NOBILISSIMAE URBIS VENETIANAE (continued 2)
Reading edition
Die XXI., quae est S. Agnetis virginis, ante lucem refecimus nos et equos nostros; quo peracto per aulonem adscendimus per malam viam valde, quia eadem nocte nix nova ceciderat et foveas tenuiter repleverat, et nunc huc nunc illuc cum bestiis cecidimus, non autem aliter poteramus nisi pedetentim equitare; pervenimus ergo usque ad Putasten, castrum italice sic nominatum, teutonice dicitur Bütelstein, quod in alto situatum est scopulo, valles autem inferiores sunt penitus inviae, ita, quod transire volens necesse habet usque ad fortalitium adscendere, quia publica via per praeceps sursum tendit, per quam currus onerarii trahuntur maximo cum labore. Ascendimus ergo usque ad Putasten, et occurrerunt custodes fortalitii quaerentes, qui essemus et unde venissemus et quo tenderemus; et auditis causis nostris dimiserunt nos. In hoc castro est ultimus terminus dominii Venetorum et diligentissimam custodiam ibi habent tempore guerrarum, nec sinunt aliquos transire nisi requisitos. Dicitur autem Putasten italice a putacone. Quaedam enim, ut dicitur, domina terrae in loco castri sibi hortum fecerat, quem ipsa serebat et putabat. Itali autem hortos putastes nominant. Hanc dominam puto fuisse dominam Multesch, de qua tota regio Mantuana devoluta est ad duces Austriae. Teutonici nominant castrum Bütelstein vel Bütenstein, id est lapidem taratantare vel lapidem praecepti, quia sicut farina per taratantare mundatur ad panem, sic omnes transeuntes per manus illorum custodum cribrantur, vel omnes transeuntes ad praecepta custodis subsistunt. In hoc loco desinit dominium Venetorum et lingua Italorum. Incipit autem dominium comitum de Sorio, et lingua Teutonica sive Alemannica, mihi sola connata, et ad integrum (b) nota, lingua judicio meo nobilissima, clarissima et humanissima, quae quidem Syris, Aegyptiis, Arabibus, Graecis, Sclavis, Italis, Latinis, Francis, Gallis videtur esse barbarica et inhumana, ex eo, quia brevissima lingua est nostra ex omnibus linguis, ita quod paucis syllabis et verbis multa exprimimus, et illa praegnantia verba et brevia habent difficultatem apud non-assuetos in ea discenda et exprimenda, et habent multas adspirationes et diphthongos, quae videntur sonum barbaricum habere, sed una diphthongus addita syllabae impraegnat syllabam facitque eam plura significare; sic etiam faciunt adspirationes. Sufficiant ista; habeant illi linguas suas, dimittant nobis nostram, velint nolint, linguas eorum facile addiscere possumus et disertissime loqui omnem linguam, sed nullus Gallus, Italus, Sclavus, Graecus etc. adultus potest perfecte addiscere linguam nostram, et si, quod tamen maximo labore fit, aliquid apprehenderit de lingua nostra, apprehensum imperfectissime profert et semper sua locutio pueriliter sonat. Vidi aliquos Gallos et Italos multis annis in nostro territorio versatos, et multo studio conabantur idioma nostrum addiscere, sed ultra puerilem locutionem non poterant procedere, etiam XL annis studentes. Apud Syros practicavi hoc cum quodam Sarraceno facto mihi familiari, cui dixi verba de nostris, quae nullo modo exprimere potuit, etiam si quis eum occidisset, sed omnia sua sine difficultate expressi.
Est quaedam gens in insula Oceani meridionalis, de qua Diodorus Antiquarum Historiarum L. III. c. ultimo, quae optima utitur lingua, habent enim membrum linguae divisum, ita, quod quilibet duas habere videtur linguas, cum tamen ex radice sit una, et vario loquuntur idiomate omnemque linguam faciliter addiscere possunt, non solum hominum sed avium et bestiarum grunnitus et cantus formare norunt, et quod his rarius est, una parte linguae loquuntur uni et eodem tempore altera parte loquuntur alteri, et isti natura largiente flexibiliorem habent Teutonicis linguam, sed nulli alii totius mundi, ut saepe multis exemplis probavi.
Ideo cum gaudio posttergavimus castrum praefatum, cum autem aliquantulum elongati essemus, et illi custodes in muris more suo post nos clamarent: Marco, Marco, ad designandum S. Marci regimen ibi esse, vertit se ad eos juvenis mercator, et reclamavit, dicens: Galabria, Galabria, et haec clamans aufugit repente cum equo nosque fugere hortabatur, ne aliquem bombarda caederent, quia tunc temporis dux Calabriae cum Venetis bellum habebat, et caeteri Italorum praefecti; fugimus ergo et male contenti fuimus de juvene, quod sine necessitate posuit nos in periculum, quia poterant nos cum bombardis tangere, vel nos cum armis insequi et turbare, si voluissent. Ascendimus ergo consequenter per occurrentes nobis aquas, per viam aquosam, lapidosam et taediosam, et ad solitarium hospitium venimus, quod nominant ad lapidem cavum, zum Holenstein, et dimissis equis extra ingressi sumus domum ad calefaciendum nos, quia frigus erat et reperimus omnem familiam et pueros nostra loquentes lingua, ignaros Italicae linguae, ac si XL milliaria ab eis essent divisi. Cum magna delectatione conversatus fui pueris, pro eo, quod libenter eos audivi Teutonice loquentes. Domus illa stat in solitudine, et nec ante se nec post se in tribus milliaribus Teutonicis est aliqua habitatio, quia vallis illa arenosa est et sterilis, et compertum est, multos ante hospitii illius aedificationem in hoc medio periisse noctibus propter frigus vel sitim. Ideo fuit domus illa ibi pro refugio viantium posita. Dicitur autem ad lapidem cavum, quia juxta eam est mons petrosus, in cujus imo est rupis paries cava et superpendet petrae minax, et in ea caverna habet hospes oves suas sine alio aedificio bene protectas a nive et pluvia. Reduxit hoc antrum mihi in memoriam antrum loci Aventini furis (226 a)[TR224], qui boves Herculis furatus eos caudis traxit in antrum suum, ut veniente Hercule non posset vestigiis aversis eos invenire; sed mugientibus bobus in antro esse deprehendit et veniens Cacum occidit et boves reduxit. Locus hujus hospitii est in altissima regione montium situatus, et aquae ibi ebullientes de solo dividuntur in diversas mundi plagas. Nam undique ibi de solo emanant aquae et concurrunt et in flumina ingentia crescunt. Ibi ebullit fons Saus dictus et in rivulum crescens contra orientem tendit per longissimas regiones et multa flumina in se recipit et ingens effectus Pannonias, inferiorem et superiorem, et Hungariam totam transcurrit, demum apud Taurinum Danubio nostro miscetur eumque valde roborat et augmentat. Per hunc fluvium Saus volunt aliqui Argon traxisse navem Jasonis capto aureo vellere a Colchis, et cum usque ad loca montium illorum venissent, ubi fluvius innavigabilis est, ipsam navem humeris in Adriaticum deportavere mare, vel ab hoc loco ipsam navem in Plabem fluvium submiserunt, per quem in Adriaticum venerunt. De illa Argonautarum navigatione diversa reperiuntur supra Fol. 192 b. et Fol. 150. Et ibi quid sit aureum illud vellus posui. Et in speculo nat. Libr. VI. cap. 78. dicit Vincentius, quod aureum vellus sit res quaedam ex mari generata, nobilissima pretiosissimo vellere. Antiqui enim maria et flumina sacrata aestimabant navigatione Jasonis et Argonautarum; tendunt etiam hoc loco aliqua flumina in septemtrionem, aliqua ad austrum, aliqua ad occidentem.
Verum hanc Jasonis et Argonautarum navigationem aliter explicat Diodorus Siculus L. V. Antiquarum historiarum, eamque per multa terrarum et marium circumducit spatia, dicens ut 3. supra folio: Argonautae cum Octam vicissent, Colchidem spoliassent et aureum vellus rapuissent, cum optato thesauro navigaverunt a Ponto in Maeotim paludem, per ejus profunditates trahentes in Tanais fluvii ostia, per quae paludi illabitur, venerunt, ubi viribus excitatis conatu magno contra aquam navem traxerunt usque in ejus fontes, qui in pede Riphaei montis emanant grandemque fluvium efficiunt, qui dividit Asiam ab Europa. Cumque amplius navigandi locus non esset, gigantes illi fortissimi navem suam grandem, longam et onustam thesauris, levantes de flumine, eam per arduissimos ascensus Riphaeorum montium portaverunt in humeris, et percurso longo montium itinere ex alia parte in Sarmatiam Europae devenerunt, quae est Scythia Europaea, in qua ferocissimae sunt gentes, ab armorum usu Sarmatae dictae. Per hos nave transportata eam in fluvium Thersinum deposuerunt, per quem descendentes usque in ejus fauces in oceanum Sarmaticum venerunt, quo longo itinere navigantes oceanum Germanicum attigerunt, ubi Prussiam, Livoniam, Gothiam, Norwegiam, Daciam (Daniam?) percurrentes, et mare Balticum et insulas Saxonum, de oceano Germanico in Anglicum et Britannicum projecti et Gallicum ingressi post longam gyrationem in Herculeum devenerunt strictum, et per columnas Herculis ingressi in mare nostrum revenerunt, per quod longa navigatione in Adriaticum pelagum delati inde in Peloponnesum devenientes proprios attigerunt lares. Haec fabulosa navigatio quam longa fuerit, videri potest in prima tabula comm. Ptolomaei et in 8. Europae, et in moderna mmx[TR225] eandem.
Processimus consequenter a cavo lapide taediosa et mala via per vallem et in locum venimus, ubi vallis conclusa est fossato et vallo a monte ad montem protensis. Eo enim anno, quando Veneti inierunt foedus cum Turcis, sunt jam anni VI, tantus terror invasit universam Italiam et regiones finitimas in montanis, quod multi derelictis sedibus suis fugerunt in Sueviam. Nec mirum, nam Turci in Foro Julio multa loca devastaverant, nec aliud restabat, nisi ascensus eorum in montana, et in istis angustiis incolae terrae congregati illam munitionem fecerunt ad prohibendum inopinatum Turcorum introitum, quousque Christiani congregarentur.
Ulterius munitione posttergata pervenimus in districtum[TR226] valde malum, ubi mergebamur cum equis usque ad ventrem in nives, et si quis descendit, mox usque ad nates nivibus infigebatur. Modicum autem erat nix in superficie gelu indurata, ita quod equi quandoque cum uno pede incidebant, aut anterioribus tantum vel tantum cum posterioribus, et in istis fuit tantus equorum conatus, quod non speravimus posse equos nisi claudos aut aliâs inutiles fieri. In maximo certe periculo eramus, et videbatur mihi leve esse, quod passus fueram usque ad illam tribulationem. Obstupui, fateor, et animi cecidere vires, et, quasi itineri meo obstaculum insuperabile esset objectum, desperans intra me ajebam: o miser FFF! potui amplissimam maris magni gurgitem intrare et fluctus in sidera usque surgentes modico conscendere lembo, potui vastum littus omne mediterranei maris inter mille scopulos et sonantia saxa ambire, montes scabrosos ascendere, lubricas calcare valles, tenebrosa antra subire, perscrutari lustra ferarum et silvarum atque nemorum sepositas umbras, lustrare urbes et oppida, et quod longe (b) terribilius est, ad manes usque descendere et Ditis opacas intrare domos et terrae viscera oculis terebrare, nunc autem in liminibus optati natalis soli existens infixus nivibus detinear, quemadmodum contigit fortunatissimo Suevorum principi Brenno, qui provinciis longe distantibus sibi subactis cum ditissimis spoliis rediens nivibus in his Alpibus obrutus periit cum universis. Quo ergo infelix ex sublimi saltu, quo ex monte celso in illud desiderabile solum memet dejiciam? Quis me a ventorum extollet impetu? Quae deferat condensa nubes aut ipsius armiger ales? O utinam ab inferis remearet Daedalus, qui solus homini pennas induere novit et mortalibus insuetas vias ostendere et praestare infixis suffragium! Quid, nisi, undecumque venerit, detur post tot exantlatos labores, tot victos timores, tot etiam obices superatos! in ista tenebrosa et nivosa valle non absque ignominia temeritatis meae subsistendum est. Tandem autem post periculosos aquarum casus in villulam quandam, Niderdorf dictam, maxima cum difficultate venimus, ut equi nostri summo labore confecti respirarent, et nos similiter. Ingressi autem hospitium invenimus aliquos mercatores, qui intrare via, qua nos veneramus, intendebant, sed exspectabant, quousque aliqui exirent, qui viam frangerent per nivem gelatam, quod illi facere nullatenus audebant, nec alicui facere suadere vellem propter magna pericula bestiarum et hominum. Ab istis mercatoribus occurrentibus de Ulma intelleximus, quod domini consules Ulmenses jam reformassent ambos conventus fratrum Minorum in civitate et extra sororum in Soeflingen cum magnis laboribus et maximis expensis. Cum ergo paululum respirassemus, iterum ascensis equis per viam inviam et arduissimam transitum effregimus, sicut prius, cum multo labore et periculo, in spe tamen, quia finem illius maledictae vallis vidimus, post quam iter expeditum et tritum nos habituros speravimus. Improbo ergo labore, omnia vincente, ad finem vallis illius venimus in regionem comitum de Goricia ad villam grandem, dictam Tobel, ibique anhelitu resumto iterum processimus per aliam vallem et viam quidem tritam invenimus, ventum tamen frigidissimum habuimus contra nos et fortem, qui levata nive contra nos projecit, infrigidavit, coecavit et viam tritam operuit, et ita vexati fuimus in ista valle, quod non faciliter dijudicare potui, an in alia valle potius laborare vel in illa vellem, si voluntati meae relinqueretur. Sole jam declinante in oppidum, dictum Brunegg, venimus, hospitio bono suscepti et per noctem procurati.[TR227] Est autem Brunegg oppidum valde decorum, pulchrum, et munitum cum castro et arce fortissima supra civitatem in monte. Oppidum hoc novum est, quod quidam episcopus Brixinensis exstruxit, dictus Bruno, et suo nomine oppidum nominavit Brunegg, nam villula ante ibi fuerat, quae dicebatur Eck, cui suum nomen episcopus adjunxit. In hoc oppido non auditur unum verbum Italicum, sed omnia, mores et lingua, sunt Teutonica.
Vicesima secunda die, quae est Vincentii martyris, audita Missa matutinali et jentaculo sumto equos ascendimus et ulterius perreximus per montes, colles, valles et flumina, satis autem bonum iter habuimus, et paucas (227 a) admodum nives, videbaturque nobis terra ibi esse magis vernalis, quam heri et nudius tertius. In latere autem cujusdam montis vidimus minerearum specus profundissimas, de quibus dicebant multum extractum argentum; inferius, in vallis imo decurrit fluvius magnus longe infra in profundis rupibus, quibus angustatus vasto cum murmure volvitur adeo velox, ut luctuoso certamine aqua aquam praeire contendat, et ita violentatus inter obvios scopulos impellitur et variis incitatus irritamentis montium coarctatur rupibus, ex quo torrentior factus magno impetu Athesi fluvio jungitur. Super margines ergo illius fluminis equitavimus contra aquam, et ita profunde aqua per viscera petrarum penetrabat, quod absque horripilatione non poteram inspicere.
Sic ergo die illo usque ad vesperas deducto dimissis viis, quae ducunt in Tridentum et Bosanam, in Sterzingen oppidum tendimus per aulonem valde amoenum, in quo ab utraque parte in montibus arces et castra fortissima stant, et villae multae et pascua copiosa, et tandem in oppidum praefatum venimus ibique pernoctavimus.
Sterzingen oppidum ducis Austriae pulchrum et magnum, altissimis circumdatum montibus, hoc nomen sortitum est, ut fertur, a quodam homuncione strumoso et gibboso, qui dicebatur Sterzli, qui primo locum inhabitavit. Ego autem potius crediderim, quod primo nomen habuit Erzingen, sed vulgi more postea additae sunt duae litterae s et t. Bene autem dicitur Erzingen, quia metalla ibi in suas formas fabricis rediguntur. Sunt enim ibi fabricae magnae cum ingentibus malleis, qui arte rotarum per aquas impulsarum fabricant.
Die XXIII. mane surreximus et nos et equos refecimus. Illi autem mercatores de Augusta montana per aliam viam ingressi sunt. Ego vero et Johannes Müller directo tramite ascendimus via regia per crepidinem in altitudinem montis Brenneris et magno labore propter occurrentes nobis aquas adscendimus, quia nives resolvebantur et impetu occurrebant nobis aquae etiam in nova via, quam dux Austriae anno praeterito fecit; per viam enim antiquam nullo modo potuissemus adscendisse, quia rapidus torrens per eam ruebat mirabili sonitu ex offensione rupium et petrarum. Illa die equitavimus multas novas vias arte et industria a principe Sigismundo paratas et multis expensis, et hoc fecit in universis montibus suae ditioni subjectis, in perpetuam suae nobilitatis memoriam. In summitate montium est villa, quae dicitur ad S. Valentinum, juxta quam est iterum aquarum divisio, nam quaedam pars aquarum decurrit per saltum et crepidinem, per quam nos de Sterzingen adscendimus, et tendens in meridiem Athesi flumini jungitur, quod nostro mari mediterraneo miscetur. Alia pars contra orientem descendit, ad quam per curvas valles tendens in Inum cadit, qui postea Danubio nostro sociatus Ponto Euxino miscetur. In processu ad custodiam ducis venimus, quae dicitur: Im Lug, ubi sunt gravia telonea omnium rerum, quae a Venetiis in Sueviam ducuntur, estque ibi culeum grande cum magnis catenis, in quo librantur gravissimi currus cum omnibus oneribus suis. In hoc montium districtu sunt cacumina valde alta, et hieme est multum periculosum pertransire, praecipue tempore resolutionis nivium, quia tunc de superioribus cacuminibus nives dilabuntur et per praeceps ruentes coagulantur in immensum globum, qui tanto impetu ruit, cum tanto fragore, ac si montium scissura violenta fieret; omne enim, quod globus ille attingit, involvit, nam petras de locis suis evellit, arbores eradicat, domos evertit et abducit et nonnumquam villas integras obruit. Unde propter hujusmodi periculum datum est ab antiquo montanis illis hoc nomen Brenner vulgariter, latine vero dicuntur Alpes Brenni, cujusdam Teutonicorum sive Suevorum principis, qui nominabatur Brennus, de quo habetur in Pantheon magistri Gottfridi episcopi Viterbiensis, opere metrico, particula IX. longa historia, in qua dicitur, quod Brennus Suevorum dux potentissimus tempore Cyri regis Persarum, collectis Suevis, adunatis Burgundionibus et Gallis Italiam intravit et Sabinum consulem Romanum sibi occurrentem cum universo exercitu prostravit et Romanam juventutem occidit, Romam subvertit et contra Romanos Mediolanum, Veronam, Paviam, Brixiam, Senogalliam et Senam urbem in Thuscia construxit et inde Graeciam cum exercitu petens eos vicit, et in Delum insulam Delphos et Delphicos deos visitavit, ubi cum in templis immensum aurum reperisset in ornatu idolorum, omnia tulit et deos nudatos dereliquit, unde Apollo requisitus, quid de Brenno fieret, dixit, eum et omnem exercitum ejus propter deorum spoliationem albis virginibus opprimi et exstingui. Sed Brennus oraculo spreto cum spoliis revertit in Sueviam, sed cum in haec venit montana tempore solutionis nivium, globi de verticibus ruentes et ipsum Brennum et universum ejus exercitum obruerunt et exstinxerunt, et isti globi nivium dicti sunt virgines albi. In hujus rei perpetuam (b) memoriam retinent montes illi nomen hoc usque in hodiernum diem et dicuntur Brenner a principe Suevorum Brenno. Igitur post longum et taediosum intra montes transitum descendimus, tandem autem post longum descensum occidente sole in Mattar, villa grandi, hospitati pernoctavimus.
De Pontina.
Vigesima quarta die sumto jentaculo in Mattara recessimus et in montana, quae dicuntur Schönberg, ascendimus per vias obliquas et taediosas propter circuitiones vallium profundissimarum. Circa meridiem autem de illis montanis descendimus contra amplissimam vallem Inis, quae et amoena et delectabilis est nimium et fructuosa, in qua vidimus de montibus perspicientes duas civitates, scilicet Pontinam et Hallam, et villas magnas civitatibus aequales, et per medium aulonem decurrentem Inum, fluvium navigabilem. Descendimus ergo ad imum vallis et prope Pontinam ad monasterium venimus, Wilta nominatum, ordinis Praemonstratensium de observantia, magnum et abundans, in quo vidi quadam alia vice tot vasa aurea et argentea in sacristia pro reliquiis et in abbatia pro mensis, quod ammirabar. In sacristia inter multa vidi unum de dentibus S. Christophori, os utique magnum et ingens, argento inclusum, et unam draconis linguam trium palmarum longitudinem habentem, quam dux inter reliquias reposuit in memoriale perenne.[TR228] Dicitur enim, quod temporibus gigantum quidam gigas patriae illius princeps ingentem peremit draconem, linguam ejus reservans, haereditario jure ducibus Pontinensibus eam relinquens. Si liceret nobis cum poetis fingere, dicere possemus, hunc gigantem de sobole Herculis ortum, quae semper inimica draconibus serpentibusque ac monstruosis feris exstitit, nam ipse Hercules in cunis infans existens serpentes a Junone ad se missos occidit, manu capita eorum puer viriliter apprehendens, et perfectae aetatis pervigilem draconem horti aureorum pomorum interemit et aurea mala rapuit puellis Hesperiis. Gigas, de quo sermo est, audiens in Alpibus Carneis et Rhaeticis fore vallem aurea mala gignentem, sed ab insidiosissimis feris possessam, assumtis ergo sociis Alpes ingressus et peremtis possessoribus earum in hanc pervenit vallem et draconem repertum interemit locumque argento septum possedit, in quo aurea mala habuit; argento enim montes paene omnes in gyrum virent, quo de mineriis extracto aurea mala, ducatos florenosque facile est reperire. Nam omnis illa terra argento referta est, unde sole splendente arena et lapides scintillant visumque inspicientis repercutiunt, et quod dicitur de Pyrenae montibus mirandum, revera de nostris Julianis Rhaeticisque Alpibus ac Fericiis montibus similiter fingi posset. Praefati enim montes silvosi sunt, et priscis temporibus casu per pastores ignem sibi facientes incensa sunt omnia ligna igne, et omnis regio combusta, ideo etiam pyrenae dicuntur. Ardente autem continuis diebus igne plures ex montibus argenti puri rivuli flammarum vi effluxerunt. Sic, sic, si nostrarum Alpium ligna arderent et viscera illius nobilis terrae incalescerent, haud dubium, quin e visceribus copiosum argentum per modum rivulorum usque in valles desudaret.
Igitur a montanis per plana equitavimus ad Pontinam civitatem et ingressi urbem eam repletam nobilibus et armigeris invenimus, quia aliqui principes et marchiones et barones cum archiduce erant, siquidem ipse dux terrae uxorem acceperat, ducis Saxoniae filiam, et ad nuptias celebrandas universae Alemanniae nobiles confluebant, et ita tota civitas fuit praeoccupata in tantum, quod in civitate non potuimus invenire locum paululum respirandi. Haec civitas non est magna mole, sed ingens virtute et nobilitate ex nobilissimorum ducum Austriae possessione, ad quorum nutum dependet totius Alemanniae salus, praecipue nunc hac tempestate, in qua mundi monarcha a domo illorum illustrissimorum ducum dependeat. Nam imperialis majestatis solium Fridericus III. possidet (228 a), et coronam Romani imperii Maximilianus ejus filius obtinet, qui sicut dux Austrasiae, sic et dux Burgundiae totius solus existit cum filio suo Philippo, et Athesim et comitatum Tyrolim, Sueviam, Brisgoviam, Alsatiam Sigismundus habet, tantaque gloria domus Austriae pollet, ut universi reges et principes obsequium praestent aut formident, et omnis civitas et locus ab eis possessus quandam ingenuitatem cunctis venerandam et tremendam contrahit, praecipue tamen loca illa famosa redduntur ducum illorum inhabitatione solemnisata, ut est locus ille Pontinensis civitatis, quae dicitur Pontina, a ponte et Ino flumine, cui etiam consonat vulgare ejus vocabulum Insprugg, et signum civitatis in clipeo, quod est pons et Inus, in quo communiter sedem habet aliquis principum Austriae ab eo tempore, quo hoc dominium ad domum Austriae devolutum est. Nam olim ducum Bavariae comitatus Tyrolis erat, et ea portio data fuit dominae Margaretae, quam propter sui turpitudinem nominabant Multesch, quia excessiva oris latitudine deformis et quasi monstruosa erat, ut referre solet vulgus, eratque de ingenuo Bornarorum sanguine, cui nullus princeps copulari voluit propter turpitudinem, quamvis esset abundantissima et industriosa; quae dum Venerem avidissime appeteret et cooperator nullus accederet, amissa foeminea pudicitia divulgari praecepit, ut quicumque ejus frui vellet concubitu, veniret et eam terramque suam possideret. Multi autem nobiles ad eam successive accesserunt, qui omnes perditi amplius non fuerunt visi. Erat enim foemina inhumana forma et specie et libidinis cupidine bestialis, ut Semiramis, et quia inter nobiles nullus Priapus erat, qui ejus bestialitatem satiare posset, irata naturali disciplinae omnes peremit. Porro tunc temporis erat dux quidam Austriae, multis ornatus filiis, qui audiens venalem tam elegantem patriam cum una turpi bestia, misit unum de filiis suis, robustissimum, ut acciperet ambo. Juvenis autem collectis viribus ingressus est Tirolim et perductus ad dominam Multesch, quae eum statim in thalamum rapuit. Cum autem juvenis nihil delectabile in ea cerneret, in memoriam duxit delicabilem[TR229] regionem seque in amorem odibilis foeminae commovit, sicut Boreas in equas Dardani exarsit, et sicut Pasiphae, filia solis, uxor Minois, ab irata Venere infausti amoris flammis succensa amavit taurum et artificio Daedali in ejus venit concubitum et ex eo suscepit et peperit medium taurum et medium hominem. Sic et hic princeps accensus a Venere concubuit cum deformi Multesch et copiosissimam sobolem ex ea suscepit tam bestiarum quam hominum, id est, regionem omnibus bonis affluentem ex illo meruit concubitu. Verum statim celebratis nuptiis ipsam uxorem filius ad patrem misit, quae numquam reversa in aliena terra obiit et ducibus Austriae haereditario jure terram illam dereliquit, quam possident non sine invidentia domus Bavariae usque in hodiernum diem. In ea Pontina civitate habet dux regiam solennem et palatium, et civitas habet forum spatiosum ad hastiludia et alios Olympicos ludos faciendos; ad muros civitatis descendit rapidissimo cursu Inus fluvius, in cujus littore sub Pontina ad milliare est alia civitas, Hallis nomine, in qua est salina et coctura salis pretiosissima. Sunt ibi sartagines tam magnae, ac si in fabrica Jovis per Cyclopes Vulcani servos essent fabricatae. Puto autem cum Aenea Sylvio, hoc oppidum Hallis nomen illud accepisse a flumine minoris Asiae, dicto Allis sine adspiratione, cujus aquae faciliter in optimum decoquuntur sal. Et eadem ratione etiam alia loca Alemanniae, in quibus sal decoquitur, Hall dicuntur (b), ut Hall in Suevia, Hall in Franconia, Hall in Bavaria etc. Vel consuetudine rudis vulgi factum est, ut oppida prius dicta Sal, a salis recoctione dicantur nunc Hall, cum facilioris expressionis sit dicere Hal, quam Sal. Hoc enim modo frequenter mutat vulgus indoctum locorum nomina.
Ex hac salina habet dux per annum thesaurum ingentem auri. Ad latus hujus civitatis descendit consequenter Inus fluvius et longo tractu valles lustrans et impatienter angustiatus violenter penetrans tandem victor evadit et juxta Bocodurum civitatem, quae nunc dicitur Patavia, in Danubium ruit. Igitur de civitate Pontinensi per pontem in magno tumultu egressi sumus, quia eadem hora egrediebatur dux unus Bavariae de Monaco, Christophorus, cum exercitu, fuitque in ponte concursus periculosus equorum. In hoc tumultu vidimus civem unum de Ulma, qui dixit nobis, quod non longe ante nos essent tres in equis, qui usque Ulmam equitare vellent; quo audito festini procedentes secuti sumus et in villa Zierlin ad eos venimus, quos optime omnes novimus, et gratissimi socii nobis erant. Unus fuit venerabilis M. Paulus Zoller, vir multarum experientiarum, plebanus in Ruetlingen, quem ante plures annos novi; alter fuit Cunradus Kraft, civis et consul Ulmensis, affinitate mihi junctus et familiaritate amicus et socius; tertius fuit servus amborum, Johannes Schichenberger, cliens Ulmensium. Illi ergo tres et nos duo in bonam societatem venimus, et eodem die simul de valle in montana conscendimus et usque in Schneckenhusen villam equitavimus ibique noctem egimus. Cum autem jam tenebrae essent, supervenit balivus[TR230] Alsatiae, dominus Wilhelmus de Roppelstein, baro et miles, frater domini Maximi de Roppelstein, militis socii peregrinationis meae de secunda societate. Hic me de germano suo, qui adhuc Venetiis erat, libenter loquentem audivit, et noctem illam paene insomnem duximus propter colloquia et propter tumultum, quia multus erat in domo populus alienus, quod quies parva.
Die XXV., quae est conversionis S. Pauli apostoli, et erat dominica II. post octavas epiphaniae, summo mane ascendimus equos et festini per montium clivos, saltus et scabrositates equitavimus et in aliam grandem vallem per praeceps descendimus in villam, quae dicitur Nazareth, et Missa audita cibum sumsimus. In hac via conveniunt viae ambae, per quas est ingressus in Italiam, via dextrae per vallem sursum ducit ad adscensum montis S. Nicolai, ad quem ingressus est per vallem, quae dicitur os tenebrosum, vulgariter Finstermünz; per quod exeundo et intrando est caliginosus ingressus, et inde venitur in campum Malserinum, latissimum, sterilem et frigidissimum, in quo Athesis et Inus flumina oriuntur, quae simul et diversas plages et maria petunt, nam Athesis cursu rapidissimo de montanis ruit non longe a Tirolo et oppidum Maron percurrit et inde mitior factus quieto transitu contra Tridentum tendit, aulonem pulcherrimum et fertilissimum, in quo Bozana civitas et grandis villa Tramindum et alia plura castra et oppida sunt. Inde, cum Tridentum transierit, Veronam adveniens ipsam in duas dividit partes, et postremo Padi paludes amplissimas suprafluens haud longe a Brandulo integer in Adriaticum mare funditur. Via sinistra est in montana contra Pontinam. Peracto igitur prandio equos adscendimus et contra Fericium montem altum (229 a) iter aggressi sumus venimusque ad montis custodiam, Sigmundsburg, ubi lacus parvus, in quem decurrunt aquae defluentes, in medio lacus extollitur monticulus, in quo fortalitium pulchrum est, magis ad delectationem quam ad munitionem constructum, siquidem dux Sigismundus voluptuosam vitam duxit et in multis locis terrae suae domus, voluptatis suae officinas, construxit. Juxta locum illum montis ascensus incipit, per quem omnia onera curruum et onerariorum equorum de Italia ducuntur in Teutoniam et de Teutonia in Italiam. Ascendimus ergo Fericium cum labore, et ab alia ejus parte a summo descendimus longa via inter montana, et per Lermoss et alias villas usque in Rueti villam equitavimus, et ibi noctem egimus. Juxta Rueti villam decurrit Suevis Bavarisque notus fluvius, Licus dictus vel Leca, vulgariter Lech, qui juxta Augustam Vindelicam, insignem Sueviae urbem, decurrit et contra Danubium tendens juxta oppidum Rein dictum Danubio jungitur. Hic fluvius discriminat Suevos a Bavaris, et aegro animo ferunt utrique, si quid possessum fuerit in alia parte ab aliis, jam tamen Bavari longe ultra Lecum palmas suas extendunt, non sine terrae commotione et perturbatione. Supra villam Rueti est ascensus altus in montana, per quem descendimus in villam, et in stricto descensus ante fortalitium est custodia montium nova et firmissima muris, vectibus et seris, et in supremo castrum Ehrenstein est inexpugnabile.
Vicesima sexta die, sumto jentaculo in Rueti et transmisso ponte descendimus per aulonem nemorosum et in aestate satis amoenum propter alta montana ab utraque parte, et propter nemora et prata et decurrentem Lechum, et transcurso oppido Vils et villa Nesselwang in silvam Campidonensem venimus, quae finem facit montibus. Silva hac penetrata in ipsam civitatem Campidonam descendimus et noctem ibi egimus. Hanc civitatem transfluit Ilarus, fluvius de Rhaeticis Alpibus descendens, qui juxta Ulmam a Danubio suscipitur, ut patebit.
Campidona oppidum novum, populosum et magnum est, in ejus celsiori loco stat grande monasterium ordinis divi Benedicti, quod S. Hildegardis Caroli Magni fundavit, anno Domini DCCLXXIII, et ipse Carolus M. anno sequenti ratificavit et pluribus bonis immobilibus et mobilibus dotavit. Papa vero Hadrianus dedicavit personaliter et quasi jubilaeum et concilium ibi celebravit cum maximo hominum concursu. Institutus autem primus abbas fuit Andegarius, qui vitam ibi regularem inchoavit. Tempore autem illius concursus et concilii incepit ibi civitas aedificari, quam Carolus abbati et monasterio appropriavit, dans ei omnem jurisdictionem tam in temporalibus quam in spiritualibus, et omnes decimas, primitias et datias eidem tribuit. Devotione autem monachorum incipiente decrescere decrevit etiam affectio hominum ad monasterium, unde multo tempore steterunt in magna diversitate simul abbas et civitas, et multae diaetae hinc inde fuerunt celebratae. Tandem autem abbas dorsum quaerebat et se cum duce Georio de Bavaria, qui tunc ad magna adspirabat, confoederavit, ut ejus assistentia civitatem urgeret. Sed audiens imperator Fridericus III. Campidonam adiit et civitatem liberam reddidit, eo modo, quo aliae civitates imperiales sunt, et abbati et monachis potestatem recepit. Anno Domini 1487 sunt haec acta aevo nostro. Est autem nobile monasterium sepultura S. Hildegardis dedicatum, in quo est organum musis ligneis cantans, quod nusquam vidi nisi ibi.
(b) Die XXVII cibum in Campidona sumsimus et pertransito ponte Ilari in campestria silvosa, tum et tortuosa processimus, et sine pausa usque in Memmingen oppidum equitavimus, ibique per noctem mansimus in domo protonotarii civitatis, sororii Johannis Müllers, socii mei. Erat autem civitas plena populo, quia celebritas hastiludiorum, chorearum, sagittariorum, conviviorum ibi fuit, ad quam quasi ad Olympicos ludos proceres regionis confluxerant. Cives etiam nobiles de Ulma ibi erant plures, qui ad spectacula adscenderant, de quibus multi ad me venerunt et congratulabantur mihi de salubri reditu; sic et alii utriusque sexus de ipso oppido multi ad me venerunt et laetanter susceperunt; eram enim notus toti populo urbis, quia saepe ibi praedicaveram, ad publicum autem non processi, ne quis aestimaret me velle videre spectacula, et ne me ipsum populo monstrum et spectaculum facerem, quia prolixam habui barbam contra consuetudinem Latinorum monachorum, fratrum et sacerdotum.
Vicesima octava die, quae est translationis S. Thomae de Aquino, cum parati essemus ad recessum, audivi advenisse ingenuum dominum militem, Johannem Truchses, mihi singularissime, ut saepe expertus sum, affectum, de quo quid pro me egerit, vide Parte I. Fol. 24. Rogavi ergo socios meos, ut vel hodie mecum in Memmingen manerent, vel sine me recederent, quia abscedere nullatenus possem, nisi viso et salutato domino Johanne Truchses de Waldburg, milite, quem desideranter concupivi videre, quia multum timui, quod forte per mare molestatus inquietudinibus aut defecisset aut invalidior factus perpetuam aegritudinem contraxisset, sicut pluribus contingit. Erat enim vir tenerrimus, quasi ligni vermiculus, sicut dicitur de David 2. Reg. 23. Accessi ergo ad nobilem, et gaudiosissime nos invicem salutavimus, cum quo diem illam deduxi pro majori parte.
Memmingen oppidum imperiale suum nomen dicitur sumsisse a subjecto casu. Cum enim non esset ibi civitas, nec villa, sed tantum possessio et praedium nobilium comitum de Kelmünz, qui tunc ditissimi erant et praeter thesauros auri et argenti abundabant in frumento, spelta, tritico, siligine et hordeo ac avena et similibus frugibus, accidit autem, famem vehementem in regione illa fieri, et deficientibus alimentis defluebant cuncti per gyrum ad comitem nobilem, qui tunc temporis regebat Kelmünz et ibi residebat, eumque pro alimentis interpellabant, se ipsos ei offerentes et omnia sua pro vitae sustentatione, sicut fecerunt Aegyptii Joseph, Geneseos 47. Videns autem multitudinis confluxum, et quod vallarent domum suam exercitibus, designavit spatium per gyrum praedii praefati, et populo denunciavit esse suae voluntatis, in illo spatio civitatem esse, et quicumque veniret et in muro circulari laboraret, hunc alere pane vellet et locum sibi intra murum dare ad aedificandam sibi aedem; sicque factum, ut multitudo conflueret, et brevi temporis spatio murum circumduxerunt et domos intus erexerunt; et quia de diversis regionibus et pagis convenerant aedificantes, nomen multitudinem significans oppido dederunt, id Mengengen vocantes, quod vulgus Memmingen vocat usque in diem hanc. Eadem tempestate idem comes de Kelmünz aedificavit etiam castrum et villagium Babahuusen, ut habetur in chronica comitum de Kyburg vetustissima (130 a), et interseritur complete legenda S. Udalrici, episcopi Augustensis, qui erat genere comes Kyburgensis.
Quidam dicunt, primum oppidi instructorem Memger appellatum fuisse et ab eo nomen sortitum esse. Oppidum hoc munitum est et in bono campestri loco situm, aquis et paludibus cinctum et vivo rivulo pervium, duas habet parochias et hospitale locuples et Augustinensium duo monasteria, fratrum et sororum, et ad murum civitatis est praepositura S. Nicolai, ordinis S. Benedicti, a quo non longe in montanis est egregium monasterium Ottenbüren, ordinis S. Benedicti, in quo grandes sunt reliquiae Sanctorum, praecipue vero in argenteo sarcophago corpus beati Alexandri martyris, qui unus fuit de VII fratribus filiis sanctae Felicitatis Romae passis. Campanae duae insignes et optimi soni sunt ibi adhuc, tertiam quondam vendiderunt, ut dicitur, Ulmensibus. Ab alia parte civitatis super littus Ilaris est monasterium Carthusiensium notabile, Buchshaim dictum, in quo degunt patres, viri doctissimi et boni.
Porro homines oppidi Memmingen bonae conditionis homines sunt, sinceri Christiani, divinis locis et personis bene affecti et eleemosynis largi, ad verbi divini auditionem avidissimi et bene morigerati ac honesti. Unde magister Johannes Nyder, ordinis Praedicatorum, in quodam tractatu commendat virgines illius oppidi dicens, ipsas esse propter innatam disciplinam religioni aptissimas et monasticae vitae. Sunt in isto oppido divites cives et mercatores et mechanici, et multa negotiatio, et tamen nullum sustinent in eo Judaeum, ne usuris respublica eorum deturpetur.
Die XXIX., quae est Agnetis secundae, ego et Johannes Müller sumto cibo et stratis equis a Memmingen recessimus cum festinantia per vallem Ilari descendentes. Vallis illa lata et longa est, per ejus medium Ilarus decurrit, et ad utrumque ejus latus villae et campi, prata et agri fertiles sunt, in montium vero cacuminibus castra et fortalitia multa olim fuerunt, quorum ruinae hodie patent, et usque nunc aliqua integra perseverant. Ingressi autem sumus comitatum comitum de Kirchberg, qui olim majorem partem illius vallis, montium et silvarum possederunt. In silvis supra vallem ultra Ilarum ad sinistram venientibus de Memmingen, sunt monasteria gloriosa, scilicet Rott, ordinis Praemonstratensium; Ochsahusen, ordinis S. Benedicti; Gutenzella, monialium, ordinis Cistertiensium; et Hegbach, monialium ejusdem ordinis. Sic ergo descendendo per aulonem Ilaricum pervenimus in villam Thyssen, et ea hora densissima cecidit pluvia, ita quod madidi facti fuimus paene usque ad pellem nostram, et numquam per totam meam peregrinationem ita indispositus fui redditus, sicut ex inundatione illa, quia homo maditatus naturaliter fit tristis, pusillanimis, contractus ex frigoribus et totus indispositus, sileo de impatientia, qua afficitur homo, et de sollicitudine pro rebus, quas homo ducit, aquam non sustinentibus, ut sunt libri et hujusmodi. Pluvia autem inundante intravimus hospitium ad exspectandum imminutionem, et si pluvia imminuta non fuisset, ad crastinum sursus ascendissemus ad pernoctandum, siquidem in recessu meo transitum habui per castrum illud, sicut patet P. 1. Fol. 26., et promisi domino Philippo comiti de Kirchberg et dominae Cunigundae, matri suae, quod in reversione ad eos declinare vellem; de magna enim affectione conventus nostri Ulmensis erant omnes de domo illa, et tota (b) familia. De illo dominio in sequentibus plus venit dicendum, et de venditione comitatus Kirchberg in manus Bavarorum patebit postea. Igitur cum paululum pluvia cessasset, equos ascendimus, et contra Danubium equitavimus in terminos dominii Ulmensium et usque ad conspectum delectabilis civitatis Ulmensis pervenimus. Quantam autem consolationem, delectationem et laetitiam in aspectu ejus habuerim, pensari potest ex miseriis, quas in elongatione ab ea sustinui. Singulari autem nitore videbatur mihi civitas resplendere, quia gubernatores ejus medio tempore turres et moenia reformaverant et muros exaltaverant et fortalitiis ac praesidiis novis ornaverant et vallum novum circumduxerant, cum palis et aggeribus ac fossatis aqua plenis, cum novis pontibus et portis, ne cui pateret ad placitum via ad flumen. Insuper ab alia parte fluminis, ubi ipsa civitas est, magnificam munitionem erexerant tantis expensis et laboribus ac ingeniis, ut cuncti videntes obstupescant et mirentur; nam per ipsum alveum fluminis murum ingentem, spissum et altum aedificaverant, a ponte sursum usque ad finem civitatis cum turribus et propugnaculis per medium rapidi decursus aquarum, quae omnia contra Bavarorum incursus fecerant. Illis temporibus et civitatem non solum munitam sed et ornatam et decoram reddiderant. In tantum autem venustaverant eam novis propugnaculis, muris et turribus, ut vix faciem urbis cognoscere possem et de facto eam prae decore non novissem, nisi situs et alia, quae mutari non possunt, Ulmam veterem demonstrassent. Cum gaudio ergo et ammiratione ad pontem Danubii devenimus, ipsum flumen inundans et alveum suum excedens vidimus. Porro de fluminis illius ortu, medio, et fine dicemus in descriptione Sueviae et Ulmae.
Cumque jam in ponte essemus, quidam me cognoscentes festinato ad conventum cucurrerunt praemium petituri, ut moris est pro bono nuntio, sciebant enim, quod fratres mei desideranter exspectarent adventum et reditum meum, et quod primus et certus nuntius irremuneratus non maneret. Ponte transmisso ingressi sumus urbem, et usque ad portam conventus equitavit mecum saepe dictus Johannes Müller ibique licentia accepta in suam domum reversus est, ego vero validis ictibus ad portam pulsavi, ut melius audiretur, quia fratres stabant in vesperis et alte cantabant, quorum sonum vincere conabar forti pulsu. Vix autem primum ictum feceram, ecce canis conventus affuit meque foris existentem praesensit et jam non latratibus iracundis, ut solebat adesse quendam prodidit, sed insuetos ululatus et sibilos laetitiae emittebat et pedibus ac dentibus portae lignum laniabat, quasi effringere conaretur, sicque impatientissime gestiebat ad me exire et amicum adhuc optimae bestiae optime cognitum suscipere. Aperta autem porta, antequam limen pertransirem, saltavit canis quasi usque ad sinum meum, et insolitis saltibus, sibilationibus ac caudae blandimentis gaudebat et rapidissimo cursu per conventum currebat cum sibilo, quasi adventum amici nuntians. Cum ergo conventum ingressus fuissem, et me adesse nunciatum fuisset reverendo magistro Ludwico Fuchs, priori et patri meo singularissimo, dimisso officio vespertino, cui adstabat, ocius accurrit, oblitus gravitatis et senectutis, et quasi adolescens per saltus, ac si ignem exstinguere vellet inortum, prosiliit et super collum meum cecidit et in amicabiles complexus ruit meque cum tanto gaudio suscepit, cum quanto moerore me dimisit. Interea, finitis vespertinis, venit subprior conventus, pater Michael Brenner, cum omnibus (231 a) senioribus et junioribus et hilarissime me susceperunt et cum processione festina de horto me duxerunt in chorum, ad majus altare ante sanctissimum eucharistiae sacramentum, ibique pariter omnes prostrati oratione facta benedictionem fratrum de via venientium more ordinis a praelato accepi. Finita oratione ad locum hospitum ductus fui, ibique familiarius loqui coepimus; intuebantur enim me cum gaudio et desiderio, ac si de monumento eis restitutus fuissem. Nam relatio dudum me praevenerat duplex, una videlicet, quod in mari mortuus essem; alia quod a Turcis in Thracia captivus detinerer simul cum caeteris peregrinis. Quibus dictis fides in eis aucta fuerat ex eo, quod domini mei, cum quibus de terra nostra emigraveram, nulla scripta de me eis praesentaverant, cum tamen a Hierosolymis eis litteras miserim, sed ille, cui tradideram, aliis intentus mea scripta neglexit tradere. Interim collaetantibus nobis attulit vestiarius conventus mihi nova vestimenta, sicque habitum sorditatum et laborum deposui et novum quasi nuptialem indui vestem et omnem peregrinantium sollicitudinem abjeci. Per continuos autem VI dies ex dispensatione benigni patris M. Ludwici concessum est fratribus laetari et gaudere mecum. In his diebus primatus Ulmensium, magistri civium et communitatis rectores et caeteri amici et fautores suis praemiis me honorabant et conventum laetificabant. Sed et religiosi patres ordinis S. Benedicti de Elchingen, Wiblingen, et Blabüren audito meo adventu venerunt ad mihi congratulandum. Demum generosi milites, domini mei, dominus Johannes Wernherus de Zimbris, baro, dominus Heinricus de Stöfeln, baro, dominus Johannes Truchses de Waldburg, dominus Ursus, vulgariter Ber de Rechberg de Hohenrechberg, cum percepissent, salvum me rediisse Ulmam, ad me cum suis famulis successive venerunt et cum gaudio salutaverunt me. Sicque omnes dies illi facti sunt ita celebres, ac si Romuli festa Laurentialia fuissent innovata.
Finitis autem diebus recreationis meae abradi feci barbam, quam hucusque servaveram et XI mensibus in longum et latum nutriveram, invitus tamen, fateor, deposui eam, quia videbatur mihi, quod in ea audacior, maturior, sanior, ornatior ac venerabilior essem, et si proprii juris essem, nullatenus ea carere vellem, cum sit naturae ornatus, venustans viri vultum ac robustum timorosumque reddens virum. Sed, quia frater et sacerdos Latinus sum, propter conformitatem libens careo.
Similiter rubeas cruces, quas assutas scapulari et cappae habui, deposui, quamvis et ipsas libentissime retinuissem, cum eas intrepide, manifeste et glorianter semper portaverim coram inimicis crucis, Sarracenis, Turcis, Grossonibus, Mauris, Judaeis, Samaritanis et Tartaris. Sed quia speciem habitus fratrum Praedicatorum tollere videntur, portare amplius non libuit, decrevi autem ab interiori parte vestimentorum ipsas cruces transponere.
Et his peractis[TR231] ad solita religionis nostra exercitia et ad implendum mihi commissa officia me reduxi.
Fuerunt autem dies meae primae evagationis 215 anno Domini 1480. Deinde vero secundae evagationis 289, quam inchoavi anno Domini 1483 et redii anno 1484 in die Agnetis secundae; et praedicare in conventu reincepi ad laudem et gloriam Domini mei Jesu Christi et beatissimae Mariae Virginis et beati Dominici patris nostri et pro salute animae meae et proximorum aedificatione.