans (occupantes?) Quilibet enim regum (135 a) illam pro libitu voluntatis suae aliquo ornamento spectabili decorabat, et alii potentes aliis eam venustabant insignibus; et in quodam ejus prodigioso aedificio corpus Alexandri Magni alveolo aureo reconditum fuit, quod post quidam Syriae rex rapuit. De mirabilibus templis idolorum in ea constructis venit postea in descriptione Aegypti dicendum, de quo tamen videre potes in ecclesiastica historia L. II. C. 31. et consequenter. Est autem civitas haec totius Aegypti metropolis, sita in ea parte, quae Libyam respicit in Africa, in confinio culti soli, ita, ut extra urbis moenia versus solis occasum vasta protinus eremus adjaceat, nec longe sita est a Nili ostio, ita, quod certo tempore solito fluminis incremento pars urbem influit, quam aquarum influxionem cisternis amplissimis et specubus subterraneis pro toto anno ad eorum usum reservant. Tota enim urbis fundatis in solo arcubus et testudinibus superaedificata sustentatur, et in illas concavitates defluit Nili aqua, nec aliam ibi aquam potabilem habent, quae insuetis insana et febrilis est, nam omnes paene galeotae classis febribus infecti fuerant propter aquae potum, quam in caloribus intemperanter biberant.

Civitas haec est commodissime sita ad celebranda commercia, portus habens duos disjunctos, lingua quadam interjacente valde angusta, in cujus capite est turris mirae altitudinis, quam Julius Caesar dicitur aedificasse, quam nominant Fareglan, sicut et totum portum cum interjacente lingua et aedificiis.

Portus anterior est pro navibus Christianorum suscipiendis, posterior vero pro navibus infidelium. Lingua autem utrumque portum secans in profundum protensa maris duplicatum murum superaedificatum continet cum XVI turribus, et in acie vel fine linguae in maris profundo est praedicta Julii turris, quasi castrum et firmissimum fortalitium, quod ampliavit et renovavit modernus Soldanus mirum in modum, persuasus a quodam abnegato Christiano, quem ferunt fuisse de Oppenheim, qui architector illius exstitit operis, opere autem completo clam recessit et ad gremium ecclesiae rediit. Quidam dicunt, Julium hanc turrim fundasse in mari in loco, ubi aurea famosissima solis mensa fuit reperta per piscatores, de quo Jeronymus facit mentionem in Epistola ad Paulinum, circa finem primi capituli, et Valerius Maximus Libro IV. Piscatoribus enim in mari verriculum trahentibus quidam in littore transiens jactum emit, extracto autem rete magni ponderis auream mensam extraxerunt; orta est inter piscatores et illum, qui jactum emerat, controversia, illis piscium se capturam vendidisse affirmantibus, hoc fortunae ductus emisse dicente. Qua conditione propter novitatem rei et magnitudinem pecuniae ad universum civitatis populum delata placuit Apollinem Delphicum consuli, cuinam mensa adjudicari deberet. Qui respondit, illi esse dandam, qui sapientia caeteros[TR115] praestaret. Miserunt ergo eam Milesio Sapienti, qui se non praestantiorem aestimans misit eam Bianti. Bias Pittaco, hic protinus[TR116] alii, deincepsque per omnem septem Sapientium orbem ad ultimum ad Solonem, qui titulum amplissimae prudentiae habuit. Et hic ipsam mensam ad templum Apollinis transtulit. Aliis videtur, hanc mensam in alia maris regione repertam, in insula Choa, de qua fol. 155. vide de medicis.

Istam turrim, quam nunc Sarraceni nominant Faruglan, veteres nominabant Pharum vel Farum, idem sonat, vel graece Pharos, quod idem est, quod turris altissima, Alexandrina, quae unum erat de septem mundi mirabilibus. Stabat enim super quatuor cancros vitreos grandes, qui XX passuum sub maris aqua in fundo stabant, super quos gravissima moles in altum erecta aedificata erat, in cujus summitate semper ignis accensus ardebat, qui longe lateque per mare splendens navigantibus nocte indicium portus erat, ut habet Catholicum in dictione Pharos, littera F. Hoc opus Sapientes mundi mirabantur, quomodo tam magni cancri fieri de vitro poterant, et quomodo fuerint deportati et non fracti, et quod desuper jacta fundamenta non lubricabant, et quomodo caementum sub aqua tenere poterat, et quod tanta moles vitrum non contrivit. Ab hac turri Pharos reges Aegypti Pharaones sunt vocati, imo tota Aegyptus quandoque Pharaon ab ea nominatur. Cum autem successu temporis turris cecidisset, venit Julius Alexandriam contra Pompejum et eo decapitato hanc, quae hodie stat, structuram in eo loco de mari erexit, ut essent duo maris portus. Isti autem duo maris portus stant semper pleni navibus de Oriente et Occidente advenientibus, nam de superioribus Aegypti partibus per fluenta Nili omnium alimentorum suscipit ubertatem Alexandria et de regionibus transmarinis navigio omnis opulentia ministratur. Adhuc ex utraque India, Saba, Arabia et Aethiopia, Perside, Media et aliis adjacentibus provinciis quidquid (b) aromaticum, margaritarum, gemmarum et orientalium gazarum et peregrinarum mercium, quibus noster indiget orbis, per mare rubrum, unde gentibus illis ad nos iter est, ad eam urbem, quae in superioribus Aegypti partibus, quae Ardech dicitur, alias Thor, quae in ripa ejusdem maris sita, defertur et inde in camelis ad Nilum ducta per fluvium in Alexandriam descendit. Sic ergo orientalium et occidentalium illic fit concursus populorum, estque eadem civitas forum publicum utrobique (utrique) orbi. Orbem enim mercatores sic diviserunt: omnes occidentales de transmontanis partibus ab oceano Britannico et sursum negotiantur in Italiam usque ad oras maris mediterranei et Januam, Venetias et ad alia loca, et non ultra procedunt. Italici vero ipsum mare mediterraneum complectuntur et negotiantur per ejus insulas et ad Constantinopolim et ad caeteras maritimas regiones Europae, Asiae, et Africae usque ad alium maris limbum, quem transgredi mercando non audent nec ultra procedere possunt, et portus transmarini magis nominati sunt Barutinus, Tripolitanus et Alexandrinus. Graeci vero, Capadoci, Armeni, Syri, Palaestini, Arabes et Aegyptii et Libyi negotiantur ab ora maris per suas latissimas regiones usque in Ardech, sive Thor, sub monte Sinai, et ibi tollunt ab Indis species aromaticas et ducunt: eos in suas regiones, et Aegyptii Alexandriam replent. Indi autem quantum isti spatium terrae habeant ad negotiandum ignoramus. Hoc tamen scimus, quod omnes maris portus suis mercimoniis ditant, faciunt autem finem Indiani contra Orientem terrae habitabili. Nam servi, quos quondam miserat Soldanus ad investigandum principium Nili, per exactum triennium longe ultra Indiam processerunt et redeuntes dixerunt, ultra Indiam nullam esse hominum habitationem, sed terram prorsus inhabitabilem, et tantum ibi esse solis ardorem, quem ferre nequaquam potuissent nec ultra alveum Nili sequi valuissent prae caumate.

Ad illum ergo portum Alexandrinum naves de Africa, Asia et Europa applicant, naves tamen maris Indici ad eum venire non possunt, ut patet supra fol. 61.

Est autem propter quottidianum navium accessum mirabilibus muris, turribus et custodiis munita, nam in ipsa urbe sunt duo montes alti, non natura ex terra tumescenti elevati, sed arte humana et industria et labore comportati. In quolibet autem monte stat turris et alta custodia, de quibus longe lateque speculari possunt naves per mare advenientes. Quam statim autem navis videtur, signum datur custodibus murorum, qui id capitaneo vel Amiraldo, praefecto urbis, denunciat, qui audito adventu navis vel navium jubet parari cursoriam naviculam et recipi de suo columbario in caveam quatuor aut quinque columbas, quas exploratores secum portant in naviculam et cursim contra adventantes naves properant et quid sit conscribunt columbamque cum littera ad dominum remittunt, et secundum audita praefectus se gerit, aut tranquille, aut commotionem facit, et alias naves dirigit, si naves visae sunt armatae. De his columbis nuntiis vide supra fol. 85. A. In nulla parte terrae et regni sui Soldanus tantam custodiam habet sicut in Alexandria, ibi enim maxime timent Christianorum invasionem, ideo communiter praefectus Alexandriae est vir bellicosissimus et prudens, cui cedit communi cursu soldanatus post mortem regis.

Habuit haec urbs multa gravia proelia, hanc Romani laceraverunt quondam, sed Trajanus imperator eam reexstruxit. Anno etiam Domini 1230 Petrus, Cypri regis frater, natione Gallicus, classe instructa cum Catalonis et Gallicis eam invasit, dirupit et combussit, et ditissima spolia (136 a) reportavit, nec postea convaluit, unde hodie est civitas quodammodo desolata, et in dies domus super domum cadit, et miserabiles ruinae sunt intra moenia solemnissima, et pauci admodum habitatores sunt in ea, nam praeter muscheas et domus Mamaluccorum, regentium, et fonticos mercatorum paene deserta est, nec in domibus adhuc stantibus sunt habitatores.

Haec civitas a tempore S. Marci evangelistae, qui primus ibi fuit episcopus, usque ad tempus, quo eam detinent Sarraceni, fuit abyssus virorum sanctorum litteris et moribus pollentium, de quibus postea pauca dicentur. Sicut autem fuit principium quodammodo religionis, sic et principium fuit fidei desolationis, regnante enim et saeviente Machometo orta est seditio in Alexandria inter cives et graecos mercatores, contra quos cives Alexandrini invocaverunt Machometi adjutorium, qui eos a Graecis liberavit suaeque ditione subdidit, et Christi fidem intulit (abstulit?) Nam patriarcha Alexandrinus, Dioscorus, primus fuit inter ecclesiasticos praelatos, qui Machometo consensit seque spurcissimae legi subdidit et totam Aegyptum et patriarchatum totum perdidit, a quo aliae mundi partes sunt infectae. De quibus esset longus tractatus, si quis de his scripta narrare vellet. Et tantum de Alexandria.

Descriptio vel circumscriptio regionis Aegypti, et de mirabilibus ejus, de ritibus, scholis, scientiis ibi inventis, de duplici Aegypto, et aliis.

Aegyptus, regio celeberrima, codicibus poëtisantium, philosophantium et theologisantium saepissime inserta, nominata et plurimum commendata (Hermes Trismegistus, Aegyptius, ad Asclepium, dicit esse imaginem coeli et translationem omnium, quae geruntur in coelo, ut Augustinus de civitate Dei Libro VIII. C. 23. habet) nunc loco ultimo transmarinarum regionum venit describenda. Quamvis enim ex supra dictis de Nilo et de civitatibus satis pateat qualitas illius[TR117] regionis, tamen in generali aliqua omissa ibi ponentur.

Itaque regio illa primo dicebatur Aërea, forte propter singularissimam aëris illius serenitatem; saepe enim ibi astra lucent nec obteguntur nubibus nec obtenebrantur nebulis nec obfuscantur vaporibus aut pluviis aut nivibus, sed perpetua serenitate aër rutilat et micantia sidera semper cernuntur, et propter eam causam dicunt studium astrologiae ibi esse primo inventum. Secundo dicebatur Essaea, quasi ipsius Esse conservativa, de quo dicit Eusebius de evangelica praeparatione L. X. C. 2: Aegyptus, inquit, venusta regio, in qua longam aetatem multi consecuti sunt propter aestivi temporis serenitatem, quam maxime possidet. Nam calamitas diluvii Deucalionis, cum universas regiones vastaret et homines ac jumenta submergeret, Aegyptum non tetigit, sed cessantibus aquis homines et jumenta ad alias regiones de Aegypto revenerunt. Vel propter terrae sempiternam ubertatem, qua prae aliis floret, nam alibi deficientibus hominibus et pecoribus fame, hic conservantur in Esse, ut supra fol. 108 et sqq. Ideo Essaea dicitur. Vel dicitur Essaea propter longaevum illius terrae statum et diuturnam inhabitationem. Reperitur enim in libris vetustissimis Aegyptiorum sacerdotum, ut dicit Varro ille prudens, et Solon, de VII Sapientibus mundi illustrior, quod centum millia annorum transierunt, postquam Aegyptii religionem comprehenderent, et quod sapientia apud Aegyptios viguit XL millibus annorum. De civitate etiam quadam Aegypti, Sami dicta, dicunt, quod steterit octo millibus annorum, et quod olim numero hominum omnes fere orbis gentes superavit. Ideo civitates et oppida decem et octo millia in Aegypto fuisse antiquorum libri continent, et numerum universi populi fuisse septies decies centena millia; nunc haud pauciores decies tercentenis millibus tradunt. Haec Diodorus L. I. Cap. 1. Et quod his amplius tradunt Aegyptii, ab orbis initio primos homines apud se creatos bonitate et felicitate soli et propter Nilum, qui multa generat, et suapte natura, quae genuit facillime nutrit. Et illi primi homines in Aegypto geniti hunc mundi ornatum conspicientes admirantesque universorum naturam, duos esse deos et eos aeternos arbitrati sunt, scilicet solem et lunam, et solem quidem Osiridem, et lunam Isidem putaverunt. Sic ergo numero hominum haec regio omnes superat regiones. Sic et numero civitatum, quae priscis temporibus ultra decem et octo millia fuisse in Aegypto libri sacri continent Ptolomaei, sed post Lagi tempore amplius tria millia, quae usque ad nostram aetatem perdurant. Haec Diodorus. Et Eusebius de evangelica praeparatione L. I. C. 2. dicit: plures in sola Aegypto urbes, quam in reliquo terrarum orbe fuisse audivit, a priscis diis, Jove videlicet, Sole, Mercurio, Apolline, Pane, Lucina aliisque quam plurimis conditas. Et multa stupenda antiqui de Aegypto scripserunt. Insuper dicunt, quod heroes in Aegypto regnaverunt decem et octo millia annorum, post Isidem homines regno potiti regnaverunt paullo minus annorum, quindena millia, usque ad centesimam octogesimam olympiadem. Sed haec omnia a catholicis refelluntur, et S. Augustinus (b) de Civitate Dei L. XVIII. C. 4. dicit, esse mendacissime conficta, et reprobat ex dictis Varronis, qui ponit, litteras inventas in Aegypto ab Iside, ante[TR118] quas sapientia esse non poterat.

Tertio nominabatur antiquitus Mephaina, a filio Cham, filio Noae, vel Mesraina, a Mesraim, ejusdem filio, qui ibi primo habitasse dicitur post diluvium. Et his nominibus multis annis fuit nominata; nam Belus, primus Assyriorum rex, Nimrodides, Aegyptum inhabitavit, nec tamen in ea mansit nec nomen a se ei tribuit, sed eam Danao filio suo reliquit, qui inde pulsus fratri suo Aegysto cessit, qui possessor ejus existens Aegystum eam nominavit, a quo mutato s in p Aegyptus dicta est usque in hunc diem. Nominatur etiam fornax ferrea, Deuteron. IV., propter duram Judaeorum servitutem in calore, luto et latere. Quidam insuper aestimant, hanc regionem tempore Noae dictam Heliocaram, quod idem est, quam regio solis, in quam misit Noë Jonichum filium suum, ibique Astronomiam invenit, cujus discipulus Nimrod gigas fuit. De hoc loquitur Magister in Speculo histor. de Noa. Sic ergo regio illa dicitur Aërea, Essaea, Heliocara, Mesraina et Aegyptus, et nonnumquam tota Aegyptus dicitur Thebaida a principale civitate Theba dicta. De Aegypto dicit Herodotus, quod olim non fuerit terra, sed mare, quod usque in Aethiopiam protendebatur, sed eo decrescente mansit pluribus temporibus terra paludosa inhabitabilis. Dicunt Aethiopes, Aegyptum ab initio mare fuisse, sed Nilus de eorum terra limo abducto continentem fecit. Imo eorum coloniam etiam nominant, Eusebius de Evangel. praepar. L. IV. C. 1.

Est autem Aegyptus regio Africana terra undique clausa et inaccessa. Nam ab occidente habet mare magnum, ubi non est accessus nisi per naves, et hoc in paucis locis, quia littus habet importuosum. Contra Africam est desertum magnum, multarum diaetarum, Libyae. Ab austro est desertum Aethiopiae per XV diaetas usque in Nubiam. Ab oriente vero est desertum Thebaidae[TR119] usque ad[TR120] mare rubrum per tres diaetas ad Ardech, portum maris rubri. Contra vulturnum et septentrionem est desertum magnum usque ad terram sanctam.

Forma terrae Aegypti est oblonga, nam secundum Diodorum maritima ora duo millia complectitur stadia, mediterranea vero stadia circiter mille sexaginta.

Dividitur etiam Aegyptus in superiorem et inferiorem. Inferior ab Aegyptiaco pelago incipit et per Nili decursum ascendit usque in Cayrum. Superior supra Cayrum adscendit complectens solitudines Thebaidae regionis et latissimas eremos, et pro majori suo inhabitabilis (est.) Protenditur autem in orientem, et habet a septentrione sinum Arabicum, a meridie vero oceanum, ab occasu inferiorem Aegyptum, et ab oriente mare rubrum. Inferior vero regio a Cayro deorsum tendit per lineam Nili, habens ab ortu Syriam et Palaestinam, ab occasu Libyam, a septentrione mare nostrum, a meridie montem, qui appellatur Climax. Et illa pars est plena hominibus. Homines tamen juxta praefatum montem dominantur mari rubro supra; et dicunt, quod foeminae ibi insignes habeant prolixas barbas, vacantes venationibus, et loco canum habent tigrides et leopardos. Superior Aegyptus est supra montana solitudo vastissima et aridissima, ibi nulla vis imbrium timetur, nec aliquam ibi fuisse pluviam auditum est, sed ventorum canis (?) est, ut si quando vel clementiore coelo aliquantulus spirare flatus coeperit, magis in illis terris quam in ullo mari naufragium est. Nulla ibi germina sata in illa proveniunt, quippe instabili loco (137 a) arentibus arenis, ad omnem motum ventorum cedentibus. Verum ubi adversa quaedam promontoria ventis resistunt, terra aliquantulum solidior herbam raram atque hispidam gignit. Ea ibi sola messis est, quae celeritate proventus per naturam solis sive aëris (ac) ventorum casus evadere solet; fertur enim a die jacti seminis tricesima die maturescere. Consistere autem ibi homines ratio est, vel quia ibi liberi sunt a gravaminibus dominorum et tributorum, vel quia vacare possunt divinis et contemplationibus. Unde in illa superiori Aegypto sancti patres nostri deguerunt eremiticam ducentes vitam. Tantus autem calor ibi est, ut sanctus Pastumianus dicat, se vidisse fluere ollam cum pulmento ad solem, et tam fervida et ignea a sole redduntur saxa, ut carnes crude sine igne, positae supra lapides et inter eos, assentur, ut superius patet de deserto.

In his calidissimis locis generantur bestiae malae diversi generis: satyri, basilici, aspides et serpentes, simiae, pigragones, coppini, inter quae communia sunt dracones, sicut Raphael angelus relegavit Asmodeum in desertum superioris Aegypti, Tobiae VIII. Ibi dicitur esse quaedam fera Coothephas, quae quidem corpore est modica et membris iners atque pigra, caput habens valde grave, propterea semper defert illud in terrae superficiem inclinatum, quod autem natura saluti mortalium est provisum, tantae enim est venenositatis et perniciei, quod nullus eandem in faciem inspicere potest et vivere, sed statim primo intuitu inspiciens exspirat, sicut et de basilisco dicitur. Ibi generantur simiae diversarum specierum.

In illo deserto superioris Aegypti loca sunt metallorum feracia, ex quibus magno cum labore et impensa aurum educitur, ad quod Aegypti reges mittunt homines crimine damnatos vel ex hostibus captos aut ex regum ira incarceratos, ut ibi operentur fodiendo. Ad hoc enim desertum relegatum fabulantur poetae Epimetheum pro eo, quod primo finxerit statuam hominis ex luto, quapropter iratus Jupiter eum in simiam vertit et huc locavit, a quo simiae sunt generatae. Vide supra fol. 18. Hic psittaci crescunt propter loci siccitatem, vide supra.

Aegyptus inferior describitur.

Aegyptus inferior est illa regio, de qua communiter scripturae loquuntur, quae quidem deserta esset sicut superior, nisi Nili beneficio foecundaretur. Est autem illa regio fere triangula, duobus lateribus aequalibus, tertio breviore, et in his tribus angulis civitates tres, scilicet Lacis, Babylonia et Alexandria, et volvitur angulus de Lacis per Babyloniam usque in Alexandriam, et inde iterum in Lacis nonginta quinquaginta milliaria. Adjacentes autem regiones sunt Syria ab ortu, Libya ab occasu, ab aquilone mare magnum, a meridie Climax mons, ut supra patuit.

De hac Aegypti regione, ut dixi supra fol. 126. loquuntur mira et poetae et naturales et theologi, et mirabilia in ea ab eisque gesta referunt. Haec regio ab initio, ut tradunt antiqui, mare fuit, quod protendebatur in Aethiopiam olim usque, tandem autem Nilus ab Aethiopibus emissus in locum, cum secum semper ferat terram et limum copiosum, propter quod et turbidissimus est, tantum ibi adduxit de terra, ut superexcresceret fundus et terra continens fieret, et multis temporibus regio paludosa vermibus et draconibus plena exsisteret, successu autem temporis exsiccabatur palus, factaque est regio silvestris in parte, in parte mansit ex Nilo paludosa. In paludibus erant cocodrilli et serpentes magni, in silvis leones erant et ferocissimae bestiae, ita quod nullus homo ausus ibi fuit aliquatenus manere, quousque Hercules venit et bestias aggressus in paludibus et silvis regionem purgavit eamque hominibus ad habitandum assignavit. Contendunt etiam Aegyptii veteres fere omnes, deos gentilium ex Aegypto aut habuisse[TR121] originem aut ibi divini cultus magnificentiam insignibus gestis meruisse. Dicuntque in Aegypto primos omnium ad coelos sustulisse, et solem et lunam ut deos adorasse. Haec Eusebius de evangelica praeparatione. L. I. C. 6.

Ibi Isis, clarissima foemina, metu patris Inachi regis Argivorum ob perpetratum scelus adulterii cum Jove navigio venit, et terram desertam reperiens hominesque magis more bestiarum viventes quam hominum adunavit terram colere, hordeum primo ibi invenit et seminandum populo tradidit, et dispersos univit, villas construere coëgit, et ultimo litteras eis dedit, et ita dea habita fuit. Sed et maritus ejus Apis, qui et Serapis et Osiris, divinos honores ibi acquisivit, ut patet supra fol. 45. (b) Ibi Jupiter, Mercurius, Venus et caeteri apud veteres celebres habitaverunt, et ideo plures urbes erant in sola Aegypto quam in reliquo terrarum orbe constructae a diis, Sole, Jove, Apolline, Pane, Lucina aliisque quam plurimis. In Aegypto natus Titan, immanissimus gigas, qui cum suis filiis gigantibus, Titanibus, adversus Jovem, Mercurium, Venerem deosque reliquos bellum habuit, eique coelum conantes eripere montes montibus superposuere, sibi sternentes iter ad illud. Victi tamen Titani sunt a diis et fulminibus interemti, atque apud inferos religati catenis morti perpetuae sunt addicti. Verum quidam effugientes rursum ut patres eorum bellum et impetum in deos fecerunt eosque ita terruerunt, ut mutatis formis in Aegyptum per septem Nili ostia transfugerint. Jupiter enim in forma arietis, Sol in forma corvi, Bacchus in capreae, Luna in damae, Juno in vaccae, Venus in piscis, Mercurius in ciconiae, Cybele in merulae, Pan in fluminis evaserunt formis, et omnis reliquus exercitus deorum non transformatorum prostrati sunt a Titanis. Deos autem Apis, Aegypti custos, hospitio suscepit, et Busiris hospites ad se divertentes sacrificavit aris imponens, quem Hercules trucidavit, ut dictum est fol. 64.

Dixerunt etiam, praedictos deos stellas esse, aliquam aërem, aliquem ignem, spiritum, et per universum orbem transire, in varias etiam formas hominum atque animalium commutari, et illa animalia nequaquam comedebant, deificata animalia illa credentes et carnes eorum. Maxime tamen animalia, quae soli consecrata esse credebant, venerabantur, ut scarabaeum, quem effigiem animatam solis esse putabant. Omnis enim scarabaeus virilem sexum habet, et spermate in stercus infuso, pila deinde confecta pedibus involvit veluti sol coelum, et mensem lunarem exspectat, ut patet per Eusebium de praepar. evang. L. III. C. 2. et supra P. I. fol. 243. B. Sic ergo proficiente aetate profecit et error. Primo enim homines illustres, a quibus beneficia acceperunt et instructiones, pro diis habebant, aestimantes, eos de coelo lapsos, ut Osirim, Isidem, quos post mortem eorum, habentes apud se sepulchra eorum, ita extolli ab omnibus volebant, ut statutum facerent, ut quicumque diceret eos homines fuisse, capite puniretur, ut dicit Augustinus de Civitate Dei L. XVIII. C. 3. Deinde aestimabant, mortuos translatos in stellas et elementa unde dicebant Osirim solem et Isidem lunam, Jovem spiritum, qui per omnia transeat, Vulcanum ignem, terram Cererem, Oceanum humiditatem, Nilum etiam fluvium deum deorum asserebant,[TR122] quia ei generationem deorum attribuebant, et Minervam aërem esse dicebant, peragrare orbem, in variis hominibus apparere formis animalium, et carnes illorum animalium non manducabant, imo illa animalia adorabant ut deos. Unde in Spec. histor. L. 16. C. 34. dicitur: Aegyptii sceleratiores et stolidiores omnibus deterius omnibus erraverunt, qui bruta animalia inducunt deos esse, terrena, aquatilia et volatilia, et contaminati sunt omnium insania; nam quidam colunt ovem, quidam hircum, alii vitulum, alii porcum, alii corvum, alii accipitrem, alii vulturem, alii cocodrillum, cui etiam propriam consecravere civitatem, quae dicebatur Cocodrillorum urbs, quia juxta eam in palude nutriebatur a sacerdotibus pane, carne et vino, et ad ei offerendum de longinquo veniebant. Ad sacerdotem autem mansuetus erat, sed ad alios ferus, eoque mortuo alius subrogabatur. Alii colebant canem, lupum, simiam, draconem, aspidem. (138 a) Alii cepe, allia, (?) spinas. Scarabaeum autem summopere venerabantur, quod ridiculosissimum est. Dicit etiam Apollonius in Vitis Patrum, quod illi Aegyptii, qui cum Pharaone non fuerant ingressi post filios Israel, audientes omnes esse submersos in mari, ultra modum multiplicaverunt deos, quilibet enim divinum honorem illi rei exhibuit, qua impeditus remansit, ut, si vir sequi Pharaonem volens retractus ab uxore dixit: deus meus es tu, quia per te vitam habeo. Sic artifex materiae sui artificii honorem divinum exhibuit, et ita nugis irrationabiliter et multipliciter delusi fuerunt. De his multa in diversis loquitur Augustinus de Civitate Dei, et Eusebius de evangelica praeparatione L. III. C. 3 et 4. L. VIII. C. 5. et Boccardus de generatione deorum gentilium.

Sic ergo poetae materiam fictionum maxime sumserunt ab Aegypto. Insuper et naturales de terra scribunt, ut Plato, Aristoteles, et caeteri Aegyptum commendant prae aliis terris, et in ea ab antiquo doctissimi manebant, et de universi mundi regionibus ingenio praestantes in Aegyptum migrabant, ut sacerdotes Aegyptios et vates memphiticos et heliopoleos ac thebanos audirent et monstra deorum in templis cernerent. Nam in Aegypto schola erat antiquorum doctorum, sicut refert Eusebius de evang. praepar. L. X. C. 2. Ibi claruerunt naturali scientia Orpheus, Danaus, Museus, Melampada, Daedalus, Homerus poeta, Lycurgus Spartiata, Solon Atheniensis, Plato philosophus, Pythagoras Samius, Eudoxius mathematicus, Democritus Abdera, Eunapides Chius. Et probat Eusebius de praeparatione evangelica L. X. C. 2., quod Graeci paene omnes sapientiam ab Aegyptiis habuerunt, maxime tamen scientiam astrorum, propter quam etiam Dionysius ab Athenis in Aegyptum transmigravit, ubi in eclipsi solis, quae fuit in hora mortis Christi, Deum incognitum philosophia naturali professus fuit. Unde tota terra illa fuit civitatibus amplissimis ornata et templis locupletissimis et gymnasiis gravissimis, in quibus multarum scientiarum principia sunt inventa.

Medicinam dicunt ibi primum floruisse eamque ab Apolline, qui primus herbarum virium cognitor fuit, practicatam fuisse. Quidam dicunt, Chironem primum medicum, alii Aesculapium ibi fuisse medicos, unde potus ille, quem Helena rapta sumsit, ut oblivisceretur suae calamitatis, fuit inventus in Aegypto, unde inquit Eusebius, usque ad nostra tempora solae Diospoliticae mulieres iram atque moestitiam potionibus sedare resciunt.

Ibi nigromantia et aliae prohibitae artes originem sumserunt. Unde Jeronymus in vita Hilarionis refert, quod etiam tempore Christianorum fuit studium nigromanticum in Memphis, et observationes dierum, unde dies Aegyptiaci dicuntur. Quo modo autem dies Aegyptiaci inveniri debeant in calendario, vide in Catholicon Aegyptus. Non autem solum philosophi infideles in Aegypto philosophati sunt, sed etiam fideles. Unde Eusebius de praepar. evangelica L. IX. C. 4. dicit, quod Abraham vixit cum sacerdotibus Aegypti in Heliopoli et docuit eos astrologiam. Sic et Moses invenit in Aegypto primo arma bellica et praefectos in Heliopoli praeposuit, unde Aegyptii eum Mercurium vocaverunt.

Antiqui Aegyptii potentia, sapientia et religione cuncta regna superabant. Unde legumlatores Graecorum et aliarum gentium ab Aegyptiis sumserunt regulas suarum legum, et cuncti philosophi in Aegypto scientiam hauserunt. Sic et mechanici ingeniosissimi ex Aegypto prodierunt; de quo lege in Diodori L. II. C. ult. et in Eusebio de praepar. evangel.

De eorum potentia dicit Augustinus de civitate Dei Lib. XVI. C. 17. quod olim Aegyptii totam Asiam, demta India, subjectam habebant tempore primae promissionis Abrahae, (b) unde tantae potentiae fuerunt, ut Aegypti reges pro diis colerentur. Potentissimas autem civitates construxerunt. De sapientia dictum est, et de religione in idolis et templis et sacerdotibus parum retuli.

Aegyptus sicut olim sub idolis fuit sentina vitiorum, sic sub Christo facta fuit speculum omnium Christianorum, unde propter incredulitatem fuit plagis maximis adeo attrita et multipliciter per prophetas proclamata. Christo autem cum Maria Virgine ingresso in Aegyptum mox omnia corruerunt idola et templa et delubra, ut habetur supra fol. 81., demtis tribus templis, quae intacta remanserunt cum suis sacris; primum fuit templum virginis, secundum templum sanguinis, tertium templum ignis. In primo templo stetit imago virginis filium in brachio gestantis, quod veteres Aegyptii fecerant propter vaticinium Jeremiae prophetae, qui praedixerat eis, quod in adventum virginis cum filio idola Aegypti corruerent. Secundum templum habuit idolum pelicani avis, et dicebatur templum sanguinis, quia sanguine dicitur haec avis pullos mortuos vivificare. Gignit enim Aegyptus hanc avem, et moratur in buscis et arundinetis Nili, unde antiqui, qui Nilum deorum parentem crediderunt, pelicanum Nilium filium aestimaverunt eique divinos honores impenderunt, et nullo modo ceperunt, sicut nec manducare ausi fuerunt, ea enim, quae adorabant, non manducabant; mirum, quod Nili aquam biberunt, de qua tamen eum colentes non bibebant, nisi transfusa in cisternos, quos primo fodit in Aegypto Danaus. Sicut ergo Nilo templa fecerunt, sic et animalibus in eo generatis, sicut anguibus, piscibus et cocodrillis, et volatilibus sicut pelicano. Dicitur autem pelicanus, quia pellem habet canis plumis respersam, et est avis non modica, magnarum alarum, et macilentissima, quia lubricum habet intestinum, nec potest continere cibum usque perfectam incorporationem. Hanc avem naturaliter odiunt (oderunt) serpentes et insidiantur ovis ejus, unde dum pro pastu avolat, ascendunt serpentes et aut ova frangunt, aut, si pulli sunt, enecant morsibus. Mater autem rediens et suos pullos occisos inveniens fertur per triduum lamentabili garritu lugere et deinde in pectore se vulnerat et sanguinem calidum super eos spargit eosque a morte sic suscitat. In quo facto numen inesse avi Aegyptii aestimabant et eam celebrem inter deos suos habebant eidem templa consecrantes; et haec templa ad Christi ingressum non corruerunt, non propter numen in pelicano, sed propter deitatem in crucifixo, quem figurabat. Ideo communiter haec avis cum nido et pullis depingitur insuper crucifixum. De pelicano loquitur Jeronymus pulchre in epistola ad Praesidium diaconum. Insuper tertium, templum ignis, sacratissimum fuit, conservatum cum suo altari, quod quidem idolo caruit, quia Deo summo consecratum fuit, et phoenicis incendio celeberrimum exstitit. Erat enim quidam magnus vates, sacerdos, Onias nomine, de gente Judaeorum, qui in Heliopoli civitate solis templum aedificavit ad similitudinem templi Domini in Jerusalem ex instinctu divino (139 a). Primo ergo die azymorum cum multa ligna congessisset, ut hora sacrificii ea incenderet ad offerenda holocausta, ecce cunctis inspectantibus per fenestram avis ingressa est oneratas habens alas diversis liquoribus aromatum seditque super struem lignorum, ipsa ligna gummi aromatico perfudit ea impinguans et cremabilia reddens; ad hoc autem accedentibus solis fervidissimis radiis mox ligna accensa sunt et in cinerem concremata; cum quibus et ipsa avis pariter consumta est. Haec videns sacerdos intellexit mirificum quid in hoc facto fieri, precavit ne cineres removerentur finem videre volens illius insueti sacrificii. Post triduum autem templum ingressus digito diligentius cineres scrutatus est, in quibus reperit vermiculum vivum complicatum, qui odore suavissimo fragrabat: nec deformis erat, ut ejus aspectus suspicionem veneni homini generare posset, sed quodam singulari prae aliis vermiculis pollebat forma nobili. Secunda die iterum sacerdos accessit et vermiculum in aviculam profecisse invenit. Tertia die cum accessisset, invenit avem completam et perfectam stantem in loco cinerum, ac si esset avis domesticata, quae sacerdoti adstanti quasi valefaciens evolavit. De hac ave habetur in Epistolari beati Jeronymi, Volume II. L. 3. Tractat. 8. fol. 204.; valde pulchra in epistola ad Praesidium, et in Speculo naturali L. XVII. C. 74., et in Bartho. de proprietatibus rerum. Nec hoc, quod dictum est, contingit frequenter, sed semel, Deo disponente, pro significatione passionis Christi, qui semel igne charitatis incensus in ligno mortuus est, factum in Aegypto fuit. Non enim est avis aegyptiaca sed arabica, nam Arabia felix, quae mediat inter sinum persicum et sinum arabicum, inter innumera pretiosa et aromatica, quae gignit, etiam phoenicem nobilissimam nobis mittit, quae in toto orbe est sine pari, vivens ultra quingentos annos unica et sola. De qua Albertus Magnus Lib. de animalibus XXIII. C. 4. dicit, quod phoenix est aquilinae magnitudinis, pulcherrima, caput habens ut pavo, fauces cristatas, circa collum fulgore aureo purpureus est, caudam habet longam purpurei coloris, pennis quibusdam roseis interscripta, sicut interscribitur[TR123] cauda pavonis quibusdam orbibus ad modum oculorum formatis, et haec varietas est mirae pulchritudinis. Cumque sentit se gravari aetate, transcensis ultra quingentis annis, secundum Isidem XII. ethicorum, construit sibi nidum de pretiosissimis pigmentis, faciens sibi domicilium aptum suae nobilitati, super arborem altam, sitam super limpidissimum fontem, ipsamque arborem lignis nobilissimis replet exsiccatis, incendio aptis, et rogum magnum construit; quibus autem sic paratis in Martio in nidum ipsum ruit, et se radiis ferventibus objicit solis, et illos resplendentia pennarum multiplicat et alarum plausu voluntarium sibi nutrit incendium et incensis lignis se cum nido incinerat sicque iterum de cineribus suis resurgit. Et hoc communiter in Arabia facit, quamvis et in Aegypto, ut dictum, factum sit. De quo etiam Albertus, ubi supra, mentionem facit, et Isid. et Amb. et Alanus. Tradit Cornelius Valerius tempore Claudii principem phoenicem volasse in Aegyptum, et ibi captum (b) fuisse et in urbem Romam allatum imperatori. Templum ergo phoenicis in Heliopoli non corruit, quia sanctum. Creditur etiam, quod beata Virgo degens in Aegypto prope templum hoc habitationem habuerit septem annis. Sunt enim una civitas Heliopolis, Hermopolis, Busiris, Cayrum, Babylonia, Thebea, Massora, Memphis, ut plenius supra fol. 93. est dictum.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings