← Table of contents
Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium

Transcriber's Notes (continued 3)

Reading edition

Tertii Sarraceni additi sunt Mamaluci, qui fuerunt Christiani et abjecto nomine Christi cum fide ad errores Sarracenorum sunt conversi eisque additi. Sic et aliae gentes eis adhaerentes relictis propriis ritibus dicuntur Sarraceni additi. Hi Sarraceni cum secundis in tantum multiplicati sunt, quod repleverint Asiam totam quasi Minorem et magnam partem Europae et dicuntur Sarraceni Turcomanni, quos nos Turcos dicimus, sub imperatore Turcorum degentes et partes fidelium sine cessatione invadentes. Asiam etiam majorem nobis notam undique occupaverunt, Cappadociam, Syriam, Palaestinam, terram sanctam, Mesopotamiam, Chaldaeam, Assyriam, Persidem, Mediam, Arabiam et Aegyptum, maximas regiones Orientis. Et illi dicuntur Sarraceni Soldanini, quia subsunt imperio Soldani regis Aegypti. Sed et Africam totam possederunt jam multis temporibus. Et illi Affri dicuntur Sarraceni Marrochiani, Austrum occupantes. Sic ergo maledicta gens illa per Machometi industriam possidet Aquilonem, Austrum et Orientem, quae omnia de manibus Christianorum avulsit et in suam ditionem redegit, mansitque duntaxat angulus Occidentis tantum fidelibus.

Hi praefati Sarraceni omnes subditi sunt Machometi legibus spurcissimis. Quamvis enim idola non adorent eaque et cultum eorum non patiantur, aeque tamen mali sunt sicut idolatrae et peccatores non minus coram Domino, et autoritatibus sacris firmatus dicere audeo, quod Machometi sectatores Sarraceni sunt pejores, quam idolorum manifesti cultores et gravius peccant, magisque Deum offendunt. Quod aequentur idololatris in peccato, patet auct. Jeronym. Serm. 1. Gal. IV. Quomodo convertimur iterum ad infirma et aegra elementa legis dicentis: Observantia legis veteris, cui tunc dediti erant, peccatum paene par servituti idolorum. Et alio verbo ibidem: Non distat lex post Christum ab antiqua idololatria. Et si dicatur, ibi colitur Deus, hic vero diabolus. Deinde, quod quamvis hic, s. in lege, colatur Deus, tamen non eodem modo, quo debet. Et doctor sanctus 22. qu. 14. ar. 3 ad 3 dicit: quod observatio legis non est omnino aequalis idololatriae secundum genus peccati, sed aequalis paene, quia utrumque est species pestiferae (108 a) superstitionis. Ex quibus sic procedo: si Judaeorum peccatum, quo observant veterem legem tempore gratiae, est par et aequale paene peccato idololatriae et servituti idolorum, sequitur de necessitate, quod peccatum et infidelitas perfidorum Sarracenorum, observantium legem Machometi, non modo aequiparatur idololatriae, sed in malitia excedit. Constat nimirum, sectam Sarracenorum perversissimam non fuisse a Deo umquam datam, nec pro aliquo tempore bonam, sed superstitiosam et falsam semper, legi quoque tam veteri quam novae contrariam et blasphemantem, atque a cultu Dei et vera fide abducentem. Quae omnia longe excedunt observantiam legis veteris Judaeorum, quam tempore gratiae adhuc observant, utpote quorum lex a Deo est data, pro tempore suo bona et necessaria illi populo tunc observanda, vera semper et legi novae non contraria, nec ipsa lex vetus blasphemat, sed figurat legem gratiae et veritatis, nec quantum in se est avertit a cultu divino, neque abducit, sed potius inducit, si vere intelligatur ad veram fidem catholicam. Sed si perlustretur lex Machometi in Alcorano, omnia praedicta et plura nefanda reperiuntur quibusdam bonis permixta et laudibus Christi et beatae Virginis Mariae et Evangelii, sed et fidem Christi dicit solam in finem mansuram in mundo, ut patet de Cribrat. Alcorani LIII. c. 17., et infinitos errores implicat, ut patet P. 1. fol. 291. B. Est enim secta illa quasi caput omnium praeteritarum et ad effectum malitiae in tantum pervenit, ut jam ecclesiae preces ei ad salutem nequaquam prosint. Indicium divini odii ad sectam illam est, quod Deus promisit, ut cultoris Dei nomen usurpare sibi praesumeret, quod quantum apparet in hoc, quod potius voluit, ut idola colerentur, quam quod a reprobis coleretur Deus, cujus mysterium ignorant: minor est enim culpa idololatriae, quam Deum ficte colere, unde plures idololatrae fidem Christi receperunt, de ficte autem Deum colentibus rarissime convertuntur. De his vide latius in Tract. Fratris N. inter Turcos captivi Ordinis Praedicatorum, qui de vita, moribus et cultu Sarracenorum et Turcorum mira expertus scribit.

Porro unam observantiam servant de qua nostri plurimum mirantur, quia scilicet vino pro potu non utuntur in omnibus suis regionibus et utentes eo pro tempore tamquam transgressores habentur legis Machometi, qui hoc mandavit. De causa autem lationis illius legis nostri multa scribunt. Ipsi vero dicunt, quod quia vini potus ratus est usum rationis privare et corpora sordida reddere, ideo non licet eis bibere; abstinent enim multum diligenter ab his, quae corpora foeda et immunda facere possunt, sicut vini usus facit. Unde sententia: Quid turpius ebrioso, cui foetor in ore, tremor in corpore ejus, mens alienatur, facies transformatur? Inductus autem fuit Machometus ad statuendam illam legem primo et principaliter a diaboli persuasione, qui mediante Machometi immanissima tentatione turbare fideles conabatur, virtuosa scilicet apparentia et falsa sapientia, quam per vini abstinentiam in Sarracenis radicare sciebat, sicut et vera vita virtuosa et sapientia ac devotio faciliter in non utentibus vino crescit. Ut ergo Sarraceni liberius animum transferrent ad illas fictiones et materialem quandam maturitatem et corporalem aptitudinem acquirerent, qua vacare possent virtuosis apparentiis, vinum eis, quod laetificat etiam probos et bonos, inhibuit. Sunt enim in exterioribus multum disciplinati et (b) compositi, tranquilli, benigni, inter se pacifici, patientes et humiles in vestitu, in aedificiis et in orationibus assidui, ac si essent regulam alicujus religionis professi. Ad haec autem omnia et hujusmodi valde juvat vitatio potus vini. Haec ergo eorum maturitas et virtuosa apparentia multos Christianos in fide nostra titubare fecit et multos seduxit majusque nocumentum fidelibus intulit, quam umquam tyrannorum persecutio fecerit. Non enim patiuntur difficultates in exterioribus actibus virtutum, quia permissione divina diabolica virtute aguntur magis quam agunt in sui obdurationem et in fidelium Christi terrorem ac saevissimam tentationem. Ad hujus rei autem confirmationem inducit Machometus in Alcorano suo phantasticam et diabolicam revelationem. Dicit enim, se raptum fuisse in coelum quadam vice et ibi simul invenit Abraham, Moysem et Jesum filium Mariae; instructus autem ab eis, qualiter Sarracenos docere deberet, obtulit ei Abraham vas plenum lacte, Moyses vas vini, Jesus vas aquae; cumque dubitaret, de quo vase bibere deberet, vox venit dicens: si vas lactis elegeris, submergeris; si autem vas vini acceperis, tu et omnis populus tuus peribit; si autem vas aquae a Jesu acceperis, in perpetuum ad Deum dirigeris et filios Jesu ad te trahes. Ex hac visione aut verius fictione dicunt Sarraceni Jesum magis fidelem quam Abraham aut Moysen, qui Machometem fallere volebant, quia, si cum uno eorum bibisset, periisset. Et ex hoc sunt nobis hodie magis humani, quam Judaeis.

Aliam fatuam historiam inducit in eodem, dicens: videns Deus multam hominum malitiam in terra misit duos angelos in terram ad faciendum justitiam et bonitatem in terra. Qui ingressi domum cujusdam viduae juvenis apud eam hospitati sunt, vidua autem inter fercula suis hospitibus vinum obtulit eosque inebriavit. Quo facto negotium eis a Deo commissum neglexerunt et in contrarium sensum versi viduam ad commixtionem cum eis sollicitaverunt, promittentes ei dare, si consensum praeberet, quidquid peteret. Mulier ergo petivit eos, ut ostenderent sibi viam in coelum, quam Deus ibi videns et casum agnoscens maledixit vino et omnibus eo utentibus et duos illos angelos Machometo cernente ad pedes suspendit eosque durissime torsit, dicens, consimiliter poena mulctandos omnes vino utentes.

Secundo vinum prohibuit propter stultam promissionem. Scribit enim in Alcorano, sibi et omnibus a vino abstinentibus multa promissa in alia vita. Asserit enim quod ultima eorum beatitudo consistat in comedendo et bibendo, luxuriando, dominando etc., quae omnia promittuntur abstinentibus a vino.

Tertio ex praesumtione et superbia haec lex edita est. Audivit enim, quod lex Nazarenorum vini inhibitionem habuit; ideo omnes suos Nazaraeos esse voluit. De lege Nazaraeorum habetur Num. VI. Insuper sacerdotibus in templo ministrantibus vinum interdictum fuit, Levit. X. Se ergo non minus familiarem Deo aestimavit eis, ideo legem illam omnibus statuit. Ex suberbia etiam, quia semper singularis esse voluit, ideo singularia (109 a) praecepit, nam Judaeis vini usus non fuit prohibetur, nec Christianis; ideo pro differentia ab utrisque hoc praeceptum dedit.

Quarto ex quadam tristitia vinum interdixit et prima causa prohibitionis in ordine: dicunt enim, quod Machometus ante legem hanc fuerit homo ebriosissimus et in cultu Bacchi aut Liberi patris assiduus, incipiens autem suos errores seminare assumsit in collegam filium sororis suae sibi dilectissimum et unum famulum cubicularium; illi autem saepe discordabant et littigia quottidiana habebant, nec aliqua arte poterat eos Machometus concordare. Porro omni sero aestuabat Machometus vino et saepe in furia vini surgebat insaniens et cum gladio parietes impetens, putans se aliquem interficere. Quadam autem nocte, temulento Machometo jacente, surrexit servus et accepto gladio Machometi eum in filium sororis mersit et occidit ignorante Machometo; mane facto, cum mortuum illum in lectu vidisset, perterritus interrogat, quis hoc fecerit? Respondit, vosque, inquit, fecistis vino inebriatus. Cui contristatus Machometus dixit: ego non feci, quia dilectissimus mihi fuit, sed vinum fecit, quod ab hac hora usque in sempiternum non bibam et ita ulterius a vino abstinuit suisque etiam ejus potum interdixit, ne homicidia talia amplius contingerent. Unde ex tunc vinum auctoritate prophetiae excommunicavit et anthematizat calcatores uvarum et omnes vini collectores, emtores, potatores et ejus in domibus suis conservatores, quos omnes tamquam arma ad homicidia perpetranda accipientes puniri mandavit. Quanti enim interficiantur quottidie in conviviis vini usque ad nauseam audimus et legimus; in vetustissimis etiam Legendis habemus, quod Bacchus, qui primus Thebanis usum vini dedit vitesque primo in Graecia plantavit, habuit filium, nomine Icarum, cui pater potestatem dedit, ut vinum mortalibus praeberet; qui cum rusticis messoribus suis vinum exhibuisset et insueti ultra mensuram sumsissent ebrii facti existimabant, quod sibi venenum esset propinatum, ideo contra Icarum surrexerunt, eumque interfecerunt: ejus canis a cadavere non recessit, tandem autem fame coactus cucurrit in domum et accepto a filia Icari pane ad cadaver rediit, quem mox filia secuta fuit. Quae videns rem gestam prae moerore ad arborem ibi stantem se suspendit.

Hanc ergo legem de non bibendo vinum strictissime servant Sarraceni, sicut Rechabitae ad praeceptum Jonadab patris sui abstinebant a vino, ut habetur Jerem. 35., minusque Dei praecepta curabant, quam sui patris traditionem; sic et illi faciunt. Nonnullis tamen videtur, quod vini usus continuus numquam fuerit in Oriente et quod alias apud eos servaretur ex consuetudine, non enim possunt Orientales vino uti sicut nos, quia patria et regio est calidissima et vina ibi crescentia sunt fortissima, nec est proportio naturae hominis et vini, ut sit suus continuus potus, sed solum pro aliquo tempore et pro quadam solennitate. Et tantum de Sarracenis dictum sufficiat.

Tanti autem in Cairo sunt, quod eorum non est numerus. Praeter hos autem et Mamalucos sunt ibi ultra XXII millia Christianorum Orientalium Graecorum et XV millia Judaeorum et XX millia Maurorum et aliorum. Sarracenorum autem, Arabum et Tartarorum et Aethiopum et Aegyptiorum, Samaritarum et Turcorum et aliarum peregrinarum gentium non est numerus. Plures ibi degunt homines utriusque sexus, qui non habent nec habuerunt umquam domum, nec casulam, nec lectum vel (b) etiam locum aliquem proprium ad manendum, quam Venetiis sunt homines in toto simul. Sunt enim intra urbem magnae plateae, in quibus pauperes noctibus sub divo dormiunt, diebus vero sedent et aliquid laborant. Ibi pauperum puerperae in publica pariunt platea, nisi forte aliquae foeminae accurrentes velaminibus contegant.

Sunt praeterea in illa urbe necessario multi coqui communes, quia in domibus homines non coquunt singulariter nec ignes accendunt, sed de pategis coquorum cibos recipiunt. Dicitur autem, quod numerus coquorum communium, habentium coquinas proprias et de arte coquendi se nutrientium,[TR74] ascendat supra XII millia. Sunt autem tres causae, quare in domibus non coquunt. Prima est munditia, nam coqui publici, si lucrari volunt pecunias, oportet quod sint mundi, quia ab immundo nemo emeret et haec munditia servari in domo non posset. Secunda causa propter foeminarum abominationem, nullo enim modo possunt manducare[TR75] a foemina coctos cibos vel contrectatos; ideo nulla mulier ignibus, ubi cibi coquuntur, appropinquare audet, nec est aliqua Orientalis mulier, quae parare sciet offam, aut infantis babbam. Si ergo in domibus fierint cocturae, sine mulieribus coquina non posset esse. Tertia causa est lignorum defectus, quia Orientales regiones illae carent silvis et lignis et ligna ibi libra mensurata venduntur care. Si ergo Cairi in domibus singulis fierent cocturae, sicut apud nos, omnia ligna Orientis non sufficerent pro illa sola civitate.

Insuper absque illis communibus coquis sunt alii coqui minores et pauperes, domibus et coquinis carentes; hi habent ferulam, instrumentum quadratum ferreum ab intus limo obductum, huic carbones imponunt et ollulos apponunt et craticulos, in quibus carnes elixant et assant, sumuntque ferulam ita paratam, super capita portantes, transeunt per vicos et clamore denuntiant, quid coquunt et an habeant carnes, an pisciculos, aut lacticinia. Homines autem in domibus audientes per fenestras respiciunt et si coctura placet emunt. Alieni etiam homines et pauperes paucis contenti in vico conveniunt cum eis et ad aliquem angulum se contrahunt et ibi residentes comedunt. Coquus autem ille scultellulas secum fert et omnia necessaria. De illis coquis sunt in illa urbe multa millia.

Sic multi valde cum utribus cum aqua repletis circumeunt, cyathum habentes in manibus et collo dependentem utrem et si cui bibere placet emungit de utre in cyathum et dat ei potum pro uno cremiunto vel pagadino, quorum 30 vix valent 1 den. Ulmensem. Aliqui[TR76] autem pro Deo ita circumferunt utres et omni petenti se potum dant et nihil postulant, oblatum tamen sponte accipiunt.

Sic multi circumferunt fructus, panes et diversas merces. Et praeter haec vici et valvae et pategae et plateae mercibus sunt undique plenae et in bono foro sunt omnia.

Moneta regionis est nobilis et pretiosa. Aurei sunt Arabici, parvi quidem quantitate, sed magni valore. Argentei usuales sunt et dicuntur madini cum subscriptione Soldani; non tam lati sicut nostri cruciferi, sed meliores sunt et de puro (110 a) argento, quorum 25 faciunt ducatum. Sunt et alii minores argentei Achaici, quos nominant asperos, parvissimi in argento, sed parvi qualitate. Sed et moneta Venetiana est ibi nota, non tamen usualis, et si est de lega eam recipiunt; nostros vero aureos et argenteos non cognoscunt nec recipiunt. Est et alia cuprea moneta, quam nominant Fluss, et de hac omnes mercatores et omnes rerum venditores habent sportas grandes plenas ad cambiendum eam pro argentea; nam qui vult emere panem vel caseum aut potum aquae aut aliquid sibi parvum, non necesse est eum (habere) argentum, sed Fluss. Si non habet, dat campsori unum madinum pro Fluss, qui nummos illos cupreos non ad numerum assignat, sed habet libram et petiam plumbi aut ferri, aut lapidem probati ponderis et publici ponit in una parte librae et commensurat ei Fluss. Sic quilibet aureus et argenteus habet pondus suum, ad quod commensuratur moneta illa cuprea. Nummi enim isti cuprei non sunt aequales, sed multum dissimiles in quantitate et superscriptionibus et signis; quando enim aliquis Fluss recipit pro madino, datur sibi quasi bursa plena de Fluss. Verum ipsa argentea pecunia apud eos etiam est falsificata et non omnes madini passim accipiuntur, nec omnes asperi. Sed artem illam habent omnes, quod recipiens argenteum ponit eum in os suum, premitque dentibus mordens et statim percipit, an argentum verum vel falsificatum sit. Omnia ibi mensurantur, panes, fructus, carnes coctae et ipsum brodium et pulmenta ad mensuram dantur, sed et aqua ipsa usualis mensuratur. Utuntur enim multa aqua in domibus, quia diversis et variis baptismatibus utuntur per singulos dies et horas, non autem habent fontes, sed solum aqua Nili utuntur, quae in camelis defertur per vicos in magnis utribus. Unde ultra octo millia cameli nihil aliud faciunt, nisi quod aquas per civitatem in domos deportant, et asini idem facientes, quorum non est numerus.

Sunt etiam multo plures cameli, qui pertinent communitati, et camelariis de communi aerario datur pretium, qui ad hoc tantum sunt ordinati, quod in utribus portant aquam de Nilo in vicos, et ibi per singulos vicos diffunditur et spargitur ad pulverem terrae comprimendum. Tanta est enim hominum et bestiarum deambulatio, quod nemo posset ibi vivere in excitato pulvere, nisi aqua inspissaretur continuis profusionibus.

Anno 1476 grassabatur pestis in illa urbe tribus mensibus; dicunt autem, quod singulis diebus ad minus obierunt XVI millia, ad majus XXIV millia hominum, medius numerus inter istos duos erat quottidianus et ita in tribus mensibus mortui sunt in urbe XXIV centum millia hominum. Dixit nobis Mamalucus, quod in illis tribus mensibus obierunt in civitate et extra de illis, qui fugerunt pestem, quorum erat maximus numerus, millies mille et septem centum millia hominum. Porro cum tanta hominum strages Soldano denunciata fuisset, obstupuit timens urbis desolationem, sed quidam de assistentibus sibi dixit, quod non timeret, quia, si de qualibet moschea solum unus homo moreretur, essent (b) LX millia hominum, et sub qualibet moschea sunt multa hominum milia. Est enim in illa urbe, ut supra dixi, quasi innumera hominum multitudo. Dicunt quidam Mamaluci, quod Soldanus in toto suo regno non tot homines habeat, quot sunt Cairi. Audivi a quadam Venetiano, gentilomo magno et experto, qui credit, quod in tota Italia non sint tot homines, sicut Cairi. Mirum profecto est, quomodo tanta communitas regi possit, in qua tam diversi homines de universo mundo sunt de omnibus sectis tam contrariis, quam monstruosis, mirum, quod non se ipsos discerpunt. Taceo de disparatis sectis, ut est nostra, Judaeorum et Tartarorum. Adhuc miraculum est, quomodo ipsi Sarraceni possunt se invicem pati propter sectarum multitudinem in eorum fide. Sunt enim multipliciter divisi, habent tamen quatuor principales sectas et in qualibet sacerdotes eas defendentes.

Prima est illorum, qui dicunt, quod nemo possit salvari, nisi in lege Machometi, et licet hoc probare non possint aliqua ratione vel auctoritate vel exemplo, tamen contradicentibus omnibus modis resistunt et repugnant et habent magnam adhaerentiam.

Secunda secta est illorum, qui dicunt, quod lex nihil est, sed gratia Dei est, qua oportet omnem hominem salvari, qui sine merito, sine operibus, sine legis observatione sufficiens est ad salutem. Sub hac secta sunt Sarracenorum religiosi, quos Sanctos vocant et amicos Dei et Machometi et regni conservatores, ducuntque magnam post se partem vulgi, qui spernentes legem et suis conceptibus obtemperantes hanc sectam nulla ratione vel auctoritate possunt probare, sed miraculis inauditis et prodigiis diabolicis, revelationibus, exstasibus, raptibus maniacis, virtutum durissimis exercitiis, nobis horridis etiam auditu, populum inducunt ad honeste vivendum et castitatem praedicant contra principalem Machometi legem, quae dicit, quod omnes utriusque sexus nubant, quam statim annos pubertatis attigerint. Hos sequuntur quasi omnes mulieres, disciplinam eorum sectantes et minus ad ceremonias Alcorani attendentes. Sunt enim foeminae Sarracenorum verecundissimae et honestissime in vestitu velatae et in omnibus exterioribus adeo pudicae, quod non est comparatio earum ad nostras. Faciunt autem illas actiones, ut Deus det eis gratiam, non ut mereantur.

Tertia secta illorum est, qui dicunt, quod homo solum salvatur per propria opera et quod nec gratia sit necessaria, nec legis observatio, et illi mira operantur in diversis exercitiis, plus quam priores, quia de priori secta sunt multi otiosi et taediosi, illi autem sunt vigiles et laboriosi et habent valde multos sectatores. Istae vero tres sectae sunt omni populo manifestae et plures inter se tam in privato quam in publico dissensiones gerunt. Sed quia aequaliter sunt aestimatae ab omni populo, nulla potest praevalere alteri, sed potentes student eas commodare.

Quarta secta est illorum, qui dicunt, quod unusquisque salvatur in sua lege, sub qua natus est, nec aliquam legem alteri praeferunt, sed omnes leges salutares esse dicunt et pro martyribus colunt omnes occisos pro quacumque lege. Ipsum Anaxagoram philosophum, qui fuit ab Atheniensibus occisus, quia dicebat solem esse lapidem ignitum, et Maccabaeos et Christi martyres venerantur. Illius sectae sunt multi, sed non fit manifeste disputatio de ea, quia derogat legi Machometi, et quia pauciores sunt, succumberent in disputationibus. Elphahallo Calinus noster erat illius sectae, ut patet P. 1. fol. 222. A. In talibus fatuitatibus sunt disputationes eorum et studia, ita, quod illa urbs olim sapientiae nutrix, Memphis, Delta, Heliopolis, est nunc his temporibus errorum inutilium inventrix. In eam enim olim mundi sapientes commigrabant a finibus mundi, ut Memphiticos vates audire possent; ut Pythagoras, de quo loquitur Jeronymus in epistola ad Paulinum, et Plato. Sed et (111 a) Abraham et Moyses in Heliopoli prudentiam discentes Deo dilecti facti sunt. Et de multis legitur hic profecisse, ut infra patet fol. 128. Sed nunc praeter, praedictas sectas plures sunt aliae sectae inter eos, in quibus manifeste patet, eorum legem esse fictam et falsam et nisi diaboli nexu essent conglutinati et uniti, non paterentur se invicem, nec possent regi. Haec grandis communitas regitur per Soldanum Cathube, Catalanum, abnegatum Christianum, cui adsunt duo potentissimi Mamaluci, Diodar, quasi pater Soldani et totius regni gubernator, et Amiraldus, princeps exercituum. Hi tres totum agunt et praefectos contratarum urbis ponunt et ad universas provincias Soldani praefectos transmittunt Mamalucos et officiales Trutschelmannos et alios locis praeponunt. Verum tamen dicitur, quod inhabitantes Cairum et Aegyptum sint effoeminati et non bene ad bella dispositi, unde Christiani tempore, quo Jerosolymitanum regnum possederunt, Aegyptios tributarios fecerunt et in confoederationem eos receperunt. Unde anno Domini 1167, regnante in Jerusalem Almarico VI. Latinorum rege in Jerusalem, cum se regi Syriae Damasci confoederasset, descendit rex Jerusalem Almaricus cum exercitu Christianorum in Aegyptum et eversis aliquibus urbibus ante Cairum castra metatus est eamque obsedit et angustavit. Unde Soldanus, ut dicitur, promisit ei aureorum millesies centena millia et in promptu sibi dedit centum millia aureos, ut recederet ab ea. Sic habet dominus Antonius in Chron. P. 11. lit. 17. l. q. §. 3. Et tantum de illa urbe, de qua et supra patuit fol. 103. a. Hujus civitatis amplitudo et gloria moderna faciliter creditur, dum ejus antiquus status in scripturis intuetur, de quo loquitur Diodorus diffuse in libris veterum historiarum.

Recessus difficilis peregrinorum a Cairo et de exactionibus Trutschelmanni[TR77] et fallaciis ac malitiis ejusdem[TR78] viri infidelissimi Mamaluci.

Die XIX, quae erat dominica XXI post festum S. Trinitatis totam paene noctem praecedentem insomnem duxeram cum lumine, scribendo eo, quae ad Evagatorium pertinebant, quia recessus noster instabat. Dum autem sol ortus esset, ad missae officium in cameram dominorum secundae societatis convenimus. Venerunt etiam tres Deae, Venus, Pallas et Juno, duae scilicet uxores Tanguardini cum ancilla, ornatae cultu superbo, sicut superius patet fol. 71. b. Has invite sustinuimus in officio, quia nec ipsae propter devotionem affuerunt, nec nobis ad devotionem profuerunt. Verecundabar multum de praesentia eorum propter quosdam Sarracenos, qui deridebant ritum nostrum propter mulierum ostentationem, quod apud eos profanum judicaretur, nam in ecclesiis illorum mulieres nullo modo cum viris sunt, (b) sed seorsim in ecclesia stant in aliqua parte ecclesiae, ubi a viris nec videri possunt et ibi orant et plangunt, derelicto domi omni vano et saeculari ornatu, juxta illud Zachariae IX.: Et plangent familiae et familiae seorsum et mulieres eorum seorsum.

Derisorium est apud gentiles, quod in ecclesiam procedunt tam viri quam foeminae cum saeculari pompa, et pro certo detestabile admodum. Igitur cum missa esset completa, statim venit Tanguardinus verbis pacificis in dolo et de nostro recessu contulit nobiscum, postulavitque pecunias sibi debitas ratione officii sui, de persona sex ducatos et quatuor ducatos pro littera Soldani ad Alexandrinos et XXXIV pro navi emenda ad navigandum per Nilum in inferiorem Aegyptum. Commendavit autem uxores suos et familiam dicens, omnes promtos fuisse ad nostra obsequia; et hoc faciebat, ut Vale eis daremus. Insuper sex ducatos pro asinis et asinariis habere volebat, quibus ad Nilum veheremur. Collegimus autem pecuniam secundum taxam de unoquoque peregrino tantam, quanta nobis videbatur, etiam ultra debitum et justum petentis eam, ut contentus esset. Accepta pecunia jussit, ut disponeremus nos ad egressum. Aptavimus ergo res nostras imponendas asinis celeriter, jamque transierat meridies et nos stabamus et eductionem praestolabamur, sed Tanguardinus otiose deambulabat per domum et curiam et vultu et moribus indignatum animum contra nos ostendebat se habere et nostrum exspectationem dissimulabat se videre; in quo facto non modicum consternati confusi stetimus et propter viri furorem, quem vultu torvo prodebat, nec ei loqui ausi fuimus, eramus enim in ejus unguibus, nec vi ab eo, nisi dilacerati, aufugere potuimus. Cum autem sol declinaret et tempus transiret, advocavimus procuratorem domus, Mamalucum et causam tardationis et indignationis domini investigavimus. Respondit ille brevi sermone: si dominum benignum cupitis habere et cum pace optatis exire, bursas aperite, pecunias effundite et ultra postulata pretium pro hospitio, Valete pro uxoribus, curtosias vel bibales pro singulis officialibus domus promte et hilariter exhibete. Hoc audito hilaribus quidem vultibus, sed gravibus et tristibus cordibus, multos ducatos exposuimus; quod dum fieret, incepit nos dolosus ille jucundius aspicere et familiam in adjutorium nostrum advocare; multis modis interim, quod cum eo fuimus, mulctavit nos mendaciis et proditionibus. Dixit enim se dedisse nautis 24 ducatos pro navi et naulo, quod non fuit verum, et litteras ad Alexandriam promisit Trutschelmanno dicens, nos esse divites et liberales, ideo deberet sine metu postulare. Igitur peractis omnibus Tanguardinus equum ascendit et cum suis famulis nos per civitatem eduxit, numquam autem tantam difficultatem habuimus penetrando populum, sicut illa vice; graves enim molestias (112 a) nobis intulerunt, percussiones, trusiones, inclamationes, derisiones. Inter haec quidam de peregrinis dejectus fuit de asino et adeo male multis plagis percussus, quod forte diebus vitae suae dolorem capitis sentiet et cum hoc omnia quae habuit, retro dereliquit et adjutorio cujusdam Sarraceni in asinum relevatus fuit. Ab his molestiis non poterat Tanguardinus nos protegere, quia, ut saepe dixi, vici civitatis illius sunt pleni populo, et transeuntes in equis, asinis, aut camelis, non possunt in cumulo, nec duo simul ad latera transire, sed unus post alium per primum facto impetu in populum ad dandum locum transeundi. Sicut ergo Tanguardinus praecedens populum fuste caedebat et de via fugabat pro via danda, nec retro attendere poterat, quae erga nos agebantur; caesi enim ab anterioribus sequentes, propter quos caesi fuerant, caedebant.

Cum magno ergo labore et anxietate in Balachum venimus, ubi Nilus decurrit, et multas naves in ejus portu stabant; Mauri autem illi, qui nos ducturi erant, nos videntes de navi exilierunt et omnem nostram suppellectilem navi intulerunt; erat autem navis spatiosa et pulchra, solum pro nobis conducta. Porro Tanguardinus longam collocutionem cum nautis nostris habuit, nec aliud suspicor, nisi quod dixerit eis dolum istum, quod non obstante solutione nostra sibi facta, possent in Roseto iterum a nobis exigere, sicut et factum fuit. Deinde venit ad nos, ducens secum Mamalucum quendam, dictum Halliu, quem saepe prius videramus, hunc constituit suum vicarium super nos usque in Alexandriam. Erat autem ille Halliu vir pallidus et callidus, conditionibus meis penitus disproportionatus; quam cito enim eum aspexi, diffidentiam et displicentiam in eo habui et ipse in me etiam, ut saepe rei probavit eventus. Opera et verba ei displicita non dimisi; nec ipse mihi pepercit. Constituto autem vicario recepit Tanguardinus licentiam a nobis et ad propria reversus est cum suis; nos autem ad proximas coquinas Sarracenorum currimus et cibos emimus et coenam in navi fecimus. Facta est autem obscura nox antequam recederemus a portu. Sedimus ergo in navi cum laetitia pro eo, quod salvis cutibus de illo excoriatore evasimus, licet alleviatis marsupiis.

Recessus.

Vicesima die, in nocte praecedenti, nave soluta a portu Nili Cairino recessimus, ventum autem contrarium habuimus ita, quod quatuor nautae nostri Mauri remis navem trahere necesse erat. Porro multae naves aromaticis speciebus nos sequebantur et multae praeibant et aequo diffortunio sicut et nos contra ventum conabantur, sed tarda erat navigatio nostra et taediosa, navium vero de mari ascendentium contra aquam erat e contrario velocissimus cursus et quasi volabant ductu velorum (b) pariter et equorum. Nam sicut per Rhenum sursum trahunt naves a Colonia equis, sic de mari Alexandrino per Nilum sursum trahuntur in Babyloniam. Porro ab utraque parte fluminis delectabilem et fertilem habuimus terram cum multis villulis. Sunt autem domus villularum omnes sicut clibani testudinati luto Nili, quod tenax est et aptum ad aedificia rusticorum. Aestimabam primo, quod omnes domus essent parvae moscheae, quia pulchrae opere camerato sunt factae. Juxta villas erant amoenissimi horti, agri, viridaria, pomaria, in quibus canamelli, dactyli et quaeque dulcia crescebant. Verum haec amoenitas non erat undique, sed solum in locis, qui Nili aquis irrigari poterant, caetera enim loca irrigua erant arida, arenosa, sterilia, sicut desertum. Lento autem gradu processimus illa tota die, nec extra emissi fuimus, ea autem, quae in Cairo emeramus, manducavimus et de aqua sacri fluminis bibimus, quae tamen erat turbida et tepida, defecerat enim vinum de utribus et cum Sarracenis aquam bibere studuimus; sine timore tamen alicujus infectionis de aqua fluminis bibimus scientes, eam ex paradiso sanissimo profluere. Sic ergo diem illum cum taedio deduximus, quia lente descendimus et somnolentos nautas habuimus, toto enim die dormiebant, ut noctem insomnem ducere possent, more sui jejunii. Cum autem sol occidisset et nos ad quietem poneremus, surrexerunt Sarraceni et Halliu Trutschelmannus, incipientes cantare, ululare, manducare, sicut in turribus moschearum fieri solet, nec nobis aliquam quietem tribuebant, unde ego et aliqui etiam surreximus de cumbis nostris et cum eis vigilavimus, circumspicientes terram et aquam. Eadem nocte vidimus cocodrillos, ingentes bestias de littore se in aquam praecipitantes seque in aqua revolventes, et audivimus eos sub aqua gementes et eructuantes. De his bestiis et aliis Nili monstris venit dicendum in fluminis descriptione. Sarraceni, quia assueti, non curabant nec timebant cocodrillos, sed hippopotamos Nili equos maxime formidabant, qui nocturnis navigationibus infesti sunt navesque evertunt.

Die XXI., quae est XI millium Virginum, illuscente[TR79] aurora cessaverunt Sarraceni a suis clamoribus et quieti ac dormitioni se dederunt omnes, dimittentes navem solum in manu temonistae. Sed cunctis sopore depressis etiam gubernaculi rector obdormivit, reclinatus super temonis clavum, currebatque navis ad sortem deorsum. Steti autem superius ad legendum horas meas et mirabar de navis circumvolutione, quae in aqua passim rotabatur, timebamque ejus impletionem. Post paululum autem, dum minus considerarem, navis cum prora impetuose in littus impegit, adeo, quod omnes dormientes excitavit et omnes perterruit, nullum tamen periculum accidit, quia mollis erat terra, cui incidit navis, sed si fuisset saxosa, comminuta fuisset in petias et nos submersi et a cocodrillis devorati. Interea in locum venimus, ubi Nili fluvius dividitur in duas partes et ita divisus descendunt ambae partes longe a se, quasi per duo milliaria, et tunc iterum conveniunt et fit unus fluvius. Medium autem illud inter duo illa brachia est insula una pretiosissima (113 a) et amoenissima, quae Delta dicitur, quia formam Deltae litterae facit; alias autem nominant insulam eam auream propter ejus fertilitatem in frumento, hordeo, oleo et palmis et caeteris, sed et vinum ferret pretiosissimum, si illi maledicti colerent vineas. Sed Dominus hoc potu eos privavit ex demeritis.

Haec insula semper cedit in dotem principali uxori regis Soldani, de qua habet annuum censum ultra LXX millia ducatorum, sicut dicebant nobis Mauri nautae. Hanc insulam et ejus littora fugiunt cocodrilli, quia homines illius insulae illos capiunt et domant. Habent enim tuguria super littus fluminis et latitant in eis; si quando autem cocodrillus in aqua natans ibi appropinquat, mox homo repente de tugurio exsiliens in aquam super cocodrilli corpus saltat eumque ferro frenat et ducit quo vult. Nam miro modo bene natare sciunt Aegyptii et tanta agilitate et facilitate moventur in aquis, sicut pisces, sub aquis etiam ad longum spatium se continent et vadunt; unde incolae habitantes in littoribus Nili natant ad nundinas sursum in Cairum et ad alia loca ubi volunt, et dum in civitatem venerint, accommodant sibi ab aliquo noto vestem et emtis mercibus in naves reponunt et rursum aquis insiliunt, renatantes ad loca sua et multis horis citius terminum attingunt quam naves. Tota praefata insula, homines et terra, reginae servit supremae, quae etiam eam inhabitat, si Soldano placet: siquidem ipse rex quatuor habet uxores, quamvis XII legitimas habere possit et concubinas ad placitum, et una eorum suprema in hoc loco communiter habitat, aliae vero in aliis locis, non enim vel raro habent duas uxores in uno domo propter litigia vitanda, sed per loca diversa habent et nunc cum illa, nunc cum alia degit vir. Vidimus in illa insula habitationem reginae solemnem, quasi castrum, delectationem magnam habuimus in aspectu illius pulcherrimae regionis et ab utraque parte voluptuosa loca habuimus, quasi navigaremus per medium paradisi. Circa meridiem applicuimus ad oppidum quoddam super littus Nili, Phua dictum, quod nomen aestimo huic oppido datum a Judaeis illo tempore, dum Pharao eos tribularet, in memoriam perpetuam obstetricum, quae necare nolebant infantes, sed eos servabant, quarum una dicebatur Phua, sicut hoc oppidum, ut habetur Exodi 1. Et propter hanc pietatem aedificavit illis domos manibus filiorum Israel, quieti etiam hoc oppidum aedificaverunt; cui et nomen obstetricis dederunt. Et ingressi civitatem ab Aegyptiis illis emimus victui necessaria, panes, gallinas, ova et fructus; cuncta autem, quae emimus, reportavimus et in littore ad civitatis murum ignem fecimus, comparatis caro foro sarmentis, plus enim pro eis dedimus, quam pro panibus. Coximus ergo ibi carnes assas et lixas, cum autem coquus pullos occideret solvens cultello venam colli, et sanguis erumperet, stabant Sarraceni et in coquum fremebant et accurrentes juvenes conabantur nobis pullos incisos eripere et in flumen projicere et fecissent, nisi nautae nostri obstitissent, et habuimus multa litigia pro ereptione pullorum occisorum, aestimabant enim esse immunditiam et peccatum, sic (b) pullum comedere vel quamcumque bestiam, antequam totus sanguis usque ad guttam sit effusus. Ideo ipsi totam gulam pulli incidunt et pullum incisum manibus premunt, ne cum aliquo sanguine coquatur, nam manducationem sanguinis vel carnis cum sanguine abominantur sicut Judaei, servantes ritum praeceptum Genes. IX. et Levit. XVII. Passim manducant quodcumque, sed prius mundificatum, unde pullum, quem mundificare volunt, per sex dies capiunt et in caveam mundam includunt vel in aliquo loco corticula ligatum tenent et pura grana et aquam mundam ei tribuunt et ita mundificatum et a sanguine separatum coquunt. Sunt enim, ut saepe dixi, mundissimi in cibo et potu et vestimentis et creberrimis baptismatibus utuntur ad mundanda corpora. Sic ergo coximus carnes et comedimus. De civitate autem omnis paene populus, maxime juvenes, ad nos exierunt ad videndum hospites, sicut etiam nos facimus in adventu Zigarorum ad partes nostras. Inter accurrentes[TR80] venit unus masculus Maurus et portavit manu cocodrillulum, quem ceperat, duarum palmarum longitudinem habentem, quem curiosius aspeximus et mirabamur, quod tam parva bestia in tam ingentem draconem proficit. De hoc dicetur infra. Alius juvenis portavit origem unum, Aegyptium glirem, in quantitate catti dimidii anni, hunc quidam peregrinus emit, sed non diu vivus mansit. De hac bestia fit mentio Esajae 51.

Mansimus autem in portu illo die illo toto et in sacro flumine balneati sumus, non tantum pro necessitate, quantum pro devotione, ut ablueremur sacris paradisi undis, non tamen aquis in profundo nos commisimus, timentes belluas in eis viventes. De hoc lavacro et balneo, si gloriari voluero, non ero insipiens, cum legamus, sanctum antistitem Epiphanium sola inspectione illius sacri fluminis gavisum, unde dicit in epistola ad Johannem, Jerosolymitanum episcopum: Ego vidi aquas Geon, aquas his carneis oculis aspexi etc. Hanc epistolam transtulit Jeronymus ex Graeco in Latinum.

Porro post occasum solis reingressi sumus navem et ea soluta recessimus, cum gaudio autem navigavimus, quia Sarraceni, qui tota die dormierant, jam vigilabant, cantabant et manducabant. Mirum autem et pulchrum est videre noctibus in regiones habitabiles, quia ubique in turribus moschearum ardent lumina et videntur noctibus procul propter ignem. Circa medium autem noctis venimus non longe ab oppido Roseti et supra ipsum oppidum littus petivimus, ibique navem palo alligantes stabilivimus usque ad mane, non enim in portum civitatis ausi fuimus intrare, ne de muris a custodibus molestaremur. Navi stabilita audivimus per circuitum navis cocodrillos ingentes, in aqua contra navem frementes, sed nullam in navi molestiam passi sumus, si autem aliquis in aquam intrasset, in mille frusta discerptus fuisset; quidquid autem eis projicitur, devorant. Erat nobiscum in navi Sarracenus quidam, qui Cairi ad nos intraverat, qui tantae disciplinae vir fuit et, si fas est dicere, tantae devotionis, quantae nullus religiosus apparere potest in Christianitate, videbaturque ex facie ejus splendere maturitas. Libenter locutus sibi fuissem, si linguam scivissem, ego tamen numquam usque Alexandriam vidi eum loqui; credo, eum fuisse unum de illis, quos nominant Czamutlar, qui perpetuum tenent silentium. Quidam in illo loco, et major pars dormierunt, ego vero inter frementes cocodrillos quiescere non valui, sed sedi in aquam respiciens, ammirans bestiarum magnarum motum et gemitum et non minus errores ammiratus sum antiquorum, qui templa his bestiis dedicarunt et immortales honores, unde etiam quaedam civitas Cocodrilla dicta fuit, quam suspicabar fore Rosetum, propter multitudinem cocodrillorum. Mirandum profecto, cur lege, ut pro diis colantur, fuerit sancitum? sed dicebant, toti patriae salutem afferre et Arabiae Lybiaeque latrones prohibere fluminis transitu. Hanc rationem assignat Eusebius de Evangelica praepar. L. 11. c. 1. dicens: Arabes in Aegyptum natarent, nisi cocodrillos timerent, et ideo pro hac salute Aegyptii adorant eos ut deos protectorios. Aliam assignant rationem, dicentes: Minoem, Aegypti regem, fugisse insequentes se canes et a cocodrillo susceptum in continentemque delatum. Ut ergo gratiam animali refunderet, civitatem loco proximam Cocodrillam nominavit (114 a) mandavitque accolis, ut pro deo coleretur bestia et agrum eum devovit bestiae, ac pyramidem in sepulchrum sibi ibi ingentem et admirandam erexit et labyrinthum et ita horribilem bestiae cultum instituit. De his dicendum venit in sequentibus, fol. 120.

Rosetum.

Vicesima secunda die aurora illucescente solvimus navem et in portum Roseti navigavimus ibique facto ponte de navi ad littus res nostras eportare volebamus, sed nautae nostri nolebant quidquam nobis dimittere, nisi prius essent soluti, cumque diceremus, quod Tanguardinus Trutschelmannus Cairinus haberet eorum pecuniam, deriserunt nos dicentes, se conductos ab eo ad nostram solutionem et quod nihil eis tradidisset. Post multas ergo rixas, quas cum eis habuimus et inter nos, iterato naulum solvimus cum parva patientia, quidam enim erant duri, quos vix induximus, ut darent suam portionem; consilium eorum fuisset, ut cum illis rediissemus navigio Cairum et illum nequam Tanguardinum accusassemus apud Soldanum de injustitia, sed consilium hoc videbatur majori parti peregrinorum non utile, imo periculosum nostrae vitae, ideo melius judicavimus pecunia vexationes illas redimere. Et ita solutis nautis et aportatis rebus nostris ad littus ductores nostros licentiavimus, qui cum nave ad propria reversi sunt.

Sedimus ergo ad murum civitatis ante portam, quae nondum aperta fuerat, quia adhuc mane erat et tempus quietis Sarracenorum, et deliberavimus cum Halliu, quod quam statim porta aperiretur, intrarent aliqui cum eo et camelos aut asinos conducerent, quibus nos et res nostrae in Alexandriam veheremur, non enim poteramus ulterius per rivum descendere, quia ab hac civitate non est navigabile brachium hoc Nili, quod possit per eum in mare descensus fieri, et de navigabili alveo exiveramus illa nocte, ut ad illam civitatem veniremus, quia in ea copia bestiarum camelorum et asinorum semper invenitur, quibus ducuntur alieni Christiani ad Alexandriam, cavent enim omnibus modis, ne ducant Christianos per alveum navigabilem usque ad ostium, ubi mari influit et hoc ideo, quia credunt nos exploratores terrae. Ne ergo fluminis via de mari fiat nobis nota, ad duo vel tria milliaria supra ostia Nili deponunt eos, siquidem VII ostiis Nilus mari illabitur, sed non omnes alvei sunt navigabiles, ut patebit. Halliu ergo cum quibusdam peregrinis ingressus civitatem pro camelis et asinis conducendis, sed non unum camelum nec asinum nec equum invenerunt in tota civitate, cunctae enim bestiae ad onera portanda aptae erant in ostio Nili Heracleotico, a quo portabant merces Indianas Alexandriam a mercatoribus Cairinis conductae, nec in triduo erant reversurae. Cum autem audivissemus absentiam bestiarum et quod tribus diebus essemus ibi mansuri, multum turbati sumus et sedimus tristes conferentes.

Porro alveus navigabilis, per quem Nilus per ostium Heracleoticum (b) mare intrat, non erat longe a nobis, sed per unam insillam interjacentem distabat et summitates velorum videre poteramus navium continue descendentium et ascendentium et optavimus quidem nos in una illarum navium esse, sed non erat nobis spes; cum ingenti autem taedio ibi sedimus et vidimus naves etiam de portu Roseti sursum duci in alveum navigabilem et descendere ad mare. Advocavimus ergo Halliu malum hominem ductorem nostrum et interrogavimus, an possibile esset nos navigio duci per Nilum ad mare? qui dixit, possibile quidem est, sed non consuetum, ideo non attentetis, sed per triduum habetote patientiam in loco illo. Cum amaro ergo animo per locum spatiavimus et inter homines, qui egressi fuerant de civitate ad nos videndum, deambulavimus anhelantes ad recessum. Quidam autem Sarracenus de civitate egressus adjunxit se nobis et colloquium nobiscum habuit Italica lingua, quam novit. Inter colloquia diximus sibi, quomodo triduana ista exspectatio esset nobis intolerabilis et si posset nobis navem conducere pro bono, imo abundanti pretio, faceret nobis rem gratissimam. Concurrit ergo Sarracenus ille et statim nauclerum adduxit et conventionem inter eum et nos fecit. Stabat autem Halliu ille falsus et contendebat cum Sarraceno illo, forte dicens ei, quod sibi de peregrinis suae providentiae commissis, nihil vero aliud nobis dicebat, nisi si aliquod periculum nobis accideret, quod eum inculpare non possemus nec vellet particeps esse periculorum nostrorum. Res ergo nostras rursum reportavimus[TR81] in navem conductam et ad recessum nos disposuimus. Cum ergo jam navis solvenda esset a portu, venerunt quidam viri de civitate et arrestaverunt navem et nauclerum impediverunt, nescio propter quam actionem; perterriti autem fuimus aestimantes, quod propter nos factum esset, sed non fuit. Itaque iterum res nostras ad littus reportavimus cum labore, quia satis gravem supellectilem habuimus. Post paululum venit alius nauclerus petens nos, ut ingrederemur naviculam suam et quo vellemus vellet nos ducere pro competenti pretio. Statim autem etiam Halliu dissuadente conventionem fecimus et res nostras in navem portavimus: erat navis satis parva pro tantis rebus et tot hominibus, sed majorem pauper ille nauclerus non habuit. Cum autem cuncta intulissemus et nos ingressi fuissemus, sedimus compressi et nimis arctati, libentius tamen sustinuimus istam angustiam, quam triduanum taedium, habuimus autem navigare contra aquam quasi ad unum milliare teutonicum. Nauclerus ergo et sui servi Mauri ligato longo fune ad proram naviculae navem de portu Roseti sursum trahebant cum maximo labore et post multas horas venimus ad caput, ubi ille rivus Rosetinus dividitur et exit ab alveo navigabili. Laetati ergo sumus putantes, nos celeriorem descensum habere quam ascensum, sed aliter evenit; nam cum navem in verum alveum duxissent, reperimus in eo (115 a) ventum contrarium a mari sursum adscendentem, qui aquas fluminis decurrentes impetu magno retrusit ita, quod videbantur sursum currere, nec fluxum earum naturalem poteramus videre. Sicut ergo nautae nostri per alium alveum navem laboriose sursum traxerant, ita per illum deorsum majori labore contra ventum trahebant et ibant in luto denso usque super genua et usque ad nates, aliquando incidebant usque ad umbilicum et nonnumquam coacti profunditate in ipso luto nataverunt. Sic ergo tarda et taediosissima erat nostra navigatio et nimis laboriosa. Magnam profecto compassionem habuimus cum istis miserrimis Mauris, quamvis nos ipsi in passione sedevimus,[TR82] ita enim coangustati fuimus, quod nullus poterat se de loco, in quo sedebat, movere, nec crura pro opportunitate extendere. Interea quidam Sarracenus per arundinetum et densum lutum cum lancea ad littus venit et hasta vibrata trahentibus navem se opposuit postulans et exigens thelonium, de persona madinum ex parte domini Soldani, de quo mirabantur nautae nostri, quia numquam ibi viderant hominem petentem aliquid. Halliu autem, infidelis ille nequam, voluit quod solveremus, nec curasset, quod non unum obelum habuissemus. Dedimus ergo madinos singulos, et progressi sumus tardissime serpentes. Post unam horam perspeximus super littus stare multum populum et tentoria ac tabernacula fixa vidimus et statim intelleximus, agmen Arabum ibi consistere, sicut saepe prius videramus per Arabiam, Palaestinam et Judaeam. Turbati autem sumus scientes, quod sine vexatione eorum transire non possemus, sed et nostri naucleri eos timebant et forte plus quam nos. Cumque ad eos venissemus accurrerunt de tentoriis cum lanceis et armis supra marginem et funem nostrae navis detraxerunt magna violentia de manibus servorum nostrorum et traxerunt nos ad se, ita, quod prora erat littori infixa, alvei enim parietes erant ibi satis alti, quo tamen non obstante Arabum juvenes deorsum se submiserunt, cadentes super nos in naviculam, incipientes scrutari sacculos et sportas, ut tollerent spolia. Quod dum fieret, clamavimus ad seniores Arabes superius stantes, cur nobis violentiam inferre permitterent, cum tamen parati essemus pro voto eorum satisfacere. Quo audito evocaverunt juvenes multis clamoribus, sed eos non adverterunt, trahentes saccos et sportas nobis renitentibus. Accepto autem animo, cum desistere noluissent, consurreximus contra eos et cum violentia eos de navi ejecimus, quod tamen nullatenus facere ausi fuissemus, si non intellexissemus, seniorum voluntatem ad hoc accedere; ejecti autem lutum contra nos jactabant et terram, quia lapides ibi non erant et vix compesciti fuerunt per seniores, ut nos in pace dimitterent, omnis enim juventus accurrerat et etiam foeminae clamantes adversus nos, sed et ipsi (b) seniores inter se contendebant, quia quidam volebant nos absolute spoliare, alii eis contradicebant. Sedato ergo tumultu dedimus eis unum ducatum, mulieribus autem et parvulis dedimus paximatios, et hoc facto libere nos abire fecerunt. Mirabamur autem, quod etiam in Aegypto, prope regiam urbem, ille populus Arabum violentias exerceret. De illis Arabibus, si legere placet, vide fol. 27. Cum magna ergo difficultate, invalescente magis ac magis vento, processimus. Porro ipsi nautae acceptis de nave suis amphoris implebant aqua, dicentes, nos statim in aquam amaricatam venturos, per commixtionem aquae maris. Hoc audito hausimus et nos aquam pro poculo nostro, nam aquilonis flatibus aqua maris per ostia Nili injecta inficit aquas easque amaras reddit per longum spatium sursum in Aegyptum.

In processu ad alium cuneum Arabum venimus de societate priorum; his paximatios in littus projecimus et progressi sumus et in latitudinem maximam venimus, ubi Nilus undique alveos suos exiens planitiem totam aqua operuit, in tanta latitudine, ac si esset mare, nec finem videre poteramus, nisi quod cumuli et aggeres arenarum in aliquibus locis supereminebant. Tota autem illa aquarum congregatio erat salsa, de maritimis aquis irrumpentibus per ostia Nili. Porro, in illa latitudine non poterant nautae nostri amplius navem trahere propter profunditatem, sed nobiscum sedebant. Vagabamur ergo in incertum in aquis, nunc huc nunc illuc, nec progredi poteramus prohibente nos contrario vento. In ista ergo confusa circumvolutione devenimus extra veram gurgitem et alveum Nili, eumque perdidimus, quia aqua turbida pariter et turbata erat et venti magni et aqua instabilis, nec fundum videre poteramus et ita supra agros et campos navigavimus, tandem longius projecti in tenuem aquam devenimus et in incertum ferebamur, quousque in bithalassum incidimus, impegimus enim in arenarum aggeres, quos non vidimus et navis limo infixa mansit immobilis, quamvis aqua mira celeritate et vehementia moveretur vento, navis tamen nostra nec agitabatur fluctibus eam fortissime percutientibus; qua propter nautae nostri se denudantes in aquam descenderunt et multo labore navem a loco removerunt et reingressi iterum agitabamur sine progressu et rursum in alium aggerem incidimus et fortius infixi quam prius stetimus; nautae ergo nostri sicut prius maximo labore conabantur navem removere et remotam tentabant eam in verum alveum reducere et in aquis ibant usque super umbilicum et saepe in aquam totaliter cadebant et in his saepe humo haerebat et iterum atque iterum evulsa quassabatur. Tandem autem magnus et importunus afflavit ventus, navemque de manibus nautarum rapuit et eam grandi impetu in locum tenuissimae aquae injecit, ubi tam fortiter luto infixa stetit, quod omnem spem eam movendi amisimus et in periculo non modico fuimus; nam simili diffortunio tradunt Aeneam vitam finivisse in fluvio. Porro naves quaedam de mari ascendentes (116 a) contra nos eodem dubio ferebantur, nescientes alvei tractum, ventus tamen vela eorum implebat et celerrime ducebat, etiam dum lutum tangerent, sulcabant et aquam et lutum duce vento. Dum enim vidissent nos luto infixos a nostro tramite declinaverunt et felices ex nostro periculo facti praeterierunt, si enim in nostra semita mansissent, infixi fuissent sicut et nos. Aliae etiam naves quaedam speciebus aromaticis oneratae sequebantur nos et in eandem damnationem devenerunt stantes luto infixae et maximis conatibus exitum quaerebant. Hoc autem tantum bonum vitae nostrae subsidium habuimus, quod fundus lutosus fuit, si enim saxa habuisset, perditi fuissemus. Laborabant ergo magno conatu nostri usque ad solis occubitum et ita toto illo die in anxietate stetimus et paene nihil manducavimus, quia sacci paximatium in profundo navis jacebant et omnes res desuper et nos compressi superius et sicut unusquisque in Roseto locum acceperat, ita mansit toto die ac nocte sequenti. Porro sex onerariae naves circumstabant nos, pro quarum remotione etiam magnus labor fuit spe procedendi; nam aliquae naves districtum illum evaserant et praecedebant et ideo similiter laborabant putantes, se noctem in quodam oppido super Nilum acturos, sed labor nautarum nostrorum et illarum VI navium in vanum et inanis fuit et tenebrae comprehenderunt nos. Videntes autem nautae, se non posse proficere, ejecerunt anchoras, navesque stabiliverunt fortius, ut futuram diem ibi exspectaremus. De aliis autem navibus clamabant ad nostros nautas, interrogantes eos, quid ducerent? Et cum intellexissent, quod Christiani essemus, maledixerunt nobis aestimantes, se a Deo derelictos propter nostram praesentiam, et fremebant contra nos. Credo enim, si propinquiores eis fuissemus, multis contumeliis nos adfecissent. Stetimus ergo sic in mediis fluctibus in caliginosa nocte, nec recolo, nos in majori miseria fuisse per totam peregrinationem, demta nocte illa, quam habuimus 2. Octobris, quando aberravimus in vasta solitudine, ut habetur fol. 57. Felix fuisset ille, qui dormiendi et quiescendi locum habuisset ad illius longissimae noctis pellendum fastidium. Numquam recolo, me tam distincte notasse septem noctis tempora, sicut illa nocte. Videbatur enim mihi, quod in curru, quem antiqui ipsi dominae Nocti adscribebant, sederemus et seplem rotis, hoc est, septem ejus temporibus, lente duceremur. Primum noctis tempus, quod dicitur crepusculum, propter dubium, cum nesciatur, an diei praeteritae vel nocti venturae sit dandum, deduximus cum Sarracenis nostris, qui toto die laboraverant et jejunaverant, usque ad hoc tempus, qui comedebant et cantabant, non ex laetitia, sed ex consuetudine eorum. Quaesivimus ergo paximatios et etiam manducavimus paucillum et aquam bibimus prius haustam de flumine. Secundum, cum jam omnino obscurum est tempus, dicitur fax, eo, quod tunc faces accenduntur; etiam cum nautis nostris deduximus eum parvo solatio in tenebris, (b) sine facibus, sine igne, sed cum copiosissima aqua. Tertium tempus, cum jam densior facta esset, quod dicitur connubia, orationi dedimus. Quartum tempus, quod intempesta dicitur, eo, quod nulli operi sit aptum, dormivimus quidem, sed non erat quies dormitionis. Quintum tempus, quod gallicinium vocatur, eo, quod a medio sui nocte in diem tendente galli cantant, deduximus in collocutionibus; quidam enim mecum sedens occasionem mihi dedit, quod sibi dixi perfunctorie quasi totum cursum vitae trium Patriarcharum, Abraham scilicet et Isaac et Jacob, sicut in Genesi habetur, et de Nilo et Paradiso, et magnam noctis partem sic deduximus. Sextum tempus, quod canticinium dicitur, gratissimum quieti, aurorae proximum, nos cum gaudio accepimus et cum vigilia, cum eo enim luna splendescere coepit et aura in melius immutari. Hoc sentientes prae gaudio inquieti fuimus, solis ortum quasi liberationem a captivitate durissima exspectantes. Septimum tempus noctis, quod dicitur diluculum, in quo solertes surgunt ad opera die jam illucescente, deduximus in precatione ad recessum et solis clariorem illustrationem exspectavimus. Et ita noctem illam egimus, qualiter autem diem deduxerimus, folio 122. vide. Nunc etiam Nilus fluvius venit describendus, ex quo prope ejus terminum sumus, ubi per illapsum maris fluvius esse desinit.

Descriptio fluminis Paradisi, Nili scilicet vel Geon aut Gion, de ejus nominibus, origine, utilitate et virtute, et antiquorum errores circa hoc.

Nilum sanctum fluvium describere volens primo de ejus nominibus dicam; secundo de ejus origine, de ejus decursu et fine; tertio de virtutibus ejus et proprietatibus et de bestiis in eo crescentibus. Habet igitur haec nomina: quia dicitur Geon, Gen. II., multi libri habent Gion. Secundo nominatur Nilus ab Aegyptiis, Esa. 23. Dicitur etiam a Latinis quarto Nileon. Et quinto ab eisdem nominatur Melo. Igilius Astrologus nominat eum sexto nomine Eridanum, ab eventu. Nam fingunt poetae, Solis Aegyptii fuisse filium, cui cum Epaphus, Jovis et Isidis filius, objiceret, non esse Solis filium, ad obtinendam filiationis fidem currus lucis temerarie impetravit a Sole patre, qui cum equos nequiret regere, exeuntibus ipsis orbitam, in parte coelum exustum ei in terris multa exhausta flumina, quam ob rem ab irato Jove fulminatus est et in Nilum cadens suum illi tribuit nomen. Hanc Graecorum fabulam Itali de Pado flumine recitare solent eumque idcirco Eridanum vocant. Alii sunt, qui dicunt, Eridanum juvenem Aegypti potentem decrevisse mutare sedes et navem adscendens per Nilum ad mare descendit et Nilo suum nomen pro perpetuo ejus memoratu reliquit; qui in Ligures veniens eis imperavit et casu in Padum cecidit, etiam illi flumini suum nomen in ultimo decessu dereliquit et ita ambo flumina ab uno viro sortita sunt idem nomen diversis ab eventibus. Multo tempore Nilus dictus fuit Aegyptus, et quia rex Aegypti, Nileus, fluvium divisit per terram eumque utilem terrae effecit, nomen regis contraxit, dictusque est Nilus. Sed et Aquila propter cursus velocitatem est nominatus. Et Oceanus ab antiquis Aegyptiis dicebatur. Et Astopon, quasi de tenebris ortus ex ignotis locis. Commune tamen nomen illius sacri fluminis, quo nunc ab omnibus nuncupatur, dicitur Nilus, cujus brachium contra terram sanctam tendens dicitur Syon, id est turbidus. Nilus autem (117 a) dicitur a limo, quasi limum trahens. Est enim fluvius turbidus, multum de limo secum ferens, propter quam causam etiam Geon, Gen. II., dicitur, a Ge, quod est terra, quam secum trahit, vel a terra, quam irrigat et foecundat; nec debet scribi Gyon, sed Geon, sicut patet per Isidem 13. Et in correctis textibus Bibliae nonnumquam in sacra pagina nominatur flumen Aegypti, pro eo, quod similiter illam terram utilem reddit, vel quia in Aegypto finitur et a mari absorbetur. Dicitur etiam fluvius paradisi, quia ipsum irrigat et de ipso emanat. Et Jos. 13. et Jerem. 2. dicitur fluvius turbidus. Sic ergo nomina omnia illa sumta sunt ab effectibus vel ab eventibus, vel a principio aut a fine fluminis.

Origo sacri fluminis Nili adeo philosophis occulta erat, ut eum nominarent Astopon i. e. de tenebris fluens, et dum conarentur aliquid de ejus conscribere origine, ad fabulas se converterunt, quia locorum inscitia errandi praeparat causam. Unde[TR83] Dionysius dicit: Nili fontes locaque, ex quibus fluit, nullus ad hoc tempus scriptor neque vidit neque audivit ab aliis, qui se asserunt adspexisse, ex quo res ad opiniones et conjecturas pervenit. Aegyptii sacerdotes Nilum ex Oceano profluere dicunt, nihil certi dicentes. Troglodytae, qui loca eminentiora incolunt, dicunt, congregationes fontium apud se in lacum fieri, ex quo credunt Nilum esse. Sed nihil iterum affirmant. Ideo plures putant eum de coelo fluere, quod etiam gentiles scripserunt, inserentes fabulas Osiridis. Memphitici philosophi dixerunt, eum oriri ex opposita nobis zona, ubi est aestus, quando apud nos est hiems, et hac re nulli ad fontes Nili accessum patere, et quia per loca decurrit solis adusta ardoribus, dulcoratur ita, quod caeteras mundi aquas dulcedine superat. Vetustissimi interim poëtae dicunt, Nilum esse Oceani et Terrae filium, quod tantum est, quod Nilus ortum habet ex oceano, quo terrae immisso rursus e terra nascitur; sed hoc est commune omnibus fluminibus et terrae fontibus. Haec origo notatur Genes. 11., ubi dicitur: fluvius egrediebatur scilicet de abysso, id est matrice omnium aquarum. Antiqui poëtae dicunt, ut refert Diodorus antiq. historiar. c. 2., quod eo tempore, quo Osiris Aethiopibus leges edidit, circa Siricanis sit Nilus exortus et mox defluens maximam Aegypti partem inundavit, demergens praesertim eam partem, cui Prometheus praeerat, et damnificavit. Prometheus autem contra Nilum Herculem invocans, qui e vestigio contra torrentem se opponens aquarum compressit impetum et Promethei partem redemit. Alii dicunt, ut Solinus, quod originem habet a monte inferioris Mauritaniae, quae propinquat oceano protinusque lacus fit, quem Nilidem dicunt, sed hoc lacu effusus arenis absorbetur et cuniculis coecis absconditur. Deinde in Caesareae lacu ampliori prorumpit et iterum ab arenis receptus absconditur, quasi dedignetur excurrere hiatu terrae, nec apparet, antequam excursis XX diaetis itineribus per deserta atque inaccessa loca erumpit in terras iterum et ex eo fonte prosilit, quem Nigrum vocavere, exinde autem palam procedens totam Aegyptum et Aethiopiam transfluit usque in mare mediterraneum. Alii dicunt, eum ex fonte quodam prodire, qui apud Hesperos Aethiopas existit, qui Pyrus ab incolis appellatur. Alii asserunt, eum in littore maris rubri emergere, in loco appellato Massilone et inde per mirabiles et longos circuitus Aegypti aequora subintrare. Alii dicunt, in Oriente esse insulam quandam, quam Phile nominant, asperam et undique praeruptam, quae duobus amnibus ibi coëuntibus tingitur, quorum effluxus in Nilum mutatur. Ab hac ergo insula Nilus magnus magis quam violentus egressus per arduas excisasque pluribus locis rupes insurgit et vires suas concitat; frangitur enim occurrentibus saxis et per angusta eluctatus ubicunque vincit ac vincit, fluctuat et illis exercitatus aquis, quas sine tumultu leni alveo duxerat, violentus prosilit sibi dissimilis, quippe ad illud usque lutosus et turbidus fluit, at ubi in scopulos cautium verberavit, spumat illicque non ex natura sua, sed ex injuria loci clarior est, tandem vero obstantiam eluctatus in vastam altitudinem subito destitutus cadit cum ingenti circumjacentium strepitu regionum, propter cujus fremitum gens in eis regionibus habitans emigravit et sedes suas ad remotiora loca posuit. Denique jam manifestus novarum virium Nilus (b) alto ac profundo alveo fertur objectu montium pressus et demum circa Memphim liber ac per campestria vagus in flumina plana scinditur et totam amplectitur Aegyptum. Alii, ut Ptolemaeus in effigie orbis, dicunt, in Oriente esse quosdam altissimos montes, quos nuncupant[TR84] montes lunae, a quibus per resolutionem nivium profluens aqua paludem ingentem facit ex qua Nilum decurrere dicit. Moyses autem legislator et Chronicae sacrae scriptor de Geon, id est, Nilum de paradiso egredi (dicit) Genesis II. Hunc paradisum, ut praefatus Moyses describit, a principio dominus plantaverat in Oriente, in loco celsiori totius mundi, interjecto oceano et montibus oppositis a regionibus quas incolunt homines, in loco ubique secreto et remotissimo, ut nulli carni peccatrici pateat aditus, qui et multam habet salubritatem amoenitatemque ac jucunditatem: salubritatem inquam, quia temperie gaudet, quia nec frigus nec aestum habet et quidquid ibi vivit mori non potest, sicut Henoch et Elias ibi vivere referuntur. Amoenitatem vero, quia universae pulchritudinis promtuarium, ubi nec arbores sive folia aut flores umquam marcescunt. Jucunditatem denique, quia omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave est ibi, ut sacrae tradunt litterae. Serenitatem insuper omnimodam habet, quia locus, ut Beda scribit, altissimus est, cujus altitudo usque ad lunarem circulum pertingit. De medio autem ejus fons egreditur, qui totum irrigat nemus, exitque aqua locum et de altissimis illis locis deorsum cadit et maximum lacum facit inferius, in suo autem casu tantum facit strepitum et fragorem, quod omnes incolae juxta surdi sunt, ex immoderato sonitu ruentis aquae. Ex illo lacu, velut ex uno fonte, procedunt illa quatuor ingentia flumina, quorum primum appellatur Phison, qui et Ganges; qui universam circuit Indiam, secum trahens arenas aureas et interpretantur caterva, eo, quod X flumina recipiat. Secundus Geon, qui et Nilus, totius orbis fluvius maximus, de quo patet in continuo. Tertius Tigris, qui et Dilach dicitur, quod sonat acutus, eo, quod velocissimus sit. Quartus Euphrates qui frugifer sonat, quia, sicut Nilus, uberrimam terram, quam irrigat, reddit. Duo ultima flumina, Tigris et Euphrates, mille et quingentis stadiis ab invicem distant, delatique per Medorum regiones descendunt in Mesopotamiam, circumdantes eam, cui et nomen praebent, et inde per Babyloniam fluentes in mare rubrum deferuntur.

Haec sane quatuor flumina ab eodem paradisi fonte emanant et separantur et iterum eorum quaedam inter se commiscentur, iterumque separantur, saepe etiam absorbentur et locis rursum in pluribus emergunt. Et inde est, quod de eorum ortu varia leguntur. Certissimum tamen est, omnia de paradiso effluere. Ascensus autem ad locum emanationis eorum primarium est impossibilis; hoc patet duplici historia. Prima habetur in parte prima Vitarum Patrum fol. 115. de Sancto Machario Romano, qui conabatur adire paradisum et per mirabilia et nimis horribilia loca venit ultra hominum habitationes prope paradisum, sed non fuit permissus accedere, sicut nec illi quinque monachi, qui per flumen Euphratem in finem terrae conabantur venire, sed ultra cellam Macharii non poterant procedere. Secunda historia est vulgaris. Dicunt enim, quod quidam Aegypti rex, audiens, Nilum e paradiso profluere, conatus est ejus primariam originem quaerere. Misit autem multos viros fortes et prudentes cum expensis copiosis et cum litteris promotoriis ad reges, per quorum regna erant transituri. Cum ergo multa regna percurrissent ad littora Nili, cumque aliquotiens perdidissent et reinvenissent, ultimo perducti sunt in regionem, in qua immensam repererunt paludem, repletam paludalibus virgultis et magnis (118a ) arundinibus condensatis, et de illa palude arundinosa prodibat fluvius, cujus caput quaerebant, nec poterant incolae dicere, quid post illas paludes esset, tum quia erant paludes latissimae per multa terrarum spatia protensae, tum etiam, quia nulla navis videbatur posse arundinetum et herbas in palude crescentes penetrare. Nuntii autem illi, quod suum erat facere cupientes, fabricare fecerunt acutas naviculas in prora, sicut barcae Venetianae, sed multo longiores, et paratis naviculis arundinetum paludis ingressi sunt et multis diebus cum maximis difficultatibus penetratis arundinibus venerunt in locum profundissimum et magnum, quo transito ad duas rupes grandes venerunt, ex quibus vis ingens fluminis emanabat et lacum ac paludem faciebat. Ab hoc loco ulterius procedere non poterant propter altitudinem montium, quos transire impossibile videbant et ita ad propria reversi, non alia experti, quam illa. Dicitur etiam de vita Philosophorum, quod Plato spretis omnibus amicis et divitiis, quibus abundabat, Nili inexplicabiles ripas peragravit.

Origo ergo ejus est in paradiso, inaccessibili quidem loco, sed non inhabitabili, quia, licet locus in Oriente sit, non tamen est inter duos tropicos, quia talis locus secundum Aristotelem 2. Metaphys. est inhabitabilis propter nimiam caliditatem, cum ibi sol in anno bis transeat; sed creditur esse extra tropicos versus Orientem aestivalem vel hiemalem, vel forte est inter duos tropicos sub aequinoctiali circulo, ubi dicunt de sphaera materiali praedicantes esse regionem temperatissimam. Ab hac defluens Nilus progreditur per ignotas et incognitas nobis terras et per inhabitabiles, imo intransmeabiles regiones, ut hospes a remotissimis locis veniens, lacum ingentem facit et demum ex lacu rapido sese procipiens impetu insulas grandes facit et regionem cinamiferam pertransiens variis incitatus irritamentis montium coarctatur rupibus, ex quo torrentior factus ad eum Aethiopicum locum deveniens, qui Cattaduppa vocatur, tam violenter inter obvios scopulos suo impellitur impetu, ut vasto aquarum se frangentium rumore incolarum aures in surditatem usque laedat, adhuc autem atrox spumansque amplo gurgite usque ad Elephantilem regionem devolvitur, hinc deposita violentia lenis, placidus ac navigabilis efficitur et primo circa Cercasorum oppidum incipit esse triplex, cujus pars una ad Delta in Chayrum et Meliam declinans iterum separatur, et sic divisus atque vagus aliis etiam alveis varie separatis in septem postremo totus divisus partibus omnem Aegyptum irrigat sole in cancro existente annuo incremento, sicque totam Aegyptum amplexus haud dubium Dei ordinatione arenoso et sitienti solo aquam et terram inducit, nam hoc duplex malum, quod comminatur Deus Judaeis non servantibus praecepta Dei Levit. 26. dicens: Dabo coelum desuper ferreum et terram aeneam etc., adest Aegypto non ex plaga, sed ex natura et a principio, habet enim coelum ferreum, quia, sicut de ferro nullus stillat liquor, sic de coelo supra nullus descendit humor, vel valde tenuis, quia teste Platone in Aegypto numquam pluit nec ningit. Et Augustinus in epistola de Pastoribus dicit: Possum obtinere, mundi meridiem esse partes Aegypti, et illas exustas sole regiones, ibi pluvia non apparet, quasi ipsa est meridies ubi floret medius dies. Dicit autem Vincentius in Spec. Nat. L. V. cap. 47.: Quod si in Aegypto pluere contingeret, infinita multitudo murum cresceret. Habet et terram aeneam, quia, sicut aes durissimum est et prae duritia sonorosum est et porosum, sic terra Aegypti durissima, aridissima per omnia, sicut desertum est, cujus lapides prae duritia sicut aes sonant et adeo porosa arena sicca, quod nullam continere potest aquam ex se ipsa. Huic duplici malo subvenit Deus per Nili inductionem: affatim enim praebet Nilus usui, non solum ejus regionis incolis sed extremis quoque, ad quos salliti [?] deferunt, utilitate commodisque caeteros orbis fluvios excellit. Incrementum ejus a solstitio aestivo incipiens usque ad aequinoctium, semperque novum limum secum vehens rigans cultas et incultas regiones quantopere velint agricolae, aqua enim leniter fluente facile cum parvis aggeribus arcent inducuntque pro commodo terrae. Tantam vero fertilitatem infert et agri colendi facilitatem, ut cum seminaverint aut oves introducant in campos ad conculcanda jacta semina, aut aratro levi terram subducant, neque nisi quatuor aut quinque expletis mensibus ad messem redeunt et brevi tempore uberrimos fructus absque ulla pensa aut damno reportant. Alibi agricultura magno labore ac sumtu exercetur, soli Aegyptii minima impensa, labore tenui, fruges fertiles inferunt. Vineae quoque, eodem rigatae modo, vino abundant, terra inculta pecori ad pastum relicta adeo exuberat herbis, ut oves bis in anno pariant, bisque praebeant lanam. Est Aegyptus plana et campestris, suntque urbes, vici et mappalia aggeribus munita, quae inundationes devitant, tamquam cyclades apparent aspicientibus. Haec autem et multa alia bona affert fluvius haud dubium a benedicto loco suae originis.

(b) Nilus, ut saepe dictum est, emanans primo ex abysso erupit in medio paradisi, ex ingenti et profundissima fovea, sicut suo modo Blavius fluviolus ex fovea valde profunda erumpit. Et illa fovea dicitur caput Nili, ad quod nulli patet aditus propter flammeum gladium et regionis altitudinem, de quo Lucanus in in X. dicit: Arcanum natura caput non prodidit ulli. Si enim caput hoc aliquando inventum fuisset, statim humana fatuitas illud alicui Nympharum consecrasset, sicut accidit de caeteris originibus fontium et fluminum. Dum ergo Nilus erumpit e terra, clarissimas profert aquas et per medium voluptatis locum transcurrens nobilitate terrae allectus ipsam rapit avare ad se ei se involvens et terrae formam induens claritatem originalem operit colore cinereo, malens potius locis, per quae transit, deformis prodesse, quam clarus obesse, sicque pretiosissimo spolio rapto repente onustus terra de alto ruit, medicinam terrarum sterilium secum ferens. Tantum enim de terra paradisi secum affert, ut inspissatus omni claritate careat et non aliter quam palus fimi appareat, in quo faeces fimi virgulatim undique actu protendantur. Ideo nominatur fluvius ille in sacra pagina fluvius turbidus Aegypti, Josuae 13. et Jerem. 11. Quid tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam turbidam? Sic sacer fluvius turbulentus et lutulentus crassus Aegyptum de se arenosam, adustam et inutilem ingreditur, omnem in siccis et hiantibus locis faecem relinquit et quidquid pingue secum attulerit, arentibus locis alluit juvatque agros in duobus contra duo mala praedicta. Primo enim inundat contra hoc, quia habet coelum ferreum, nullum profundens humorem. Secundo oblimat et macram terram impinguat, quasi fimo sano obducens, contra hoc, quia terra illa de se videtur aenea, quam emollit, impinguat et fluidas arenas solidat et conglutinat porositatem ejus oblimando. Itaque, quidquid Nilus non adierit, sterile et squalidum jacet. Mira itaque hujus natura, quia cum mare et caeteri amnes abluant terras et eviscerent, Nilus nihil exscidit et abradit, sed e contra vires adjicit, cum illico limat et ungit aridas arenas, in tantumque solum illum inspissat et consolidat, quod Philosophi dicunt, quod terrae motus numquam percussit Aegyptum, nec movere potest causa jam dicta. In plagis tamen Moysis, dicit Eusebius, Aegyptum terrae motu concussam, ita ut templa et domus corruerent. L. IX. c. 4.

Illa ergo pulcherrima facies Aegypti censetur, cum jam Nilus in agros se ingessit. Jacent campi, et oppida et villae insularum modo exstant et in eo major incolis laetitia, quo minus terrarum suarum vident. Non sic est in partibus nostris, dum enim flumina exundant et effluunt, terram quam operiunt eviscerant, abradunt et agros, prata et hortos uberes in arentem terram commutant et sterilitatem faciunt atque famem et caristiam inducunt. Hoc saepe vidimus in exundantia Rheni, Danubii, Ilaris et Blavii. Sed sacer Nilus e contrario facit, verumtamen si super debitum creverit, nocet, si minus debito augmento caruerit, iterum nocet. Ideo incolae terrae habent passim per oppida et villas stantes columnas, in quibus incrementorum varietates signis (119 a) notatae sunt, per quae optime futuri tempori abundantiam aut penuriam vaticinantur secundum majus minusque incrementum, nec coelum aut sidera ibi attendunt aut impressiones aëris, sed solum ad fluminis dispositionem oculum dirigunt, nullam enim umquam clementiam de coelo accipit terra illa, sicut aliae terrae, Nilo ei opem ferente. Unde[TR85] Dominus dixit Judaeis in deserto, Deuter 11.: terra, inquit, ad quam ingredieris possidendam, non est sicut terra Aegypti, de qua existi, ubi jacto semine in hortorum morem aquae ducuntur irriguae, sed terra nostra de coelo exspectat pluvias. Hoc autem Aegypto accidit ex inundatione Nili contra naturam aliarum regionum: cum abundat in frugibus, sterilis est in pascuis, et e contra, cum bene stant pascua, minus bene stant frumenta. Diutior enim mora fluminis super terram tempora colendi impedit, vel sata exstinguit, pascua vero nutrit; et celerior recessus contrarium facit; unam itaque Aegyptus in hoc spem suam habet, quum aut sterilis est amnis, aut non, prout ille magnus aut parcior influxerit. Solet autem incrementum Nili tenente sole leonis finem et ad medium usque virginis augeri, demum declinare et in ripas revocare aquas incipere, donec sol virginis in finem vel librae principium venerit et tunc totum infra veterem alveum contineri. Nam contra naturam aliorum fluminum ante ortum caniculae augetur mediis aestibus ultra aequinoctium; hunc enim nobilissimum amnem extulit natura et ita disposuit, ut eo tempore Aegyptum inundaret, quo maxime terra fervoribus usta altius undas traheret; et tanta mensura, quanta sufficere posset annuae siccitati. Fit autem inundatio haec fluminis quasi mirabili Dei providentia, suo namque tempore anni, non humana operatione aut industria ostia Nili, per quae mare ingreditur, cumulis arenae clauduntur, ne aqua in mare defluat et sic alveos suos transgrediens terram irrigat. Sed et tempore illo aquilonis flatibus aqua repercutitur, quibus reluctantibus intumescit et Aegypto inundationem tribuit, post inundationem solutis cumulis redit in alveum suum, ad mare currens. Si autem quis solveret cumulos ante tempus vel ostia obstrueret ad suum placitum, caristiam induceret; ideo imperator legem statuit, ut habetur in Codice L. IX.: De Nili aggeribus non rumpendis, quod, quiumque hujusmodi aggeres Nili rumperet, in ipso loco flammis exuri debet. Et quamvis unus annus fertilior et uberior sit alio, numquam tamen penitus sterilis redditur Aegyptus, sed semper, si non abundantem tamen sufficientem fructum reddit terra beneficio indesinentis Nili, qui semper fluit, quamvis non semper aequaliter effluat et inundet, nam inundatio ejus fit a inferiori regioni et a superiori: ab inferiori quidem, dum ostia cumulis arenae clauduntur et flatu aquilonari aquae sursum pelluntur, ut dictum est; a superiori autem regione augetur Nilus ab aestivis imbribus, quando superior Aethiopia in ultimis montibus diluitur, imbribus autem cessantibus cessat et ipsa inundatio. Quia autem ventorum flatus et imbrium casus non aequaliter singulis annis fiunt, sic nec Nili inundatio aequalis semper est. Si autem omnino non inundaret, adhuc homines arte possent per fossaturas aquas per agros dividere, sicut in hortos per totum annum transmittuntur et ita terra illa semper fert fructus. Inundatio tamen mirabilis supportat homines a maximis laboribus. Occulta autem inundationis hujusmodi causa multos dubitare tum philosophos tum historicos ac varia sentire compulit et diversas assignaverunt rationes diversi, de quibus diserte loquitur Diodorus, antiquissimus historiographus, Libr. 1. cap. V. fol. 116.

Sicut de origine Nili propter loci inscitiam diversi diversa dicunt, sic et de causis incrementi ejus diversa est valde prudentum positio. Eupolemus quidam philosophus, qui Moysi facta in Aegypto narrat et Aegypti plagas recitat, dicit, quod ante Moysem Nilus aequalis semper erat, sed cum Pharao populum Dei nollet dimittere, percussit Moyses flumen et tantum abundare coepit, ut Aegyptus paene mergeretur. Et rursum orante Moyse decurrit aqua et ab eo tempore usque nunc, quando illud tempus venit, quo Moyses aquas percussit, excrescit. Hoc in Euseb. Lib. IX. cap. 4. Thales, unus de septem sapientibus, tradit, spirantibus ethesiis Nili cursum a mari reprimi, eoque aquis excrescentibus Aegypti, quae plana est et humilis regio, inundationem sequi. Haec causa ut falsa argui potest ex eo, quod flantibus ethesiis minime in aliis orbis fluminibus hujusmodi incrementum accidit. Anaxagoras et Euripides dixerunt, causam incrementi esse nivem liquefactam Aethiopiae. Quae ratio non valet, cum in Aethiopia universa sit tanta intemperies caloris, ut ibi nix non possit esse, vel si est, modica valde est, quae nullam aquae et fluvii excrescentiam causare potest. Videmus etiam, quod omne flumen, nivibus auctum, auram frigidam aëremque crassum reddit, quae non contingunt circa Nilum tempore sui augmenti. Herodotus dicit, quod Nilus ex natura talis sit, qualis est tempore incrementi, hieme vero solem ad Lybiam delatum attrahere ad se humorem, ideo tunc decrescit; aestate vero, adscendente versus arietem sole, iterum crescere: sic aestivo crescit tempore, hieme minuitur. Sed hoc etiam procul est a vero, cum necesse esset idem contingere in aliis Lybiae fluminibus, quod tamen non fit. Democritus dicit Nilum nivium septemtrionalium liquefactione augeri, non meridionalium, sicut dixit Anaxagoras; nivium enim coacervatam multitudinem boreae regionibus ait bruma congelatam tempore aestatis liquefieri, ideoque elevatis sursum vaporibus multas densasque nebulas circa montana tolli cacumina, quae ab etesiis ad altissimos, quales in Aethiopia sunt, montes delatae, deinde in pluviam versae magnos efficiunt imbres, quibus etesiarum tempore Nilus augetur. Quae ratio etiam revellitur, si quo flant etesiae tempore perpendas; incipit enim crescere Nilus solstitio aestivo, nondum flantibus etesiis, cessat autem aequinoctio[TR86] autumnali jam olim his ventis quiescentibus; praetereo, quod palam est, non magis ab arcto flare etesias, quam ab hespero, non enim boreas aut septemtrionales[TR87] venti, sed qui ab aestivo occidentis flant, etesiae vocantur. Quod autem hoc dicatur fieri circa montana Aethiopiae, non est credibile. Ephorus aliam causam dicit: ait enim, Aegypti terram esse raram et aridam, in qua hiatus maximi in diversis sunt locis, ideoque hieme humiditatem omnem attrahere atque in se continere, quam aestate veluti sudorem emittit, quo flumen augetur. Sed haec vera non sunt, cum supra Aegyptum in Aethiopia eodem incremento sit auctus et inauctus (fluvius quo) Aegyptus et contra, et multis aliis rationibus possint haec improbari. Memphites quidam dicit, quod cum orbis in tres dividatur partes, una, in qua nos sumus, altera huic e contrario sita, tertia inhabitabilis, solis calore adusta; si ergo hieme Nilus cresceret, certe a nostra zona ortum haberet, cum eo tempore pluat apud nos maxime; sed quia aestate augetur in zona nobis opposita ubi hiems est et pluviae ac nives, oritur et incrementum suscitat et per inhabitabiles regiones ad nos fluit. Sed nec hoc valet, quia impossibile est, ex opposito nobis orbe flumen ad nos deferri, cum terra rotunda existat et aquam sursum currere necesse esset. Mirum etiam est, quod solus Nilus de illo orbe ad nos ascendat et non etiam aliae aquae. Inopides dicit, aquas infra terram aestate esse frigidas, calidas hieme, ut in puteis videmus. Sic Nilus hieme depressus, cum terra alias habeat humiditatem, sed aestate effluit, cum terra sit arida. Sed nec hoc est, cum aliae aquae Lybiae alio tempore quam Nilus crescant et decrescant. Agathargines autem propius veritati accessit: ait enim, singulis annis per Aethiopiae montes continuos aestivali solstitio usque ad aequinoctium autumnale imbres fieri. Haud mirum, Nilum hieme compressum secundum naturam his aquis fluere, quas fontes subministrant, aestate vero propter imbres incrementum capere. Et hoc non procul est a vero, cum Aethiopiae montes Aegypto propinqui sint, ex quibus fluentibus aquis de imbribus Nilo incrementum dant. Quod barbari ea incolentes loca affirmant: similia enim in aliis locis fieri scimus, nam in Scythia montes Caucaso contiguos annis singulis jam exacta hieme immensae nives continuis multis diebus opplent. In oris ergo Indiae, quae ad septemtrionem vergunt, certis temporibus plurimae grandines et pluviae incredibili magnitudine descendunt. Fluvius noster Rhenus aestate plus quam hieme excrescit, propter resolutionem nivium in Alpibus. Praeter jam dicta, si placet legere de Nili excrescentia, vide in Spec. histor. Libr. 32. cap. 57.

Ideo praestans terra est singulari foecunditate: (b) frequenter enim legimus in Biblia, quod homines tempore famis, derelictis suis nativis terris et optimis locis, in Aegyptum descenderunt, etiam sancti Patres et Abraham cum sua familia descendit de Bethel Canaan, Genes. 12. Et Isaac intendebat descendere de Ebron in Aegyptum, sed non fuit a Deo permissus, Genes. 46. Et filii Israël tempore famis descenderunt in Aegyptum, ad emendum frumenta, Genes. 42. Et Jacob cum omni domo sua ad fugiendum famem descendit de terra sancta, Genes. 46. Semper enim, ut dixi, habet fructus, beneficio semper currentis Nili, et si fas est dicere, sive coelo placeat, sive displiceat, terra illa germinat. Unde non orant in terra illa nec pro pluvia nec pro serenitate, sed pro Nili temporanea inundatione, omnem salutis spem in eo habentes. Quapropter antiqui, videntes, quod cessante humiditate et vitam de necessitate cessare et absque humore nihil penitus gigni, dicebant Oceano divinam mentem insitam et ab eo cuncta producta patremque esse Deorum rerumque omnium et terram matrem et genitricem cunctorum. Nilum ergo posuerunt XIV. filium dei et deae, Nerei scilicet et Doris, Oceani et Terrae, eumque sicut parentes deificaverunt, aestimantes enim inesse mentem divinam, ipsumque fluvium Aegyptii veteres adoraverunt, sacerdotes et sacrificia ponentes, nec aliter se posse vivere credebant, nisi jugibus sacrificiis Nilum placarent, quem humano sanguine in eo fuso et ignibus immissis quottidie placare satagebant. Praecipue tamen, quando tempus inundationis advenit, sacrificiis majoribus eum honorabant, et si tardabat inundatio, multo sanguine innocentium eam evocari putabant. Non solum autem Nilum Aegypti deum putabant, sed et patrem deorum, quinque scilicet: Minervae, Herculis, Dionysii, Mercurii et Vulcani, dicebant, quibusque sicut patri divinos honores impendebant. De his plura recitat Johann. Boccatius, de genealogia deorum gentilium. L. VII.

Verum tamen quia Aegyptii inter innumeros Deos, quos colebant, principalem et maximum Serapim aestimabant, eum auctorem incrementi Nili, sicut et sustentatorem coeli et terrae credebant. Moris autem in Aegypto erat, ut mensura vel ulna adscendentis Nili fluminis ad templum Serapis deferretur, velut ad incrementi aquarum et inundationis auctorem et hoc longo aevo servatum fuit. Subverso autem simulacro per Christianos tempore Theodosii Magni, ignique succenso, omnes pagani negabant Serapim injurie moerore aquas ultra influentiam solitam largiturum. Sed ut ostenderet Dominus, non Serapim, qui multo erat Nilo posterior, sed se esse, qui aquas fluminis temporibus suis jubet excrescere, tanta ex eo et deinceps fuit inundatio, quanta prius nulla aetas meminerat. Contigit autem anno sequenti, Nilum solito non excrescere; accurrebant ergo Aegyptii et sacrificiis Nilum placare, sicut antiqui fecerant, volebant, sed Christiani eis obsistebant, nec sacrificare sinebant, qui ad Theodosium ibi tum morantem currebant, dicentes, Nilum copiam aquarum non redditurum, nisi sacrificatum fuerit. Ad quod respondit imperator: numquam currat ille fluvius, si magicis artibus et fluxu sanguinis polluendae sunt undae paradisi. Post paululum vero altius, quam solebat, excurrit, clamantibus paganis in tetro quod velut senex deliraret Nilus. Et hoc facto multi ad Christum sunt conversi, videntes, nec Nilum nec Serapim esse (120a ) auctorem incrementi, sed Deum. Unde[TR88] ulna vel incrementi mensura, quae prius ad idolorum templa delata fuerat, iam ad Christi ecclesiam deferebatur, sicut habetur in Eccles. Histor. Libr. II. cap. 24. Et in Spec. Histor. libr. 18. c. 79.

Non autem solum Nilus terram foecundat, sed tam hominibus quam bestiis potum dulcem tribuit. Est enim aqua dulcissima totius mundi et sanissima et tempore suae inundationis replet cisternas et lacunas, de quibus homines bibunt, nec est alia aqua in Aegypto reperibilis; si autem profundius fossum fuerit et in terrae visceribus aqua reperta, salsa et insipida est, sicut in deserto. Cum ergo Aegyptum Nilus irrigaverit et fontes repleverit et in multis ministerium suum compleverit, Aegyptio mari per septem ingentia miscetur ostia, quorum primum, quod in Syriam versum est, Pelusium appellatur; secundum Tanaiticum; tertium Mendisium; quartum Captastion; quintum Seveniticum; sextum Valbitium; septimum et ultimum, quod est nostrum, per quod nos cum Nilo ad mare venimus, vocatur Canopon a Menelao gubernatore navis ibidem tumulato. Hoc ostium nominat Ptolomaeus Heraclioticum. Et ita habetur Nili decursus manifestus. Credunt enim multi, per tramites subterraneos multas de eo derivari aquas, etiam ad remotiores mundi partes. Unde in Delo, insula quadam Cycladum, quae sunt Graeciae, est fons quidam, dictus Molus, qui crescente Nilo crescit et decrescente decrescit, aquasque dulciores habet caeteris fontibus, sed claras, per terrae penetrationem colatas; nam Nilus turbidas aquas habet, quas Aegyptii potare volentes stare permittunt et clarificantur in hydriis, si autem ad statim cupiunt clarificatam habere aquam, imponunt hydriae lac amygdalorum modicum et statim cum lacte faeces fundum petunt. Ego vero saepe vehementi siti accensus lutulentam et turbidam bibi, nec aliquam molestiam sensi. Dicunt ergo, fontem praefatum per venam Nili in illum infusam transmitti, quod mirabile est, cum mare magnum intersecat. Sic etiam fons est in Capernaum Galilaeae, qui piscem Coratinum gignit, qui nusquam reperitur, nisi in eo et in Nilo, ex quo putant, eum fontem de Nilo recipere aquas. Ille etiam fons, qui est in ecclesia beatae Virginis in valle Josaphat, dicitur habere aquam de paradiso, ut dictum parte 1. fol. 144. Fons insuper beatae Virginis in horto balsami inde aquam sine dubio habet. Sic etiam tres alii paradisi fluvii se communicant, sicut Jordanis creditur suas aquas habere ex Tigride et Euphrate, ut dicitur Parte 1. fol. 199., et Nilus auctus esse ex Gange, qui maximus inter quatuor dicitur fuisse. Sed Cyrus, rex Persarum, fluvium iratus propter submersionem cujusdam militis sui, eum deduxit in CCCCXL alveos, quorum aliqui Nilo miscentur. Ex quo patet, quod peregrini, qui de Jordane biberunt et de Nilo, de aqua quatuor paradisi fluminum potaverunt, in quo ubique gloriari vanum non est.

Ad commendationem etiam Nili maximam facit, quod orbem dividit et duas ejus principales partes facit, Africam enim disterminat ab Asia majori, ab austro habens Africam, ab aquilone Asiam. Habet et hoc singulare, quod nullos penitus ex se spirat auras, sicut aliae aquae.

De belluis, quae in Nilo flumine sunt.

(b) Fluvius Nili praeter hoc, quod terram foecundat, in se ipso foecundus exsistit. Nam piscibus optimis abundat in multiplici specie, magnis et parvis, belluas etiam immanes producit, ut cocodrillos et hippotamos, equos fluviales et alia hujusmodi saeva multa. De jam tamen nominatis parum inferam.

Cocodrillos plures vidimus in navigatione Nili, ut patet in praecedentibus. Est autem cocodrillus quasi bestia saeva et horribilis, formae aequalis lacertae, quantitate tamen multum dissimilis, ex ovo generatus; ova enim in terra fovet, quae sunt ovis anserum paullo majora, ex quibus procedentes vix habent palmae longitudinem, sed ab ea hora, qua vivere incipit, crescit, semper proficiens in longum et latum quamdiu vivit et, si viveret centum annis, semper cresceret, pervenitque ad longitudinem XX cubitorum quandoque, nec est aliquid aliud, ut dicit Albertus de animalibus, quod ex tam parva origine in tam immanem bestiam proficiat. Dentium et unguium immanitate armatus est cocodrillus, quos adeo acutos habet, sicut serra ferrea, et ad apri modum habet culmos; tantam etiam habet cutis duritiem, ut, quamvis fortium lapidum ictus in tergo recipiat, nihil curare videatur. Est autem culis rugosa grisei coloris, ad latera tamen ad croceum tendit colorem, ventrem habet valde mollem; ideo pisces, serratam cristam habentes, tenera ventris ejus desecant et ita interimunt. Oculos habet claros, profunde in foraminibus capitis jacentes, quibus acute videt. Rictus oris ejus est usque ad loca aurium et morsum habet venenosum. Gulosum animal est multumque comedit et in tantum se replet, quod jacet ructans et in aqua ructat ac si gemat. Crura habet brevia, ideo non multum velox est et homo expeditus praecurrit ei. Nocte in aqua manet, die vero in terra greditur, quaerens rapinam et pastum, in hieme vero se abscondit et nihil penitus comedit. Cibus suus in aqua sunt pisces et alia animalia aquatica, extra aquam vero herbas bonas quaerit, quas manducat. Hominibus maxime insidiatur et visum hominem insequitur, quem dum apprehenderit primo eum interficit et mox super infectum plorat et deploratum devorat. Lac ejus effusum induratur ut lapis. Aegyptii, praecipue in Delta insula, artem habent captivandi in aqua hanc bestiam, ut dictum est Fol. 113. Captam autem excoriant et pellem, quae durissima est, vendunt. Has pelles circumferunt quandoque Gyrovagi,[TR89] dicentes esse pelles draconum. Longae vitae est haec bestia et si non ita avare voraret cibum, multo diutius viveret; nam inter herbas, quas vorat, latitat nonnumquam vermis, qui emdros dicitur, quem simul cum herbis devorat, qui interiora ejus radit et interimit et repletus exit illaesus. Aviculae quaedam ei insidiantur et dormientis aperto ore ventrem ingressi eum occidunt. Si quando ab Aegyptiis captus fuerit, cogunt ipsum praedam comestam evomere et mox saepe multitudinem piscium evomit. De his belluis saepe mentio fit in Vitis Patrum. Legimus enim, dum quidam monachi irent in Vitriam, Aegypti pagum, et ad locum quendam venissent, in quo erat grandis fovea, aqua plena, quae in eam decurrerat tempore exundantiae Nili, viderunt super margines stagni multos jacere (121 a) cocodrillos et magnos, qui dormiebant ad solem, monachi vero aestimabant eos mortuos, sed dum accederent propius ad videndum immanes bestias, continuo, ut sonitum pedum senserunt, excitati sunt cocodrilli et contra monachos illos insurrexerunt et, nisi divinum auxilium adfuisset terrens cocodrillos ut redirent in stagnum, omnes illi monachi perditi fuissent. Aliud legitur: quidam sanctus Aegypti monachus, dictus Helenus, de eremo venit in monasterium multorum monachorum, quod juxta Nilum erat, ut illo die, quia dominica erat, missam audiret, sed non erat sacerdos, qui celebraret, in monasterio. Qui dum de hoc miraretur et causam quaereret, dixerunt, quod sacerdos eorum haberet habitationem trans flumen nec venire posset propter metum magni et saevi cocodrilli, qui super littus Nili discurrit et omnibus nocere contendit, sed et non paucos occidit. Hoc audiens Helenus ad Nilum ivit, ut sacerdotem advocaret et ecce bestia quasi latro de fruticetis prodiens furiosa occurrit Heleno, quam ut homo Dei vidit, oravit et fiducia accepta ad bestiam intrepide accessit et super dorsum ejus insiliit et in aquam duxit, qui magistrum habere se sentiens cum tranquillitate eum ad aliam partem fluminis duxit. Adiit ergo Helenus ad domum presbyteri et hortatus eum rogare coepit, ut veniret ad dicendum missam dominicalem. Cum causaretur sacerdos de bestia et de naviculae carentia, dixit Helenus:[TR90] nil verearis pater, sed veni securus et Deus providebit nobis de vehiculo. Sequebatur ergo sacerdos fratrem et dum ad aquam venissent, exclamavit voce magna Helenus, cocodrille veni. Qui ad hanc vocem festinus accurrit et dorsum placide praebuit. Prior ergo Helenus adscendit, invitavit presbyterum a longe stantem, ut consederet sibi in dorso bestiae, sed ille a bestia territus et miraculo consternatus appropinquare nulla ratione ausus fuit. Sanctus autem Helenus, sicut venerat in tergo bestiae, sic rediit. Sed ubi descendit, secum pariter in siccum bestiam eduxit dicens ei: melius est tibi mori, quam tot scelerum, tot homicidiorum involvi reatu. Ad haec verba protinus corruit et exspiravit. Multa talia in Vitis Patrum legimus.

Non reperitur cocodrillus, nisi in Nili littoribus. Est autem animal immundum, juxta legem Levit II. prohibitum manducari. De ejus stercoribus conficitur unguentum, quod mulieres accipiunt et rugas facierum extendunt et candorem inducunt, sed lota facie deterius in pristinas rugas convertitur, ut Albertus habet de animalibus. Antiqui gentiles colebant cocodrillos, ut patet folio...[TR91]

Aliam terribilem bestiam nutrit Nilus, quae dicitur hippotamus, vel Nili equus. Est autem hippotamus monstrum ingens ac ferocissimum, crura, pedes et ungues habet admodum acuta et terribilia, multo majora cocodrillo, estque humanorum carnium cupidissimum. Insidiatur autem navibus, ut homines comedat, et dum navis sibi occurrit, unum pedem in terra figens altero navem in anteriori arripiens facillime eam scindit vel inclinatam mergit, unde in locis, in quibus habitat, nemo securus est, sed passim omnes perdit. Rarissime tamen haec bestia comparet; denique capi non potest ullis instrumentis, nisi reti ferreo ex catenis in Damasco ad hoc fabricatis et captum tantum ferreis malleis occiditur. Pellis ejus unius cubiti spissitudinem habet tantaeque est duritiei, ut nullo jaculo aut armatura penetrari valeat. Has bestias insania gentilium illorum, qui Nilum quo Deo colebant, dicebant esse germen Nili eisque divinos honores exhibebant et praecipue cocodrillis, ut supra fol. 118. habetur.

De hoc animali dicit Eusebius de Evangel. praeparatione L. 8. c. 5.: apud Aegyptios, inquit, mirabile quoddam consideravi, cocodrillus enim, omnium belluarum atrocissimus, in sanctissimo natus et enutritus Nilo quamvis sub aquis vivat, utilitatis suae non est ignarus; magna enim copia apud eos invenitur cocodrillorum, quod animal ideo tamquam sacrum veneratur, minime autem reperiri apud eos potest, qui eum venantur, et navigantes hic quidem nec digito aquam fluvii tangere audent, cocodrillis statim insultantibus, cum eis homines non noceant, sed ut Deos venerentur.

De foecunditate, quam Nili beneficio habet terra Aegypti.

(b) Beneficio Nili terra Aegypti est fertilissima. Nam humus, quam Nilus arenis Aegypti superinduxit, est nobilis, ex se ipso sponte producens multas herbas et virgulta, quae alibi non inveniuntur et aromaticas radices et plantulas profert diversarum specierum, omnia enim ibi virentia videntur esse aromatici odoris. Ibi invenitur lignum aloës aromaticum et medicinale, quod Nicodemus dominico unguento immiscuit cum myrrha, ut habetur Joh. XIX. Dicunt autem, quod nullibi inveniatur, nisi in Aegypto, nec tamen crescit ibi, sed in paradiso. Casu autem nobis ignoto cadunt rami et trunci Aloës in paradisi flumen et inde usque in Aegyptum deducuntur per aquam, homines autem ea videntes et cognoscentes retibus capiunt et care aromatariis vendunt. De hoc ligno vidi in aliqua apotheca Venetiis magnum truncum. Omnia supernatantia in Nilo Aegyptii capiunt, suspicantes esse aromatica et pretiosa. Dicunt etiam, quod quidam reperit pomum aut malum delicatissimum natantem in flumine, quo de aquis levato, cum percepisset insoliti saporis odorisque esse fructum, eum regi Soldano pro munere obtulit, qui eam comedens tantum roboratus fuit, ut post sexcentis annis viveret.

Germinat humus illa fructum centuplum et animalia sunt foecundiora in Egypto quam alibi, tam propter pascua pinguia, quam propter potum aquae Nili foecundum. Dicitur enim, quod oves steriles, equae, asinae etc. potu Nili foecundae fiunt. Idem asseritur de muliebribus, quod raro invenitur foemina sterilis in Aegypto, propter Nili usum. Idcirco forte est, quod Aegyptus tam miraculositate animalium quam hominum, caeteras regiones excellit.

Silvas alit Nilus arborum fructiferarum. Ibi palmae proceriores et plures crescunt, quam alibi; videtur enim Aegyptus in pluribus locis esse palmarum silva. Est autem palma arbor nobilis et insignis, sempiternae pulchritudinis et viroris, diuturnis vestita frondibus, sine ulla successione conservans folia sua tempore hiemis et aestatis, gracilis in stipite et hirsuta et proceritatis magnae, cujus radix est aspera, in profundo terrae valde fixa, truncus autem ejus est solidus et compactus, imputribilis firmitatis, non tamen habet lignum ut aliae arbores, potest enim manu truncus in nihilum resolvi per detractionem funiculorum, quia totus truncus est quasi compaginatio canopi: sicut enim de calamo canopi avellitur hoc, de quo fiunt funes, sic totus truncus palmae est materia funium, unde in illis partibus non aliae funes habentur, quam de palmarum arboribus, de quarum foliis fiunt sportae parvae et magnae. A radice usque in summitatem non sunt rami, sed in capite arboris tantum sunt multi rami, ferentes fructus optimos et dulces dactylos, prae dulcedine unctuosi, ac si jacuissent in melle. In multis aliis regionibus crescunt palmi; sed non fructificant, nisi sit regio fervida, solis speculis continue percussa in terra levi sabulo et nitroso, sicut est Palaestina et Aegyptus in quibus sunt multae palmae. Sapidi sunt fructus nec laesivi, quos incolae accipientes, ejectis lapidibus, qui intra corpus jacent, comprimunt in massas, quasi panes, sicut etiam fit de ficubus, et ita manducant aut vendunt. Hae autem massae vocantur caricae vel cariacae et portantur ad mensas cum caseo, vel loco casei ponuntur. Fructus palmae est compositus ex substantia molli et carnosa et habet durissimum nucleum, quasi saxum, in ejus medio est albissimum granum, quod est semen. Aliqui tamen dactyli reperiuntur sine nucleo et vocantur spadones, quia non continent semen. Antiquiores palmae dulciores habent fructus, nec potest palma (122 a) fructificare ante centesimum annum, nisi enim sit centenaria, non habet dactylos. Sunt et aliae arbores fructiferae diversarum specierum, sicut patet supra de horto balsami. fol. 65.

Si plantaretur vinum in Aegypto, praecipuum et optimum fieret: facit enim Nilus Aegyptum quasi paradisum, unde vallis illustris pars praecipua terrae sanctae ante subversionem Sodomae Aegypto et paradiso comparabatur, Genes. 13. Nam ante Sodomae subversionem Aegyptus et terra sancta condependebant ad invicem per Jordanis defluxum; non enim erat mare mortuum, sed Jordanis per aulonem decurrebat contra meridiem ad Aegyptum et Nilo influebat. Universa autem regio ab utroque latere Jordanis irrigabatur ab eo, sicut Aegyptus a Nilo, et eandem fertilitatem praestat aqua Jordanis, quam dat Nilus, cum etiam origo sit de paradiso et aquas habeat de Tigri et Euphrate, ut patet supra.

Sic ergo patet, quod antequam Dominus subverteret Sodomam, convenerunt in duobus fluminibus, Jordane et Nilo, aquae quatuor fluminum paradisi in Aegypto, Ganges, Pison, Tigris et Euphrates.

Ulterior processus peregrinorum a fine Nili per littus maris magni contra Alexandriam, et quid sustinuerint in littore maris a paganis et in via, quotiens tribulati sint et invasi ab occurrentibus Sarracenis, docebunt sequentia.

Die XXIII. cum nox illa infelix transisset, de qua dictum est supra folio 106., mox ut dies felix irradiari coepit, aurae flatus mutatus est et ventus, qui contra nos fuerat, aquilo fugatus per austrum, cui cum vela praebuissemus, repente de luto, cui infixi fuimus, nos tulit impetu magno et in verum Nili alveum reportavit, per quem descendimus veloci cursu laetis vultibus contra mare. In ortu autem solis primo mare vidimus, in cujus aspectu nonnulli peregrini lachrimabantur prae gaudio, quia regionem intuebantur per quam via in natale solum est, cujus etiam memoria quam dulcis sit procul exulantibus, nemo novit, nisi expertus, de quo vide supra fol. 38. b. Cum hac laetitia ad Nili terminum appropinquavimus et in ostium Canopum vel Heraclioticum, per quod Nilus fauces magni maris ingreditur, delati sumus. Verum ne cum Nilo mari illaberemur, supra ostium navem stabilivimus funibus et anchoris. Venerunt etiam aliae naves post nos cum aromaticis speciebus, et juxta nos naves suos locabant. Erat autem portus ostii repletus navibus, ita, quod nulla se poterat vertere inde vel hinc et in littore magna multitudo paganorum, cum multis camelis, asinis et equis, suscipientes a nautis species aromaticas, et tantus erat clamor et tumultus, quod novo timore turbati fuimus. Accurrebant autem supra littus ad locum, ubi nos stabamus, et stupore et admiratione respiciebant (b) nos, quia insuetam rem viderunt, non enim solitum est, Christianos ad hoc duci ostium. Disposuimus ergo nos ad exitum et petivimus nautas nostros, navem propius ad terram ducere, ipsi autem vice versa magis a terra ducebant, ne extra saltare possemus, dicentes, nos adhuc obligatos esse eis, quod tamen verum non erat, quia tota, ut oportuit, in Roseto solvimus, verum ut vexationem redimeremus, solvimus eis denuo. Facto ergo ponte eportavimus nostras res super littus Nili et maris ad locum segregatum in carectum et ibi simul sedimus et paximatios rodimus et caseum et aquam Nili bibimus, nihil enim coctum calidum ab heri et nudius tertius gustavimus, sed cum patientia et timore in carecto sedimus et omni momento turbationem aliquam nobis venturam exspectavimus, nullum habentes dubium, quin de loco illo recedere non possemus nisi bene tribulati et vexati per illos gentiles mercatores, torvo enim vultu nos respiciebant et despectivis gestibus, malum, quod animo gerebant, nos non latebat. Cum ergo pauxillum gustassemus, commisimus Halliu disponere nobis camelos pro ductione nostra et supellectilium in Alexandriam, ad quam super littus maris non minus, quam tria non parva milliaria allemannica; videbantur mihi esse quinque prae taedio viae. Ivit ergo Halliu in tumultum, sed dum vidisset mercatorum concertationem pro camelis, desperabat, quo nobis cameli possint inveniri, erat enim magna inter mercatores concertatio et quilibet volebat prior esse in receptione rerum et suarum bestiarum oneratione. Venit ergo Halliu, dicens, nos non posse hoc die habere bestias propter multiplicem onerum et mercatorum importunitatem. Quo audito tristes effecti sumus, sed statim resumto animo expertiores de nobis timore deposito ad camelarios accesserunt loquentes eis de nostra in Alexandriam ductione et multos reperimus, qui parati erant nos ducere et magis voluntarii ad suscipiendum nos, quam saccos specierum, quia levioris eramus oneris et gravioris pretii. Plures ergo deserentes mercatores ad nos concurrerunt, propter quod mirabile disturbium ortum est novum inter mercatores et camelarios. Elegimus ergo ex omnibus quendam pauperem camelarium cum quinque camelis et conventione facta bestias oneravimus, cum autem jam pergere vellemus, accurrerunt negociatores Sarraceni et cum magna furia res nostras de camelis rejecerunt, camelariumque et suos verberaverunt et ipsos camelos ad suarum mercium cumulos duxerunt et camelarium coegerunt mercium suscipere onera. Caeterum alios etiam camelarios, qui ad nos accesserant, ut convenirent nobiscum, a nobis percussionibus repulerunt et suas suscipere merces coegerunt et inter haec facta fuit tam saeva contentio, ut se invicem cultellis et pugionibus laedere conarentur. Et in his omnibus nos sedimus cum silentio et timore, nec manum movimus, ne furorem suum in nos verterent. Vidimus tamen hoc litigio rem memoratu dignam. Duo juvenes simul (123 a) dure contendebant et in tantum se verbis provocabant, quod ad verbera inferenda sibi invicem se parabant, cumque congressionem facere vellent, ambo exemtis pugionibus, quibus accincti fuerant, eos longius a se projecerunt et ita sine ferro irruerunt in invicem, pugnis se percutientes et unguibus digitorum se lacerantes, usque quo ab invicem fuerunt detracti. Hoc nostris militibus videbatur puerile et muliebre, scilicet gladium a se removere in bello. Sed mihi visum fuit bellum virile et rationabile, in quo uterque locum habuit se vindicandi de injuria sine hominis exstinctione et peremtione, ingentis enim sceleris crimen reputant occisionem hominis cujuscumque et nulla passione vincuntur, qua moveantur in humani sanguinis effusionem. Quod profecto rationabile est, divinum et justum. Interea fuerunt multi dure percussi et pauperes camelarii rusticelli sedebant lamentantes et clamabant, se innocenter percussos, quibus mercatores dicebant, quod plagas et verbera meruissent, pro eo, quod Christianis canibus et Francis ribaldis ante Sarracenos servire voluissent, et cum hoc minas eis fecerunt ampliora inferendi, si nobis ante eis servirent. Post modicum alter venit cum suis camelis ad nos, offerens se ducturum et conventione facta iterum sicut primus accurrerunt et bestias ad sua onera duxerunt; sed et tertio idem contigit. Sedimus ergo cum tristitia et desperavimus non posse de Canopon recedere interim, quod unus saccus in littore jaceret. Dum autem duabus vel tribus horis ibi sedissimus, accessit ad nos quidam Maurus, vir protervus de Mauritania ultra Aegyptum, interrogans, an cum eo vellemus proficisci? Et audito, quod sic, adducto sunt cameli et iterum oneravimus quinque camelos nec curavit negotiatorum clamores seque ab eis defendit et quadam violentia usus res nostras aptavit, verumtamen suus conatus non fuit sincerus, sed dolose egit nobiscum. Dicebat enim necesse esse quinque camelos, cum duo vel ad majus tres omnia bene portassent et hoc fecit propter pretii augmentationem; et cum saccos nostros et sportas communes imposuissent camelis noluit saccos et sportas personales accipere nisi pro novo pretio, dimisit etiam quaedam communia jacere, quae noluit tollere, nisi adderetur aliquid pretio conventionis. Oneratis camelis conduximus asinos, in quibus nos camelos sequeremur cum nostris sportellis et saccellis. Cunctis ergo dispositis ab ostio Heracliotico recessimus per sabulum in maris littore praecedentes; quidam autem Sarraceni nos cum ira sequebantur, et[TR92] asinarios percusserunt nosque de asinis rejecerunt et magnae lites et contentiones ibi fuerunt, conantes asinos ad ostium Nili reducere. Illae autem discordiae ut in plurimum propter linguarum confusionem erant, nos enim causas illorum non intelligimus, nec ipsi nos et passionatis conclamationibus offendimus nos invicem. Ille etiam Trutschelmannus Halliu probus homo non fuit sed vexari nos permisit et nequam ad infortunia nostra visit. Cum ergo vidissemus difficultatem illam cum asinis, resignavimus eos et post camelos pedes cucurrimus, asinarii autem precabantur, nos reascendere, sed noluimus. Quidam tamen de dominis reascenderunt (b) asinos, alii concurrerunt post camelos cum multo labore, quia sol calidissimus fuit et arena profunda, subtilis et fervens a sole incensa et cum hoc ab heri et nudius tertius nihil coctum manducavimus, nec amplius unum vini vel aquae guttam habuimus ad bibendum. Et profecto gravis erat cursus noster, numquam magis timui ex inedia deficere, quam in hoc itinere, unde applicavi me ad camelarium, signis locutus fui ei, ut dimitteret me ascendere camelum usque Alexandriam pro madinis aliquottis. Acceptis ergo a me madinis prostravit camelum et me desuper sedere fecit. Sedi ergo supra onera et relevatus a labore itinerandi resumsi quodammodo spiritum, similiter et alii quidam peregrini fecerunt. Sic ergo in triplici differentia processimus contra Alexandriam, quidam ambulabant pedes, quidam asinos habebant, alii in camelis sedebant.

Notes in this chapter

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings