Transcriber's Notes (continued 2)
Reading edition
Supra pyramides et Isidis idolum non longe est lacus quidam modicus, qui miraculo magis, quam aquarum copia est memorabilis. Hujus aquae semel in anno per mensem efficiuntur sanguineae, quod Sarraceni accidere credunt in memoriam primae plagae, qua Aegypti aquae et flumina in sanguinem fuerunt conversae, ut habetur Exodi VIII. Similis quidam lacus in Syria esse dicitur, Job nomine, magis tamen mirabilis; nam, ut ajunt, colorem mutat quater in anno, pulverulentum, sanguineum, viridem, atque limpidum, ternis mensibus unum quemque conservans.
A longe contra desertum vidimus unam moscheam solitariam,[TR35] juxta quam est coemeterium, in quo est singularis sepultura eorum, quos Sarraceni Sanctos fuisse opinantur. Habent enim Sanctos suos, sicut et nos, qui miracula et in vita et post mortem fecerunt multa et magna. Ut patet in libello captivi fratris inter Turcos, quem fecit de Turcis et Sarracenis, inter quos 22 annos captivatus fuit.
Porro sepeliendo mortuos non projiciunt terram supra mortuos, sed in cavatum lapidem vel in fossatum terrae ponunt, et lapidem superponunt. Divites autem contra putrefactionem inungunt balsamo et aliis aromatibus, et quando amicis placet, operculum deponunt, suos defunctos respiciunt, licet non omnia sepulchra sint sic disposita, sed divitum, potentum et sacerdotum ac eorum Sanctorum.
De hoc ergo coemeterio (91 a) dixerunt nobis ductores nostri Mamaluci, quod certis diebus anni conveniente populo ad locum mortuorum illorum corpora in sepulchris eriguntur, sine alicujus hominis adjutorio, et erecta stant per totum diem, et finito festo decidunt sine visibili agente in loculos suos. Obnixe rogavimus Mamalucos, ut ducerent nos ad locum; sed non audebant, quia sacerdotes ejusdem moscheae singularem custodiam adhibent, ne aliquis Christianus etiam de prope accedat, timentes per nos suos inquietari defunctos. Hoc miraculum notum et manifestum est per omnes regiones sectae Machometi, ex quo etiam quam plurimi Christiani simplices non modicam vacillationem et titubationem incurrerunt; sed bonus Christianus sanctorum dicta considerans potius ex facto phantastico in fide solidatur. Sanctus enim Augustinus de civitate Dei Libr. XX. C. 19. de signis et prodigiis mendacibus loquens, dicit: Quod signa et prodigia duobus modis dicuntur mendacia; uno modo, quia decipiuntur sensus hominum virtute et arte diabolica, ut credatur fieri, quod in veritate non fit, ut sunt phantasmata. Secundo modo, quia trahunt credentes ad mendacium, ut scilicet credant fieri virtute divina, quod diabolus fecit, vel ut credant sibi fieri pro salute, quod ad damnationem fieri constat. De his vide infra fol. 224 b. Istis profecto duobus modis, nemo ambiget, diabolus signum praetactum operatur. Primo enim corpora illa surgunt arte diabolica, ac si aliquis vitae spiritus in eis esset, cum tamen nihil vitae sit ibi, sicut arte diabolica defunctus agitabat caput ad Simonis Magi incantationes, et videbatur vivere, qui tamen non vivebat. Secundo magis proprie est in hoc facto operatio Satanae; fit enim in veritate et realiter signum, quod corpora illa erigantur in sepulchris, sed operatione Satanae, ut deludantur Sarraceni, credentes divina virtute fieri, quod diabolus facit, et quod firmentur in sua infidelitate ad damnationem. Modernum enim tempus est illud, de quo dictum est: tunc solvetur Satanas, quia nunquam tantam potestatem accepit in homines, quantum nunc habet. Acceperat olim potestatem, quod ignem de coelo cadere fecit, et uno impetu totam substantiam beati Job absumsit, et turbo ejus opere irruens domum cum filiis perdidit. Sed in novissimis diebus his majora faciet, quia dicit Apostolus: immittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio. Deus enim immittet, quia dominus diabolum facere permittet ista justo judicio, quamvis ille faciat iniquo malignoque consilio, ut judicentur omnes, qui non credunt veritati; non enim veniet ad vivos et mortuos judicandos Christus, nisi prius veniat ad seducendos in omnia mortuos Antichristus, qui est Machometus, cujus praesentia erit secundum operationem Satanae in omni virtute signis et prodigiis mendacii, et in omni seductione his, qui pereunt. Quia enim Machometi lex irrationabilis est, per talia fatui in ea solidantur. Est autem illa mortuorum erectio figura resurrectionis eorum, eriguntur enim, et tamen mortui manent: sic resurgent quidem, sed non ad vitam aeternam. Et quales fuerint, dum viverent, ostendit illa erectio, erant enim in anima mortui, speciem tamen habentes ventium.[TR36] Contigit aevo nostro in dioecesi Coloniensi in quadam villa, in qua rustici erant (b) partiti et discordes, capitales inimicitias gerentes. Interea duo actores et capitanei partium uno die defuncti sunt, quos dum sepulturae traderent, ad parcendum laboribus ambos simul in unum terrae defossum injecerunt; quo facto, cunctis videntibus, sibi ipsis dorsa verterunt et impatientissimis motibus ambo agitabantur, nec quies fuit in tumulo, quousque separati fuerunt ab invicem, et mortui vitae praeteritae rixosae testimonium tulerunt: sic et hic. Sunt enim multa prodigia inter Sarracenos, sed falsa et mendacia, ut patet.
Igitur pyramides dereliquimus, et fluvium transeuntes in Babyloniam novam venimus. Ibi pertransito longissimo vico ad arcus magnos et altos ac antiquos, marmore polito vestitos, venimus, quos puto fuisse arcus triumphales, erectos olim in memoriam praeteritarum victoriarum more Romanorum. Ab his arcubus ingressi in unam civitatis Babyloniae partem venimus, cujus habitatores omnes sunt Christiani Orientales. Ducti autem fuimus ad quandam ecclesiam, qua patefacta invenimus ecclesiam bene ornatam altaribus, picturis et tabulaturis, cum imaginibus passionis Christi, beatae Virginis, et cum crucibus, et in ea erat etiam baptisterium, quae omnia erant nobis facta quasi extranea, quia diu non in ulla ecclesia fuimus. Demum in cryptam, quae sub choro est, descendimus per aliquos gradus, et ibi ante altare prostrati indulgentias accepimus. Est enim locus hic singularis sanctitatis et devotionis, siquidem in illo loco fuit habitatio beatae Mariae Virginis cum puero Jesu et Joseph, in quo mansit per aliquot annos; dum enim de terra Juda per desertum in Busirim venissent et de Busiri huc ingressi fuissent, mota sunt omnia templa Aegypti et statuae idolorum cum simulacris corruerunt, de quo prophetia dicit Esa. 19.: Ascendet Dominus nubem levem et ingredietur Aegyptum, et movebuntur simulacra Aegypti. Sicut enim in exitu filiorum Israel de Aegypto non fuit domus, in qua non jaceret mortuus, sicut patet Exodi XII., ita in introitu Christi non fuit templum, in quo non corruisset idolum, ut Magister in Spec. histor. dicit. De hoc casu idolorum dederat dudum ante Jeremias propheta regibus Aegypti signum, dicens: Tunc idola vestra cadent, cum virgo filium pariet. Qua propter sacerdotes Aegypti in secreto loco templi posuerunt imaginem Virginis, puerum in sinu habentem, et ipsam adorabant. Hanc imaginem dum rex Ptolomaeus invenisset in templo, mirabatur et quid significaret a sacerdotibus interrogabat? Qui dixerunt, hoc esse paternae traditionis mysterium, quod spiritu sancto propheta revelante acceperunt majores, et credebant, in rebus ita fore venturum, ut dum virgo pariens filium partum suum his terris inferret, omnia idola nostra auferret.
Scimus autem, tradente evangelio, quod Joseph cum Maria et filio Jesu VII annos deguit in Aegypto, sed in quo loco habitaverint, diversitatem (92 a) reperi. Quidam dicunt, quod in Hermopoli Thebaidae; et hoc habetur in Vitis patrum. Alii dicunt, quod manserint semper in Busiris, juxta fontem sibi datum. Caeteri volunt, quod in Heliopoli deguerint. Communiter tamen, et quasi omnes Christiani et Sarraceni, hic in Babylone eos habitasse asserunt. Pro quorum omnium concordia dici potest, quod, quia pauperes, alieni et exules fuerunt, in his VII annis migraverunt de loco ad locum, quia pauperes de facili mutant domicilia, praecipue in partibus Orientis. Sed nemo aestimare debet, quod propter levitatem vel instabilitatem vel propter impatientiam mutaverint domicilium, sed propter causas divinas et rationales, nobis non expressas.
Cum ergo orationes praescriptas in processionali in crypta complevissemus, ascendimus, et per altaria superioris ecclesiae gyravimus invocando Sanctorum patrocinia. In parte autem dextra ecclesiae est unum fossatum profundum et magnum, ac si esset grande sepulchrum aqua repletum et asseribus opertum, de quo dicunt Joseph hausisse[TR37] aquam in usum suae sacratissimae familiolae pro lotione pueri Jesu et pro coctione ciborum, el pro potu, a quo usu tantam accepit haec aqua virtutem, ut hodiernum in diem saluberrima sit, multas aegritudines curans, unde tam Christiani quam Sarraceni creberrime de ea sumunt ad medendum certos languores. Insuper Sarraceni suos debiles pueros mittunt ad locum, ut in aqua illa baptizentur etiam baptismo Christi, non quod credant effectum aliquem spiritualem baptismi, sed solum corporalem salutem et munditiem quaerunt, nec curant, quod Christiani infantes eorum baptizent, nec circumcisionem accipiunt propter effectum spiritualem, sed propter munditiam carnalem, ut careant illa foeditate, quae solet sub praeputio crescere, in cujus signum non circumciduntur secundum legem Moysis VIII die, sed in. XIV anno, ut Ismael, sicut habetur Genes. XIV.
Nonnunquam mittunt pueros Christianis sacerdotibus cum muneribus, ut eos baptizent, praecipue hic in isto lavacro, et in Busirim ad fontem beatae Mariae Virginis, in quo crebrius baptismata suscipiunt.
Deinde de ecclesia exivimus et ibi multas ecclesiolas vidimus clausas, in quas non poteramus venire, in tres tamen notabiles et pulchras venimus ecclesias, in quibus tumbae marmoreae et elevatae erant, quas dicebant esse sepulchra Sanctorum, sed nomina eorum non poteramus intelligere; videbatur enim nobis, quod dicerent de sancta Anna, de sancta Barbara, de sancta Catharina, et de sancto Georio. Non enim sciunt Orientales dictiones latinas bene exprimere, sed mirabili stomachatione loquuntur. Credo autem pro certo, quod nec ipsi sciant, quorum Sanctorum reliquiae sint in istis tumbis reconditae, quia omnes ecclesiae illae fuerunt a Latinis constructae et possessae,[TR38] sed post expulsionem Latinorum a terra sancta fuerunt etiam ab Aegypto eliminati, et Orientales supervenientes ad loca ignoraverunt patronos locorum, et ita res in oblivionem venit.
In unam tamen ecclesiam venimus, quae dicitur ecclesia sancti Georii, cujus episcopus supervenientes peregrinos solet in militiam sancti Georii asscribere, qui illo die non erat in civitate: quo non obstante milites nostri in ecclesia se ipsos sancto Georio devoverunt et militiam ejus acceperunt, eo modo, quo in dominico sepulchro in Jerusalem. Nam nobiliores ignobiliores gladio percutientes milites eos sancti Georii creaverunt in conspectu Mamalucorum.
In partibus nostris milites S. Georii valde sunt reputati, et in bellicis artibus dicuntur caeteris magis (b) fortunati et audaces.
De quibusdam visis et auditis mirabilibus.
His peractis per longam viam in urbem in asinis sedentes ascendimus et in aliam urbis partem venimus, ubi stabant antiquissimi et spissi muri de quadris sectis, politis et sculptis lapidibus. Ibi quondam, ut ruinae produnt, fuit residentia potentum et tyrannorum Aegypti, sed nunc est habitatio pauperum, et super ista vetusta aedificia sunt posita et viles casulae et habitacula misera. Venimus autem ad unam curiam, in qua intromissi vidimus in ea stare obeliscum, id est columnam lapideam stupendae altitudinis et mirandae magnitudinis, unius lapidis molem, et erat rotunda, habens insculptas latinas litteras grandes, ita, quod una littera stabat super caput alterius, et prima sub capitello columnae stabat, secunda sub ea, et ita sequenter fuerunt litterae subordinatae a summo usque deorsum in terram, prae vetustate autem vix poteramus eas agnoscere, videbatur tamen nobis, quod tenor earum esset: Jovinianus Augustus. Porro Mamaluci mirabantur, quod litteras illas cognosceremus, dicentes se nunquam hominem vidisse, qui notitiam earum habuisset. In capitello hujus columnae stat una tumba grandis lapidea, firmissime operculo clausa, et quid intus sit nemo adhuc expertus est. Nam reges Aegypti saepe conati sunt eum aperire, sed quam cito instrumentis ferreis contingitur, ut effringatur, mox columna incipit terribiliter tremere cum tumba, et tantus pavor incutitur conatum inferentibus, quod nullus evadere potest absque aliqua laesione, vel rationis privatione vel oculorum excoecatione, vel surditate, aut paralysi dissolutione. De ista columna ad aliam transivimus ei coaequalem, demtis scripturis et tumba. Quicumque autem super eam ascendere tentaverit, non descendit nisi graviter laesus in aliquo sensu corporis sui. Hae duae columnae stant e diverso, contra se invicem respicientes, et olim nihil erat intermedium aedificatum, nunc vero domunculae sunt interpositae. Porro in medio illarum duarum columnarum est subterraneus transitus, per quem venitur ad ingentem portam ferream, catenis et repagulis firmissime clausam, et nulla arte nulloque conatu potest haec porta aperiri; quicumque autem instrumentis ferreis molitur effractionem portarum, aut sensus amittit, aut certe porta ipsa ab ejus duntaxat oculis evanescit. Dicunt autem, antiquitus ibi fuisse gigantum tyrannorum habitationem eosque adhuc intus esse, sub quo autem modo essendi, nescitur, nec dubitant Aegyptii, quin immensi thesauri sint cum eis reconditi; unde Soldanus diligenter facit locum custodiri, ne quis alienus ad portam praefatam admittatur, ne contingat, artem arte deludi, et Satanam Satana repelli, sicut nonnumquam maleficium maleficio curatur et incantatio incantatione depellitur. Timet enim, ex quo sui malefici harioli et incantatores et mathematici nihil possunt agere, quod alienus adveniat potentior suis et auferat quem suspicatur ibi latere thesaurum. Haec retulerunt nobis Mamaluci ductores nostri et Aegyptii juxta locum habitantes; si vera sint, nescio, hoc autem (93 a) pro certo scio, quod Orientales omnes, tam Christiani quam pagani, miro modo attendunt phantasticis rebus et intendunt incantationibus, auguriis et fabulis; ideo non magnam fidem adhibui, volui tamen ea recitare pro solatio fratrum meorum, et ut eis jucundum risum facerem ex superstitionibus infidelium; nec tamen adeo aliena sunt, quae dicta sunt, ut similia non reperiantur etiam ab authenticis doctoribus conscripta. Primo enim de tremore columnarum scribit dominus Antonius, quod tempore Marci Antonii simulacrum marmoreum tremebat et movebatur, et statua Herculis flevit multis diebus. Secundo, non omnino fictum est fuisse gigantes super terram et homines forma seu statura ultra modum ceteros excedentes, immo constat esse verissimum ex sacra pagina in multis locis, et praecipue commemorantur fuisse gigantes in Aegypto, et tyranni Aegyptii fuerunt, qui tum de Hebron in Aegyptum descenderunt, ut patet supra. Et de Aegypti gigantibus poetae multa loquuntur. Unde Deut. III. et in multis locis mentio fit de gigantibus. Quae autem habitatio eorum sub terra fuerit, patet per historiam, quam recitat Bocc. L. V. C. 68. Siquidem in Sicilia apud Trepanum oppidum, cum nuper in radicibus montis, qui superimminet Trepano, non longe ab oppido aggrestes ad construendam pastoralem domum fundamenta foderent, apparuit cavernae cujusdam introitus, quem cum visuri quidnam intus esset, faculis incensis fossores intrassent avidi, antrum summae altitudinis atque amplitudinis invenere, per quod incedentes, in oppositum introitus, ingentis magnitudinis sedentem viderunt hominem, ex quo terrefacti repente fugam arripientes exiverunt antrum, cunctis quod viderant nuntiantes. Hoc audientes cives armati exiverunt, et ultra CCC specum ingressi sunt et stupidi viderunt sicut primi; tandem proximiores facti, postquam non vivum esse hominem norunt, viderunt sedentem quendam in sede, et sinistram manum innixam baculo tantae altitudinis et crassitiei, ut excederet quemcumque praegrandis navigii malum, sic et hominem invisae atque inauditae amplitudinis, nulla ex parte corrosum aut diminutum. Et cum ex eis unus porrecta manu tetigisset stantem malum, e vestigio malus solutus in cinerem corruit, remansitque veste nudatus baculus alter plumbeus ad manum usque tenentis ascendens, et ut satis adverterunt, plumbum erat ad augendam gravitatem malo infusum, quod postea ponderantes asserunt fuisse ponderis XV centariorum Trepanensium, quorum unus quisque ponderis est librarum communium centum. Demum hominis statua tacta aeque corruit in pulverem, demtis tribus dentibus, qui erant monstrosae magnitudinis, hodie suspensi catena ante ecclesiam beatae Virginis; ibi a cunctis cernuntur. Suspicatum est a prudentioribus, eum fuisse magnitudinis CC cubitorum vel amplius. Quidam putarunt, eum fuisse Erycem, loci potentissimum regem, Butis et Veneris filium, ab Hercule occisum et in eodem monte conditum. Quidam autem arbitrantur Erichellum, qui olim in funeralibus ludis, ab Aenea pro Anchise patre editis, pugno taurum occiderat. Alii vero unum ex Cyclopibus potentissimis dicunt fuisse.
Et forte si thesauri (b) fuissent cum eo reconditi, aditus daemone operante inventus non fuisset, sicut est de specu, de quo est sermo, in quo gigantes et thesauri sunt reconditi; non enim nisi prodigiosa habent sepulchra, sicut patet in chronica Martini, ubi recitatur, quod tempore Heinrici II. corpus Pallantis gigantis fuit Romae in specu inventum incorruptum, cujus vulneris hiatus, ubi fuerat vulneratus, quatuor pedes et semis habebat, corpus altitudinem muri vincebat, lucernaque ardens ad ejus caput inventa est, quae nec flatu exstingui poterat nec liquore, sed cum stilo foramine subtus flammam facto exstincta est, per illud foramen aere introducto. Hunc Turnus dicitur occidisse, et hoc ipsius epitaphium erat:
Filius Evandri Pallas, quem lancea Turni Militis occidit, more suo jacet hic.
Tertio, quod juxta columnas monstrosas sint thesauri reconditi, patet ubi supra in chronica Martini: In Apulia erat quaedam statua marmorea, circa caput suum habens circulum aereum, in quo erat scriptum: Calendis Maji oriente sole habebo caput aureum. Quid autem scriptura haec praetenderet, nemo intellexit. Captus est autem quidam Sarracenus, qui legit et intellexit. Unde calendis Maji oriente sole notato termino umbrae illius sub umbra ejus reperit infinitum thesaurum, quem dedit pro redemtione sua. Ad idem recitat Vincentius in Speculo historiali Lib. 27. c. 99., quod Gerbertus sic thesaurum invenit: erat juxta Romam in campo Martio statua aerea, dextrae manus indicem digitum extentum habens et scriptum in capite: Hic percute; quod superioris aevi homines ita intelligendum rati sunt, ut ibi thesaurum invenire deberent, et ideo eam multis securibus laniaverant. Gerbertus autem sole meridiano notans, quo protenderetur umbra digiti, ibi palum fixit, superveniente autem nocte, solo cubiculario lucernam portante comitante, eo contendit; ibi terra solitis artibus dehiscens latum patefecit ingressum. Viderunt ibi ingentem regiam, aureos parietes, aurea lacunaria, omnia aurea, milites aureos tesseris aureis ludentes, regem aureum cum regina aurea discumbentem, opposita opsonia, astantes ministros, pateras multi ponderis et pretii, in quibus materiam superabat opus. In interiori autem parte domus carbunculus lapis imprimis nobilis et rarus inventu tenebras noctis fugabat. In contrario angulo stabat puer tenens arcum intenso nervo et sagitta immissa. Continuo autem, ut quis manum ad contingendum aliquid aptaret, videbantur omnes illae imagines prosilire et impetum facere in praesumtorem. Quo timore perculsus Gerbertus nihil tetigit, cubicularius autem putans in tanta praeda parvum furtum latere cultellum arripuit mirabilis operis pretii, moxque omnibus imaginibus cum fremitu exsurgentibus puer arcum tenens sagittam jecit in carbunculum et tenebras induxit, et ni monitu Gerberti cultellum reponere accelerasset, graves poenas ambo incurrissent, sicque nil lucrantes ductu lucernae regressi sunt.
Quarto, quod thesauri olim a gentilibus in terram defossi possint reperiri, sed tamen cum multis periculis, patet in subjecta historia, quae habetur ubi supra Cap. C. Quidam pauperis filius de Barcinona venit in Italiam, quaerens panem (94 a). Adultus autem multa illius terrae miracula inspexit, inter quae montem perforatum, ultra quem incolae dicebant thesauros Octaviani reconditos, ferebantque multos periisse quaerendo illos per subterraneos anfractus. Hic autem adolescens studio videndi et praedandi XII comites habuit, qui secum pergerent portantes ingens glomum fili, sequentes ingenium Daedali, qui Theseum de labyrintho per filum eduxit. Igitur paxillum in ingressu fixerunt, principio fili ad eum ligato, accensis laternis intro perrexerunt, et per unum quodque milliarium paxillum fixerunt, vespertiliones vero de cavernis egredientes oculos et ora infestabant. Semita erat arcta, et a laeva praecipitium et supterlabens fluvius; viderunt tramitem plenum cadaveribus eorum, qui thesauros ibi quaerendo perierant. Tandem ad gressum ulteriorem pervenientes viderunt stagnum placidum et pontem aereum, et ultra pontem videbantur mirae magnitudinis equi aurei, cum sessoriis aureis, et omnia erant aurea. Unus eorum dum pontem transire parat, mox pontis pede depresso alter elevatus produxit rusticum aereum, cum aereo malleo, quo ille undas verberans ita obnubilavit aëra, ut diem coelumque subtexeret; retracto pede pax fuit. Tentatum est idem a pluribus, idemque expertum. Desperantes solo visu libabant aurum, tunc per vestigia glomeris egressi pateram argenteam repererunt, quam inter se partiti sunt. Postero die magistrum adierunt, qui dicebatur nomen Dei ineffabile scire, qui duxit illos prius ad fontem, de quo hausta aqua in phiala argentea tacens litteris signabat, donec illi oculis intellexerunt, quod fari nequibant: tunc ad montem fiducialiter accesserunt, sed exitum ulteriorem, puto a Daemonibus observatum, invenerunt, invidentibus scilicet nomini Domini, cujus tanta virtus inesse dicitur, ut nulla ei magia nec mathesis obsistere possit. Auctor tamen credit, praefatum magistrum non nomen Dei sed daemonis aquae inscripsisse, sicut legitur de canibus Mago in historia S. Sylvest. Audiens quidam Judaeus, quae dicta sunt, qui nigromanticus erat, dixit adolescenti: defecisti in arte, videbis[TR39] quantum possit ars mea; qui incunctanter montem introiens non multo post egressus est, multa afferens ad indicium sui transitus, quae ille ultra montem notaverat, inter quae et pulverem locupletissimum, qui quidquid contigerat, in aurum vertebat, non quod ita pro vero esset, sed quod ita videretur, quoad usque aqua dilueretur: nihil enim, quod per necromantiam fit, potest in aqua fallere intuentem. Ipse etiam Josephus auctor est, Salomonem cum patre thesauros defodisse in loculis modo mechanico in terra, vel verius modo mathematico, quorum tria millia auri talenta Hircanus levavit de sepulchro David, quibus civitatem Jerusalem ab obsidionis injuria liberavit. Herodes autem magis praesumtione quam consilio idem aggredi voluit, multos ex satellitibus igne ex interiori parte prodeunte amisit, sicut patet P. 1. fol. 97. B. Ex his omnibus patet, quod in loco columnarum praedictarum suspicatione satis evidenti potest teneri, quod gigantes aliqui sint ibi locati, et hoc propter ingentem ferream portam, (b) quae propter thesauros tantum non indigeret tanta latitudine; sed et thesauri sunt ibi reconditi, quod patet ex tremore columnarum, et ex fortissima conclusione, et ex periculis perscrutari volentium, agente daemone, quibus nisi arte aliqua resistatur thesauros asportari non permittunt, sicut etiam patet in thesauris cum David et Salomone sepultis, de quibus facit mentionem Josephus Libr. VII. antiquitt. cap. ultimo, et Magister in Speculo histor., de morte David, et Magister Vincentius in Speculo histor. L. 27. cap. centesimo.
Verum etsi jam dicta phantastica videantur, negari tamen non potest cogentibus ruinis, olim quid magnificum ibi fuisse, et sub terra quid occultum mirabile, cui hodie custodia solers adhibetur. Opinor autem, certis conjecturis edoctus a Plinio Nat. histor. Lib. 36. Cap. 13., hic subtus esse illum horridum Maronis labyrinthum, qui itinerum ambages occursusque ac recursus inexplicabiles continet, ubi qui intravit, numquam viam exeundi inveniet. Ferunt Daedalum ad Aegyptum penetrantem admiratum hujus operis artem similem in Creta regnanti Minoi construxisse.[TR40] Sed Cretensis defecit, Thebanus autem, hoc est hic, et ne homines intrantes pereant obturatum porta ferrea et repagulis divulgant. De quatuor labyrinthis vide infra fol. 179 A. De Daedalo et ejus labyrintho in Aegypto constructo vide Cusa de Ecca (?) populi L. 8. c. 2.
Aliqua satis mira exponuntur.
Visis columnis istis ulterius processimus per longum vicum ad domum quandam insoliti artificii, et ingressi sumus ad videndum miram humanae artis industriam. Siquidem in hac domo naturae opus praeoccupando mirabiliter arte perficitur, nam pulli gallinarum de ovorum testis educuntur arte humana, sine gallinarum foetura, hoc modo: domus illa est domus bassa vel dimissa, et ampla vel larga, et in illa stant multi fornaces demissi et bassi, super quos in palea ponuntur ova, quanta quilibet apportaverit ad habendum ex eis pulliculos. Portant enim mulieres ova in domum istam ad educendum pullos, sicut portant pastam in pistrinam ad coquendum panes. Apportatis autem ovis et super fornaces collocatis in paleas ad hoc aptas imponunt fornacibus temperatum et proportionatum ignem, quo accenso materia foetus maturatur in ovis, et suo tempore, h. e. duodecimo die, excubata sunt et pulli exeunt, arte officium naturae mirabiliter prosequente. Statim autem pullificator reddit pullos ei, cujus erant ova, accepto pro suo opere censu debito. Igne et carbonibus semotis a fornace, dum adhuc calet, imponunt paleas vel fimum in fornacem, et excubantur calore pulli. Sic ergo supra fornaces et intra excubantur. Hoc non nisi tribus anni mensibus practicatur, scilicet in Majo, Junio et Julio, aliis temporibus ars nulla juvat. Illis autem praefatis mensibus est maxima pullorum et gallinarum multitudo in Aegypto, quia etiam praeter hanc artem alio modo, absque gallinis pulli de ovis educuntur. Nam Vincentius in Spec. Natur. L. 17. cap. 85. dicit, quod in Aegypto homines ova stercore involvunt, et sabulo cooperiunt, sicque debito tempore sine foetura gallinae complentur, et eis completis testae scinduntur et pulli prodeunt. Faciunt enim duos parietes de asseribus longos, a se invicem duos passus distantes, et inter parietes ponunt calidum fimum, et superius faciunt cavernas in fimo, quasi nidas gallinarum, et ova imponunt, et super ea spargunt arenam, sicque sole calefit arena et fimus, et pulli educuntur sine incubatione gallinarum. De hac incubatione ovorum loquitur etiam Diodorus, Antiq. histor. sic enim L. 11. c. 3. dicit: Aegyptii non incumbunt ovis aves, sed ipsi ingenio et naturali arte ex ovis praeter caeterorum consuetudinem educunt foetus. Nec hoc est multum mirabile, cum secundum Albertum Magnum 17. Libr. de animalibus cap. 3. multorum animalium ovantium pulli exeunt sine incubatione ex calore solis, qui est in terra ex radiis solis. Imo aliqua animalia numquam accedunt ad ova sua, nec sedent super ea propter cubationem, sed aliquando propter ovorum protectionem et custodiam. Porro pulli arte de ovis educti currunt post homines tamquam post gallinam. Unde eos ducens tenet manu virgam longam, in cujus summitate manipulum pennarum habet alligatum, sicut illi, qui volunt mundare altos parietes. Cum illa ergo virga praecedunt gregem pullorum, et cum[TR41] ea terram viae, per quam pullos ducere intendit, everrit tanquam scopans, et everso pulvere accurrunt gallinae, galli, parvi et magni, et grana quaerunt, et ita continue sequuntur et currunt post illum, qui continue cum pennis pulveres (95 A) everrit, sicque simul et simul ducit ad forum quendam ultra quingentos pullos, nec fugiunt ab illo, etiam hominibus aut jumentis occurrentibus. Et quamvis id fictitium videri possit, tamen revera ita sese habet. Nimirum animalia illa, quae humanae artis industria excubantur, disciplinabiliora sunt his, quae secundum naturae suae speciem generantur; sequuntur enim homines sic, ut pulli suas matres.
Sic etiam ipsas columbas mira nutriunt arte, ita, ut de pastu revertentes non nisi ad suas fenestras volent et alias secum ducant, et nunquam extra diutius maneant, sed cum festinantia ad sua loca revolent, etiamsi per multa milliaria extra terram eductae fuerint. Unde si quis in cavea X vel XI plures aut pauciores columbas eduxerit per longa terrarum spatia, et ibi eas emiserit, mox in suum columbarium revertentur, et ideo columbae in Oriente sunt nuntiae regum et portatrices litterarum, et nonnumquam eis mediantibus proditiones regnorum et civitatum fiunt, et est in practica quottidiana, unde tempore guerrarum[TR42] habetur singularis respectus, ut volantes columbae solitariae captiventur, et ad hoc nutriuntur et domesticantur accipitres et falcones et contra columbas emittuntur, et nobiles talia volatilia in exercitu secum portant; ad spoliandum columbas. Accidit enim anno Domini 1099, quando exercitus Christianorum de Occidente mare transito ascenderunt contra Jerusalem civitatem sanctam, ut eam de manibus gentilium eriperent, dum adhuc in Palaestina juxta mare essent, quaedam columba volavit super exercitum cruce signatorum, quam quidam nobilis videns emisit contra eam accipitrem, qui egressus eam cepit, et unguibus palpitatione strinxit; verum de unguibus columba se excussit, et deplumata ac vulnerata volare non potuit, sed in terram lapsa fuit, quam socii in exercitu ceperunt, et sub alis ejus alligatam litterulam invenerunt, hanc sententiam continentem: Rex Accaron Duci caesareo salutem; Generatio canina venit, gens contentiosa, contra quam per te et per alios defendas tuam legem, indica idem urbibus aliis. Non solum autem hoc in transmarinis partibus per columbas fit, sed etiam in Italia quandoque factum fuisse legimus. Nam Decius Brutus adnexas pedibus columbae epistolas obsidione Mutinensi in castra consulum misit, unde proverbium ortum fuit illud: Quid vallum et vigilum obsidia, atque etiam retia amne praetenta profuere Antonio, per coelum eunte nuntio? Haec Vincentius in Spec. histor. Cap. 55. lib. 17., et capite praecedenti dicit: in Oriente columbae sunt nuntiorum fungentes officio dominorum suorum sub alis, brevi spatio perlonge deportant, maxime quando alii nuntii transire nequeunt. Ideo Bartholomaeus de proprietatibus rerum Cap. de columbis idem dicens infert, quod Orientales in Syria et Aegypto bellorum tempore aëris itinera observant, et columbas volantes telis percutiunt, ne patriam prodant. Unde etiam illa libidinosa Venus Peristeram nympham per cupidinem iratam in columbam mutatam semper secum retinuit, ut et socia libidinis esset, et nuntia ac bajula litterarum amatoriarum. Sed et Machometus, propheta diabolicus, columbam albam habuisse fertur domesticatam, quae ad eum advolavit crebrius, et grana quaedam de auribus ejus tulit, eo ad plebem sermocinante. Hoc plebs videns aestimabat esse spiritum sanctum, suggerentem verba, quae protulit. Et ipsa Semiramis regina atrocissima, cum finis ejus advenisset, eam fabulantur in columbam mutatam et avolasse im deorum consortium, ut habet Diodorus L. III. C. ultimo Antiquarum historiarum.
(b) Talis columba non fuit illa, quae super Christum baptizatum descendit, in qua Spiritus sanctus visus est; ut habetur Matthaei 3. et Marci 1. et Luc. 3. et Joh. 1., sed erat columba miraculosa, creata de novo, adeo verum animal, quam Deus creavit sine ministerio aliarum columbarum, et peracto officio, ad quod creata fuit, in praejacentem materiam redacta est.
In Oriente etiam ita domesticantur columbae, quod domino earum emittente vocem volant de columbario, et dominum sequuntur per campos usque in civitatem vel villam, quam ingreditur, et eo stante in foro submittunt se ante eum in terram, et ibi eos vendit. An autem etiam ova earum arte excubari possint, sicut ova gallinarum, non legi. Faciliter autem et multis modis pulli gallinarum excubantur, unde in Spec. Nat. L. 17. cap. 166. dicit Vincentius, quod ova gallinarum quandoque in sterquilinio, vel in terra calida, vel etiam sub pulvinari, vel in sinu complentur ad pullificandum, quasi gallina incubante.
Deinde progressi extra domum fornacium, in quibus excubantur gallinarum ova, ut dictum est, venimus extra hominum habitationes inter Babyloniam et Cairum in grandem planitiem, per quam est via trita a castro Soldani ad Nilum. Per hanc viam opinari potest filiam Pharaonis descendisse ad balneandum se in flumine, quando vidit ficellam in papirione, in qua Moyses infantulus repertus in filium adoptivum est ab ea assumtus, de quo longa est et pulchra historia Exodi. 2.
In processu venimus ad ruinas multas antiquas valde domorum, quia ante tempus hoc grande interstitium, quod est inter Cairum et Babyloniam, etiam domibus erat repletum, et erat una civitas continua, sicut et hodie reputatur una, sed divisa. Est autem locus ille de se quidem planus, sed propter immensas ruinas factus est quodammodo montuosus, per quem est asperrima via et periculosa, quia viae per medium ruinarum sunt profundae, et nonnumquam latrones in ruinis latitant, et ibi homines, praecipue solivagos, invadunt et spoliant, eosque abducunt per devia, ei vendunt. Sic etiam temporibus nostris Romae saepe contigisse audivimus peregrinis solivagis per ruinas urbis juxta S. Georium, et alibi.
Deinde extra ruinas venimus in grandem campum arenosum, per cujus medium ductus est unus valde altus murus arcubus undique pervius, qui a Nilo incipit et usque ad castrum Soldani protenditur, usque ad milliare germanicum. Super murum autem illum sunt cannae et gurgites plumbeae, in quibus aqua de Nilo currit usque ad Soldani castrum sursum, et propter aquae ductum factus est ille ingens murus, eodem modo, quo videmus Romae altum magnum et arcuatum murum, super quem etiam canale olim erat, per quod nescio quid in urbem derivabatur. Nonnulli volunt dicere, quod non fuerit aquae ductus, cum urbs alias abundet aquis Tiberis, sed per illum ductum de Neapoli olim intromittebatur vinum in urbem, et oleum, per longum terrae spatium. Sunt enim de Roma Neapolim XXIV milliaria allemannica. In his magnificis structuris (96 a) notatur antiquorum magnifica opulentia. Per praedictum autem arcuatum murum transivimus, et sub arcu bibimus aquam, quae deorsum decidebat exiens per rimam canalis. In progressu vidimus in campo stare unam antiquam ecclesiam, magnam, quae minabatur ruinam, et jam tecti major pars ceciderat. Haec ecclesia paucis elapsis annis fuit Christianorum latinorum, quorum copiosa multitudo juxta eam habitabat et quottidiana officia divina in ea peragebat, sed nescio ob quam causam a loco repulsi sunt, nec amplius permittuntur Christiani etiam ad locum accedere. De praedicto arcuato muro est campus latissimus, protensus usque ad castrum domini Soldani, et usque ad montana deserti, in quo campo Mamaluci se exercitant diversis modis, equestres et pedestres in rebus bellicis, sicut patebit in loco, ubi de Mamalucis dicendum venit. In hoc campo vidimus turres stare, pro columbis aedificatas, in quibus columbae nuntii regis nutriuntur, ut superius dixi. Vidimus etiam ibi multa equorum grandia stabula, ita, quod in uno stare possunt quingenti equi. Deinde contra castrum domini Soldani processimus, quod in monte singulari est situm, et est non grande intervallum inter montem castri et montana longa deserti, ac si mons castri esset abscissus a montanis deserti arte aut aliqua herculea virtute, aut potentia atlantica vel titanica; sed nec arte magica, nec virtute herculea, nec fortitudine titanica, sed fide evangelica et virtute Christi, non per potentem gigantem, sed per humilem et catholicum fabrum factum fuit hoc prodigium.[TR43] Quodam enim tempore fuit in Cairo exorta gravis seditio inter Christianos, quorum magna ibi degebat multitudo, et inter Sarracenos, qui et fortitudine et multitudine Christianos excedebant. Hae duae partes quottidie corrixabant de fide et credendis. Soldanus autem pacem habere cupiens indixit disputationem partibus in campo illo, post quam pars victa deberet tenere silentium nec amplius litigare de rationibus fidei. Cumque simul disceptarent, et Christiani Sarracenos manifeste convincerent, surrexit unus Joadas, magnus Sarracenorum episcopus, dicens ad regem: ecce domine rex, isti Christiani astutis et versutis verbis videntur nos superare, fac eos fidem suam factis probare, sicut et ex lege eorum tenentur ostendere fidem factis. Quodsi nequiverint, mortuam esse eorum fidem lex eorum indicat, Jacobi II. Cumque rex interrogaret, quibus factis Christiani suam fidem deberent probare, respondit ille apostata Sarracenus, aestimo enim eum fuisse Christianum: fides eorum tanta esse debet, ut montes in ea transferre valeant, sicut habetur Mathaei 21. et 17. et 1. Cor. 13. Si ergo hoc facere nequeunt, fides eorum nulla est. Hoc rex audito persecutus consilium proposuit Christianis, ut aut (b) montem, qui ante eos stabat, moverent, aut jugo perpetuo junctum dividerent montem, quod si non possent, a laude et praeconisatione suae fidei cessarent, et perpetuo silentio obmutescerent. Si quis autem post hoc amplius de fide loqueretur, cogeretur, vel fidem negare, vel mortem subire. Edicto illo et propositione audita, convenerunt optimi Christiani et quid faciendum foret trepidi deliberabant. Sciebant bene, quod intellectum illius textus de montis translatione sanum Sarraceni non capiebant mysticum, nec contentarentur de qualicumque expositione, nisi facto exsequerentur propositum, quod eis erat difficile, quia insolitum tunc erat fieri miracula, nec aliquis suae fidei propter defectum sanctitatis vitae tantum confidebat, ut arduum hoc opus aggrederetur. Accurrunt undique Christiani anxii de instanti fidei, et Christianorum[TR44] periculo. Erat autem in civitate quidam simplex faber ferrarius, Christianus, qui audito periculo ignem et incudem et ipsam fabricam dereliquit, et cum malleo, cum quo operabatur ferrum, exiit et ad locum certaminis venit et tristes ac flentes doctos et simplices invenit Christianos; cumque per quendam sibi fuisset propositio de montis translocatione exposita, accessit ad pontifices, sicut venerat de fabrica, facie denigrata de igne et carbonibus, conscissis et sordidis vestibus, marcum, i. e. malleum magnum, humero impositum manu tenens, et per populum, circumstantem pontifices, vi ingrediens in medium ipsorum venit, signis quibus poterat et verbis petivit fieri silentium, quo facto, quaesivit a pontificibus et clero, an vere in evangelio promitteretur credentibus, quod fide possent montes transferre? Qui cum dicerent, quod sic, petivit sibi locum Scripturae et Evangelii demonstrari, quamvis omnino litteras ignoraret, et aperto codice Novi Testamenti ostenderunt sibi Matthaei 17. cap. et 21., Marci 2. et 1. Cor. 13. de translocatione montium fide; et Marci 9 ostenderunt ei Scripturam, dicentem: Omnia possibilia sunt credenti. Haec cum audiret et videret, dixit episcopo: literas ignoro et doctis credo, vos ergo dicitis, hanc esse Evangelii scripturam? Qui cum eum certificarent esse scripturam Evangelii, genibus flexis deosculatus est Scripturam, et clauso codice surrexit et confidenter dixit: quia Evangelium promittit credentibus translocationem montium, et Christi verba non nisi vera esse possunt, ecce vado et ad placitum paganorum pro Evangelii gloria montem transferam. Exortus est ergo clamor fidelium, adesse hominem transferre[TR45] volentem montem, et convenit maxima multitudo fidelium et infidelium ad tam grande spectaculum cernendum.
Faber ergo ad montem accessit, et in ejus radicibus genubus flexis oravit aliquantisper. Est enim mons altus et petrosus, per longum ab occidente in orientem protensus, dividens Arabiam ab Aegypto, et mare rubrum[TR46] ab Nilo segregans. Cum autem faber orationem finivisset, (97 a) surrexit, et a cornu montis, quod finem facit montium in radicibus parumper abscidit, et marco elevato coepit in nomine Domini percutere rupis parietem, dicens: O mons, tibi praecipit Evangelium, ut in fide mea dividaris et movearis. Quo dicto statim scissus est mons a summo usque deorsum, et pars anterior cornu ejus continens, moles magna, emota est a loco suo amplius, quam per duos jactus fortis arcus, ibique substitit in argumentum verae fidei usque in hodiernum diem.
Simile fecisse legitur miraculum quidam sutor inter Tartaros; rex enim Tartarorum universos Christianos sui dominii convocavit, et minatus est eis omnibus interitum, nisi montem quendam transferrent juxta Evangelium suum. Cuidam autem episcopo revelatum est, quod sutor ille dignus esset hoc opus facere. Vocato autem sutore per obedientiam coëgerunt eum montem transferre, quod et fecit, et rex et omnes sui in Christum crediderunt. Recitat etiam Venerabilis Beda, et habetur in glo. Mag. II., quod Gregorius episcopus veteri ponti volens aedificare ecclesiam, sed spatium habens angustum, quia ex una parte mons ex alia parte mare arctabat, venit nocte ad locum, et monuit Dominum istius promissionis et flexis genibus oravit Dominum et mane inventus est mons tantum spatium reliquisse, quantum necessarium erat. Legimus etiam de beato Bernhardo, quod ad preces ejus petra, quae impediebat hortum ejus, miraculose translata fuit. Et in dialogo Gregorii de S. Honorato Abbate, quod quodam die ex eo monte qui ejus monasterio in excelso prominet, ingentis saxi moles erupta, quae per devexum latus montis veniens totius ruinam monasterii et omnium fratrum interitum minabatur, quam cum venientem desuper vir sanctus vidisset, dextram mox e contra extendit et cum invocatione nominis Christi crucis signum opposuit, et statim in ipso devexi montis latere fixa stetit in praecipitio constituta. Recitat etiam Vincentius in Spec. historiali L. 7. c. 23., quod Alexander Magnus, cum ad montes Caspios venisset, miserunt ad eum filii captivitatis decem tribuum postulantes ab eo egrediendi licentiam, siquidem Salmanassar, rex Assyriorum, eos de terra Israel[TR47] transferens posuit ultra montana Medorum et Caspios juxta fluvium Gozam, et ex edicto nullus egredi ausus fuit. Cum autem Alexandrum invocarent,[TR48] inquirere coepit causam captivitatis eorum, accepto autem, quod ideo capti essent, quod Deum Israel post innumerabilia bona eis collata ab eo derelequissent, respondit, quod digni erant arctius includi. Cum ergo angusta viarum obstrueret molibus bituminatis et videret laborem hominum ad hoc non sufficere, oravit Deum Israel, ut opus illud compleret, et accesserunt ad se invicem praerupta montium, unoque altissimo jugo juncti sunt, nec inde exire possunt, quousque Deo placuerit[TR49] et via eis per deruptionem montium facta fuerit. Huic facto addit Josephus: Quid, inquit, Deus facturus est pro fidelibus suis, si tantum fecit infideli! Sed et anno 1239 Domini legitur, quod in Burgundia mons magnus longe motus a suo loco vallem populosam et fertilem percurrit eumque inutilem reddens in alio loco fixus mansit usque hodie. Forte propter impoenitentiam inhabitantium vallem. De miraculo translocationis montium dicit Hieronymus: Credimus, inquit, Apostolos hoc fecisse, sed non scriptum esse, ne infidelibus major daretur contradicendi occasio, quando quidem minoribus signis, quae scripta sunt, non creditur. De hoc signo dicit Ps.: Transferentur montes in cor maris. Et Apoc. VII.: Secundus angelus tuba cecinit, et ecce, mons magnus igne ardens missus est in mare. Et non minus miraculum, immo majus, recitat Hieronymus a sancto Hilarione factum in Epidauro Cap. 34. qui se exposuit tumescenti et frementi mari, quousque paulatim in semet ipsum relapsum est. Unde ibidem dicit Hieronymus vere illud, quod ad Apostolos dictum est: Si credideritis[TR50] dicetis huic monti etc. Hoc juxta litteram implexi potest, si tamen quis habuerit Apostolorum fidem, et talem, qualem illis habendam Dominus imperavit. Quid enim interest, utrum mons descendat in mare, an immensi undarum montes repente obriguerint, et an senis tantum pedes saxei ex alia parte molliter fluxerint? Ecce, quam firmiter stat Evangelii promissio!
Faber (b) ergo ille miraculo divisionis montium populum Christi a multa tribulatione liberavit, ut dictum est. Et in parte montis a toto divisa stat castrum domini Soldani. Ascendimus ergo in medium illud, causatum, inter utrosque montes, et ad unam pulchram moscheam venimus, inter medium montium stantem. Vidimus autem contra nos venientes multos Mamalucos in equis, qui de monte ex opposito castri per praeceps descenderunt ad docendum equos per praecipitia descendere cum homine insidente. Statim autem ut Mamalucos contra nos venire vidimus, de asinis nostris cecidimus propter reverentiam, quae debetur talibus, ut dictum est Fol. 18. A., et ita in terra stetimus, quousque totus exercitus pertransivit, nec fuit, qui nobis verbum molestum inferret, cum tamen formidulosi essemus multum. Sunt enim superbi in suis equitaturis et faciliter pauperibus et peregrinis injurias inferunt. Cum ergo omnes pertransiissent, asinos nostros adscendimus, et per devexum adscendimus montis illius, a quo pars alia divisa fuerat. Est autem ascensus ille adeo praeceps, quod in bestiis sedentes non poteramus manere, sed ad manus sursum bestias post nos duximus usque in supercilium montis. Ad hoc autem solummodo ascendimus, ut urbem illam maximam Cairum ex toto videremus, et cursum Nili fluminis, et regiones superioris et inferioris Aegypti, et castrum Soldani, et alia, quae omnia vidimus, et moram satis longam in monte fecimus. Hic mons celeberrimus habetur, quia in eo erat quondam oratorium prophetae Moysis; columna Nectabani Magi quondam regis Aegypti; sepultura Pompeji Magni, quondam proconsulis et tyranni Romani; argumentum et firmamentum catholicae fidei; spatiamentum et delectamentum regis Soldani, et speculum totius Aegypti.
Primo ibi erat oratorium Moysis. Scimus enim, sacro testante eloquio, quod Dominus Deus in terra Aegypti crebris visionibus apparuit Moysi, dans ei praecepta de Aegypti plagis et de increpationibus Pharaonis et de ordinatione populi ad Aegypti exitum. Non autem loquebatur Dominus Moysi nisi in monte hoc. Et cum Domino placuit, aliquid demandare prophetae, prius mente admonitus de frequentia vulgi ascendit in montem istum ad consulendum oraculum Domini, in cujus signum erat quondam in eo ecclesia, nunc autem est mameria.
Secundo erat ibi columna Nectanabi. Hic Nectanabus erat Aegypti rex, et Magus expertissimus, et quando metus bellicus ei imminebat, non exercitum vel machinamenta Martis movebat, sed aulae regiae abdita et penetralia petebat, et cuncta futura sibi arte magica investigabat. Quodam autem tempore nuntiatum est ei, multas adversus eum gentes una conspiratione consurrexisse, scilicet Indos, Arabes, Phoenices, Parthos et Persas. Quibus ille auditis plausum dans manibus magno risu dissolutus est, confugiensque ad consuetae artis peritiam intellexit se ab hostibus vincendum, capiendumque, nec fugae consulerat, moxque Casium montem, (98 a) qui est iste, adscendit, et statuam de nigro lapide in ejus columen erexit in sui memoriam, et raso capite et barba collectis omnibus, quae sibi pretiosa erant, appulit in Macedoniam, ubi eo tempore Philippus rex erat. Illic ergo amictus veste linea astrologum se professus adeoque celebris factus est, ut ejus fama nec Olympiadem reginam, uxorem Philippi, lateret. Rebus autem bellicis Philippo extra regionem operam dante, regina coepit Nectanabi consulere peritiam, qui constellationibus consideratis dixit, eam misceri Deo Lybiae, Ammoni, genituramque filium, ultorem omnium. Porro Ammon idolum adorabatur in forma arietis, cum cornibus ab ante, a tergo vero formam draconis praeferebat. Magus autem ille, praestigiis et arte usus, in formis praefatis thalamum reginae ingressus nuptias celebravit abiitque. Ex quo mulier concepit et filium peperit, quem Philippus Alexandrum nominavit. Si placet, vide de hoc historiam in Spec. histor. Lib. V. C. I. et seqq. Alexander autem Magnus ingressus Aegyptum ductus fuit in montem Casium ad statuam Nectanabi. Hane Alexander complexus statuam patrem salutat ejusque filium publice se profitetur. Mirabamur in hoc loco insipidi indicti juvenis desiderium, qui potius voluit se sciri ex adulterio genitum quam ex connubio, et matrem habere incestuosam potius, quam pudicam, draconis filiam se credi potius, quam Philippi clarissimi regis, et potius spurium, quam legitimum arbitrari.
Tertio celebrem hunc montem reddit sepultura Magni Pompeji, qui idcirco Magnus dicitur, quia magna suis temporibus operatus est. Erat enim vir bellicosissimus et in bellis plurimum fortunatus. Nam primo XXII regiones Orientis Romano subdidit imperio et Romam thesauris auri et argenti implevit, tandemque post plurimam fortunam Jerosolymam est ingressus et templum Domini profanavit stabulans equos suos in ejus atriis. Quo facto omnem pristinae fortunae jucunditatem amisit et ipsum Julium Caesarem sibi inimicum sensit, et indies infelicior factus in Aegyptum perfugus ad Ptolomaeum regem transfugit, apud quem Alexandriae latuit, quod ut Caesar audivit, Alexandriam appulit ad quaerendum Pompejum. Rex ergo Aegypti Ptolomaeus Pompejum decapitavit et caput cum annulo Caesari transmisit, corpus vero ejus in montem Casium transtulit ibique regio cultu sepelivit juxta statuam Nectanabi.
Quarto magis celebrem facit nobis hunc montem memorabile factum fabri illius, quod superius recitatum est; nam multo fortior erat fabri illius fides, quam Herculis vires, qui Calpem et Abilam, perpetuo[TR51] jugo junctos montes, dicitur fabulose divisisse, mareque mediterraneum, quod non erat, terris intromisisse[TR52] ex oceano. Hic autem faber non fabulose montem divisit, sed ad modum suae verissimae fidei operabatur divisionem, per quam non mare terris est immissum, sed fide mare terraque complexum.
Quinto hunc montem honorabilem (b) facit domini regis Soldani solatium, nam quando spatiari vult, eum ascendit.
Sexto, quia de eo tota Aegyptus fere pervideri potest et deserti pars magna ultra brachium maris rubri. Vocatur autem mons ille Casius, forte a Casibus latine, vel a Casis graece. Casis enim graece idem est, quod altitudo vel custodia, vel summitas latine, quae omnia huic monti conveniunt. Vel dicitur a Casibus latine, nam in eo tractatum fuit inter Deum et Moysen de Casibus Aegypti, quibus attrita fuit. Et in eo cadaver, a cadendo dictum, ipsius Pompeji Magni fuit incineratum, et Alexander Magnus spreta ingenita nobilitate se filium Magi mendacissimi, draconis et tauri professus fuit. Sed quid tandem? hanc ob causam rejicitur merito, ne fraude gaudeat, qui virtute poterat laudari; unde veneno in convivio sumto peremtus est et cecidit. Ipse etiam Nectanabus in hoc monte columnam in signum sui casus a regno dereliquit. Casus etiam magnus et inauditus fuit, quando fabri oratione anterior montis pars ab eo cecidit, propter quod multi a cultura idolorum ceciderunt. Et tantum de illo. Nobis in monte Casio stantibus surrexit ingens ventus ac terrae pulverem commovens in altum extulit aëremque quodammodo atrum reddidit et ipsam urbem ita contexit, quod eam videre non poteramus, ac si nebula tenebrosa fuisset operta. Hac orta tempestate descendimus per praeceps ab alia montis parte per pessimum clivum, in quo tremulas bestias ad manus post nos duximus deorsum. Cum autem ad planum venissemus, ventum e regione deserti contra nos habuimus, qui cineres et pulveres deducens facies nostras, oculos et vestes respersit, et satis bene tribulati sumus. Deinde in partem civitatis Cairi, dictam Turbii, venimus, in qua Soldanorum et primatum sepulturae sunt, ubique multae magnae et pretiosae moscheae sunt juxta sepulchra. Sicut enim in Christianitate fit, quod divites et magni supra sua sepulchra aedificant ecclesias, ordinant sacerdotes, et dotant; sic et inter Sarracenos. Potentes enim ante mortem sepulchra et moscheas et perpetuas memorias sibi constituunt. Interea in unam curiam grandem ducti fuimus, in qua stabat magna et pretiosa moschea cum alta turri, et juxta eam oblonga domus cum distinctis cellulis, ac si esset monasterium religiosorum, in qua habitant eorum sacerdotes, qui die noctuque psallunt et canunt in moschea et in turribus ululant; praecipue tamen magnis clamoribus ululabant nobis instantibus,[TR53] laudantes Machometum et forte nobis maledicentes. Vidimus autem per ostium moscheae multas ardentes lampades pendere, et pulchrum valde habitaculum more eorum. Hanc moscheam fundavit modernus Soldanus cum perpetuis lampadibus et semper manentibus sacerdotibus in officio. Venit autem quidam grandaevus et saevus moscheta et increpavit Mamalucos pro eo, quod nos introduxissent, sed Mamaluci promiserunt ei aliquos madinos, et ita contentus stetit. Nemo quippe locum illum ingredi audet, qui Machometi ritum non habet. Viso illo loco pertransivimus multas pretiosas moscheas cum altis turribus et sepulturis; locus enim ille totus repletus est sepulchris, propter quod forte Turbin dicitur a turbatione, quae solet in defunctorum cultu ostendi, et nisi habuissemus nobiscum potentes Mamalucos, male ibi visi fuissemus.
Deinde in processu a Turbin (99 a) in pede montis, in quo castrum[TR54] Soldani stat et sub castro ad ingentem unam moscheam venimus, quae erat muris altis et magnis circumdata, et pluribus turribus excelsis munita et ferreis portis clausa. Et dum munitionem miraremur illam, dicebant[TR55] nobis Mamaluci, quod ante aliquos annos mortuo Soldano divisi sint Mamaluci in duas partes.[TR56] Duo enim Mamaluci surrexerunt, et unus unam partem populi, alter alteram ad se attraxerunt, et uterque pro Soldano vero se gessit. Unus castrum Soldani habuit, alter in illam moscheam transfugit eamque sic munivit. Habuerunt autem inter se bellum continuum duobus annis, et tandem ille de moschea vicit et expulit alium de castro et Soldanatum obtinuit. Juxta locum illum vidimus castrum grande et vetustum destructumque, in quo ante paucos annos non nisi Christiani habitabant, sed jam nemo penitus id inhabitat, pulsis inde Christianis. His visis iter fecimus per civitatem et ad hospitum festinavimus, verum cum difficultatibus multis turbas hominum penetravimus, et Mamaluci, ductores nostri, cum fustibus multos laeserunt et prostraverunt, ut viam nobis facerent vel ut nocentes nobis repellerent. Percussi autem et laesi a Mamalucis ut viderunt, quod propter nos passi percussiones fuerant, cum indignatione post nos currebant, clamabant, insultabant et pulverem contra nos spargebant et multum nos vexabant. Cum istis autem injuriis et vexationibus in nostrum hospitium lassi venimus, et cibo, potu ac quiete refocillati sumus.
Gesta peregrinorum per dies sequentes recitantur.
Quinta decima die, in praecedenti nocte, quidam mercator Christianus, quem Tanguardinus de catenis solverat, in praecedenti vespera dormivit cum suo carnali fratre in una camera curiae nostrae, nam frater suus de Christianismo venerat Cairum pro ejus liberatione, cumque intempesta nocte omnes dormirent, incepit ille liberatus a catenis tam horribiliter clamare, ut omnes excitarentur et obstupescerent per totam atriam.[TR57] Causa autem illius clamoris haec erat, ut nobis postea retulit. Jacens enim in lecto cogitare coepit de periculis suis et de vinculis et de ceteris infortuniis, et dum haec clare vigilans revolveret, ingressus est ad eum, ut sibi videbatur, vir quidam longus et terribilis cum evaginato et bene limato cultro, et stans ante lectulum suum, dicens: ecce, ad excoriandum te venio. Et haec dicens apprehendit pedem jacentis, et cultrum adhibuit, ut inciperet eum excoriare. Qua visione exterritus pro adjutorio horribiliter clamabat, ad cujus clamorem primus expergefactus frater suus, qui ad latus ejus jacebat, et alter, qui etiam in camera illa jacebat, interrogaverunt, quid haberet? Qui respondit: heu me, non videtis virum hic stantem, qui mihi molestiam inferre conatur? Illi autem nihil videntes dicebant, quod somniorum illusio esset. Ille vero fortius clamabat, invocans adjutores contra molestantem. Ad haec surrexit frater ejus et lumine allato invenit fratrem quasi semimortuum jacentem, lugubrem habentem vultum et collum recurvatum et nos omnes accurrimus et illum miserum castigatum graviter invenimus et afflictum; sed a quo, usque modo ignoro (b). Puto tamen accepisse suis sollicitudinibus diurnis nocturna phantasmata. Solent enim nocturna phantasmata conformia esse diurnis cogitationibus et sollicitudinibus, passi enim anxias tribulationes in passionem, maniam, faciliter incidunt, vel pressi curis et nimiis sollicitudinibus; ex talibus enim imaginationes tam firmiter solidantur in mente, ut homo non aliter credat rem esse, sicut cuidam viro prudenti aevo nostro in Colonia contigit, qui quocumque se vertit, putabat se factum duo, et hoc tam pertinaciter tenuit, ut nec medicis nec clericis crederet contrarium asserentibus.
Sed et ego ipse novi quendam sacerdotem honestum, cui nullus in ratione erat defectus, et omnia considerabat, et domum suam gubernabat, hac tamen mania laborabat, in quam propter superfluam sollicitudinem incidit, quod omnino credidit et firmissime tenuit, se rapiendum et super bigam ligandum et cum tormentis inauditis in Constantiam ducendum et ibi crudelissime consumendum. Ab hac phantasia nemo ullis rationibus poterat eum avertere. Quando enim in domo sedit, si in vico audivit currum aut bigam, statim putabat adesse suum cruciatum et die noctuque in ista tristi exspectatione stabat, unde noctibus in caligis, calceamentis, et vestibus dormiebat, ne raptores subito intrantes eum nudum super bigam ponerent. Sic etiam aestimo factum fuisse isti homini, de quo loquimur; fuerat in Sarracenorum vinculis, et ibi gravi sollicitudine pressus in maniam incidit et phantastice virum ad se ingredi vidit; nisi sequi antiquorum errores placeret, qui quosdam deos putabant perambulare domos, et hunc laetificare, alium vero perturbare satagebant. Et hodie multi illius sensus sunt, quod credunt, in lectis jacentes et vigilantes se premi ab diis dictis Schretteli, qui tanto pondere premunt, quod nec gemendi nec vix spirandi datur locus. Constat autem, tales pressuras saepe fieri ex naturali indispositione et ex humorum intemperato concursu, vel etiam ex nimia stomachi repletione aut ex ejusdem nimia evacuatione. Porro vulgus vera gravamina sentiens, et non intelligens, quid intra se habet, putat ab extra adventare, et dicunt, esse parvos homunciones, qui super lectum scandunt et quiescentem premunt, et ita ad vera gravamina[TR58] accedit phantasia. Nominant autem istos homunciones nostri vulgares et vetulae Schretellos, quos antiqui dicebant Emactes et Ephyactes. Rationes nominum ignoro. Verum non negamus, multa multis accidere quietis tempore ex diabolica illusione. Abominor enim quid dicere de Incuborum et Succuborum importuna violentia, quam persaepe experiuntur inclusae virgines, num usque ad penetralia cellarum earum perveniunt, et quid et quantum bonae et devotae personae patiantur, usque ad nauseam quottidie querimonias accipimus. Hos diabolos nos nominamus Incubos et Succubos. Antiqui dicebant deos transformatos id agere. Aliqui dicebant, (100 a) quod dii silvarum et desertorum, Satyri, Fauni et Epyani de solitudinibus egrederentur et innuptas quaererent eisque si possent commiscerentur.
Sunt autem Satyri, Fauni et Epyani quaedam bestiae monstruosae, effigiem quidem hominis habentes et in multis hominibus similes, etiam in voce, sed humanae rationis non sunt participes, et nec natura nec arte sunt docibiles ad loquendum. Ferum et belluinum habent animum et bestialem appetitum, et sunt in venerem valde pronae, et mulieres coitu inficiunt, si quam in deserto vel nemoribus oberrantem invenerint. Ideo dicuntur Satyri, quia non possunt libidine satiari. Dicunt etiam, quod tanto aestu quandoque venerem appetunt, quod noctibus de nemoribus exeunt et per muros ascendunt, cubicula intrant, et foeminas quaerunt, et ad solas jacentes se ponunt et mirabili applausu ad sui admissionem eas inducunt. Sed an verum sit, dubito, imo non credo sic esse, cum in nostris nemoribus nusquam Satyros visos fuisse legantur. Credo tamen, quod diabolus assumta forma Satyrorum multa mala conetur facere circa incautas moniales, et quod bestiae non sint, patet ex eo, quia loquuntur, et voluntatem ac consensum requirunt, quod utique ex ratione procedit. Et tantum de illo.
Igitur cum dies illuxisset ascendimus asinos, et Tanguardinomet duce castrum domini Soldani intravimus, ubi mirabilem ordinem et numerum maximum servorum Soldani vidimus, multitudinem etiam ingentem equorum et stabula grandia et habitacula magna, de quibus omnibus taediosum esset scribere, et forte etiam creditu difficile. Ibi primum vetus illud palatium, hodie desolatum, nobis fuit ostensum, quod quidam Graeci inhabitabant tempore Machometi, exstructum fortissimis muris et aedificiis, ut ruinae demonstrant. Inde in aliud castrum, quod Soldanus inhabitat, processimus, ubi per XII portas ferreas ingredi oportet, antequam ad Soldanum venitur. Per has introducti ipsum in throno regio vidimus residentem in vestitu candido, et plurimos Mamalucos in ordine suo cum multa disciplina reverenter ipsum circumstantes. Ibi etiam plures antiqui, graves et maturi viri circa eum astabant. Post modicam horam venit Tanguardinus, qui propius ingressus fuerat, et eductis nobis venimus in forum, amplum valde, sub monte castri, ubi cameli, asini, et equi venduntur, quorum ibi tunc maxima copia erat, aderantque plurimi ex Mamalucis, qui equos venales contemplabantur. Tandem autem cum labore eodem, sicut heri dictum est, folio 98. a., in locum nostrum revenimus ad prandium, post prandium balneum sive aestuarium ingressi sumus, et corpora nostra lavimus. Quam pretiosa autem sint aestuaria, et sedula servitia, vide supra fol. 17. A. Post balneationem domum cum servo exivimus, et per pategas mercatorum transivimus, et ita diem illum deduximus.
(b) Die XVI., quae est Galli Confessoris, paululum post noctis medium facta fuit eclipsis lunae. Hanc eclipsin non vidissemus, dormitioni vacantes, nisi Sarraceni in turribus clamantes et ululantes nos excitassent. Incipiente enim luna eclipsari altissimis vocibus paene in omnibus turribus clamabant et horribiliter ululabant suis superstitionibus vacantes et ad eas alios excitantes. Quamvis autem semper superstitiosi sint, praecipue tamen temporibus, quibus vel sol vel luna eclipsantur: aestimant enim, ut imprudentes, sidera animata fore et passionibus affici et peregrinis immutationibus subiri. Singulariter tamen lunam honorant ejusque simulacrum super omnes moscheas ponunt, non rotundam, ut plena luce apparet, sed cornutam, et pro majori parte eclipsatam. Credo, quod hoc acceperint a cultu Dianae, quae luna esse dicebatur, in cujus templis lunae signum ponebatur, et culminibus tectorum, sicut in moscheis. Vel ex eo acceperunt, quia in ecclesiis Christianorum gallus est extento collo et cauda, in formam quasi mediae lunae eversae; converterunt gallum in lunam, et illa est quasi principalis causa.
Cum autem dies illuxisset, venerunt ad nos quidam Christiani dicentes, quod naves Alexandrinae jam onerarentur, et citius essent recessurae. Hoc cum audivissemus, statim Tanguardinum accessivimus eumque rogavimus, ut citius nos duceret Alexandriam, antequam naves Venetorum inde abirent, quia, si eas negligeremus, hiemare in Alexandria oporteret, quod nobis molestissimum fuisset, et in corporibus et animabus et rebus nocivum. Ad hoc respondit Tanguardinus: educam, inquit, vos, quo vultis, non tamen consulo, ut in Alexandriam eatis sine littera testimoniali et promotoria a domino Soldano habita. Si enim veneritis Alexandriam sine littera, mox in civitatis porta usque ad pellem nudabimini, et omnia vestra perscrutabuntur usque ad intima, ut nihil importetis, de quo theloneum non reddatis. Si autem litteram habueritis, liberos[TR59] vos intromittent. Hoc audito petivimus, quatenus de littera nobis provideret ex cancellaria Soldani. Hoc autem consilium dedit nobis vir ille fallax, ut pecuniis nos spoliaret, et non ut nostrae utilitati consuleret, quia ad nihilum littera nobis utilis fuit, sicut patebit.
Decima[TR60] septima die inquietam noctem habuimus etiam, post cessationem Sarracenorum a suis nocturnis insolentiis, quas faciunt in suo jejunio, ut saepe praefatus sum. Silentibus enim paganis bubo quidam advolavit et ex opposito camerae nostrae sedens bubilare coepit voce plena, et non modicum terrorem nobis intulit. Licet enim, ut Christianum decet, ad auguria non attenderemus, ex natura tamen homo terretur nocte audiens garritus avium, et praecipue buborum, cujus bubilatio nocte hominibus adeo est odiosa, sicut ejus volatus volucribus in die. Est enim avis funesta, et semper sinistri augurii, et mali venturi nuntia. Unde Ovidius L. V. Metamorph.
Foedaque fit volucris, venturi nuntia luctus, Ignavus bubo, dirum mortalibus omen.
Dicunt enim, quod dum apparet et vociferatur, praesagium sit mortis. Ideo secundum poetarum dicta Ascalaphus ex Acheronte et Nympha sub undis genitus mutatus (101 a) est a Cerere in bubonem, eo quod Proserpinam tria grana mali punici gustasse de viridario Plutonis apud inferos prodidit, propter quod Proserpina non ex toto Plutoni, qui eam rupuerat, oblata fuit. Sed et Jupiter cantum bubonis horruit, ideo cornicem a laeva, el corvum ad dextram suam canere fecit, quia corvus est aptissimus ad auguria, et praetendit felix augurium, cornix vero infelix, si a dextris est, similiter corvus, si ad sinistram crocitat; bubo autem, a quacumque parte se teneat, infelix nuntia est. Contra haec disputat Augustinus Lib. IV. de Civitate Dei, cap. 30. An autem bubo praesenserit mortem peregrini praestantioris, qui statim de post obiit, dicere non audeo, mortem tamen ejus bubulationem consecutam scio, nequaquam tamen causam mortis clamorem bubonis fuisse credo.
Cum autem dies factus esset, sollicitavimus Tanguardinum, ut litteram promissam libertatis nobis afferret[TR61] citius, incepimus enim longas habere horas et taedium, et habitatio nostra inter infideles nimis protrahebatur et vehementissime timuimus recessum navium ab Alexandria sine nobis. Idcirco unum de militibus tertiae societatis petivimus, ut cum negotiatoribus Christianis, qui descendere parati erant, Alexandriam descenderet et ibi hospitium pro nobis disponeret et de recessu navium, si necesse foret, nos per nuntium avisaret. Haec autem occulte practicavimus cum milite socio nostro et negotiatoribus, et nihil Tanguardino diximus, dolositatem enim suam intelligere incepimus, et timuimus, quod forte studiose eductionem nostram protraheret, ut naves negligeremus et per hiemem in manibus ejus essemus. Post meridiem ergo venerunt duo Mauri cum asinis, ut tollerent militem cum sua suppellectili et in balacrum ducerent ad Nili portum, in quo stabat navis pro descensu ejus et mercatorum parata. Dum ergo miles sacculos suos aptaret, imponens asinis, et jam paratus exire vellet, non potuit, quia portae serratae erant, et nullus de familia apparuit, qui aperire posset; absconderant enim servi se cum industria. Currit ergo miles ille per curiam et domum, clamans et vociferans, sed dissimulabant se audire. Tandem post horam servus familias de conclavi prodiit, dicens cum impatientia: et quare tu recedere vis, cum nondum satisfeceris eis, quorum debitor es? Qui cum diceret, se nulli esse debitorem, asserebat Mamalucus contrarium, et dure simul contendebant. Post multa verba dixit Mamalucus, eum cuidam Judaeo esse debitorem, quem oportebat exspectare, vel currere ad quaerendum Judaeum. Currebant ergo ambo simul ad Judaei domum, et invento Judaeo, quem prius Mamalucus nominaverat, fatebatur, eum suum debitorem non esse. Mamalucus autem, videns Judaeum fateri veritatem, nominavit quendam alterum Judaeum, quem etiam diu quaesiverunt, et eo non invento in domum redierunt. Interea Tanguardinus latuit, quem scivimus esse in domo, et non apparuit, et servus ille et alii famuli peregrinum illum militem multum vexaverunt, et post multas vexas dedit miles non paucos madinos familiae pro valete et pro portariis, et bene castigatus emissus fuit. Pervenit ergo ad Nili portum et ascensa cum aliis navi descendit in Alexandriam cum multa quiete, et hospitium pro nobis disposuit in loco, ubi peregrinos hospitari solitum est.
(b) Decima octava die, quae est Lucae Evangelistae, iterum inquietam noctem habuimus, nam insolenter valde celebraverant sua nocturna convivia Sarraceni usque ad noctis medium, et post omnem dissolutionem cum ad loca quietis se singuli recepissent, incepit una de uxoribus Tanguardini cum ululatu flere, et lamentabiles emittens voces virum, maritum suum, deprecatoriis verbis supplicabat, ut a percussionibus cessaret, percutiebat enim eam, et minabatur ei, quod eam repudiare vellet; quae autem causa fuerit illius castigationis intelligere non potui. Duo suspicabar ex querelis castigatae: primum, quod cum altera uxore litigabat, eamque cum esset praegnans perturbaverat et hoc flagellationibus emendare studebat. Credo enim, quod in domibus, ubi sunt plures uxores unius viri, requiratur magna severitas ad conservandum pacem, quam nec sanctae foeminae, uxores Jacob, habere inter se poterant, ut habetur Genes. 30. Secundum, propter quod castigavit eam, fuit zelotypia, aliqua enim in ea notaverat de adulterio, et ideo eam sic publice confudit eique repudiationem minatus fuit; sunt enim maxime zelotypi, et mirabilibus poenis castigant uxores etiam pro minimo respectu, nam statim ad ictum oculi spiritus zelotypiae eos invadit, et durissime castigant ad placitum sine lege. Ne autem spiritus ille severus zelotypiae nimis excedere virum faceret, datur ecce et ordinatur sacrificium Num. V. Est enim spiritus ille ita severus, quod non sinit virum, quem possederit, quiescere, nisi uxorem confuderit, sicut patet in Vulcano. Qui cum invenisset Martem cum Venere sua uxore in lecto, simul ambos catenis invisibilibus detinuit, quousque aliis diis eos in derisionem ostendisset. Spiritus ille Zelotypiae est filius Discordiae, Discordia autem est prima filia Demogorgonis primi dei, secundum poetarum fictiones; vel filia Jovis, qui eam de coelo in terram projecit, ubi perpetuo incurrit et omnibus nuptiis interesse cupit, et si ad nuptias vocata non fuerit, nihilominus se ingerit et semina suae perniciei derelinquit. De hoc occurrit poeticalis fabula: nam dum Peleus desponsasset sibi callide Thetim, Jupiter ad eorum nuptias omnes deos invitavit, praeter Discordiam. Quae indignans venit cum pomo aureo, quod projecit in locum, ubi tres deae, foeminae speciosissimae, Juno, Pallas et Venus, sedebant, dicens: id deberi digniori et speciosiori. Quae dum corrixarent pro pomo, Jupiter Paridem adduxit judicem. Paris autem id Veneri dedit, propter quod Venus illi raptum Helenae concessit, ex quo consecutum est Trojanum bellum, et innumeri populi occisi, inter quos etiam Achilles occubuit, qui in nuptiis illis, ad quas vocata Discordia non fuit; (102 a) natus est, quia filius Pelei et Thetis erat. Et sic expiata est injuria. Haec Discordia adeo infesta est paci conjugum, ut etiam nonnunquam in conjugiis Christianorum inveniatur, quamvis contra eam eorum conjugia sint sacramentis et benedictionibus coelestibus sancita et non nisi inter duos ordinata. Non ego miror, quod Tanguardinus duarum uxorum vir sine sacramento conjugatus discordiam sociam sui conjugii passus fuit.
Cum autem factus fuisset dies, sollicitavimus Tanguardinum pro littera Soldani et virum durum ad nos invenimus, quem domina Discordia corruperat; victus tamen precibus nostris ad curiam domini Soldani equitavit, et litteram pretiosam, nobis tamen inutilem, imo praejudicialem, attulit, ut patebit sub porta civitatis Alexandrinae. Cum enim peregrini tales litteras portant, putant exactores, eos thesaurum eportare, et intimius visitant tales.
Accepta littera promisit nobis Tanguardinus, quod in crastinum nos vellet mittere in Nilum, in Alexandriam, sicut et fecit, ut patet fol. 101 a.
Eodem die misit Tanguardinus litteras Uriae contra nos Alexandriam ad Trutschelmannum, prodens nos esse divites et liberales, et ideo fortiter mulctandos et excoriandos. Hanc viri fallaciam postea experti sumus.
Descriptio vel circumscriptio illius maximae urbis totius mundi, Cairi et Babyloniae novae, quae alias dicitur Babylonia Aegypti. Et implicantur multa in hac circumscriptione de Sarracenorum vita, et moribus et ritibus.
Solent descriptores regionum longe positarum a legentibus persaepe argui et derisionem pati, quia aut legens invidus est, cui aliorum dicta et facta placere non possunt; aut est legens inexpertus, qui nihil credit esse in mundo praeter ea, quae videt in suo angulo; aut est legens curiosus vel plus quam oportet studiosus, quia omnia dicta diligenter perlegit, et dum discrepantias invenit, accipit quod placet, caetera vero non judicat, nisi in pejorem partem. His tribus generibus legentium hucusque Evagatorium meum exposui rodendum, nunc autem in descriptione Cairi civitatis eum corridendum et dilacerandum exponam, propter monstruosam illius urbis dispositionem, et insolitam magnitudinem et incredibilem quodammodo hominum multitudinem et propter varietates de hac urbe scribentium et loquentium. Ponam ergo primum nomina antiqua et nova illius urbis; deinde ejus magnitudinem et moschearum multitudinem et contratarum et hominum officialium, sacerdotum et Mamalucorum et caeterorum aestimatorum numerum.
Laboriose evagatus sum et transcurri legendo, quae ad manus habere poteram, invenique multa hujus ingentis urbis nomina. Dicitur enim Chayrum, Chayrus et Chayra et Chayris, in tribus declinationibus, a modernis latinis. Vulgares Teutonici nominant eam Alkyr, vel Alkari et Alkaria. Aliqui Latini dant ei graecam terminationem, nominantes Chayron, sicut dicimus Ascalon. Dicitur etiam Babylon aut Babylonia, quia secundum Diodorum, cum Sesostris rex Aegypti universas debellasset gentes, plurimas de magna Babylonia gentes in Aegyptum duxit, qui civitatem suae civitatis nomine aedificarent Babyloniam. Eadem ex causa appellatam Trojam ferunt hanc, quam Menelai exercitus in Aegyptum ductus construxit et patrio nomine Trojam appellavit (b). De his verum scrutari difficile est; nos, quae scriptores tradiderunt, retulimus, quo posteri verum judicium sequi possunt. Haec Diodorus Antiquarum historiarum.
Insuper Babylonis nominatur nonnumquam et Babylonia nova Aegypti, ad differentiam veteris, quae est in Chaldaea supter fluvium Chobar in terra Sinear, de qua saepe fit mentio in Biblia, praecipue tamen 4. Reg. 15. et Ezech. 1. et Daniel 1. et consequenter. Et dicitur haec nova Babylonia distare ab illa XXXVI. dietis.
Ex his duobus nominibus, Chayrum et Babylonia, quidam unum conficiunt nomen et civitatem, vocantes Chayrobabylonia.
Dicitur haec urbs Infimis, et sic eam nominat Joh. Andreae[TR62] in Apparatu 22. q. 1 movet. Dicitur et Cadrum et Carium, et Carras et Tarra. Sunt et alia nomina in Biblia vulgata et apud poetas, quae videntur esse aliarum civitatum, sunt tamen illius urbis, prout conjicere potui ex situ et ex fundatoribus. Dicitur enim Busiris, civitas juxta hortum balsami, ut dictum est fol. 64. Haec erat huic civitati contigua vel ejus principium. Heliopolis, civitas solis, de qua habetur Genes 41., ubi nominatur Eliopoleos. Et Esaiae 19. dicitur civitas solis, quia in ea sol colebatur. Haec civitas sita erat inter hortum balsami et Cairi, in medio Busiris et Cairi, et ita videtur fuisse una. Hanc condidisse dicitur Epaphus, qui et Aegypti Babyloniam construxit. Thebae Aegypti civitas vetustissima, centum portarum, quam etiam Busiris construxisse dicitur. Haec in tractu Thebaico condita dicitur supra pyramides regum Aegypti. Hanc nominant aliqui Thebam, alii Joven, Graeci vero Eliopolim. Ex his videtur, quod Thebae, Heliopolis et Cairum et Busiris una fuerit civitas, quia pyramides prope urbem Babyloniam sunt trans flumen, ipsum autem flumen per medium urbis Thebae fluxisse perhibetur. Et ita Babylonia esset tantum pars antiquae Thebae in una parte fluminis; alia vero pars ex alia parte fluminis destructa in ruinis cernitur.
De hac Theba miranda leguntur. Nam centum portas habuit, et ambitus murorum erat centum XL stadiorum, magnis aedificiis et pretiosis Deorum templis praedita. Hanc Plinius totam pensilem fuisse scribit, quae non solum Aegypti, sed orbis etiam totius felicissima civitatum fuit. Haec etiam Jovis dicebatur, quia contra ejus infestationes dii in eam refugiebant. Videtur etiam, hanc esse Memphim, de qua saepe mentio fit, quam Apis, filius Jovis, condidit, quae caput Aegypti et sedes regni fuit, ut Joh. Andreae[TR63] in praeallegato loco habet, et eadem cum Theba asseritur in registro super Ptolemaeum. Multi etiam scribentes dicunt, hanc fuisse Thanis, vel Thamnis vel Tafnis, civitas a gigantibus constructa, qui ab Hebron descenderunt in Aegyptum, ut habetur Num. 13. et supra fol. 9 B., de qua Psalm. facit mentionem, loquens de campo Thaneos Ps. 77. Et in hac Moyses cuncta signa fecit coram Pharaone, et fuit caput Aegypti, nec alia esse creditur ab illa, de qua loquimur, quae semper Aegypti caput fuit. Aliqui vero dicunt, eam nominari Magnum Delta, propter ejus figuram, quae Deltae similitudinem habet. Quidam autem nominant eam Massara (103 a). Putant etiam quidam, hanc esse Samii, vetustissimam Aegypti civitatem, quamque Solon, inter septem sapientes insignis, dicit stetisse octo millibus annorum, et sapientiam apud Aegyptios viguisse XL millibus annorum, ut refert Thomas Anglicus fi. Cap. 30. li. p. de Civitate Dei.
Ex his omnibus colligitur, haec nomina significare eandem civitatem, scilicet: Chayrus, Chayrum, Chayra, Chayris, Chayron, Alkyr, Alkari, Alkaria, Babulis, Babylonia, Chayrobabylonia, Infimis, Cadrum, Karium, Carras, Tarra, Busiris, Eliopolis, Theba, Jovis, Memphis, Troja, Thaneos, vel Thamnis aut Thanis, Taphnis, et Samii, et Delta Magna, et Massara. Si cui autem aliter videtur esse, nolo de his contendere, nec nocet aliquid me in hoc errasse, feci tamen diligentiam quaerendo in diversis libris, et non aliter invenio in vetustioribus, quamvis aliqua peregrinalia alium sensum habeant.
Quamvis autem haec civitas antiquitus multo major fuerit, quam modo sit, ut ruinae ostendunt, hodie tamen sub coelo non amplior et major invenitur, nec aliqua ei aequatur magnitudine, populositate, potentia et divitiis, aedibus et templis. In historia trium regum, quae Coloniae habetur, dicitur, quod Cayrum septies majus sit civitate Parisiensi, accipiendo Parisias cum tota circumferentia castrorum et antiquorum palatiorum, etiam trans flumen cum campis et planitiebus intermediis. Sic accipiendo constat, eam in triplo majorem esse quam Coloniam, et Coloniam in triplo majorem esse, vel in quadruplo, quam Ulmam. Sic ergo, si Cayrum esset per circuitum murata, possint in ipso muro stare Ulmae civitates octoginta quatuor simul. Dicitur enim, quod tanta sit, sicut de Ulma usque in Memmingen directe sursum per vallem Ileris, et hoc est verum; accipiendo mensuram Cayri ab horto balsami usque ad duo milliaria supra Pyramides, regum Aegypti sepulchra, ubi ruinae immensae sunt civitatis Thebae, et ab eo loco usque ad hortum balsami sunt vel aedificia vel ruinae vel plateae ad sex milliaria germanica. Habet autem tria non parva milliaria allemannica longitudinis in actu stantibus structuris cum suis plateis, et in latitudine unum et dimidium milliare. Quidam enim, qui id certum habebant, asserebant, civitatem illam jam actu stantem in latitudine duodecim millia centum septuaginta duos passus habere, in longitudine vero quindecim millia habere centum et septem passus, absque parte magna urbis, quae dicitur Turbii, in qua sunt sepulchra Soldanorum et Primatum, ut dictum supra fol. 98., quae pars apud nos ingentem faceret urbem, et absque castro Soldani, quod tantum in magnitudine spatium occupat cum sua circumferentia, quantum fere oppidum Ulmense,[TR64] vel pars altera oppidi Nurenbergensis. Nam Turbii sola dicitur habere quatuor millia et octingentos passus: eques enim sub quatuor horarum intervallo sine intermissione iter faciens longitudinem civitatis forte posset transire, ipsam vero totam in decem horis circuire cum equo currente. Si vero volumus ad urbis magnitudinem etiam computare suburbia, multo major erit, nam (b) ab horto balsami sunt horti pulcherrimi cum magnis palatiis et continuis usque Cayrum.
Haec urbs hodie tam magna est, quod Roma capere suis moenibus non posset solas moscheas vel Sarracenorum ecclesias, quae in ea sunt. Dicitur enim, quod in ea sint scilicet sexaginta millia moscheae cum turribus, inter quas XXIV-or[TR65] millia parochiales et contratae divisae, de quibus quatuor decem millia vectibus et seris et catenis ferreis de vico ad vicum protensis noctibus singulis clauduntur et ferreis portis secluduntur, ne populus contra populum insurgere valeat. Haec et quaelibet ecclesia suos sacerdotes et quaelibet contrata suos judices et consiliatores (habet).
Ecclesiae vel moscheae sunt quam plurimum pretiosissimae de polito et vario marmore intus et extra ornatae, et turres singulis moscheis coedificatae altae, rotundae et noctibus luminosae. Sunt enim turres illae, ut dixi, altae, et aliquae quatuor camerarum habent in altitudine, et semper in fine unius camerae est ab extra per gyrum turris unus circuitus, in quo circumeunt sacerdotes loco campanarum clamantes, ut dicetur; et de illis circuitibus sunt protensae phalangae, in quibus pendent lampades superius opertorio acuto contectae, ne ventus lumina exstinguat, et sole occidente accenduntur. In una autem turri plures, in alia pauciores lampades pendent. In aliqua pendent XL, in aliqua LX, in alia XX, secundum aliqua moschea dotata est. Tot autem lampades noctibus ardent in turribus et intra moscheas in illa civitate, quod paene in omnibus vicis illustratio sufficiens est, depellens tenebras, et videtur noctibus urbs ipsa esse ignea propter multitudinem luminum. Ascendi aliquando nocte in altanam domus et per urbem prospexi et nonnunquam propter excessivum ignem lampadum inhorrui. Dicunt pro vero viri Christiani experti, qui hoc viderunt, quod nullus rex in Christianitate, sive ille sive iste, possit per annum suis proventibus oleum solvere, quod in illa civitate consumitur in lampadibus.
Civitas habet in aliquibus suis partibus moenia alta de quadris et pretiosa, sed non ubique. Aedificia vero caetera, praeter moscheas et domus regias et palatia magnatum, sunt de foris satis exilia et turpia, utpote ex luto et latere exstructa, sed de intus comptius disposita sunt et ornata mansionibus et habitaculis, distincta picturis, et vel marmore vel gypso polita; non enim habent domus illae formas domorum nostrarum, quia non sunt aedificatae contra pluviam, vel contra nivem, nec contra frigora, quia haec numquam Aegyptum tangunt, sed contra solis aestum duntaxat prohibendum et contra furum et latronum incursum sunt factae: ideo communiter sunt domus superius apertae contra coelum, a parte tamen illa, qua sol illucet, est paries ductus sursum in altum contra solis radios. Notum est autem, si in nostris partibus nunquam timeretur pluvia vel nix, quod alio modo et leviori fierent aedificia. Aedificant autem lapidibus luteis, non in clibano sed solum ad solem decoctis, qui lateres, quam cito aqua exigua profunderentur, mox resolverentur; nam si contingeret pluviam fieri super Cairum ad duos continuos dies, sicut apud nos quandoque ad sex durat, tota quodammodo civitas sicut cera liquesceret et fieret cumulus fimi et limi de domibus depictis et deauratis, demtis moscheis et domibus regiis; caret enim regio illa lignis, ideo non sunt ibi structurae (durantes) sed luteae, nisi templa et palatia.
Olim erant in illa urbe monstruosa aedificia pretiosissima, unde tempore Augusti Caesaris Gallus poeta Foroliviensis, ibidem praetor, ex hac urbe abstulit obeliscos tres admirandos, quorum unus nunc in Vaticano ante templum divo Petro dicatum stat; alter in Circo Maximo; alius in Campo Martio locatus est, ut habet Jacobus Philippi in supp. Chronicorum sub temporibus ... Imperatoris. Quod autem superius dixi, hanc urbem majorem esse, quam aliquam civitatem orbis, non negavi, quin possibile sit, adhuc majorem in aliqua parte orbis esse, sed nobis non constat, nec aliquem vidi, qui majorem viderit, nec de majore in perigrinalibus legi, nisi in notula novae mappae mundi, quae supra Ptolemaeum multos orbi adjicit gradus. Et de quadam Orientis insula refert maxima Sypantya nomine, in qua dicunt urbem esse in triplo majorem quam nostra Cahirus. Dicunt autem chiromantici, geometrae (104 a) et mathematici nostri moderni, quod si illa Sypantya insula est in mundo in ea regione alta, sicut praedicta mappa habet, tunc necesse est ibi habitantes esse respectu nostri antipodes, quos tamen Augustinus de Civitate Dei Lib. XVI. c. 9. omnino negat esse in orbe, nec homines esse circumfusos orbi propter oceani impedimenta, quod in oppositam partem navigari nequaquam potest. De his vide in Spec. natur. L. VII. c. 10. Sed et frater Odorius ordinis Minorum in suo narratorio de multis civitatibus Orientis loquitur majoribus Cahiro, praesertim de Kansy, quae dicitur civitas coeli, ob sui incredibilem[TR66] magnitudinem, de qua mira dicit et rationem excedentia.
De Sarracenorum sacerdotibus et eorum ecclesiis.
Muscheae multae valde sunt in hac urbe, sicut supra patet folio praecedenti. Dicitur autem templum Machometi nunc communiter moschea, quia ipsi Sarraceni haec sua oratoria muschheas[TR67] nominant, quos sacri canones nominant mesquitas, et aliquando inveni scriptum meskida pro mesquita, aliquando reperi mameria pro moschea. Hoc enim, quod nos basilicas aut ecclesias vocamus, hoc Sarraceni mesquitas vocant. De Ju. et Sar. Eccles. (?) in ele... ubi vide 5to,[TR68] et invenies multa de sacerdotibus Sarracenorum et de ritibus eorum.
Multitudo ergo tanta moschearum requirit multitudinem sacerdotum, sicut apud nos; ubi multae sunt ecclesiae, ibi sunt multi sacerdotes. Sunt autem moscheae templa, communiter rotunda, testudinata, interius vacua, sine altaribus, sine imaginibus sicut patet Parte 1. fol. 260, cum multis lampadibus in eis pendentibus et de turribus prominentibus et sunt istae moscheae per divites et potentes aedificatae, et cum provisione sacerdotum, pro quibus praebendae et beneficia sunt ordinata et urna lampadum. Sic etiam habent gymnasia ordinata, in quibus leguntur leges quaedam civiles, a regibus conscriptae et lectores beneficiis sunt provisi. Similiter et hospitalia bene provisa habent pro pauperibus et peregrinis; morituri enim hujusmodi ordinant et legant pro sua salute et ut memoria eorum maneat, quod potiorem esse aestimo causam.
Sunt autem inter eos triplices sacerdotes. Aliqui praesunt gymnasiis, et legunt in scholis jura et leges eorum, et quia doctiores sunt, ad regendum populum ordinantur, et vocantur Muderis. Docti vero et non ad regendum apti dicuntur Minetschum. Sunt autem aliqui docti ad hoc, ut pueris legant eosque in Alcorano instruant et hi vocantur Tamsman. Et omnes isti sunt liberi a servitute et oneribus communis populi, non tamen intromittunt se de moscheis.
Secundi sacerdotes inter Sarracenos dicuntur Sancti et non sunt docti nec stabiles, sed evagantur et mira faciunt in naturalibus actibus virtutum. Sanctiores tamen dicuntur Alhages, qui fuerunt ad sepulchrum Machometi in Meccha, qui viso sepulchro statim eruunt sibi oculos, ne post hoc alia videant, ne memoria sepulchri et Mahometi diminuatur. Aestimant etiam, quod res aliae non sunt dignae videri oculis illis, quibus datum est videre, sepulchrum Machometi.
Tertii sacerdotes ministri moschearum dicuntur Soqui et Vecten. Soqui sunt quasi plebani, Vecten autem quasi adjutores et capellani. Quaelibet autem moschea habet unum Soqui et plures Vecten, secundum moscheae solemnitatem.
Porro occupatio sacerdotum non est circa curam animarum in audientia confessionum et ministratione sacramentorum et visitatione infirmorum vel sepultura mortuorum, nec habent curam (b) multam de moscheis cum reliquiis et paramentis et sacrorum vasorum et altarium, de quibus omnibus nihil habetur apud eos, nec possunt pollui eorum templa, nec perdere sanctitatem, quam non acceperunt, sicut nec sacerdotes ordines aliquos sacros habent, sed committitur eis cura moschearum, qui doctiores et honestiores reputantur et illa commissio spectat ad patronum moscheae. Nullam enim differentiam sacerdotes eorum a communi populo nec ecclesiae eorum a domibus communibus habent. Orationum numerum statutum omnibus sicut alii complent etiam laborando; non vacant meditationibus, nec studio litterarum, sed solatio uxoris et filiorum et communis familiae, jumentorum quoque et possessionum mercantiae, usuris, venationibus et hujusmodi, sicut alii, vacant.
Officium Soqui est, in moschea sextis feriis praedicare et consilia poscentibus dare. Officium autem Vecten est, in turribus lampades accendere, in moschea et horis statutis professionem fidei eorum in turribus proclamare. Officium vero Alhages, qui et Nefes Ogli et Czaknuttar et multis aliis nominibus vocantur, secundum differentiam status eorum est, circumire patriam et exempla et verba hominibus praebere eosque in amore legis Machometi solidare. Hoc autem facientibus favet diabolus operibus eorum permittente Deo in damnationem infidelium, et in tribulationem ac tentationem fidelium. Nam per eos inaudita et admirabilia ac supernaturalia signa fiunt, qualia in Christianismo umquam facta legimus, tantaque potentia diaboli est in eis, ut videantur potius diaboli incarnati, quam homines. Et de his mendosis, vanis falsisque signis etiam dixi supra fol. 91. a et praecedenti. Ad tantam namque perfectionem patientiae, vel potius defectionem, aliqui eorum perveniunt, ut percussionibus, punctationibus, stimulationibus cum ferreis stimulis, incisionibus cum cultellulis, adustionibus, minus moveantur, quam lapis insensibilis, et illi patientiam suam venalem portant, eamque omnibus probandam exponunt. Alii ex eis magnam praeferunt virtutem abstinentiae, quorum aliqui rarissime comedunt aut bibunt. Aliqui autem, quod auditu horribile est, sine omni cibo et potu corporali vivunt sicut frater Nicolaus in Suecia:[TR69] Aliqui in extrema paupertate degunt, minus temporalia curantes, quam si non essent. Aliqui perpetuum silentium servant et illi nec cum Deo nec cum hominibus loquuntur nec orant et homines fugiunt. Aliqui Rinschler vocantur, qui visiones, revelationes, raptus, exstases percipiunt, et horum aliqui in civitatibus, aliqui in nemoribus morantur et ea, quae percipiunt, aliis dicunt et mira loquuntur et tales uxores non habent contra legem Machometi, qui omnibus praecipit matrimonium. Non enim legem curant, nec operibus, nec orationibus statutis instant, sed impulsus spiritus eorum sequuntur.
Sunt etiam inter eos multi coecati, quos Sanctos vocant, qui peregrinantes ad Machometi sepulchrum se ibi sponte excoecant eruentes oculos, putantes, caeteras res mundi indignas esse aspectu oculorum illorum, quibus sepulchrum Machometi, quod dignius coelo aestimant, est inspectum. Hoc nunquam legimus fecisse aliquem Christianum peregrinum in aspectu sanctissimi sepulchri Christi, sed bene legimus coecos ad tactum ejus illuminatos. Nec admitteret Christiana religio hujusmodi horridam devotionem, ut aliquis sibi eruat oculum, quo dominicum vidisset sepulchrum, sed admittit eruitionem oculi scandalizantis, Matthaei XVIII., ad debitum tamen intellectum. Democritus, Atheniensis philosophus, sibi ipsi eruisse oculos legitur propter tres causas: 1) ut vegetatiores cogitationes haberet et sine impedimento visus et rerum corporalium contemplationi liberius insisteret; 2) ne videret bene esse malis hominibus, quorum prospectum tantum invidit; 3) se excoecavit, quia mulieres sine concupiscentia adspicere non potuit; 4) tamen causam praecipuam esse puto, quia sic excoecari meruit, qui magicas tenebras oculis humanis invexit, easque post Zoroastrem ampliavit et dilatavit. Sic tanto desiderio videntes Machometi fanum merentur justo Dei judicio perdere visum. Dicunt etiam, imo (105 a) fabulose confingunt, quod inter eos sint quam plures utriusque sexus homines, qui concepti et nati sint sine virili semine, Deo insufflante in venires quarundam foeminarum, ex quibus sancti generentur pueri Sarraceni. Idcirco, quia beatam Mariam Virginem sic concepisse credunt, Christum Dominum nostrum Ruchella appellant, quod idem est, quod flatus Dei; corporalia enim non transcendunt, ideo Deum corporali flatu in quasdam foeminas sufflare dicunt et eas sic impraegnari; propter quod non est insolitum apud eos, quando audiunt a Christianis, Christum conceptum et natum ex Maria Virgine, sine humano semine. Satanas enim solutus est et permissus a Deo operari maxima et mendacissima, de quibus pulcher tractatus compositus est.
Redeundum ad propositum de officiis illorum, qui praesunt moscheis. Soqui sacerdotes praedicant et consilia dant. Nam sextam feriam celebrem habent Sarraceni in Veneris honorem et in ea ad orationem conveniunt in principalem moscheam tempore meridionali et oratione peracta surgit Soqui et praedicat de commendatione legis Machometi, vel de pace civium et de Christianorum feritate animando eos ad bellum contra eos et hujusmodi. Post sermonem fiunt elemosynae pauperibus. Post haec, si qui habent dubia, accedunt ad Soqui et eis resolvit. Officium autem Vecten est lampades ascendere, aedem mundare, in turribus quinque vicibus per diem naturalem professionem fidei, supra quam tota eorum lex est fundata, proclamare et populum ad orationem invitare clamore suo. Statuit enim Machometus, ut populus suae sectae quinquies oraret per diem, accipiens medium numerum Christianorum et Judaeorum orationum. Christiani enim septies orant, Judaei trinies; ne ergo videatur christianizare aut judaizare, alium numerum orationum instituit. Sic etiam, quia Christiani diem solis celebrant et Judaei diem Saturni, ipse diem Veneris accepit, ne cum eis conveniret. Et quia Christiani ad sua divina convocant populum campanis et Judaei cornibus, ipse medio uti volens sacerdotum clamore convocari populum mandavit. Et quia Christiani orant ad ortum solis, Judaei vero ad occasum, ideo, ne conveniret, ordinavit, suos orare ad meridiem. Et ita in omnibus quaesivit extranea media inter Christianos et Judaeos.
Porro tempus primae orationis Sarracenorum est ortus solis; tum enim Soqui vel Vecten turrem ascendit et obstructis auribus cum digitis, ut altius clamare valeat, magno ululatu sine omni melodia clamat haec vociferans: la yllahah illalach Mehemmet rezullach. Hoc vult dicere secundum communem opinionem: Deus est verus et Machomet est propheta ejus major. Statim autem, ut auditum fuerit, surgunt omnes et orationem faciunt per quatuor erket et duo czalamat. Erket est geminata inclinatio[TR70] cum totidem prostrationibus. Czalamat autem est ipsa secreta oratio, quam facit sedendo post quodlibet Erket cum salutatione a dextris et sinistris et impressione pacis, quam utraque manu in faciem obducendo facit. De hoc etiam dixi P. 1. fol. 86. A.
Tempus secundae orationis est circa meridiem, et iterum Vecten adscendit turrem, clamans sicut prius et invitans ad orationem, dicens: haya la sala hahya la fala. Quod tantum est: Venite ad orationes vestras, ad praefectum vestrum. His auditis iterum singuli ad genuflexiones consurgunt et illa oratio habet decem Erket et quinque Czalamat.
Tempus tertiae orationis est in declinatione solis, tempore vespertino; tunc iterum, sicut in principio proclamata fidei professione addit: Zog (b) hinhalla bille dille etc., quod tantum est: Sit honor et laus deo et sibi gratias referimus, quia non est alius praeter eum.. Haec oratio vespertina habet octo Erket et quatuor Czalamat.
Tempus quartae orationis est in occasu solis, ad quem adscendit Vecten turrem et praemissa clamosa professione annectit: Aldama hylmetzem hallahu hakybar etc. id est: magnus est Deus et non est alius nisi Deus. Ad hunc clamorem cuncti surgunt et orant; et habet haec oratio quinque Erket et tria Czalamat.
Tempus quintae et ultimae orationis est post coenam hora tardiori, ingruentibus tenebris, et tunc clamat prolixius, post confessionem multa addens de morte recogitanda, dicens: Sanga caffil olma janar gissi gelle hax se dule halla hullala le hylle hyllala et caetera. Quod tantum est: Non est alius, nisi unus Deus, ejus Machometus nuntius verus, hoc testicamur semper, et aperi oculos et considera, quia mortalis es etc. Haec oratio prolixior est et habet XV Erket et VIII Czalamat. Hae exclamationes in omnibus moschearum turribus fiunt praefatis horis simul et semel. Unde Cairi in illis horis tantus clamor est, quod audiens Christianus turbatur, et ad clamorem unusquisque in sua parochia, tenetur surgere et orare modo praedicto, nec aliquo labore aut occupatione dimittunt, nisi labor non patiatur et tunc postea complent. De his sacerdotibus et eorum officiis, et de horis orationum et de clamoribus in turribus, de turrium dispositione, vide de Jud. et Sarrac. Cedit(?) quaedam in Clem. et ibidem in glo., ubi etiam sacerdotes Sarracenorum nominantur Zabazalla, quod tamen correctum est per thesaurarium, et pro dicto (?) Soqui vel Soqua aliquando reperi Faqui vel Faqua.
De nominatis autem sacerdotibus et aliis secundum morem eorum religiosis est Cairi maxima multitudo, quia in nullo loco mundi viget tantus cultus Machometi, sicut ibi. Unde Soldanus inter Machometistas reputatur sicut Papa inter Christianos et Cairus sicut Roma. Turcus vero sicut Imperator et Constantinopolis sicut urbs Imperatoris. Item, Cairus est universitas studentium in lege Machometi, ad, quam confluunt de universo paganismo studere volentes, nec est in mundo universitas tot suppositorum, sicut illa. Ibi disputant[TR71] de Alcorano, et sunt duae viae inter eos diversae, Alhagesitarum et Soquitarum. Primi exponunt Alcoranum spiritualiter, secundum phantasias, quas percipiunt in suis raptibus, et dicunt se non obligatos ad observantias Alcorani communes, utpote de accipiendis uxoribus et de orationibus etc., similis in hoc Beghardis nostris haereticis, de quibus habetur in Titulo de haeret. C. ad nostram etc., qui dicunt, se legibus evangelii et ecclesiae non adstrictos. Soqui vero omnia praedicant servanda ad litteram, ipsam tamen litteram Alcorani, quia in plerisque locis turpis, bestialis et inhumana est, modificant et exponunt. Utraque autem via in multas est sectas divisa, et praeter communem infidelitatem haereses multae sunt inter eos, nec potest Alcoranus exponi, quin appareant fatuitates, quas praetendit. Est enim Alcoranus quaedam inordinata compilatio de diversis sumta divinis libris, mutatis verbis et sententiis veritatis, in quadam venustate sermonis. Nam ubi de propriis agit compilator, nefanda et turpia continet contra Dei leges et naturae honestatem, ita ut hominum aures audire talia abhorrescant et ipsa natura abominetur. Sed ubi de divinis auctor loquitur, verba continet ita pia et devota, quod ad lachrymas excitat devotionem et fidem. At vero ubi de Domino Jesu occurrit sermo, ita devota narrat et pia, quod semper possem credere, verba illa veriora esse, quam sancti evangelii textum. Multa commendabilia loquitur de Christo Domino, nominans eum frequenter Ruchella, i. e. Dei verbum, Dei spiritum etc., et de beata Virgine, de Apostolis et de Evangelio, de quo XIX habet fidelissima testimonia, quae habentur in libro de notitia Alcorani; et alia multa in fidei nostrae exaltationem. Quapropter omnibus modis praecavent Sarraceni, ne liber ille ad manus Christianorum deveniat et ne intremus templa eorum. Et in hoc imitantur gentiles idololatras, de quibus Augustinus Lib. 10. de Civitate Dei c. 31. dicit, quod theletas et mysteria incluserint parietibus, nec licuit de eis loqui, quia deprehensi fuissent errores, si publice de eis disputassent (106 a) et origines deorum in notitiam populi devenissent, quia fuerunt puri homines, ut Jupiter, Saturnus etc., quos homines e coelo venisse credebant. Et ideo Aegyptii in omni templo habebant simulacrum Isis et Serapis, digitum ori habens impositum, ad innuendum silentium, ne quis eos homines diceret fuisse, et qui hoc diceret, capite privaretur. Et Valerius Libro 1. narrat, quod Tarquinius rex jussit Marcum in aquam projici, pro eo, quia librum suae custodiae commissum, in quo mysteria sacrorum gentilium continebantur, transscribendum cuidam credidit. Sic et illi Sarraceni librum Machometi occultant. Et quamvis omnibus modis occultent eum a Christianis, dudum tamen Christiani eum habuerunt. Nam quidam frater ordinis Praedicatorum, Ricoldus nomine, nescio quo colore diu moratus in Baldach, ubi praecipuum studium Sarracenorum est in lege Mahometi, ad plenum eruditus in lingua Arabica Alcoranum, contra ejus ineptias pulchra scripsit, ut habet dominus Nicolaus de Cusa Cardinalis in prologo libri de cribratione Alcorani. Sed et Sanctus Thomas contra eum scripsit ad cantorem Antiochenum de rationibus fidei. Et Cardinalis ordinis nostri de Turrecremata etiam contra Alcoran tractatum composuit. Et quidam frater minor in libro de fortalitio fidei multa contra eum invehit. Sed ultimo dominus Nicolaus de Cusa Cardinalis ineptias Alcorani et stultitias omnes detexit, librum nobilem contra eum scribens trium partium et multorum capitulorum, in quo, qui voluerit, poterit videre fatuissimos errores inter eximias laudes Christi, beatae Mariae, Johannis Baptistae, Elizabeth, Apostolorum et Evangelii, quae omnia valde in eo laudantur, cum immixtis pestiferis erroribus. De vita aeterna loquitur, de Inferno et Paradiso et saepe de extremo judicio et de miraculis Christi et sanctitate eum imitantium. Sed in tota serie Alcoran numquam fit mentio de passione et cruce Christi, in quo tamen est salus, vita el resurrectio nostra et omnium sacramentorum efficacia, et scripturarum adimpletio. Ex quo patet falsitas. Sicut autem abscondunt illum librum a nobis, ne eorum fatuitates deprehendamus, sic eorum doctores praecavent et prohibent Sarracenis, ne Evangelium legant et ne philosophiam addiscant, quia per utrumque recessus ab Alcorano pararetur. Sed et hoc compertum habemus, quod eorum prudentes Evangelium et Pauli epistolas frequenter et libenter legant occulte tamen et clam; tamen nulla ratione illam sectam retinent, et sub poena mortis prohibent, ne quis Evangelium legat aut praedicationem audiat, sed praedicantes mox trucidant.
Moscheas etiam vel ecclesias suas nobis claudunt et nequaquam intromittunt et intraeuntes Christianos perimunt, maxime quando quis ingreditur tempore, quando orant et praedicant, ne audiamus eorum fatuitates et videamus eorum turpitudines. Credo enim, quamvis non legerim, ex quo ita occultant res suas a nobis, quod aliqua turpia ibi agantur, quae nos latere volunt. Sicut Augustinus, ubi supra, refert de gentilium sacerdotibus, qui celabant vulgo theletas, i. e. purgationes quasdam; faciebant enim in occulto sacrificia quaedam nefanda omnino, quae populus horruisset si ad ejus notionem pervenissent. Immolabant enim in occulto saepissime infantes et mulieres praegnantes et multa talia horrenda in occulto faciebant. Sicut legimus de Juliano Caesare, qui hic apud Carras occulte in templo suspendit mulierem ad capillos, eamque divisit per medium et in jecore ejus quaesivit scientiam futuri eventus belli. Et Eusebius narrat de Maxentio, qui quaesivit mulieres nobiles praegnantes, easque per medium scidit et in extis infantum divinationes quaesivit. Sic profecto suspectos habeo Sarracenos de aliquibus occultis turpitudinibus, quamvis ritus in se manifeste sit pessimus et turpissimus.
Porro patres Veteris Testamenti etiam habebant quaedam occulta, ut Sanctum Sanctorum, ad quod non nisi summus sacerdos ingrediebatur semel in anno, ut dicitur Hebr. IX. 25. Et arcam testamenti, quae prohibita fuit communi populo videri sub poena mortis, ut habetur Numer. 4. Sed ibi nulla fuit turpitudo, sed insignia fiebant. Apud nos nihil occultum est et omnia patent, sacramenta, omnia mysteria aperta sunt, leges nostrae omnibus praedicantur. Sed hoc est bene verum, quod nostra sanctissima sacramenta sunt nimis communia, in tantum ut pereat quasi omnis reverentia saecularium ad ea; quod praecavent Graeci, quos in hoc laudo, quia missas suas celebrant circumdati cortinis et conclusi ostiis, ne populus irreverentiam concipiat, sicut apud nos contingit.
Ecce, frater, quomodo iterum per diversa evagatus sum, cum tamen solum hoc intenderim demonstrare, quod multitudo moschearum arguit magnitudinem ingentem civitatis Cairi et multitudinem populorum ex multitudine sacerdotum. Si enim sunt, ut dicitur, sexaginta millia moscheae, ut dictum est supra fol. 93., et quaelibet moschea habet ad minus duos sacerdotes, Soqui et Vecten, ecce quantus numerus sacerdotum, demtis Algahes (Alhages) et Nefes et caeteris judicibus, magistris et studentibus resultat.
De Mamalucis, qui sunt quasi principales in Cahiro et de eorum moribus et vita.
(b) In hac urbe Cairi est multitudo maxima hominum de omni gente, quae sub coelo est, primi tamen et domini urbis dicuntur Mamaluci, id est, armati, qui potentia et armis subjectam habent patriam; modo autem omnes Mamaluci sunt abnegati Christiani, quorum, heu, tanta est multitudo facta, quod omne dominium Aegypti et Syriae de Sarracenorum manibus subtraxerunt, nec est amplius aliquis Mamalucus in patria, nisi abnegatus Christianus, nec sinunt Sarracenos militare aut arma ferre, quantumcunque sint bellicosi. Insuper ad hoc deventum est, crescente multitudine abnegatorum Christianorum et apostatarum, quod nullum Soldanum aut Aegypti regem constituunt, nisi abnegatum Christianum, quod non multo tempore fuit, nec est eis statutum, sed multitudo maxima apostatarum id fecit, quod est Sarracenis maxima poena et Christianis ingens et vituperabilis ignominia et fidei nostrae gravis ruina.
Ordinaverunt ergo, quod sit nullus Soldanus, nisi fuerit prius Christianus et post abnegationem fidei fuerit bis venditus, ut nullus homo vilis trepidet venire ad eos. Verum ne regi et eis ignominiosum videretur haec vilis conditio Soldani, factum ornaverunt historia sic paginis: dicunt enim, quod Soldanus, rex Aegypti, sit successor Joseph, quem Pharao constituit dominum terrae, postquam recessit a fratribus suis et postquam bis venditus fuit, 1. Ismaelitis, 2. Potipharo principi exercitus Pharaonis, ut habetur Geneseos 37. et 39. Sic dicunt, nullum debere esse Soldanum, nisi qui a fratribus suis Christianis recesserit et bis venditus fuerit. Puto autem, quod hanc binam venditionem addiderint ad quietandum Sarracenos, quia de primo non fuissent contenti. Insuper ordinaverunt isti apostatae, quod nullum officium reipublicae notabile committitur, nisi alicui Mamaluco, unde praefecti, advocati et principes, vel duces exercituum et comitatuum rectores per totam terram Soldani sunt omnes Mamaluci. Unde[TR72] haec dominatio, libertas et spes ad altiora veniendi multos Christianos abducit, sed et emolumentum et quottidianum stipendium, otium et carnalitas et uxorum pluralitas plures emigrare a fide facit. Quam statim enim quis fidem abnegat, provisionem habet et stipendium, et dominus est caeterorum. Unde[TR73] creduntur Cairi esse ultra XXX millia Mamalucos, servos Soldani, quorum omnium ipse Soldanus haeres est, nec filius Mamaluci succedere in bonis paternis permittitur, nec pro Mamaluco tenetur nisi Christianus fuerit et negaverit. Ideo ex industria natos suos baptizari baptismo Christi permittunt Mamaluci et grandiusculos in fide Christi instrui faciunt, et dum ad discretionis annos perveniunt, inducuntur per praeeuntem ad publice abnegandam fidem et hoc facto succedere potest patri, et esse Mamalucus; unde juvenes hoc scientes cum magno desiderio optant citius advenire tempus suae abnegationis, ut possint equitare et arma ferre. Et ex hoc crescit in dies numerus Mamalucorum.
(107 a) Isti Mamaluci sunt in armis promptissimi, nam omni septimana tribus vicibus in planitie grandi sub castro Soldani in rebus bellicis se exercitant diversis modis et quasi torneamenta quottidiana ibi celebrant, illi gladiis dimicant, isti simul cursitant equestres et pedestres, isti arcubus sagittas jaciunt, jactantur lapidibus, levant onera, congressiones jocosas faciunt, cum exercitibus sibi invicem occurrentes sicut inimicis, et in his jocis non habent nec loricas, nec thoraces, nec galeas, sed tamen clipeos et scuta habent, quibus ictus contrafactos recipiunt; clipei autem eorum sunt fortissimi, longi et depicti cum signo Soldani, quod est calix aureus in campo blavio et cum scriptura hujusmodi: Legala piste ha lala. Quod tantum sonat: Non est alius victor, nisi solus deus.
De calice dicunt, quod quidam Christianus rex captus quondam a Soldano hoc modo redemit se, quod promisit Soldano, quod sibi suum Deum tradere vellet pro pignore, quousque solvere posset debitum, tradiditque ei eucharistiae sacramentum in calice. Rex autem Soldanus in Christianorum improperium depingi fecit calicem in clipeos, quibus expugnare conabatur Christianos, et ab illo tempore usque hodie omnes Soldani utuntur illo signo, nec aliud signum apparet in quocumque clipeo, sed omnes eadem pictura rutilant. Non sic apud Christianos armatos, quorum clipei mulierum formas continent et leonum, ursorum, canum, asinorum et aliarum bestiarum et nihil divinum nec in picturis nec in scripturis relucet.
Porro non omnes Mamaluci aulici simul congrediuntur, sed sunt divisi in tres exercitus secundum tres dominos, ad quorum nutum dependet tota respublica regni. Primus et principalis Soldanus est, cui semper adsunt et serviunt XVI millia Mamaluci. Hi in campo praedicto latissimo locum proprium habent sui exercitii. Secundus est dominus Diodar, qui habet tria millia Mamalucorum sibi obsequentium et illi etiam habent planum proprium, ad se probandum. Tertius est Miraldus cum duobus millibus Mamalucis, qui plateam etiam habent singularem pro suis jocis. Jocantur autem simul cum maximo periculo, nec est dies exercitiorum, in quo non plures succumbant in illis animosis congressibus; ibi autem minor cura est de hominis exstinctione, quam si pullus occidatur. Statim autem uno Mamaluco pereunte subrogatur alius apostata. Caeteri vero inferiores domini cum suis Mamalucis quottidie ad spectacula procedunt jam dictorum trium dominorum, servientes Soldano, qui omnibus praefatis stipendia distribuit.
De Sarracenis.
Dicto de sacerdotibus Cairi et Mamalucis et Soldano nunc de Sarracenis veris civibus urbis restat dicendum, quibus praecipue Machometus legem suam dedit. Sunt enim triplices Sarraceni, veri, praesumti et additi. Veri Sarraceni sunt illi, qui de Sara uxore Abrahami sunt exorti, sicut solum Judaei de semine Isaac et Jacob et XII patriarcharum. (b) Sarraceni dicuntur tamquam de Sara procreati, qui appellantur filii Israël et non Sarraceni, licet sint. De quibus jam non loquimur; dum autem de eis locutio fit, a nominibus aliis denominantur, ut Israelita ab Israel, vel Judaei a Juda, nec consueverunt dici Sarraceni a Sara, quamquam de ea sint. Secundi Sarraceni sunt Sarraceni praesumti, qui sibi usurpaverunt hoc nomen, seque jactant genitos a Sara et sine re in nomine gloriantur, cum Agar eorum fuerit genetrix et potius ac verius sint et dicantur Ismaelitae, a patre eorum Ismaële, vel Agareni ab Agar, sicut habetur Genes. 17. De hoc habetur Galat. 4. et Psalm 82. loquitur de Agarenis, et Baruch 10. et in multis locis de filiis Agar fit mentio. Quod autem Agareni sint aut Ismaëlitae, patet ex ritu circumcisionis, non enim circumcidunt secundum legem Moysi die VIII. sed anno XIV., ut Ismael pater eorum, ut habetur Genes. 17. Sed nec praeceptor eorum Machometus circumcisus legitur fuisse, ut dicitur de Cribrat. Alcorani cap. 18. lib. 3. Qui tandem in superbiam elati, eo quod essent filii Abraham, verecundabantur se denominari ab ancilla legitimae uxoris, ancilla Abrahae, videruntque, quod nulla gens a legitima sortita est nomen, hoc nomen sibi Sarraceni acceperunt abjecto nomine suae naturalis matris. Et ita illi Agareni dicuntur et multo tempore dicti sunt Sarraceni praesumti.