SYLLABUS CODICUM (continued 3)
Reading edition
[93] (Anima bona) quam Dei partem atque naturam universo mundo, et omnibus quæ in eo sunt, opinatur esse permixtam; in homine autem per concupiscentiam decipi. Quam concupiscentiam, quod sæpe inculcandum est, non vitium substantiæ bonæ, sed malam vult esse substantiam. Aug. Op. Imp. iii. 186. Peccatorum originem non libero arbitrio voluntatis, sed substantiæ tribuunt gentis adversæ: quam dogmatizantes esse hominibus mixtam omnem carnem, non Dei, sed malæ mentis perhibent esse opificium, quæ à contrario principio Deo coæterna est. adv. Hær.
[94] Fel. Aut facta, aut missa, aut data ex Deo est [anima]. Ergo si ex Deo est, et polluta est, et venit Christus eam liberare de pollutione, quare culpas Manichæum? Aug. Ego dico animam non naturam Dei, sed factam a Deo, per liberum arbitrium peccasse, et peccato esse pollutam, et per Dei misericordiam in pœnitentia liberatam: tu autem ipsam naturam Dei, quod Deus est, Deum de Deo dicis in gente tenebrarum captum atque pollutum: et multum interest inter id quod de se Deus genuit, et quod fecit non de se, sed ex nihilo, id est, cum omnino non esset, a Deo accepit ut esset, id est, ut institueretur. Aug. Actt. c. Fel. Manich. ii. 18. Carnalem concupiscentiam, qua caro concupiscit adversus spiritum, non ex vitiata in primo homine natura nobis inesse infirmitatem, sed substantiam volunt esse contrariam, sic nobis adhærentem, ut quando liberamur atque purgamur, separetur a nobis, et in sua natura etiam ipsa immortaliter vivat: easque duas animas, vel duas mentes, unam bonam, alteram malam, in uno homine inter se habere conflictum, quando caro concupiscat adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. adv. Hær. Vid. inf. v. 10. §. 18. vii. 3. §. 4. ix. 4. §. 10.
[95] In quem locum quisque ceciderit, ibi debet incumbere ut surgat. Ergo ipsis carnalibus formis, quibus detinemur, nitendum est ad eas cognoscendas, quas caro non nuntiat. Eas enim carnales voco, quæ per carnem sentiri queunt, id est, per oculos, per aures, ceterosque corporis sensus. His ergo carnalibus vel corporalibus formis inhærere amore pueros necesse est, adolescentes vero prope necesse est, hinc jam procedente ætate non est necesse. Aug. de vera Relig. c. 24.
[96] Sicut pictura cum colore nigro, suo loco posito, ita universitas rerum, si quis possit intueri, etiam cum peccatoribus pulchra est, quamvis per se ipsos consideratos sua deformitas turpet. Aug. de Civit. Dei, l. xi. c. 23.
[97] Dicuntur in Scripturis inimici Dei, qui non natura, sed vitiis adversantur ejus imperio: nihil ei valentes nocere, sed sibi. Inimici enim sunt resistendi voluntate, non potestate lædendi. Ibid. xii. 3.
[98] Non efficiunt malitia sua ut sub Dei administratoris imperio, virtute, sapientia, et decus et ordo universitatis aliqua ex parte turpetur; cum suis quibuscumque voluntatibus etiam malis tribuantur certi et congrui limites potestatum, et pondera meritorum, ut etiam cum ipsis convenienter justeque ordinatis universitas pulchra sit. Aug. de Gen. ad lit. l. xi. c. 21.
[99] Faustus quidam fuit, gente Afer, civitate Milevitanus, eloquio suavis, ingenio callidus. Aug. c. Faust. l. i. init. Deliciarum affluentia non solum Mattarios [Manichæos ita dictos quia in mattis dormierunt] fastidiebat, sed etiam domum patris sui hominis pauperis Milevitani. (ib. v. 5.) Delicias Fausti, notas omnibus Auditoribus Manichæorum et eis maxime qui sunt Romæ. (ib. 7.) Erat Fausto ingenium. (ib. xvi. 26.)
[100] Vid. e. g. sup. L. iii. c. 6. not. 35
[101] Pecora campi congruentissime accipiuntur homines in carnis voluptate gaudentes, ubi nihil arduum, nihil laboriosum adscendunt.—Vide nunc etiam volucres cœli, superbos, de quibus dicitur, posuerunt in cœlum os suum. Vide quam in altum vento portentur, qui dicunt, linguam &c. Ps. xi. 5.—Intuere etiam pisces maris, h.e. curiosos, qui perambulant semitas maris i.e. inquirunt in profundo hujus sæculi temporalia, quæ tanquam semitæ in mari tam cito evanescunt et intereunt, quam rursus aqua confundatur, postquam transeuntibus locum dederit.—Non enim ait tantum "ambulant" sed "perambulant" dixit, ostendens pertinacissimum studium inania et præterfluentia requirentium. Aug. in Ps. viii. §. 13. De hac autem triplici vitiorum distributione, vid. sup. L. iii. §. 16. et inf. x. c. 30 sqq.
[102] Ipse patria quo imus, ipse via qua imus; per ipsum ad ipsum eamus, et non erramus. Aug. Ser. 92. Deus Christus patria est quo imus; homo Christus via est qua imus. Ib. 123. §. 3. (Christus) deducit (nos) tamquam dux, et in se ducit, tanquam via, et ad se perducit, tanquam patria. Aug. in Ps. lx. §. 4.
[103] Laudabilior est animus, cui nota est vel infirmitas sua, quam qui ea non respecta, vias siderum scrutatur etiam cogniturus, aut qui jam cognitas tenet, ignorans ipse qua ingrediatur ad salutem ac firmitatem suam. Aug. de Trin. iv. proœm.
[104] Promissionem Domini Jesu Christi de Paracleto Spiritu-sancto in suo hæresiarcha, Manichæo dicunt esse completam. Unde se in suis litteris Jesu Christi apostolum dicit, eo quod Jesus Christus se missurum esse promiserit, atque in illo miserit Spiritum Sanctum. Propter quod etiam ipse Manichæus duodecim discipulos habuit, ad instar apostolici numeri, quem numerum Manichæi hodieque custodiunt. Aug. de Hæres.
[105] Ob has scilicet fabulas astronomicas Manichæum Paracletum fuisse crediderunt sectatores ejus, teste Felice ap. Aug. Acta c. Fel. Man. i. 9. "Paulus enim dicit, 'ex parte scimus, et ex parte prophetamus: cum venerit autem quod perfectum est, abolebuntur ea quæ ex parte dicta sunt.' Nos audientes Paulum hoc dicere venit Manichæus cum prædicatione sua, et suscepimus eum secundum quod Christus dixit, 'Mitto vobis Spiritum sanctum:' et Paulus venit et dixit, quia et ipse venturus est, et postea nemo venit: ideo suscepimus Manichæum. Et quia venit Manichæus, et per suam prædicationem docuit nos initium, medium, et finem; docuit nos de fabrica mundi, quare facta est, et unde facta est, et quia fecerunt; docuit nos quare dies, et quare nox; docuit nos de cursu solis et lunæ: quia hoc in Paulo non audivimus, nec in ceterorum Apostolorum scripturis: hoc credimus, quia ipse est Paracletus."
[106] Vid. L. vii. §. 15. et not. ibid.
[107] Vid. sup. ad L. iii. c. 6. §. 10
[108] "Memoriæ, Oratoria, in quibus reconduntur Sanctorum corpora. Aug. c. Faust. Manich. xx. 21. Populus Christianus Memorias Martyrum religiosa solennitate concelebrat, et ad excitandam imitationem, et ut meritis eorum consocietur atque orationibus adjuvetur: ita tamen ut nulli Martyrum, sed ipsi Deo Martyrum sacrificemus, quamvis in Memoriis Martyrum constituamus altaria. Du Cange, sub v.
[109] Christum novissimis temporibus venisse ad animos, non ad corpora liberanda. Nec fuisse in carne vera, sed simulatam speciem carnis ludificandis humanis sensibus præbuisse, ubi non solum mortem, verum etiam resurrectionem similiter mentiretur. Aug. de Hæres. Vid. inf. c. 10. fin. l. ix. c. 3. §6. Ἁπλῆ φύσις οὐκ ἀποθνήσκει, καὶ σκιὰ σαρκὸς οὐ σταυροῦται· μίαν οὖν ἔχων ἔμαινε τὴν φύσιν καὶ ἐνέργειαν τὸ φῶς μηδὲν παθοῦσαν τῷ ἐπισκιάσματι τῆς σαρκὸς οὐκ ἔχοντι φύσιν κρατουμένην. (Manes Ep. ad Zeben. ap. Fabric. Bibl. Gr. t. v. p. 284.) Sic Manichæus es, qui nec crucifixum credis, quia nec natum credis. Aug. Serm. 116, §. 4. Sunt hodie qui non credunt carnem habuisse Christum: quia et partum virginis destruunt, et nolunt eum natum ex femina credere. "Verbum caro factum est," prorsus alienant a sua fide, vel potius a sua infidelitate. Totam istam dispensationem salutis nostræ, quod factus est homo pro inveniendo homine, qui Deus fecerat hominem; totum hoc, quod Christus in remissionem peccatorem nostrorum verum, non falsum sanguinem fudit, et de vero suo sanguine chirographum peccatorum nostrorum delevit; hoc totum hæretici damnabiles evacuare conantur. Totum hoc, ut Manichæi credunt, quod apparuit oculis hominum, spiritus fuit, caro non fuit. Ib. Serm. 237. § 1. Photiniani, homo tantum; Manichæi, Deus tantum. Illi nihil divinum in Domino confitentur; isti quasi totum divinum, et tamen tam falsum, ut nec saltem humanum. Si enim homo non erat, ergo mortuus non est, ergo crucifixus non est, ergo nec resurrexit. Qui ille resurgere potuit, qui mortuus non est? Ergo et dubitanti discipulo falsas cicatrices ostendit. Aug. Serm. 37.
[110] Sup. l. i. §. 10.
[111] Vid. sup. l. iv. §. 8.
[112] Vid. sup. iii. c. 12. init.
[113] Qui sunt isti Electi? Quibus si dixeris, Peccasti; statim illam defensionem impiam et pejorem ceteris magisque sacrilegam proferunt, Non ego peccavi, sed gens tenebrarum. Quæ est ista gens tenebrarum? Quæ bellum gessit cum Deo. Et ipsa peccat, cum tu peccas? Ipsa, inquit, quia commixtus sum illi. Deus enim qui te commiscuit, quid timuit? Hoc enim dicunt, quod illa gens tenebrarum rebellaverit adversus Deum, antequam mundus fieret; et ille cavens ne regna ejus loco adveniente hostili impetu vastarentur, misit huc membra sua, substantiam suam, hoc quod ipse est; si aurum, aurum; si lux, lucem; quidquid illud est, hoc misit, et miscuit visceribus gens tenebrarum, dicunt, et fabricavit inde mundum. Et nos animæ, inquiunt, de ipsis membris Dei sumus: sed premimur hic visceribus gentis tenebrarum, et quidquid peccare dicimur, illa gens peccat. Se quidem videntur excusare a peccato: sed Deum suum non excusant a crimine timoris, nec ipsam substantiam Dei sui a crimine corruptibilitatis. Si enim incorruptibilis Deus, si incommutabilis, si incontaminabilis, si immaculabilis, si impenetrabilis, quid ei factura erat gens illa? Potuistis premi, potuistis captivari, potuistis inquinari, potuistis corrumpi: potuit ergo et ille. Frustum enim quodam modo, et portiuncula naturæ ipsius convincit massam. Quale est illud quod huc misit, tale est et illud quod ibi remansit. Hoc ipsi dicunt: ipsi fatentur quia duæ substantiæ sunt; una illa, et una ista. Libri eorum hoc habent: et si negant, leguntur, et convincuntur.—Vis, o nefande, false Electe, defendere peccatum tuum, ut quando aliquid mali feceris, non tu fecisse videaris: quæris in quem peccatum tuum refundas, et refundis in gentem tenebrarum. Aug. in Ps. loco proxime cit. Inviti peccamus et cogimur a contraria et inimica nobis substantia. Fortunat. Disp. 2. §. 20. Dicimus, quod a contraria natura anima cogatur delinquere. ib. §. 21. Sive bonum geramus, non est carnis; quia "manifesta sunt opera carnis" &c. sive malum geramus, non est animæ, quia "fructus spiritus pax" &c. Manes Ep. ad Menoch ap. Aug. Op. Imp. iii. 177. Carnis enim commixtione ducitur, non propria voluntate. Secundinus Ep. ad Aug. §. 2.
[114] Veros Academiæ novæ sensus alias aperit Aug., et quare in disputando aliis potius adversati sint, quam suam aliquam sententiam defenderint, unde pro Scepticis habiti sint; id vero pro istorum temporum ratione, vel utiliter factum esse contendit. "Sat est ad id quod volo, Platonem sensisse duos esse mundos, unum intelligibilem, in quo ipsa veritas habitaret, istum autem sensibilem, quem manifestum est nos visu tactuque sentire. Itaque illum verum, hunc verisimilem et ad illius imaginem factum. Et ideo de illo in ea quæ se cognosceret anima, velut expoliri et quasi serenari veritatem; de hoc autem in stultorum animis non scientiam, sed opinionem posse generari. Quidquid tamen ageretur in hoc mundo per eas virtutes quas civiles vocabat, aliarum verarum virtutum similes, quæ nisi paucis sapientibus ignotæ essent, non posse nisi veri simile nominari. Hæc et alia hujusmodi mihi videntur inter successores ejus, quantum poterant, esse servata, et pro mysteriis custodita. Non enim aut facile ista percipiuntur, nisi ab eis qui se ab omnibus vitiis mundantes, in aliam quamdam plus quam humanam consuetudinem vindicaverint, aut non graviter peccat quisquis ea sciens quoslibet homines docere voluerit. Quare cum in falsas opiniones ruere turba sit pronior, et consuetudine corporum omnia esse corporea facillime, sed noxie credatur, instituit vir acutissimus atque humanissimus dedocere potius quos patiebatur male doctos, quam docere quos dociles non arbitrabatur. Inde illa omnia nata sunt quæ novæ Academiæ tribuuntur, quia eorum necessitatem veteres non habebant." c. Academ. l. iii. c. 17. "Tantum tunc variarum sectarum studia flagrabant, ut nihil metuendum esset nisi falsi approbatio. Pulsus autem quisque illis argumentis ab eo, quod se firmum et inconcussum tenere crediderat, tanto constantius atque cautius aliud quærebat, quanto et in moribus major erat industria, et in natura rerum atque animorum altissima et implicitissima latere veritas sentiebatur. Tanta porro nunc fuga laboris et incuria bonarum artium, ut simul atque sonuerit, acutissimis philosophis esse visum nihil posse comprehendi, dimittant mentes et in æternum obducant." Aug. Ep. i. ad Hermog. Eorum tamen "rationem, illi tempori congruam, simul cum ipso tempore sepultam esse" debuisse, idem contendit. (c. Acad. ii. 1.) "Omnino" enim "civitas Dei talem dubitationem tamquam dementiam detestatur, habens de rebus quas mente atque ratione comprehendit, etiamsi parvam. 'propter corpus corruptibile quod aggravat animam,' (quoniam, sicut dicit Apost. 'ex parte scimus') tamen certissimam scientiam." De Civ. Dei l. xix. c. 18.
[115] Vid. sup. ad iii. ult.
[116] Vid. sup. ad l. iv. §. 3. p. 47. not. 66.
[117] Vid. sup. ad l. iii. §. 11. not. 64.
[118] Quæro, utrum et ipsa terra tenebrarum unum latus habuerit, et cetera infinita sicut terra lucis? Non ita credunt, timent enim ne Deo videatur æqualis. Dicunt ergo illam per profundum immensam, et per longum; sursum versus autem supra illam spatia infinitæ inanitatis affirmant. Et ne ipsa vel simplum, terra autem luminis duplum tenere videatur, angustant eam a duobus etiam lateribus, &c. Sed hoc nimis adtentis et studiose inquirentibus quasi secreto demonstrant. Aug. c. Ep. Manich. c. 21.
[119] Ἀποσταλεῖσαν δύναμιν τοῦ ἀγαθοῦ, οὐκέτι φῶς αἰσθητὸν, ἀλλ' ὡς ἂν φαίη, προβολὴν τοῦ Θεοῦ. Tit. Bostr. i. 20.
[120] Vid. sup. c. 9. not. Οὐκ οὐσίας ἥψατο σαρκὸς (τὸ φῶς) [Χρίστοσ] ἀλλὰ ὁμοιώματι καὶ σχήματι σαρκὸς ἐσκιάσθη ἵνα μὴ κρατηθῆ διὰ τῆς οὐσίας τῆς σαρκὸς καὶ πάθῃ καὶ φθαρθῇ. τῆς σκοτίας φθειρούσης αὐτοῦ τὴν ἐνέργειαν τὴν φωτεινήν (Manes Ep. ad Zeben. ap. Fabric. B. G. v. 284.). Incoinquinabilis substantia non ideo non coinquinatur, quia nihil attingit, sed quia permanet in sua munditia, qualecunque sit, quid attigerit. Sicut corpus invulnerabile aut impenetrabile numquid illud dicimus, quod non percutitur ferro, sed potius, quod etiam, cum percutitur, non penetratur? Et ideo magis probatur filius Dei non posse de sanguine feminæ coinquinari, quia per feminam natus est, quam si non per feminam nasceretur, et membra illa devitasset; videretur enim judicasse, posse se inde pollui, et minus a nobis incoinquinabilis diceretur. Euod. de fide c. 24.
[121] Non decipiunt, nisi cum scientiam quam non exhibent pollicentur, et adversantes Legi et Prophetis, quæcumque de illis Apostolus sermoni suo inseruit, falsa et a corruptoribus immissa esse criminantur. Aug. de Div. Quæst. 83. qu. 68. Quoniam privilegio quodam vos tuemini, ut de Scripturis opprimi nequeatis, dicendo eas esse falsatas. De mor. Manich. l. ii. §. 55. cf. c. Faust. xiii. 5. xxii. 15. Manichæus impiam te docuit perversitatem, ut ex evangelio quod hæresin tuam non impedit, accipias, quod autem impedit, non accipias. c. Faust. xviii. 7. Hæc illi solent a corruptoribus Scripturarum immissa esse dicere; usque adeo nihil habent quod contradicant, ut hæc miseri respondere cogantur. Sed quis non intelligat convictorum hominum aliam non esse potuisse ultimam vocem? Aug. de mor. Eccl. Cath. l. i. c. 9. De Testamento novo sola accipientes ea, quæ in honorem et laudem filii majestatis vel ab ipso dicta comperimus, vel ab ejus Apostolis, sed jam perfectis ac fidelibus, dissimulavimus cetera, quæ aut simpliciter tunc et ignoranter a rudibus dicta, aut oblique et maligne ab inimicis objecta, aut imprudenter a scriptoribus affirmata sunt, et posteris tradita; dico autem hoc ipsum; natum ex fœmina &c. Faust. xxxii. 7. cf. ib. c. 1, 2, 6. Videtis ergo (optime respondet Aug. c. 19.) id vos agere, ut omnis de medio Scripturarum auferatur auctoritas, et suus cuique animus auctor sit, quid in quaque Scriptura probet, quid improbet, id est, ut non auctoritati Scripturarum subjiciatur ad fidem, sed sibi Scripturas ipse subjiciat: non ut ideo illi placeat aliquid, quia hoc in sublimi auctoritate scriptum legitur; sed ideo recte scriptum videatur, quia hoc illi placuit.
[122] Nec immerito nos ad hujusmodi scripturas, tam inconsonantes et varias, nunquam sane sine judicio ac ratione aures afferimus, sed contemplantes omnia, et cum aliis alia conferentes, perpendimus, utrum eorum quidque a Christo dici potuerit necne, multa enim a majoribus vestris eloquiis Domini nostri inserta verba sunt, quæ nomine signata ipsius cum ejus fide non congruant; præsertim quia, ut jam sæpe probatum a nobis est, nec ab ipso hæc sunt, nec ab ejus Apostolis scripta, sed, multo post eorum assumptionem a nescio quibus, et ipsis inter se non concordantibus, semi-Judæis, per famas opinionesque comperta sunt. Faustus l. xxxiii. c. 3. Indeficientes ego præceptori meo refero gratias, qui me similiter labentem retinuit, ut essem hodie Christianus. Nam ego quoque cum capitulum (Matt. 5, 17.) hoc imprudens legerem, quemadmodum tu, pæne ieram in consilium Judæus fieri. Nec immerito; etenim si Christus legem non venit solvere sed adimplere—vide, si quid impedire jam poterat, quin factus essem Judæus. Sed huic periculo me Manichæi veneranda fides eripuit. Id. xix. 5. Et tamen me quidem jam adversus capituli hujus necessitudinem Manichæa fides reddidit tutum, quæ principio mihi non cunctis, quæ ex Salvatoris nomine scripta leguntur passim credere persuasit, sed probare si sint eadem vera, si sana, si incorrupta; esse enim permulta zizania, &c. Id. xviii. 3. Volunt nescio quos corruptores divinorum librorum ante ipsius Manichæi tempora fuisse; corrupisse autem illos, qui Judæorum legem Evangelio miscere cupiebant. Aug. de Util. Credendi, c. 3.
[123] Proferendus est namque tibi alius codex eadem continens, et tamen incorruptus et verior, ubi sola desint ea quæ hic immissa esse criminaris. Non faciam, inquis, ne ipse corrupisse credar. Hoc enim soletis dicere. Aug. de mor. Eccl. Cath. c. 19. §. 61. Cum ex adverso audieris "proba," non confugias ad exempla veriora, vel plurium codicum, vel antiquorum, vel linguæ præcedentis, unde hoc in aliam linguam interpretatum est, sed dicas "inde probo hoc illius esse, illud non esse, quia hoc pro me sonat, illud contra me." Tu es ergo regula veritatis? c. Faust. xi. 2. cf. xxxii. 16. de Util. Credendi, c. 3. §. 7. Ep. 82. §. 6.
[124] Vid. sup. ad l. iii. §. 6.
[125] Evectio, quod aliis diploma, facultas erat utendi equis cursui publico destinatis, quod privato haud licuit. Unde lex ab Honorio data ferebat: "Ne quis sibi deinceps cursum publicum privatus usurpet, nisi cum aut a nobis evocatur, aut a clementiæ nostræ veneratione discedit." Narrat Julius Capitolinus, in Pertinace, quod is "tunc præfectus cohortis, in Syriam profectus, T. Aurelio imperatore, a præside Syriæ, quia sine diplomatibus cursum usurpaverat, pedibus ad Antiochia ad legationem suam iter facere coactus est." Ed. Ben.
[126] Vid. sup. ad l. iii. c. 7. p. 36. Irrisione fœda tanquam proprio quodam telo, contra Ecclesiam utebantur Manichæi. Vid. sup. §. 16. et l. iii. c. 10. et not. ibid. et alibi passim, quod reliquiæ Faust. et Secundini miserabiliter confirmant. "Bene nosti, quod reprehendentes Manichæi catholicam fidem, et maxime V. T. discerpentes et dilaniantes, commovent imperitos." Aug. de Util. Credendi, c. 2. §. 4. "Exstitit quædam perditissima secta Manichæorum, acceptas Scripturas et lectas irrisit; reprehendere voluit quod non intelligebat, et exagitando et reprehendendo non intellecta, multos illaqueavit." Aug. in Ps. 146.
[127] Vid. sup. ad §. 19.
[128] Noli foras ire; in teipsum redi, in interiori homine habitat veritas. Aug. de Vera Relig. c. 39. Vide inf. l. vii. c. 7 et 10.
[129] Nec tamen nos eisdem Martyribus templa, sacerdotia, sacra, et sacrificia constituimus: quoniam non ipsi, sed Deus eorum nobis est Deus. Honoramus sane Memorias eorum tamquam sanctorum hominum Dei, qui usque ad mortem corporum suorum pro veritate certarunt, ut innotesceret vera religio, falsis fictisque convictis: quod etiam si qui antea sentiebant, timendo reprimebant. Quis autem audivit aliquando fidelium stantem sacerdotem ad altare etiam super sanctum corpus Martyris ad Dei honorem cultumque constructum, dicere in precibus, offero tibi sacrificium Petre, vel Paule, vel Cypriane; cum apud eorum Memorias offeratur Deo, qui eos et homines et Martyres fecit, et sanctis suis Angelis cælesti honore sociavit; ut ea celebritate et Deo vero de illorum victoriis gratias agamus, et nos ad imitationem talium coronarum atque palmarum, eodem invocato in auxilium, ex illorum memoriæ renovatione adhortemur? Quæcumque igitur adhibentur religiosorum obsequia in Martyrum locis, ornamenta sunt Memoriarum, non sacra vel sacrificia mortuorum tamquam deorum. Quicumque etiam epulas suas eo deferunt, quod quidem a Christianis melioribus non fit, et in plerisque terrarum nulla talis est consuetudo; tamen quicumque id faciunt, (quas cum apposuerint, orant, et auferunt, ut vescantur, vel ex eis etiam indigentibus largiantur,) sanctificari sibi eas volunt per merita Martyrum in nomine Domini Martyrum. Non autem esse ista sacrificia Martyrum novit, qui novit unum, quod etiam illic offertur sacrificium Christianorum. De Civ. Dei, l. viii. c. 27.
[130] Iisdem rationibus adductus Augustinus ipse, nondum Episcopus, Hipponensibus persuasit morem istum ultro abolere (vid. ejus Ep. 29.) Aurelium etiam, Episcopum Carthaginensem, obtestatur ut eundem e sede hac primaria pelleret, quam cæteræ haud dubie imitarentur. Ep. 22.
[131] Eucharistiam enim inter anniversariam Martyrum commemorationem apud ipsorum cœmeteria celebrare ubique mos erat. Vid. Bingham xiii. 9. 6. xx. 7. 7.
[132] Immundum illud animal in lege positum est, eo quod non ruminet; non autem hoc ejus vitium, sed natura est. Sunt autem homines qui per hoc animal significantur, immundi proprio vitio, non natura; qui cum libenter audiant verba sapientiæ, postea de his omnino non cogitant. Quod enim utile audieris, velut ab intestino memoriæ ad os cogitationis recordandi dulcedine revocare, quid est aliud quam spiritaliter quodammodo ruminare? Quod qui non faciunt, illorum animalium genere figurantur: unde ipsa a talibus carnibus abstinentia tale vitium nos cavere præmonuit. Cum enim thesaurus desiderabilis sit ipsa sapientia, de hac munditia ruminandi, et immunditia non ruminandi alio loco scriptum est, Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis, vir autem stultus glutit illum. c. Faust. vi. 7.
[133] Vera religio, nisi credantur ea quæ quisque postea, si se bene gesserit dignusque fuerit, assequatur atque percipiat, et omnino sine quodam gravi auctoritatis imperio, iniri recte nullo pacto potest. Aug. de util. credendi, c. 9. Neque quisquam inveniendo Deo fit idoneus, nisi antea crediderit, quod est postea cogniturus de lib. arb. ii. 2. §. 6. Initium bonæ vitæ, cui vita etiam æterna debetur, recta fides est. Est autem fides, credere quod nondum vides, cujus fidei merces est, videre quod credis. Aug. Serm. 43. init. Intellige, ut credas, verbum meum; crede, ut intelligas, verbum Dei. ib. fin. Nonne superbus inveniris, cum dicis, primo videam et sic credam?—Ipsa se lux ostendere vult. Cui? Cæco non potest, non videt. Unde non videt? Gravato oculo multis peccatis.—Removeantur ergo iniquitates, dimittantur peccata, levetur pondus ab oculo, sanetur quod saucium est, adhibeatur mordax præceptum quasi collyrium. Prius effice quod tibi præcipitur, sana cor, munda cor.—"Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt." Aug. in Ps. xxxix. 13. Proinde substantiam Dei, sine ulla sui commutatione mutabilia facientem, et sine ullo suo temporali motu temporalia creantem, intueri et plene nosse difficile est; et ideo est necessaria purgatio mentis nostræ, qua illud ineffabile ineffabiliter videri possit; qua nondum præditi, fide nutrimur, et per quædam tolerabiliora, ut ad illud capiendum apti et habiles efficiamur, itinera ducimur. Aug. de Trin. l. i. §. 3. cf. etiam not. f. proxime seq.
[134] Subintellig. quod demonstraretur. (N. E.)
[135] Vos nostis, tamen credentibus quam vehementer insultare soleatis, præsertim cum ipse, qui jam cœpit incerta narrare, plenam ac firmam scientiam paullo ante promiserit.—Quapropter, aut ea quæ dicit proba mihi vera esse, ut ostendas quæ non possum credere, aut eum qui dicit, proba mihi Spiritum Sanctum esse, ut credam quæ non potes ostendere. Ego namque catholicam fidem profiteor, et per illam me ad certam scientiam perventurum esse præsumo; tu vero, qui fidem meam labefactare conaris, certam scientiam trade, si potes; ut id, quod credidi, temere me credidisse convincas. Duo sunt quæ mihi profers; unum, cum dicis Spiritum Sanctum esse qui loquitur, et alterum, cum dicis manifesta esse quæ loquitur. Sed tu nec hoc nec illud vales ostendere. Nihil aliud elegisti nisi laudare quæ credis, et irridere quod credo. Cum igitur ego vicissim lauda vero quod credo, et quod credis irrisero, quid putas nobis esse judicandum, quidve faciendum, nisi ut eos relinquamus, qui nos invitant certa cognoscere, et postea imperant ut incerta credamus, et eos sequamur, qui nos invitant prius credere quod nondum valemus intueri, ut ipsa fide valentiores facti quod credimus intelligere mereamur, non jam hominibus, sed ipso Deo intrinsecus mentem nostram illuminante atque firmante? Et quoniam quæsivi unde mihi probet, nunc quæro unde ipse cognoverit. Si dicit sibi revelatum a Spiritu Sancto, suamque mentem divinitus illustratam, ut ea quæ dicit certa et manifesta cognosceret, ipse significat quid intersit inter cognoscere et credere. Ipse enim cognoscit, cui apertissime ista monstrantur; eis autem quibus hæc narrat, non cognitionem insinuat, sed credulitatem suadet. Cui quisquis temere consenserit, Manichæus efficitur, non certa cognoscendo sed incerta credendo; quales nos imperitos adolescentulos aliquando decepit. Debuit ergo non nobis polliceri scientiam, neque manifestam cognitionem, neque ad id quod quæritur sine ulla ambiguitate perventionem, sed dicere potius sibi ista esse monstrata, illos autem quibus narrantur credere sibi debere quæ nesciunt. Sed si hoc diceret, quis non ei responderet, "Si ergo incognita crediturus sum, cur non ea potius credam, quæ jam consensione doctorum indoctorumque celebrantur, et per omnes populos gravissima auctoritate firmata sunt"? Hoc ille metuens ne sibi diceretur, offundit nebulas imperitis, primo pollicens rerum certarum cognitionem, et postea incertarum imperans fidem. Cui tamen si hoc dicatur, ut saltem vel sibi hæc doceat esse monstrata, similiter deficit, et hoc quoque ut credamus jubet. Aug. c. Ep. Manich. c. 14. Si ergo ad millia fabulosorum phantasmatum, te auctoritati ignotissimæ et furiosissimæ subdidisti, ut ideo hæc omnia crederes, quia in illis conscripta sunt libris, quibus miserabili errore credendum esse censuisti, cum tibi nulla demonstrentur; cur non potius Evangelicæ auctoritati, tam fundatæ, tam stabilitæ, tanta gloria diffamatæ, atque ab Apostolorum temporibus usque ad nostra tempora per successiones certissimas commendatæ, non te subdis, ut credas, ut videas, ut discas etiam omnia illa quæ te offendunt, ex vana et perversa opinione te offendere? Aug. c. Faust. xxxii. 19.
[136] Consequetur omnium librorum summa perversio, et omnium, qui memoriæ mandati sunt, librorum abolitio, si quod tanta populorum religione roboratum est, tanta hominum et temporum consensione firmatum, in hanc dubitationem inducitur, ut ne historiæ quidem vulgaris fidem possit gravitatemque obtinere. De mor. Eccl. Cath. c. 29. §. 60. cf. c. Faust. xxxii. 21. et pluribus xxxiii. c. 6. quod his claudit "quæ cum ita sint, quis tandem tanto furore cæcatur—qui dicat hoc mereri non potuisse Apostolorum Ecclesiam, tam fidam, tam numerosam fratrum concordiam, ut eorum scripta fideliter ad posteros trajicerent, cum eorum cathedras usque ad præsentes Episcopos certissima successione servaverint, cum hoc qualiumcunque hominum scriptis, sive extra Ecclesiam, sive in ipsa Ecclesiâ, tanta facilitate proveniat"?
[137] Si auferatur hæc fides de rebus humanis, quis non adtendat quanta earum perturbatio, et quam horrenda confusio subsequatur? Quis enim mutua caritate diligetur ab aliquo, cum sit invisibilis ipsa dilectio, si, quod non video, credere non debeo? Si ergo non credentibus nobis quæ videre non possumus, ipsa humana societas, concordia pereunte, non stabit; quanto magis est fides, vis quæ non videntur, rebus adhibenda divinis: quæ si non adhibeatur, non amicitia quorumlibet hominum, sed ipsa summa religio violatur, ut summa miseria consequatur. Aug. de fide rerum quæ non videntur, §. 4.
[138] De quo libro certum erit cujus sit, si litteræ, quas Apostolorum dicit et tenet Ecclesia ab ipsis Apostolis propagata et per omnes gentes tanta eminentia declarata, utrum Apostolorum sint, incertum est, et hoc erit certum scripsisse Apostolos, quod huic Ecclesiæ contrarii hæretici proferunt, auctorum suorum nominibus appellati longe post Apostolos exsistentium? c. Faust. xxxiii. 6.
[139] Fortean Valentiniano minori, quia ejus "comitatus apud Mediolanum," ex Possidio, cap. 1, "tum erat constitutus," cum ibi rhetoricam profitebatur Augustinus; qui præterea lib. 3 contra Petiliani Litt. cap. 25. scribit se in eadem urbe "Bautoni consuli, calendis Januarii, laudem pro sua tunc rhetorica professione recitasse." Ed. Ben.
[140] Accipis evangelium? Tu me interrogas, utrum accipiam, in quo id ipsum accipere apparet, quia, quæ jubet, observo?—Ego patrem dimisi et matrem, uxorem, filios et cetera, quæ evangelium jubet, et interrogas, utrum accipiam evangelium?—Ego argentum et aurum rejeci, et æs in zonis habere destiti, quotidiano contentus cibo, nec de crastino curans, nec unde venter impleatur aut corpus operiatur, solicitudinem gerens, et quæris a me, utrum accipiam evangelium? Vides in me Christi beatitudines illas, quæ evangelium faciunt, et interrogas, utrum illud accipiam? Vides pauperem, vides mitem, vides pacificum, puro corde lugentem, esurientem, sitientem, persecutiones et odia sustinentem propter justitiam, et dubitas, utrum accipiam evangelium? Faustus, l. v.
[141] Alypius in nostra conjunctione mansit, ut exemplo sit fratribus curas mundi hujus vitare cupientibus. Aug. Ep. 22. Etsi in populis ac super populum agas, oves pascuæ Domini regens sollicitis vigil pastor excubiis, tamen abdicatione sæculi, et repulsa carnis et sanguinis, desertum tibi ipsi fecisti, secretus a multis, vocatus in paucis. Paulinus Ep. ad eum Ep. 24. §. 2. ap. Epp. Aug. Est cognatus venerabilis et vere beati Episcopi Alypii, quem toto pectore amplecteris et merito; nam quisquis de illo viro benigne cogitat, de magna Dei misericordia et de mirabilibus Dei muneribus cogitat.—Cito, si Dominus adjuverit, totum Alypium inseram præcordiis tuis; nam hoc sum maxime veritus, ne ille vereretur aperire omnia, quæ in eum Dominus contulit, ne alicui minus intelligenti non divina munera concessa hominibus, sed ipsum prædicare videretur. Id. Ep. 27. ad Paulin. Sanctum et venerabilem fratrem nostrum Papam Alypium. Hieron. Ep. 39. ap. Epp. Aug.
[142] Episcopus Thagastensis postea fuit, (Aug. de gestis c. Emerito §. 1 et 5.) adeoque litium, si quæ inter Christianos obortæ essent, judex et diremtor.
[143] Comites Italiciani et Galliciani, sunt Comites Largitionalium titulorum, reique tributariæ et thesaurorum per Præfecturam Prætorianam Italiæ et Galliarum. Comes Sacrarum Largitionum. Qui thesauris sacris ac publicis præerat et largitionibus Principis, quas ille Magistratibus, militibus, et subditis erogabat. Du Cange, s.v. Comites Sacrarum Largitionum. Viri illustres duo, alter in Oriente, alter in Occidente. Thesauros, vectigalia Imperii, er cudendam monetam curabant; dona, stipendia, et necessarias impensas erogabant. Orientalis ille sex sub ipso "comites largitionum inferiores" habuit per sex diœceses subministrantes. Occidentalis item sex, et uterque plures alios ministros. Formula hujus muneris exstat apud Cassiodor. Varr. L. v. c. 40. Spelman Glossar. 5. v.
[144] "Pretium Regium, est jus quod Regi vel Domino competit, res mercales comparandi certo et definito pretio." Du Cange s. v. Inde ergo colligendum erit, quæ sint "pretia Prætoriana" etsi de iis, quod sciam, sileant auctores.
[145] Nebridium amicum meum, qui cum esset rerum obscurarum ad doctrinam pietatis maxime pertinentium diligentissimus et acerrimus inquisitor, valde oderat de quæstione magna responsionem brevem. Aug. Ep. 98. §. 8.
[146] Ipsa vos Ecclesia ore maternæ dilectionis alloquitur, "Ego quam miramini per universum mundum fructificantem atque crescentem, qualem me conspicitis aliquando non fui." "Qui temporibus illis in Judæa terra fideles fuerunt, ex virgine nativitatem mirabilem, ac passionem, resurrectionem, adscensionem Christi, omnia divina dicta ejus et facta præsentes præsentia didicerunt. Hæc vos non vidistis, propterea credere recusatis. Ergo hæc adspicite, hæc quæ cernitis cogitate; quæ vobis non præterita narrantur, nec futura prænuntiantur, sed præsentia demonstrantur. An vobis inane vel leve videtur, et nullum vel parvum putatis esse miraculum divinum, quod in nomine unius crucifixi universum genus currat humanum?" Aug. de fide rer. quæ non videntur, §. 4, 7.
[147] Vitæ hujus mundi eram implicatus, tenebrosam spem gerens, de pulcritudine uxoris, de pompa divitiarum, de inanitate honorum, ceterisque noxiis et perniciosis voluptatibus. Aug. de util. cred. §. 3.
[148] Ubi discussos eos [Manichæos] evasi, maxime trajecto isto mari, diu gubernacula mea repugnantia omnibus ventis, in mediis fluctibus Academici tenuerunt. Deinde veni in has terras, hic septentrionem cui me crederem, didici. Animadverti enim et sæpe in sacerdotis nostri [Ambrosii] et aliquando in sermonibus tuis [Theodore] cum de Deo cogitaretur, nihil omnino corporis esse cogitandum, neque cum de anima; nam id est unum in rebus proximum Deo. Sed ne in philosophiæ gremium celeriter advolarem, fateor uxoris honorisque illecebra detinebar; ut cum hæc essem consecutus, tum demum me, quod paucis felicissimis licuit, totis velis omnibusque remis in illum sinum raperem, ibique conquiescerem, Aug. de vita beata, §. 4.
[149] Romanianus cognatus fuit Alypii (Aug. Ep. 27 ad Paulin.) indole Augustino ipsi mirabili (c. Acad. i. 1. ii. 1.) "ab ineunte adolescentia divitiarum circumfluentia exceptus," (ib.) et rebus, "quæ putantur adversis ex illecebrosis vitæ gurgitibus ereptus." (ib.) Divitias ejus amplissimas plus semel memorat Aug. (c. Acad. l. c.) tum quoque lites, quibus exercitatus est, molestas, (c. Acad. l. c. ii. 1, 2.) et quibus obnubilatum est ejus ingenium ita ut pæne omnes lateret (c. Acad. ii, 2.) tum vero maxima ejus erga Aug. ipsum beneficia, quem "adolescentulum pauperem ad peregrina studia pergentem, et domo et sumtu et (quod plus est) animo exceperit; patre orbatum amicitia consolatus sit, hortatione animârit, ope adjuverit; Carthaginem, illustrioris professionis gratiâ, remeantem necessariis omnibus sustentaverit;"—"postremo, quidquid de otio meo modo gaudeo, quod a superfluarum cupiditatum vinculis evolavi, quod depositis oneribus mortuarum curarum, respiro, resipisco, redeo ad me, quod quæro intentissimus veritatem [Anno ante baptismum ejus hæc scripta sunt] quod invenire jam aggredior, quod me ad summum ipsum modum perventurum esse confido, tu animâsti, tu impulisti, tu fecisti." (c. Acad. ii. 2.) Eum, in Manichæorum hæresin "secum præcipitem dedit" Aug. (c. Acad. i. §. 3.) unde etiam eum pariter emersisse sperandum est, cum Aug. scripta diligentissime sibi comparaverit; (Ep. 27.) neque tamen diffitendum est, Aug. tum in libris contra Academicos eum timide admodum ad veram hanc philosophiam adhortâsse, et Paulino commendasse, "qui ex omni, aut ex magna parte per linguam ejus sanaretur." (ib.)
[150] Dolor, quod præcipue malum nonnulli arbitrantur, sive in animo sive in corpore sit, nec ipse potest esse nisi in naturis bonis. Hoc enim ipsum quod resistit ut doleat, quodam modo recusat non esse quod erat, quia bonum aliquod erat; sed cum ad melius cogitur, utilis dolor est; cum ad deterius, inutilis.—Sunt autem mala sine dolore pejora: pejus est enim gaudere de iniquitate, quam dolere de corruptione.—Item in corpore melius est vulnus cum dolore, quam putredo sine dolore, quæ specialiter corruptio dicitur. Aug. de Nat. Boni c. Manich. c. 20.
[151] Hinc enim maxime commendatur, quale bonum sit Deus, quod nemini eum deserenti bene est. Aug. de Gen. ad Lit. lib. xi. cap. 5. Vide sup. lib. i. cap. 1.
[152] Quo intellectu Deum capit homo, qui ipsum intellectum suum quo eum vult capere nondum capit? Aug. de Trin. v. §. 2.
[153] Hoc argumento contra Manichæos sæpenumero utitur Aug. (e.g. de Morib. Manich. c. 12. c. Secundin. M. c. 20. de fide c. Manich. c. 18 et 35.) cui cum quid responderet haud in promptu habuerit Fortunatus, subjungit Aug. "Et ego novi non te habere quid dicas, et me cum vos audirem nunquam invenisse quod dicerem; et inde fuisse admonitum divinitus ut illum errorem relinquerem, et ad fidem Catholicam me converterem, vel potius revocarem, ipsius indulgentiâ, qui me huic fallaciæ semper inhærere non sivit." Disp. 2. c. Fort. Manich. fin.
[154] Vid. sup. ad l. iv. c. 26. p. 59. not. 92
[155] Vid. sup. ad l. iv. c. 26. p. 59. not. 93
[156] Dupliciter appellatur malum, unum quod homo facit, alterum quod patitur; quod facit peccatum est, quod patitur pœna. Divina providentia cuncta moderante et gubernante, ita homo male facit quod vult, ut male patiatur quod non vult. Aug. c. Adim. c. 26. Respondemus Manichæis, non esse malum ex Deo, neque coæternum Deo; sed malum ortum esse ex libera voluntate naturæ rationalis, quæ bene a bono condita est; sed bonitas ejus non est æqualis bonitati Conditoris ejus; quoniam non natura sed opus ejus est; ideoque habuit peccandi possibilitatem, non tamen necessitatem. Nec possibilitatem autem haberet, si Dei natura esset, qui peccare nec vult posse, nec potest velle.—Sed hoc audito Manichæus adhuc pergit, 'si ex libera voluntate naturæ rationalis est malum, unde sunt ista tot mala, cum quibus nasci videmus, qui nondum libertate voluntatis utuntur'?—Hic nos respondemus, etiam ista mala, ex voluntate humanæ naturæ originem ducere, qua granditer peccante, vitiata et cum stirpe damnata est. Unde naturæ hujus tam multa naturalia bona veniunt de Dei opificio, mala de judicio; quæ mala nullo modo esse naturas vel substantias non vident Manichæi; verum ideo dici naturalia, quia cum eis homines, vitiata originis tanquam radice, nascuntur. Op. Imp. c. Julian. vi. 5.
[157] Se ipsam ergo cogitans anima, secundum naturam suam ordinari appetat; sub eo scilicet cui subdenda est, supra ea quibus præponenda est: sub illo a quo regi debet, supra ea quæ regere debet. Aug. de Trin. l. x. c. 5. Sic enim ordinata est, naturarum ordine non locorum, ut supra illam non sit nisi ille. Idem, ibid. l. xiv. c. 14. Expedit inferius subjici superiori, ut et ille qui sibi subjici vult quod est inferius se, subjiciatur superiori suo. Aug. in Ps. 143. Vid. sup. ad i. 13.
[158] Superbia enim avertit a sapientia:—unde autem hæc aversio, nisi dum ille cui bonum est Deus, sibi ipse vult esse bonum suum, sicuti sibi est Deus? Aug. de lib. Arb. l. iii. c. 24.
[159] Lectis Platonis paucissimis libris, cujus te esse studiosissimum accepi, collataque cum eis, quantum potui, etiam illorum auctoritate, qui divina mysteria tradiderunt, sic exarsi, ut omnes illas vellem ancoras rumpere, nisi me nonnullorum hominum existimatio commoveret. Aug. de Vita Beata, §. 4.
[160] Viderunt philosophi, suisque litteris multis modis copiosissime mandaverunt, hinc illos, unde et nos, fieri beatos, objecto quodam lumine intelligibili, quod Deus est illis, et aliud est quam illi, a quo illustrantur, ut clareant, atque ejus participatione perfecti beatique subsistant. Sæpe multumque Plotinus asserit sensum Platonis explanans, ne illam quidem, quam credunt esse, universitatis animam, aliunde beatam esse quam nostram: idque esse lumen quod ipsa non est, sed a quo creata est, et quo intelligibiliter illuminante intelligibiliter lucet.... Dicit ergo ille magnus Platonicus, animam rationalem, (sive potius intellectualis dicenda sit, ex quo genere etiam immortalium beatorumque animas esse intelligit, quos in cœlestibus sedibus habitare non dubitat,) non habere supra se naturam, nisi Dei, qui fabricatus est mundum, a quo et ipsa facta est: nec aliunde illis supernis præberi vitam beatam, et lumen intelligentiæ veritatis, quam unde præbetur et nobis; consonans Evangelio, ubi legitur, Fuit homo, &c. In qua differentia satis ostenditur, animam rationalem vel intellectualem, qualis erat in Johanne, sibi lumen esse non posse, sed alterius veri luminis participatione lucere. Hoc et ipse Johannes fatetur, ubi ei perhibens testimonium dicit, "Nos omnes de plenitudine ejus accepimus." De Civ. Dei, l. x. c. 2.
[161] Ita legerunt, ut notum est, Irenæus, l. iii. c. 18, 21. (3tio vero loco, l. v. c. 2. de fidelium regeneratione verba intelligit) Tertull. de Carne Christi, c. 19 et 24. Ambros. præf. in Ps. 37; sed lectio, hodie ab omnibus recepta, exstat apud August. alias, et Ambros. sicut et apud cæteros Patres. Vid. Sabat. ad loc.
[162] Lenticulam invenimus cibum esse Ægyptiorum, nam ibi abundat in Ægypto; unde magnificatur lenticula Alexandrina, et venit usque ad terras nostras, quasi hic non nascatur lenticula. Ergo Esau desiderando cibum Ægyptium, perdidit primatum. Sic et populus Judæorum de quo dictum est, Conversi sunt corde in Ægyptum, lenticulam quodammodo desideraverunt, et primatum perdiderunt. Aug. in Ps. 46. n. 6. [ed. Ben.]
[163] Quisquis bonus verusque Christianus est, Domini sui esse intelligat, ubicumque invenerit, veritatem. Aug. de Doctr. Christ. I. ii. c. 18. Philosophi autem qui vocantur, si qua forte vera et fidei nostræ accommodata dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed ab eis etiam tamquam injustis possessoribus in usum nostrum vindicanda. Sicut enim Ægyptii non solum idola habebant et onera gravia quæ populus Israël detestaretur et fugeret, sed etiam vasa atque ornamenta de auro et argento, et vestem, quæ ille populus exiens de Ægypto, sibi potius tamquam ad usum meliorem clanculo vindicavit, non auctoritate propria, sed præcepto Dei, ipsis Ægyptiis nescienter commodantibus ea, quibus non bene utebantur: sic doctrinæ omnes gentilium non solum simulata et superstitiosa figmenta gravesque sarcinas supervacanei laboris habent, quæ unusquisque nostrum, duce Christo de societate gentilium exiens, debet abominari atque devitare, sed etiam liberales disciplinas usui veritatis aptiores, et quædam morum præcepta utilissima continent, deque ipso uno Deo colendo nonnulla vera inveniuntur apud eos, quod eorum tamquam aurum et argentum, quod non ipsi instituerunt, sed de quibusdam quasi metallis divinæ providentiæ, quæ ubique infusa est, eruerunt, et quo perverse atque injuriose ad obsequia dæmonum abutuntur, cum ab eorum misera societate sese anima separat, debet ab eis auferre Christianus ad usum justum prædicandi Evangelii. . . . Nam quid aliud fecerunt multi boni fideles nostri? Nonne adspicimus quanto auro et argento et veste suffarcinatus exierit de Ægypto Cyprianus doctor suavissimus et martyr beatissimus? quanto Lactantius; quanto Victorinus, Optatus, Hilarius, ut de vivis taceam; quanto innumerabiles Græci? Quod prior ipse fidelissimus Dei famulus Moïses fecerat, de quo scriptum est, quod "eruditus fuerit omni sapientiâ Ægyptiorum." Ib. c. 40.
[164] Deus lux est, non quomodo oculi isti vident, sed quomodo videt cor cum audis, "Veritas est." Aug. de Trin. l. viii. c. 2. vid. sup. p. 47. not. 66. ad iv. §. 3.
[165] Ad nostri sumus creatoris imaginem creati, cujus est vera æternitas, æterna veritas, æterna et vera charitas; estque ipse Æterna et vera et chara Trinitas, neque confusa, neque separata. Aug. de Civ. Dei, i. 28. Omnino enim Dei essentia, qua est, nihil mutabile habet, nec in æternitate, nec in veritate, nec in voluntate: quia æterna ibi est veritas, æterna caritas; et vera ibi est caritas, vera æternitas; et cara ibi est æternitas, cara veritas. Aug. de Trin. iv. proœm.
[166] Dissimilis factus, longe recessisti; similis factus, proxime accedis. Aug. in Præloq. Serm. ad Psal. 99.
[167] Hoc enim maxime esse dicendum est quod semper eodem modo sese habet; quod omnimodo sui simile est; quod nulla ex parte corrumpi ac mutari potest; quod non subjacet tempori; quod aliter nunc se habere quam habebat antea non potest. Id enim est quod esse verissime dicitur. Aug. de Morib. Manich. c. 1. Magnifice igitur et divine Deus noster famulo suo dixit; Ego sum qui sum; et dices filiis Israel, QUI EST misit me ad vos; vere enim ipse est, quia incommutabilis est; omnis enim mutatio facit non esse quod erat. Vere ergo ille est qui incommutabilis est. Aug. de Nat. boni, c. 19.
[168] Cum omnino natura nulla sit malum, nomenque hoc non sit nisi privationis boni: sed a terrenis usque ad cœlestia, et ab invisibilibus usque ad visibilia, sunt aliis bonis alia meliora; ad hoc inæqualia, ut essent omnia. Aug. de Civ. Dei, l. ii. c. 22.
[169] Vid. sup. l. v. c. 1. et not. ibid.
[170] Vid. inf. l. xi. c. 13 et 20.
[171] Superbia intumescere, hoc illi est in extima progredi;—progredi autem in extima, quid est aliud quam intima projicere, id est, longe a se facere Deum, non locorum spatio, sed mentis affectu? Aug. l. vi. de Musica, c. 13.
[172] Phantasmata nihil aliud sunt quam de specie corporis corporeo sensu adtracta figmenta; quæ memoriæ mandare ut accepta sunt, vel partiri, multiplicare, contrahere, distendere, ordinare, perturbare, vel quolibet modo figurare cogitando, facillimum est; sed cum verum quæritur, cavere et vitare difficile. Aug. de vera Relig. c. 10.
[173] Aliud [a se] est ipsum lumen quo illustratur anima, ut omnia, vel in se, vel in illo, veraciter intellecta conspiciat. Nam illud jam ipse Deus est; hæc autem creatura, quamvis rationalis et intellectualis, ad ejus imaginem facta; quæ cum conatur lumen illud intueri, palpitat infirmitate, et minus valet. Inde est tamen quidquid intelligit sicut valet. Cum ergo illuc rapitur, et a carnalibus subtracta sensibus, illi visioni expressius præsentatur, non spatiis localibus, sed modo quodam suo, etiam supra se videt illud, quo adjuta videt quidquid etiam in se intelligendo videt. Aug. de Gen. ad Lit. I. xii. c. 31.
[174] Ipse exaltat humiliter sequentes, quem descendere non piguit ad jacentes. Aug. de Sancta Virginitate, c. 32.
[175] Pellis mortalitatem significat; propterea et illi duo homines primi, parentes nostri, auctores peccati generis humani—facti mortales dimissi sunt de paradiso; ut autem significaretur ipsa mortalitas eorum, induti sunt tunicis pelliceis;—pelles autem detrahi non solent, nisi animalibus mortuis; ergo pellium nomine mortalitas illa figurata est. Aug. Enarrat. in Ps. 103. S. 1. §. 8. illos, qui sibi succinctoria fecerant, de sua nuditate confusi, etiam tunicis induit, propterea quidem pelliceis, aut corruptilibus jam corporibus mors signaretur adjuncta. Op. Imp. c. Jul. iv. 37.
[176] Verbum, rationalis anima, et caro, hoc totum Christus. Aug. Serm. 253. c. 4.
[177] Fuit quædam hæresis, vel adhuc fortassis habentur reliquiæ, quorundam, qui dicti sunt Apollinaristæ. Aliqui ipsorum dixerunt hominem illum, quem suscepit Verbum, cum "Verbum caro factum est," non habuisse mentem humanam, (illud quod λογικὸν Græci dicunt, nos dicimus rationale, unde homo ratiocinatur, quod non habent cætera animalia) sed tantum animam sine intelligentia humana fuisse. Sed quid dicunt? Ipsum Verbum Dei hoc erat in illo homine pro mente. Exclusi sunt isti, respuit illos catholica fides, et hæresin fecerunt. Confirmatum est in catholica fide, hominem illum quem suscepit Sapientia Dei, nihil minus habuisse quam cæteri homines, quantum pertinet ad integritatem naturæ: quantum autem ad excellentiam personæ, aliud quam cæteri homines. Nam cæteri homines possunt dici participes Verbi Dei, habentes Verbum Dei: nullus autem eorum potest dici Verbum Dei, quod dictus est ille, cum dictum est, "Verbum caro factum est." (Aug. in Ps. 29. Enarr. 2. §. 2.) Sed cum secum ipsi cogitarent, fatendum esse, si ita est, ut unigenitus Dei Filius, Sapientia et Verbum Patris, per quod facta sunt omnia, belluam quamdam cum figura humani corporis suscepisse credatur, displicuerunt sibi, non tamen ad correctionem, ut redirent ad veritatis viam, totumque hominem a Sapientia Dei susceptum esse confiterentur, nulla diminutione naturæ: sed ampliore usi audaciâ, ipsam etiam animam totumque utile hominis alienantes ab eo, solam carnem humanam eum suscepisse dixerunt. (De 83 div. quæst. qu. 80.) Et illos respuit Ecclesia Catholica, et expellit eos ex ovibus, et a simplici et vera fide; et confirmatum est hominem illum mediatorem habuisse omnia hominis præter peccatum. Aug. in Ps. l. c.
[178] Photiniani principium Filio Dei ex utero virginis tribuunt, nec volunt credere quod et antea fuerit. Aug. Ep. 147. c. 7.
[179] Esse enim ad manendum refertur; itaque quod summe ac maxime esse dicitur, permanendo in se dicitur. Aug. de Mor. Manich. c. 6. Vid. sup. c. 11.
[180] Per hoc enim Mediator per quod et homo, per hoc et via. Quoniam si inter eum qui tendit, et illud quo tendit, via media est, spes est perveniendi; si autem desit, aut ignoretur qua eundum sit, quid prodest nosse quo eundum sit? Aug. de Civ. Dei, l. xi. c. 2. Quid enim prodest superbienti, et ob hoc erubescenti lignum [crucis] conscendere, de longinquo prospicere patriam transmarinam? Aut quid obest humili de tanto intervallo non eam videre, in illo ligno ad eam venienti, quo dedignatur ille portari? Aug. de Trin. iv. 15.
[181] Altissimo quippe ac saluberrimo sacramento, universa facies, atque, ut ita dixerim, vultus sanctarum Scripturarum, bene intuentes id admonere invenitur, ut qui gloriatur in Domino glorietur. Aug. Enchirid. c. 98.
[182] Ad hanc vitæ suæ partem, ut videtur, respicit Aug. ad Romanianum scribens (c. Acad. ii. §. 5.) simul tamen conversionem subindicat, cui hæc viam sensim muniebant, quæque a lectione ejusdem Apostoli profecta est; quam tamen pro amici indole, adhuc Manichæismi tenebris obvoluti, obscurius tangit. "Quoniam nondum aderat ea flamma, quæ summa nos arreptura erat, illam qua lenta æstuabamus, arbitrabamur vel esse maximam. Cum ecce tibi libri quidam pleni—ubi illi flammulæ instillarunt pretiosissimi unguenti guttas paucissimas, incredibile, Romaniane, incredibile, et ultra quam de me fortasse et tu credis, (quid amplius dicam?) etiam mihi ipsi de meipso incredibile incendium concitarunt. Quis me tunc honor, quæ hominum pompa, quæ inanis famæ cupiditas, quod denique hujus mortalis vitæ fomentum atque retinaculum commovebat? Prorsus totus in me cursim redibam. Respexi tantum, confiteor, quasi de itinere in illam religionem, quæ pueris nobis insita est, et medullitus implicata: verum autem ipsa me ad se nescientem rapiebat. Itaque titubans, properans, hæsitans, arripio apostolum Paulum: Neque enim vere isti, inquam, tanta potuissent, vixissentque ita ut eos vixisse manifestum est, si eorum litteræ atque rationes huic tanto bono adversarentur. Perlegi totum intentissime atque cautissime. Tunc vero quantulocunque jam lumine asperso, tanta se mihi philosophiæ facies aperuit, ut non dicam tibi, qui ejus incognitæ fame semper arsisti, sed si ipsi adversario tuo—eam demonstrare potuissem—quicquid eum acriter commovet in quascunque delicias abjiciens et relinquens, ad hujus pulchritudinem—mirans, anhelans, æstuans advolaret."
[183] Vid. sup. ad l. iv. §. 18. p. 55. not. 83.
[184] Simplicianus postea "beatissimo successit Ambrosio, ecclesiæ Mediolanensis antistes," (Retract. ii. 1.) ad eum scripsit Aug. "libros duo de diversis quæstionibus" (Opp. t. vi. p. 82 sqq.) eumque patrem appellat (ib.) et "affectum ejus paternum ex ejus benignissimo corde non repentinum et novum, sed expertum plane cognitumque" grate agnoscit, (Ep. 37.) "censuram" ejus in libros suos, "si qui in sanctas ejus manus forte pervenerint, corrigentis," expetit. (ib.) Ad ipsum etiam scribit Ambrosius, eum "fidei et adquirendæ cognitionis divinæ gratia totum orbem peragrasse, et quotidianæ lectioni nocturnis ac diurnis vicibus omne vitæ hujus tempus deputasse, acri præsertim ingenio etiam intelligibilia complectentem, utpote qui etiam philosophiæ libros quam a vero sint devii demonstrare soleat." (Ep. 65. §. 5. p. 1052. ed. Ben.) vid. plur. ap. Tillemont. Hist. Eccl. t. x. p. 169, Art. S. Simplicien.
[185] "Vale, et nos parentis affectu dilige, ut facis" (Ambr. Ep. 65. ad Simplic. fin.) "in eo et veteris affectum amicitiæ, et, quod plus est, paternæ gratiæ amorem recognosco." (Id. Ep. 35.) Parentem vero eum ideo vocasse conjicitur quod eum ad baptismum suscipiendum præparaverit; Aug1. autem verba id potius innuunt Ambrosium eum ipso sacramento imbuisse.
[186] Quod initium sancti Evangelii, cui nomen est secundum Joannem, quidam Platonicus, sicut a sancto sene Simpliciano, qui postea Mediolanensi Ecclesiæ præsidebat Episcopus, solebamus audire, aureis literis conscribendum, et per omnes Ecclesias in locis eminentissimis proponendum esse dicebat. Sed ideo viluit superbis Deus ille magister, quia "Verbum caro factum est et habitavit in nobis." Aug. de Civ. Dei, x. c. 29.
[187] "Victorinus, natione Afer, Romæ sub Constantio principe rhetoricam docuit, et in extrema senectute, Christi se tradens fidei, scripsit adversus Arium libros more dialectico valde obscuros, qui nisi ab eruditis, non intelliguntur, et commentarios in Apostolum. Hieron. Virr. Ill. c. 101. De eo etiam, ut videtur, scribit Gennadius de Virr. Ill. c. lx. eum "commentatum fuisse Christiano quidem et pio sensu; sed utpote sæculari literatura occupatus homo, et nullius magisterio in divinis Scripturis exercitatus, levioris ponderis sententiam figuravit." cf. Hieron. Præf. in Comm. in Gal. vid. plur. ap. Tillemont. l. c. p. 170 sqq. Quædam ejus opera adhuc exstant.
[188] Æneid. viii. 698-700.
[189] Vid. Aug. Ep. 17.
[190] Symbolum sc. Apostolicum, quod Catechumenis memoria tenendum tradebatur, ab iis autem reddebatur i.e. publice recitabatur antequam Sacramento Baptismi initiarentur: "Sacrosancti martyrii Symbolum, quod simul accepistis et singuli hodie reddidistis, verba sunt inquibus matris Ecclesiæ fides supra fundamentum stabile, quod est Christus Dominus, solidata firmatur. 'Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus.' Accepistis ergo et reddidistis, quod animo et corde retinere debetis, quod in stratis vestris dicatis, quod in plateis cogitetis, et quod inter cibos non obliviscamini: in quo etiam dormientes corpore, corde vigiletis. Fides ergo hæc et salutis est regula "credere nos in Deum Patrem omnipotentem, &c." (Aug. Serm. 215. in redditione symboli.) "Die sabbati quando vigilaturi sumus in Dei misericordia, reddituri estis non Orationem sed symbolum. (Id. Serm. 58. §. ult.) Ista quæ breviter audistis, non solum credere, sed etiam totidem verbis memoriæ commendare et ore proferre debetis. (Id. Serm. 214. in tradit. Symb. 3. §. 2.) Nec ut eadem verba Symboli teneatis, ullo modo debetis scribere, sed audiendo perdiscere nec cum didiceritis, scribere, sed memoria semper tenere atque recolere.—"Hoc est Testamentum quod ordinabo eis post dies illos," dicit Dominus, "dando legem meam in mente eorum, et in corde eorum scribam eam." Hujus rei significandæ causa, audiendo Symbolum discitur; nec in tabulis vel in aliqua materia sed in corde scribitur. (Id. Serm. 212. §. 2.) Vid. et Liturg. Rom. (Assem. Cod. Liturg. t. i. p. 11 sqq. 16.) Goth. et Gallic. (p. 30 sqq. p. 38 sq. 40 sq. &c.)
[191] Vid. inf. l. xii. §. 12. l. xiii. §. 11.
[192] "Ut Scipio, subjecta Africa, Africani sibi nomen assumpsit—ita et Saulus ad prædicationem gentium missus, a primo Ecclesiæ spolio, Proconsule Sergio Paulo, victoriæ suæ trophæa retulit erexitque vexillum ut Paulus diceretur e Saulo." Hieron. Comm. in Ep. ad Philem. init. Hanc opinionem memorat, neque omnino improbat Origenes, Apostolum tamen binominem potius fuisse censet; (Præf. in Comm. in Ep. ad Rom.) Chrys. nomen ejus Dei jussu immutatum fuisse ait, quod haud dubie verum est, neque tamen ei repugnat, quod hac occasione factum fuerit.
[193] Contra ac statuerunt Manichæi, vid. sup. l. iv. §. 26. n. 93. p. 59. n. 94. p. 60. l. v. §. 18. n. 112. p. 74.
[194] Illa est enim peccati pœna justissima, ut amittat unusquisque quo bene uti noluit; id est, ut qui sciens recte non facit, amittat scire quid rectum sit; et qui recte facere cum possit noluit, amittat posse cum velit. Aug. de lib. arb. l. v. c. 18.
[195] Militare, pro, aliquo officio defungi in curia Principis, usurpant Scriptores, quo sensu πολιτεύεσθαι dixit Theophanes. Qui igitur Principi in quolibet officio, seu in qualibet dignitate palatina, civili, aut militari deserviebat, ei "militare" dicebatur, ejusque esse "miles." Du Cange (vid. inf. l. ix. c. 8. Aug. de Civ. Dei, v. 6.) unde dicitur "Miles utriusque militiæ" qui armatam profitetur simul et literatam seu legalem. Carpent. Suppl.
[196] Natus est A.D. 251. Vid. de eo Athanasii Vita S. Antonii Opp. t. i. p. 793 sqq. Tillemont Hist. Eccl. t. vii. p. 46 sqq. Repertor, Britann. t. ix. p. 41. 158. 277. Plura testimonia de hoc opere S. Athanasii, e cæteris patribus exhibent PP. Benedict. l. c. p. 785 sqq. unde colligi potest quanti Antonium Christiani veteres habuerint. Eum appellat Aug. "sanctum et perfectum virum, qui sine ulla scientia litterarum scripturas Divinas et memoriter audiendo tenuisse, et prudenter cogitando intellexisse prædicatur." de Doctr. Christian. Prolog. §. 4.
[197] Vid. Athanasii Vita S. Anton. §. 54. 56. sqq. Tillemont l. c. art. 7. Repert. Brit. l. c. p. 577 sqq.
[198] Requirant, quam magnum illic [in Ægypto] gregem colligat, quantam numerositatem sanctorum atque sanctarum habeat contemnentium penitus mundum. Grex ille tantum crevit, ut etiam inde superstitiones expulerit. Aug. Serm. 138. §. 10. Florebat Ægyptus ea tempestate, non solum eruditis in Christiana philosophia viris, verum etiam his qui per vastum eremum commanentes, signa et prodigia Apostolica, simplicitate vitæ et cordis sinceritate, faciebant—ut vere compleretur Apostoli dictum, "quia ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia." Ruff. H. E. l. ii. c. 8.
[199] Difficilius est virtutem in multiplici hominum genere, et in ista vita turbulentiore servare.—Difficillimum est hic tenere optimum vitæ modum, et animum pacatum atque tranquillum. Quippe, ut breviter explicem, hi, [Episcopi presbyteri, diaconi, et cujuscemodi ministri divinorum Sacramentorum] agunt ubi vivere discitur, illi [Monachi] ubi vivitur. Nec ideo tamen laudabile Christianorum genus contempserim, eorum scilicet qui in civitatibus degunt, a vulgari vita remotissimi. Vidi ego diversorium sanctorum Mediolani, non paucorum hominum, quibus unus presbyter præerat vir optimus et doctissimus. De Morib. Eccl. Cath. c. 32, 33.
[200] Vid. sup. p. 134. not. 195.
[201] "Agentes in rebus" "qui Principis jussis obsecundabant, eorum mandata in provincias perferebant," Magisteriani "item appellati, quod sub Magistro officiorum militarent." Vid. Jac. Gotofred. ad tit. Cod. Theod. de Agent. in reb. [t. ii. p. 164 sqq.] Du Cange.
[202] Cohibere, adquiescere. Cohibet, consentit. Conspiratio, conibentia, consensio. Gloss. Mss. ad Concil. Afr. ap. Du Cange. ἐπιμύω conhibeo. Gloss. Gr. Lat. ibid. ub. plur.
[203] Qui se diligit stultum, non proficiet ad sapientiam, nec fiet quisquis qualis cupit esse, nisi se oderit qualis est. Aug. de vera Relig. c. 48.
[204] Vid. sup. l. iii. c. 4.
[205] Hæc est enim pœna inobedienti homini reddita in semetipso, ut ei vicissim non obediatur nec a semetipso. Aug. c. Advers. Leg. et propt. l. i. c. 14.
[206] Vid. sup. ad l. iv. §. 26. p. 59.
[207] Vid. sup. ad l. vii. §. 5. p. 106. n. 156.
[208] Antonius, quando huic monito obtemperavit, decimum octavum, vel, ut maximum, vicesimam agebat annum. Vid. Athanas. Vit. S. Antonii, §. 2, 3.
[209] Quod cum ait Apostolus, ostendit non esse culpandum carnis providentiam, quando ea providentur quæ ad necessitatem salutis corporalis valent. Si autem ad superfluas delectationes, atque luxurias, ut quisque in his gaudeat quæ carne cupit, recte reprehenditur, quia providentiam carnis in concupiscentiis facit. Aug. in exp. quarumd. prop. ex Ep. ad Rom. c. 77.
[210] Vid. sup. l. iii. c. 11.
[211] Omni homini converso ad Deum mutatur delectatio, mutantur delicæ; non enim subtrahuntur, sed mutantur. Aug. Præf. ad Psal. 74. Non enim amor temporalium rerum expugnaretur, nisi aliqua suavitate æternorum. Aug. de Musica, 1. vi. c. 16.
[212] E Vers. vet. "quid dabitur tibi—ad linguam dolosam," i.e. (inquit Aug. ad loc.) quod habeas adversus linguam dolosam, quo te munias adversus eam.—Respondet subjiciens sibi interroganti "sagittæ acutæ &c. sagittæ potentis acutæ, verba Dei sunt.—Novit Dominus sagittare ad amorem, et nemo pulcrius sagittat ad amorem, quam qui verbo sagittat.—Exempla sunt "carbones vastatores."—Ut puta, incipit enim tibi dicere Deus, "tu non potes? quare ille potest? quare alter potuit?—Fœminæ potuerunt, viri non possunt? Delicati divites potuerunt, pauperes non possunt? Videte ergo, quare dicti sunt carbones? Quia qui se convertunt ad Dominum, de mortuis reviviscunt. Carbones autem quando accenduntur, antequam accenderentur, exstincti erant. Nam extincti carbones, mortui dicuntur; ardentes, vivi appellantur. Exempla ergo multorum iniquorum, qui conversi sunt ad Dominum, carbones dicti sunt.—Quid sequitur? Jam repellit "linguam subdolam et labia iniqua," jam adscendit gradum, incipit proficere.
[213] Cum utrumque verum fuerit, Aug. pro eorum indole, cum quibus agebat, nunc hanc, nunc illam causam profert, cur a professione abscesserit, ita tamen ut planum sit, ei hunc pulmonis dolorem re vera profuisse. Ad Mediolanenses utrumque (inf. c. 5.) ad Romanianum pectoris dolorem tantum profert; "quæ [mundi hujus dona] meipsum capere moliebantur quotidie ista cantantem [de vanitate rerum humanarum] nisi me pectoris dolor ventosam professionem abjicere, et in philosophiæ gremium confugere coegisset." c. Acad. i. 3. et ad Theodorum de Beata vita, §. 4. "Quid ergo restabat aliud, nisi ut immoranti mihi superfluis, tempestas quæ putabatur adversa, succurreret? Itaque tantus me arripuit pectoris dolor, ut illius professionis onus sustinere non valens, qua mihi velificabam fortasse ad Sirenas, abjicerem omnia, et optatæ tranquillitati vel quassatam navem fissamque perducerem." Ad Zenobium autem apertius, (de Ordine. l. i. §. 5.) "Nam cum stomachi dolor scholam me deserere coegisset, qui jam, ut scis, etiam sine ulla tali necessitate in philosophiam confugere moliebar," alibi vero (in Epist.) se id magis alliciente desiderio vacandi Deo fecisse testator.
[214] Conversio ergo Augi. plene effecta est circa fin. mensis Augusti vel initio Sept. A.D. 386.
[215] "Quem montem intelligere debemus nisi eundem Dominum Christum, de quo et alius Propheta dicit: 'erit—manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium?' Ipse est mons incaseatus, propter parvulos gratia tamquam lacte nutriendos; mons uber, ad roborandos atque ditandos donorum excellentia; nam et ipsum lac unde fit caseus, miro modo significat gratiam: manat quippe ex abundantia viscerum maternorum, et misericordia delectabili parvulis gratis infunditur." Aug. ad loc.
[216] Vid. sup. l. v. c. 9. not. 109. p. 72.
[217] Vid. sup. l. vi. §. 17. et not. ibid.
[218] Quid sinu Abrahæ significari crediderit Augustinus, aperuit ipse postea in lib. 4. de Anima et ejus Origine, c. 16. n. 24: "Sinum Abrahæ intellige remotam sedem quietis atque secretam, ubi est Abraham; et ideo Abrahæ dictum non quod ipsius tantum sit, sed quod ipse pater multarum gentium sit positus, quibus est ad imitandum fidei principatu propositus." [ed. Ben.] Neque tamen id in hoc loco voluisse videtur Aug. se omnino nescire, quid sit quod nomine "Abrahæ sinus" designet Dominus, verum qualis sit ejus loci indoles, qualia gaudia; occulta enim esse, et nobis, qui adhuc in carne sumus, minus posse intelligi. Cæterum, ubique, de illo agens loco, sibi constat Aug. Eum "secretum" esse, "ubi erat Abraham;—sinus erat, quia secretum erat." Serm. 14. c. 3. "secretæ cujusdam quietis habitatio." Ep. 164. §. 7. "Sinu ejus, h. e. in secreto quietis ejus." De Gen. ad litt. l. xii. §. 63. "Ejus sinum i. e. nescio cujus felicitatis magnum abditumque secretum." c. Faust. xxxiii. 5. quomodo etiam universe "justos defunctos in occultis piorum sedibus quietos" esse ait (de Civ. Dei, i. 13.) et iisdem fere verbis ubique utitur, unde constat eum non de loco ambiguum hæssisse, sed de gaudiis quibus "animæ justorum ac piorum defunctorum, quas in requie vivere dubitare fas non sit," (de Civ. Dei. xiii. 19.) ibi fruantur, cum certum sit ipsos plenioribus gaudiis post resurrectionem esse potituros. Cæterum eandem dubitationem de "sinu Abraham" cernere licet ap. Greg. Naz. Orat. Funebr. in S. Cæsar, med. ἐν κόλποις Ἀβραὰμ, οἵτινες δὴ οὗτοι εἰσιν, ἀναπαύσοιο.
[219] Id mihi amore inveniendi veri jam in consuetudinem verterat, (ait Aug. de Ordin. i. §. 6. de hac agens vitæ ejus parte) ita ut aut primam si tales curæ inerant, aut certe ultimam, dimidiam tamen fere noctis partem pervigil quodcunque cogitarem; nec me patiebar adolescentium lucubrationibus a meipso avocari." Testatur etiam se "pœne quotidianis fletibus Deum rogare, ut sanentur vulnera" sua, "indigniorem tamen esse me, qui tam cito saner quam volo, sæpe memetipse convinco." Ib. §. 29.
[220] Sc. Disputt. iii. contra Academicos, "pauculis diebus transactis, posteaquam in agro vivere cœpisset." c. Acad. i. §. 4. liber de beata vita, "idibus Novembris die ejus natali" (§. 6.) inceptus, disputationibus autem triduanis confectus, et libri 2 de ordine (Retract. l. i. c. 3.)
[221] Soliloquiorum Libri duo, "secundum studium meum et amorem—ratione indagandæ veritatis, de his rebus quas maxime scire cupiebam, me interrogans, mihique respondens, tanquam duo essemus, ratio et ego, cum solus essem—ita ut in 1mo. libro quæreretur et utcunque appareret, qualis esse debeat, qui vult percipere sapientiam—et quadam ratiocinatione in libri fine colligitur, ea quæ vera sunt immortalia esse; in 2do. autem de immortalitate animæ diu res agitur, et non peragitur." Retract. l. i. c. 4. Hujus quasi supplementum, scripsit paullo post Mediolani, lib. de Immortal. Animæ, (Opp. t. i. p. 387.) qui illo invito in manus hominum exiit, et de cujus obscuritate ipse conqueritur. (Retr. i. c. 5.)
[222] Paucæ quædam ex iis adhuc exstant cum Epp. Nebridii. Epp. iii-xiv. ed. Ben.
[223] Vid. sup. iv. §. 26. n. 93. p. 59. n. 94. p. 60.
[224] Vid. sup. l. iii. c. 10. p. 32. n. 37.
[225] Dum ordinem suum peragit pulchra mutabilitas temporum, deserit amantem species concupita. Aug. de Vera Relig. c. 20. Loca offerunt quod amemus, tempora surripiunt quod amamus; et relinquunt in anima turbas phantasmatum, quibus in aliud atque aliud cupiditas incitetur. Ita fit inquietus et ærumnosus animus, frustra tenere a quibus tenetur exoptans. Ib. c. 35.
[226] Quorum vita est spectare, contendere, manducare, bibere, concumbere, dormire, et in cogitatione sua nihil aliud quam phantasmata quæ de tali vita colligunt amplexari. Ibid. cap. 54.
[227] Nam qui videntur sibi copiosi, cum sint famelici, et pleni, cum sint inanissimi, non convertuntur. Aug. in Psal. 67.
[228] Temporalium enim specierum multiformitas ab unitate Dei hominem lapsum per carnales sensus diverberavit, et mutabili varietate multiplicavit ejus affectum: ita facta est abundantia laboriosa, et, si dici potest, copiosa egestas: dum aliud atque aliud sequitur, et nihil cum eo permanet. Sic "a tempore frumenti vini et olei sui, multiplicatus est," ut non inveniat "Idipsum," id est naturam incommutabilem et singularem, quam secutus non erret et assecutus non doleat. Aug. de Vera Relig. cap. 21. Non enim multiplicatio semper ubertatem significat, et non plerumque exiguitatem: cum dedita temporalibus voluptatibus anima semper exardescit cupiditate, nec satiari potest, et multiplici atque ærumnosa cogitatione distenta, simplex bonum videre non sinitur: qualis est illa de qua dicitur, "deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem." (Sap. 9.) Talis anima, temporalium bonorum decessione et successione, i. e. "a tempore frumenti, vini et olei sui," innumerabilibus completa phantasmatibus sic multiplicata est, ut non possit agere quod præceptum est, "Sentite de Domino in bonite, et in simplicitate cordis quærite illum." (Sap. 1, 1.) Ista enim multiplicitas illi simplicitati vehementer adversa est.—Singulares ergo et simplices, id est, secreti a multitudine ac turba nascentium rerum ac morientium, amatores æternitatis et Unitatis esse debemus, si uni Deo et Domino nostro cupimus inhærere. August. in Psal. 4.
[229] Non dictum est, aut "Obdormivi, et somnum cepi" aut "Obdormio et somnum capio:" sed, "Obdormiam, et somnum capiam." Tunc "corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate:" "tunc absorbebitur mors in victoriam," Id. Ib.
[230] Dolorem corporis non ob aliud vehementer formido, nisi quia me impedit a quærendo. Quamquam enim acerrimo his diebus dentium dolore torquerer, non quidem sinebar animo volvere, nisi ea quæ jam forte didiceram, a discendo autem penitus impediebar, ad quod mihi tota intentione animi opus erat: tamen mihi videbatur, si se ille mentibus meis veritatis fulgor aperiret, aut me non sensurum fuisse illum dolorem, aut certe pro nihilo toleraturum. Soliloq. i. §. 21.
[231] Isaias ergo inter illa quæ arguit iniqua, et justa præcepit, et peccatori populo mala futura prædixit, etiam de Christo et Ecclesia, hoc est, de Rege et ea quam condidit Civitate, multo plura quam ceteri prophetavit: ita ut a quibusdam Evangelista quam Propheta potius diceretur. Aug. de Civ. Dei, xviii. 29.
[232] Vid. sup. l. viii. §. 4. De hac nominum inscriptione vid. Bingham, l. x. c. 2. §. 6. "Quid autem aliud agit totum tempus, quo Catechumenorum locum et nomen tenent, nisi ut audiant quæ fides et qualis vita debeat esse Christani; ut cum "se ipsos probaverint, tunc de mensa Domini manducent, et de calice bibant?"—Quod autem fit per omne tempus quo in Ecclesia salubriter constitutum est, ut ad nomen Christi accedentes Catechumenorum gradus excipiat, hoc fit multo diligentius et instantius his diebus, quibus Competentes vocantur, cum ad percipiendum baptismum sua nomina jam dederunt." Aug. de fid. et operib. §. 9. De seipso autem ait Aug. ib. "An usque adeo dissimulamus a sensibus nostris, ut vel nos ipsos non recordemur quam fuerimus attenti atque solliciti quid nobis præceperint a quibus catechizabamur, cum fontis illius sacramenta peteremus, atque ob hoc Competentes vocaremur?
[233] Ejus sententiola tunc temporis in lib. de beata vita conservatur "Ille est vere castus, qui Deum adtendit, et ad eum solum se tenet." §. 18. de eo scribit Aug. ibid. §. 6. "Erat etiam nobiscum ætate minimus omnium, sed cujus ingenium, si amore non fallor, magnum quiddam pollicetur, Adeodatus filius meus."
[234] "In quo, disputatur, et quæritur, et invenitur, magistrum non esse, qui docet hominem scientiam, nisi Deum, secundum illud etiam quod in Evangelio scriptum est, unus est magister vester Christus." Retract i. 12. Exstat ap. Opp. Aug. t. i.
[235] Ab ipso baptizatus est Ambrosio, quod plus semel memorat. "Audi adhuc alium excellentem Dei dispensatorem; quem veneror ut patrem; in Christo enim Jesu per Evangelium ipse me genuit, et eo Christi ministro lavacrum regenerationis accepi. Beatum loquor Ambrosium, cujus pro Catholica fide gratiam, constantiam, labores, pericula, sive operibus sive sermonibus, et ipse sum expertus, et mecum non dubitat orbis prædicare Romanus." c. Julian. Pelagian. 1. §. 10. cf. de nuptiis et concupisc. §. ult et Ep. 147. c. 23. "neque enim et mihi propterea placet sancti viri Ambrosii sententia quia per illius os potissimum me Dominus ab errore liberavit, et per illius ministerium gratiam mihi baptismi salutaris indulsit, tanquam plantatori et rigatori meo nimium faveam."
[236] Quo sc. "Baslicam Portianam, h. e. extramuranam." Arrianis traderet; postea vero "basilicam novam h. e. intramuranam quæ major est," petivit. vid. Ambr. Epp. 20-22. Serm. c. Auxentium de Basilicis tradendis, pp. 852-880. ed. Ben. cf. Tillemont. Hist. Eccl. S. Ambroise, Art. 44-48. pp. 76-82. Eo tempore Mediolani erat Valentinianus vid. inf. not. 238.
[237] Longe ante Ambrosii tempus passi sunt, quippe qui narret "Invenimus miræ magnitudinis viros duos, ut prisca ætas ferebat." Ep. 22. §. 2. Eosdem tamen "longe posterius passos esse quem beatiss. Stephanum" "probe sciri" ait Aug. (Serm. 318.) "Sub ignobili cæspite latebant" (Ambr. l. c.) "in tantum ut supra ipsorum corpora ambularent omnes, qui vellent ad cancellos pervenire, quibus SS. Naboris et Felicis martyrum ab injuria sepulchra defendebantur." (Paullin. Vita S. Ambros. §. 14.) donec "Ambrosio per somnium revelata reperta sint." Aug. de Civ. Dei, l. xxii. c. 8. §. 2. Postea vero "senes repetierunt, se aliquando horum martyrum nomina titulumque legisse." Ambr. l. c. §. 12. Plerique eos sub Nerone passos esse credunt. vid. Tillemont. II. E. t. ii. Art. S. Gervais et S. Protais et nott. ibid. Ense martyrium adepti sunt; "avulsum humeris caput." (Ambr. l. c.)
[238] Ita factum esse haud negabant Arriani, sed narrabant "venerabilem virum Ambrosium pecunia comparasse homines qui se vexari ab immundis spiritibus mentirentur." Paull. l. c. §. 15.
[239] Plura de eo habet Ambros. l. c. §. 2. "Dum transferimus, cæcus sanatus est" et postea, §. 17. in sermone coram populo frequente habito, "Negant [Arriani] cæcum illuminatum, sed ille non negat se sanatum. Ille dicit: Cæcus esse desivi: et probat facto. Isti beneficium negant, qui factum negare non possunt. Notus homo est, publicis cum valeret mancipatus obsequiis, Severus nomine, lanius ministerio. Deposuerat officium, postquam inciderat impedimentum. Vocat ad testimonium homines quorum ante sustentabatur obsequiis: eos indices suæ visitationis arcessit, quos habebat testes et arbitros cæcitatis. Clamat quia ut contigit fimbriam de veste martyrum, qua sacræ reliquiæ vestiuntur, redditum sibi lumen sit. Nonne simile istud est, atque illud quod in Evangelio legimus?—Detestabilior istorum quam Judæorum pertinacia. Illi cum dubitarent, vel parentes interrogabant: isti occulte interrogant, palam negant, jam non operi increduli, sed auctori."—Idem miraculum citat Aug. de Civ. Dei, l. xxii. c. 8. §. 2. inter ea, quæ "ad multorum notitiam potuerunt pervenire, quia et grandis est civitas et ibi erat tunc Imperator, et immenso populo teste res gesta est, concurrente ad corpora Martyrum Protasii et Gervasii;" ipse porro, ut ait, testis oculatus; (Serm. 286. §. 4.) "cujus tunc tantæ gloriæ Martyrum etiam, ego testis fui. Ibi eram, Mediolani eram, facta miracula novi, adtestante Deo pretiosis mortibus sanctorum suorum: ut per illa miracula jam non solum: 'in conspectu Domini,' sed etiam in conspectu hominum esset 'mors illa pretiosa.' Cæcus notissimus universæ civitati illuminatus est, cucurrit, adduci se fecit, sine duce reversus est. Nondum audivimus quod obierit: forte adhuc vivit. In ipsa eorum basilica, ubi sunt eorum corpora, totam vitam suam serviturum se esse devovit. Nos illum gavisi sumus videntem, reliquimus servientem." Paullinus autem, notarius Ambrosii, qui eadem refert, ait hominem "nunc usque in eadem basilica, quæ dicitur Ambrosiana, in quam Martyrum corpora sunt translata, religiose vivere." l. c. §. 14.
[240] Vid. sup. ad l. viii. c. 15.
[241] Hoc temporis intervallo, antequam Africam remearet, scripsit Aug. Libb. ii. "de moribus Ecclesiæ Catholicæ" et "de moribus Manichæorum," quo horum reprimeret "jactantiam de falsa et fallaci continentia vel abstinentia, qua se ad imperitos decipiendos, veris Christianis, quibus comparandi non sunt, insuper præferunt;" Retract. i. c. 7. et lib. "de animæ quantitate," quo eam incorpoream esse ostenderet (ib. c. 8.) item primum e 3. libb. "de libero arbitrio" e quibus constat "malum non exortum nisi ex libero voluntatis arbitrio." Ib. c. 9.
[242] Matris in se merita sæpius grato animo confitetur Aug. "in primis nostra mater, cuius meriti credo esse omne quod vivo" de beata vita §. 6. "cujus precibus indubitanter credo atque confirmo, mihi istam mentem Deum dedisse, ut inveniendæ veritati nihil omnino præponam, nihil aliud velim, nihil cogitem, nihil amem. Nec desino credere nos hoc tantum bonum, quod, te promerente, concupivimus, eadem, te petente, adepturos." Similia habet de dono Persever. §. 53. "me fidelibus et quotidianis matris meæ lacrymis ne perirem fuisse concessum."
[243] Multa enim fiunt a malis quidem contra voluntatem Dei; sed tantæ est ille sapientiæ tantæque virtutis, ut in eos exitus sive fines quos bonos et justos ipse præscivit, tendant omnia quæ voluntati ejus videntur adversa. Aug. de Civ. Dei, l. xxii. c. 2.
[244] Mater nostra, cujus ingenium, atque in res divinas inflammatum animum, cum antea convictu diuturno, et diligenti consideratione perspexeram, tum vero in quadam disputatione non parvæ rei, tanta mihi mens ejus apparuerat, ut nihil aptius veræ philosophiæ videretur. De Ord. l. ii. §. 1. Ibid. l. i. §. 32. eam "divinas scripturas vehementer" ait "amplecti" et eximium ejus profert responsum; "Si bona quæ velit et habeat, beatus est; si autem mala velit, quamvis habeat, miser est." De beata vita, §. 10.
[245] i.e. in id quod summe est. Alludit ad illud Prophetæ, Ps. 4, 5. "In pace, in Idipsum dormiam et requiescam." [Dub.] Vid. sup. §. 11.
[246] Quod enim sicuti est cogitare non possumus, utique nescimus; sed quidquid cogitanti occurrerit, abjicimus, respuimus, improbamus, non hoc esse quod quærimus novimus, quamvis illud nondum quale sit, noverimus. Aug. Ep. 130. §. 27.
[247] i.e. ipsi adhæsimus qua parte per primitias Spiritus innovati jam eramus. Vid. inf. l. xii. c. 16. et l. xiii. c. 13. [Dub.]
[248] Nomine Navigium, Aug. de vita beat. §. 6.
[249] Hunc numerum omnes ad unum codices, cum editi, tum scripti assignant; unde intelligitur locum minime corruptum esse, quod suspicatus est Cæsar Baronius ad an. 388, n. 71, et in not. ad Mart. die 5 Maii. [ed. Ben.]
[250] Ἁι δὲ τῶν Θεαρχικῶν ἐπαγγελιῶν ὠδαὶ καὶ ἀναγνώσεις ἐκφαντορικαὶ μέν εἰσι τῶν μακαριωτάτων λήξεων. εἰς ἃς αἱ θείαν ἐσχηκότες τελείωσιν, αἰωνίως καταταχθήσονται. τοῦ δὲ κοιμηθέντος ἱερῶς ἀποδεκτικαὶ, τῶν ἔτι δὲ ζώντων προτρεπτικαὶ πρὸς τὴν ὁμοίαν τελείωσιν. Dionys. Eccl. Hier. c. 7.
[251] Effertur, imus, Ter. Andr. i. l. 90.
[252] Preces pro mortuis dogmati Ecclesiæ Romanæ de Purgatorio haud favere, immo omnino adversari, vid. inter alios, Bull, Serm. 3. et "Corruptions of the Church of Rome." cf. Bingham, Antiq. l. xv. c. 3. §. 16. l. xxiii. c. 3. §. 13. Collyer, "Eccl. Hist. of Great Britain," p. ii. b. iv. p. 257. Usher, Answer to a Jesuit. Field, on the Church, p. 750, 1. &c.
[253] Vid. sup. §. 17. cum Deus coronat merita nostra, nihil aliud coronat quam munera sua. Ep. 194. §. 19. ubi plur.
[254] Quæ est justitia qua victus est diabolus? Quæ, nisi justitia Jesu Christi? Et quomodo victus est? Quia cum in eo nihil dignum morte inveniret, occidit eum tamen. Et utique justum est, ut debitores quos tenebat, liberi dimittantur, credentes in eum quem sine ullo debito occidit. Hoc est quod justificari dicimur in sanguine Christi: Sic quippe in remissionem peccatorum nostrorum innocens sanguis ille effusus est. Unde se dicit, in Psalmis, "in mortuis liberum." Solus enim a debito mortis liber est mortuus. Aug. de Trin. l. xiii. c. 14.
[255] Imitari visum est vetustos codices, qui cum gemina littera nn præferunt, Monnicæ: quo pacto etiam scriptum reperitur in oratione, quam Willelmus abbas, piis Augustini votis obtemperandi studio, composuit sub his verbis: "Memento, Domine, animæ famuli tui Patricii, et famulæ tuæ Monnicæ; et si quid pro anima filii ipsorum domini mei Augustini, dilectissimi confessoris tui, mihi misero peccatori licet vel intimo cordis affectu desiderare, etc." Quæ oratio integra habetur in Veterum Analectorum tomo primo. [ed. Ben.]
[256] Vid. sup. l. vii. §. 5. p. 106. n. 156. et p. 132, n. 194. et p. 139. n. 205.
[257] Vox quædam est mutæ terræ species terræ. Adtendis, et vides speciem ejus, vides et consideratione tua tamquam interrogas eam; et ipsa inquisitio interrogatio est. Aug. in Psal. 144. §. 13.
[258] Nonne considerata universa pulchritudine mundi hujus, tamquam una voce tibi species ipsa respondet, Non me ego feci sed Deus? Id. ib.
[259] Scio quid velis, beatitudinem quæris: si ergo vis esse beatus, esto immaculatus. Illud enim omnes, hoc autem pauci volunt, sine quo non pervenitur ad illud quod omnes volunt. Aug. in Ps. 118. §. 1.
[260] Quisquis enim fruitur eo quod amat, verumque et summum bonum amat, quis eum beatum nisi miserrimus neget? Aug. de Civit. Dei, l. viii. c. 9.
[261] Vid. sup. l. viii. c. 8. sub fin.
[262] Vid. sup. c. 20.
[263] Nihil mirum est quod miseri homines non adipiscuntur quod volunt, id est, beatam vitam; illud enim, cui comes est, et sine quo ea nemo dignus est, nemoque assequitur, recte scilicet vivere, non itidem volunt. Aug. de Lib. Arb. l. i. c. 14.
[264] Ter. Andr. i. 1, 40.
[265] Sup. l. iv. c. 12. l. vii. c. 10.
[266] Sup. c. 17.
[267] Sup. l. vii. c. 10. p. 115. not. 166.
[268] Sup. l. iv. §. 18. p. 55. not. 83.
[269] Ib. not. 84. et vii. c. 14, 20.
[270] Quæ mea verba Pelagius Romæ, cum a quodam fratre et coepiscopo meo fuissent eo præsente commemorata, ferre non potuit, et contradicens aliquanto commotius, pene cum eo qui illa commemoverat litigavit. Aug. de dono Persev. §. 53.
[271] Duo sunt, quæ in hac vita veluti laboriosa nobis præcipiuntur, continere et sustinere. Jubemur enim continere ab his quæ in hoc mundo dicuntur bona, et sustinere ea quæ in hoc mundo abundant mala. Illa continentia, ista sustinentia vocatur. Duæ virtutes quæ mundant animam, et capacem faciunt divinitatis. In frenandis libidinibus et coërcendis voluptatibus, ne seducat quod male blanditur, et enervet quod prosperum dicitur, continentia nobis opus est: non credere felicitati terrenæ, et usque ad finem quærere felicitatem, quæ non habet finem. Ut autem est continentia, felicitati mundi non credere: ita sustinentiæ est, infelicitati mundi non cedere. Aug. Serm. 38. init.
[272] Non quo non sit amanda creatura; sed si ad Creatorem refertur ille amor, non jam cupiditas, sed caritas erit. Tunc enim est cupiditas, cum propter se amatur creatura. Aug. de Trin. ix. §. 13. Habet igitur vir temperans in hujuscemodi rebus mortalibus et fluentibus, vitæ regulam utroque testamento firmatam; ut eorum nihil diligat, nihil per se appetendum putet, sed ad vitæ hujus atque officiorum necessitatem quantum sat est usurpet, utentis modestia, non amantis affectu. Aug. de mor. Eccl. Cath. §. 39.
[273] Hæc autem tria genera vitiorum, id est voluptas carnis, et superbia, et curiositas, omnia peccata concludunt. Quæ mihi videntur a Johanne Apostolo enumerata. Per oculos enim maxime curiositas prævalet. Reliqua vero quo pertineant, manifestum est. Et illa Dominici hominis tentatio tripartita est: per cibum, id est, per concupiscentiam carnis; ubi suggeritur, 'Dic lapidibus istis ut panes fiant:' per inanem jactantiam; ubi, in monte constituto, ostenduntur omnia regna hujus terræ, et promittuntur si adoraverit: per curiositatem; ubi de pinna templi admonetur ut se deorsum mittat, tentandi gratia utrum ab Angelis suscipiatur. Itaque posteaquam nullo istorum tentamento valere apud eum potuit inimicus, hoc de illo dicitur, 'Postquam complevit omnem tentationem diabolus.' Aug. in Ps. 8. v. fin.
[274] "Crapula, Nimia ciborum voluptas, apud S. Aug. Confess. x. 31. et Aëlred. edit. P. Gibbon, p. 260, et 410. Vide Camusat. in Hist. crit. Diar. t. 2. Art. 4. p. 54." Carpent. Suppl. Citat etiam Martin S. Benedicti Reg. c. 39. "de mensura ciborum," ("de mensurâ potûs" in c. 40. seorsim agitur) ubi "crapula" de cibo nimio capiendo usurpatur quod si labor forte factus fuerit major, in arbitrio et potestate Abbatis erit, si expediat, aliquid augere, remota præ omnibus crapula, ut nunquam subrepat monacho indigeries; quia nihil sic contrarium est omni Christiano quomodo crapula, sicut ait Dominus noster, "videte ne graventur corda vestra in crapulà." Vers. Arab. quod notat idem, in Luc. 21, 34. reddit 'cibi satietas.'
[275] Deus igitur impossibilia non jubet, sed jubendo monet et facere quod possis, et petere quod non possis. Aug. de Nat. et Grat. c. 43.
[276] c. Manichæos, qui carnibus vesci nefas putabant.
[277] 'Imperfectum meum viderunt oculi tui; et in libro tuo omnes scribentur:' non solum perfecti, sed etiam imperfecti. Non timeant imperfecti, tantum proficiant. Nec quia dixi, Non timeant, ament imperfectionem, et ibi remaneant ubi inventi sunt. Tantum proficiant, quantum in ipsis est. Quotidie addant, quotidie accedant: tamen a corpore Domini non recedant; ut in uno corpore, et in his membris compaginati possint mereri de se dictam esse vocem istam, 'Imperfectum meum viderunt oculi tui; et in libro tuo omnes scribentur.' Aug. in Ps. 138. §. 21. Ipse Filius dicit, 'Imperfectum meum viderunt oculi tui. Imperfectum quod est in corpore meo, viderunt oculi tui. Et quid deinde? Habent spem qui imperfecti sunt? Habent plane. Audi quod sequitur: 'Et in libro tuo omnes scribentur.' Aug. Serm. 135. de verb. Ev. Joh. 9. c. 5.
[278] Occulta scilicet Dei dona non nisi interrogatio tentationis, etiam in semetipso, unicuique declarat. Aug. de Sancta Virginit. c. 4. 4.
[279] Carmen Ambrosii quod initio noctis cantare soliti sunt. Vid. sup. l. ix. §. 32.
[280] Inf. l. xi. c. 5.
[281] Vid. sup. ad c. 29. not. 270.
[282] Tamquam enim dorsum ad te ponentes, in carnali opere velut in umbra sua defiguntur, et tamen etiam ibi quod eos delectat, adhuc habent de circumfulgentia lucis tuæ. Sed umbra, dum amatur, languidiorem facit oculum animi, et invalidiorem ad perferendum conspectum tuum. Propterea magis magisque homo tenebratur, dum sectatur libentius, quidquid infirmiorem tolerabilius excipit. Ex quo incipit non posse videre quod summe est. Aug. de lib. arb. l. i. §. 43.
[283] Si causæ corporalium motionum noscendæ nobis essent, nullas magis nosse quam nostræ valetudinis deberemus. Cum vero eis ignoratis Medicos quærimus, quis non videat quod de secretis cœli et terræ nos latet quanta patientia sit nesciendum? Aug. Enchir. cap. 16.
[284] Jam vero ut perseverent in eo quod esse cœperunt, etiam pro se ipsis orant fideles. Utile est quippe omnibus vel pene omnibus propter humilitatem saluberrimam, ut quales futuri sint, scire non possint. Ad hoc dicitur, 'Qui videtur stare, videat ne cadat.' Propter hujus timoris utilitatem, ne regenerati et pie vivere incipientes, tamquam securi alta sapiamus, quidam non perseveraturi perseveraturis Dei permissione vel provisione ac dispositione miscentur; quibus cadentibus 'territi cum timore et tremore' gradiamur viam justam, donec ex hac 'vita, quæ tentatio est super terram,' transeamus ad aliam, ubi jam non sit elatio comprimenda, nec contra ejus suggestiones tentationesque luctandum. Aug. Ep. 217. §. 14.
[285] Homo qui prosperis rebus proficit, asperis quid profecerit discit. Cum enim mutabilium bonorum adest copia, non eis confidit: sed cum subtrahuntur, agnoscit utrum eum non ceperint. Quia plerumque cum adsunt nobis, putamus quod non ea diligamus: sed cum abesse cœperint, invenimus qui simus. Hoc enim sine amore nostro aderat, quod sine dolore discedit. Aug. de vera relig. c. 47.
[286] Laus enim humana non appeti a recte faciente, sed subsequi debet recte facientem; ut illi proficiant qui etiam imitari possunt quod laudant, non ut hic putet aliquid sibi prodesse, quem laudant. Aug. de Serm. Dom. in monte, l. ii. c. 2. Ille autem novit, sub cujus oculis loquor, immo sub cujus oculis cogito, non me tam delectari laudibus popularibus, quam stimulari et angi quomodo vivant qui me laudant. Laudari autem a male viventibus nolo, abhorreo, detestor: dolori mihi est, non voluptati. Laudari autem a bene viventibus, si dicam nolo, mentior: si dicam volo, timeo ne sim inanitatis appetentior quam soliditatis. Ergo quid dicam? Nec plene volo, nec plene nolo. Non plene volo, ne in laude humana pericliter: non plene nolo, ne ingrati sint quibus prædico. Aug. Serm. 339. in die ordinat. suæ, §. 1.
[287] Qui autem vera pietate in Deum, quem diligit, credit et sperat, plus intendit in ea in quibus sibi displicet, quam in ea, si qua in illo sunt, quæ non tam ipsi quam veritati placent. Neque id, unde jam potest placere, tribuit nisi ejus misericordiæ cui timet displicere; de his sanatis gratias agens, de illis sanandis preces fundens. Aug. de Civ. Dei, l. v. c. 20.
[288] Jam diu occupata vixisti et desideriorum diversitate verberata portas plagas saucia, divisa per amores multos. Colligere ad teipsam: quidquid tibi foris placet, quære quem habeat authorem. Aug. in Ps. 145. §. 5. Vide sup. l. ix. §. 10. et inf. l. xi. c. 29.
[289] Vid. sup. iii. c. 8. v. fin. p. 38. not. 50.
[290] Verus ille benignusque mediator, in ea se ostendit mortalitate mortalibus, quam maligni fallacesque mediatores non habendo, se superbius extulerunt; miserisque hominibus adjutorium deceptorium, velut immortales mortalibus, promiserunt. Aug. de Civ. Dei, l. x. c. 24.
[291] Nec enim ob hoc mediator est quia Verbum; maxime quippe immortale, et maxime beatum. Verbum longe est a mortalibus miseris; sed mediator per quod homo. Aug. de Civ. Dei, l. iii. c. 15. Vide ad l. vii. c. 18. p. 119. not. x.
[292] Qui de pulvere hominem fecit, et animavit, pro isto figmento Unicum ad mortem dedit, quantum nos amet quis potest explicare; quis potest saltem digne cogitare? Aug. Serm. 57. c. 13. Porro, persuadendum erat homini quantum nos dilexerit Deus, et quales dilexerit; quantum, ne desperaremus, quales, ne superbiremus. Id. de Trin. l. iv. c. 1.
[293] In his verbis maxime persona Domini apparet. Quis enim alius "inter mortuos liber," nisi "in similitudine carnis peccati" inter peccatores solus "sine peccato?" Hic ergo "inter mortuos liber," qui "in potestate habebat ponere animam suam, et iterum sumere eam; a quo eam nemo tollebat, sed eam ipse voluntate ponebat;" qui etiam carnem suam, tanquam solutum ab eis templum, resuscitare poterat, cum volebat; quem &c. Aug. in Ps. 87. §. 5. vid. sup. p. 167. not. 254. ad l. ix. §. 36.
[294] Pauca quædam de ordinatione, quam invitus accepit, habet Aug. Ep. 21. ad Valerium et 126. ad Albinam, §. 7. de episcopatu Ep. 31. ad Paulinum et Therasiam; uberiora paullo de iis saltem quæ eo vel ab eo facta sunt, in Serm. quem, ne "fama sua pollueretur," de vita et moribus clericorum suorum habuit. §. 355. §. 2. "Ego, quem Deo propitio videtis episcopum vestrum, juvenis veni ad istam civitatem, ut multi vestrum noverunt. Quærebam ubi constituerem monasterium, et viverem cum fratribus meis. Spem quippe omnem sæculi reliqueram, et quod esse potui, esse nolui: nec tamen quæsivi esse quod sum. 'Elegi in domo Dei mei abjectus esse magis, quam habitare in tabernaculis peccatorum.' Ab eis qui diligunt sæculum, segregavi me: sed eis qui præsunt populis, non me coæquavi. Nec in convivio Domini mei superiorem locum elegi, sed inferiorem et abjectum: et placuit illi dicere mihi, 'Adscende sursum.' Usque adeo autem timebam episcopatum, ut quoniam cœperat esse jam alicujus momenti inter Dei servos fama mea, in quo loco sciebam non esse episcopum, non illo accederem. Cavebam hoc, et agebam quantum poteram, ut in loco humili salvarer, ne in alto periclitarer. Sed, ut dixi, domino servus contradicere non debet. Veni ad istam civitatem propter videndum amicum, quem putabam me lucrari posse Deo, ut nobiscum esset in monasterio; quasi securus, quia locus habebat episcopum. Apprehensus, presbyter factus sum, et per hunc gradum perveni ad episcopatum. Non adtuli aliquid, non veni ad hanc Ecclesiam, nisi cum iis indumentis quibus illo tempore vestiebar." Suam, quam vocat "tenuem paupertatulam (seu "paucos agellulos paternos" Ep. 126. §. 6.) vendiderat, et pauperibus erogaverat, ut de communi viveret; ("commune autem nobis esset magnum et uberrimum prædium ipse Deus," ib.) quum eam "perfectionem de qua Dominus locutus est Mat. 19, 21. vehementer adamaverit" (Ep. 157. §. 39.) et "solo victu ad valetudinem corporis necessario contentus esse decreverit." (de util. cred. §. 3.)
[295] Vid. sup. l. vi. §. 3. p. 85. c. 15. p. 95. et not. 142. et Actt. Eccles. S. Aug. Ep. 213. "ante meridiem et post meridiem occupationibus hominum implicor" ub. plur. et de op. Monach. §. 37. "Dominum Jesum, in cujus nomine securus hæc dico, testem invoco super animam meam, quoniam quantum adtinet ad meum commodum, multo mallem per singulos dies certis horis, quantum in bene moderatis monasteriis constitutum est, aliquid manibus operari, et ceteras horas habere ad legendum et orandum, aut aliquid de divinis litteris agendum liberas, quam tumultuosissimas perplexitates caussarum alienarum pati de negotiis sæcularibus, vel judicando dirimendis, vel interveniendo præcidendis: quibus nos molestiis idem affixit Apostolus, non utique suo, sed ejus, qui per eum loquebatur, arbitrio. Omitto alias innumerabiles ecclesiasticas curas, quas fortasse nemo credit nisi qui expertus est. Non ergo 'alligamus onera gravia, et humeris vestris imponimus quæ nos digito non tangimus:' quandoquidem si officii nostri salva ratione possemus, (videt ille qui probat corda nostra,) mallemus hæc agere, quæ ut agatis hortamur, quam ea quæ nos agere cogimur."
[296] Porro mysteria sua in Scripturis Deus ideo nebulis texit, ut amor veri in hominibus ipsa inveniendi difficultate accendatur. Si enim ea tantum essent quæ facillime intelliguntur, nec studiose quæreretur, nec suaviter inveniretur veritas. Aug. de vera relig. c. 17.
[297] "Vox Domini perficientis, cervos." Vox enim Domini primo perfecit superatores et repulsores venenosarum linguarum. "Et revelabit silvas." Et tunc eis revelabit opacitates divinorum librorum et umbracula mysteriorum, ubi cum libertate pascantur. Aug. ad Ps. 28. 9.
[298] Vid. ad l. vi. c. 3.
[299] Vid. inf. l. vii. c. 11.
[300] Vid. l. x. §. 53.
[301] In æterno enim, cum proprie dicitur, neque quicquam præteritum, quasi transierit, neque quicquam futurum quasi nondum sit; sed quidquid est tantummodo est. Aug. lib. 83 quæst. qu. 19.
[302] Principium, ait, quia et loquor vobis. Principium me credite, ne moriamini in peccatis vestris. Tamquam enim in eo quod dixerunt, 'Tu quis es,' nihil aliud dixerint, quam 'Quid te esse credimus:' respondit,'Principium,' id est,'Principium me credite.' Nam si principium sicuti est, ita maneret apud Patrem, ut non acciperet formam servi et homo loqueretur hominibus, quomodo ei crederent; cum infirma corda intelligibile Verbum sine voce sensibili audire non possent? 'Ergo,' inquit, 'credite me esse principium; quia, ut credatis, non solum sum, sed et loquor vobis.' Aug. ad loc.
[303] Quo se autem convertat, ut fiat bonus animus, nisi ad bonum, cum hoc amat, et appetit, et adipiscitur? Unde se si rursus avertat, fiatque non bonus, hoc ipso quo se avertit a bono, nisi maneat in se illud bonum, unde se avertit, non est quo se iterum, si voluerit emendare, convertat. Aug. de Trin. l. viii. c. 3.
[304] Vid. sup. l. vii. c. 15.
[305] Ubi enim dies nec hesterni fine inchoatur, nec initio crastini terminatur, semper hodiernus est. Aug. Enchir. 49.
[306] Antequam perveniamus ad unum, multis indigemus. Unum nos extendat, ne multa distendant, et abrumpant ab uno. Aug. Serm. 255. c. 6.
[307] Si enim recte discernuntur æternitas et tempus, quod tempus sine aliqua mobili mutabilitate non est, in æternitate autem nulla mutatio est; quis non videat quod tempora non fuissent nisi creatura fieret, quæ aliquid aliqua mutatione mutaret? Aug. de Civ. Dei, l. xi. c. 6. Vide inf. l. xii. c. 29. sub fin.
[308] Apud Deum quidem disposita et fixa sunt omnia; nec aliud facit, quasi consilio repentino, quod non ex æternitate se facturum esse præscivit: sed in creaturæ temporalibus motibus, quam gubernat mirabiliter, ipse, non temporaliter motus, quasi repentina voluntate facere dicitur, quod ordinatis rerum causis consilii sui secretissimi immutabilitate disposuit, qua suis quæque temporibus agnita et præsentia facit, et futura jam fecit. Aug. in Ps. 105, 45. §. 35.
[309] Manichæis, vid. sup. ad l. iii. §. 11. p. 34. n. 39.
[310] Vid. sup. l. ix. §. 11.
[311] Vid. sup. l. iii. §. 10. p. 32. not. 37. et not. 94. p. 60. ad l. iv. §. 26.
[312] Sc. Manichæorum.
[313] Nec frustra de illo dictum est, quod solus habeat immortalitatem: nam immortalitas ejus vere immortalitas est, in cujus natura nulla est commutatio. Ipsa est etiam vera æternitas quæ est immutabilis Deus, sine initio, sine fine; consequenter et incorruptibilis. Aug. de Trin. l. xv. §. 7.
[314] "Vos substantiam quamdam malum esse dicitis; nos vero non substantiam, sed inclinationem ab eo quod magis est, ad id quod minus est, malum esse dicimus. (Aug. c. Secundin. Man. c. 12.) Voluntas autem aversa ab incommutabili et communi bono, et conversa ad proprium bonum, aut ad exterius, aut ad inferius, peccat. Ad proprium convertitur, cum suæ potestatis vult esse: ad exterius, cum aliorum propria, vel quæcumque ad se non pertinent cognoscere studet: ad inferius, cum voluptatem corporis diligit; atque ita homo superbus, curiosus, et lascivus (vid. sup. ad l. x. §. 41. p. 188. n. 273.) effectus, excipitur ab alia vita, quæ, in comparatione superioris vitæ, mors est. Id. de lib. arb. l. ii. §. 53. vid. sup. l. vii. c. 16.
[315] Vid. sup. l. v. c. 2. p. 63. et not. 96. 97. 98.
[316] Vid. sup. ad l. iv. §. 3. p. 46. n. 65.
[317] Vid. inf. §. 19. et ib. not.
[318] Sup. l. xi. §. 38. inf. §. 18.
[319] Inf. ad. l. xiii c. 35.
[320] Vid. inf. c. 29. v. fin. et ib. not. 332. p. 247.
[321] Manichæos, qui V. T. respuerunt, ideoque eos forsan "gladio bis acuto" salubriter feriri cupit, utpote qui utrumque Testamentum designet. "Sermo Dei, gladius bis acutus. Unde bis acutus? Dicit de temporalibus, dicit de æternis. In utroque probat quod dicit, et eum quem ferit, separat a mundo." Quidquid temporaliter nobis promissum est, ad unam partem gladii pertinet; quidquid in sempiternum, ad alteram partem gladii pertinet. Venit ergo Dominus noster ferens gladium bis acutum, promittens æterna, implens temporalia. Nam ideo et duo Testamenta dicuntur.—Duo Testamenta ad gladium bis acutum pertinent? Vetus Testamentum terrena promittit, Novum æterna. In utroque sermo Dei verax inventus est, ut gladius bis acutus. Aug. in Ps. 149, 6. cf. in Ps. 143, 17.
[322] Fatendum est enim et Angelos natura esse mutabiles, si solus Deus est incommutabilis. Sed ea voluntate qua magis Deum quam se diligunt, firmi et stabiles manent in illo, et fruuntur majestate ipsius, ei uni libentissime subditi. Aug. de vera relig. c. 13.
[323] Templo autem suo, quod sunt omnes sancti et Angeli et homines, sic impertitur habitationem suam Deus, ut illi ex ipso habeant tale bonum, quo beati esse possint, non ex eis ille talem domum, sine qua beatus esse non possit. Aug. c. Adv. Leg. et Proph. l. i. c. 2.
[324] Cf. in Joh. Tract. xiv. §. 2. xxxv. §. 3. c. Ep. Parmenian. l. ii. c. 14.
[325] C. Manichæos, vid. sup. l. iv. n. 26. n. 92. p. 59.
[326] Vid. sup. l. ix. §. 24. v. fin. et inf. l. xiii. c. 13.
[327] Vid. sup. l. ii. c. 1. et not. 26. p. 18. l. ix. §. 10. l. x. c. 29. et 40. et ib. n. 288. p. 201.
[328] "Materiei" nomine designat Aug. quicquid, in "creaturis spiritualibus," incorporeum licet, non est Deus, sed Dei opificium, ut verbis Dub. utar, "Ipsamet creatura qualis esset si non æterna luce perfunderetur, et Deo inhæreret casto illo et indeficiente amore quo naturalis illius mutabilitas cohibetur" (coll. §. 9. 12. 15. 21. 25 sub fin. 33 sub fin.) unde, ne corporeum quiddam sonet, id alibi appellat (monente Martin.) "quandam pro suo genere materiam," "spiritalis materies, si fuit ulla, unde anima fieret," "quasi materies," de Gen. ad Litt. 1. vii. §. 9. 10. "Sicut caro habuit materiem, id est terram, de qua fieret, ut omnino caro esset: sic fortasse potuit et anima, antequam ea ipsa natura fieret, quæ anima dicitur, cujus vel pulcritudo virtus, vel deformitas vitium est, habere aliquam materiam pro suo genere spiritalem, quæ nondum esset anima; sicut terra de qua caro facta est, jam erat aliquid, quamvis non erat caro.
[329] Cum ista quæruntur, et ea sicut potest quisque conjectat, non inutiliter excercentur ingenia, si adhibeatur disceptatio moderata, et absit error opinantium se scire quod nesciunt. Quid enim opus est, ut hæc atque hujusmodi affirmentur vel negentur, vel definiantur cum discrimine, quando sine crimine nesciuntur! Aug. Enchir. c. 59.
[330] In rebus obscuris, et a nostris oculis remotissimis, si qua inde scripta etiam divina legerimus, quæ possint, salva fide qua imbuimur, alias atque alias parere sententias, in nullam earum nos præcipiti affirmatione ita projiciamus, ut si forte diligentius discussa veritas eam labefactaverit, corruamus; non pro sententia divinarum scripturarum, sed pro nostra ita dimicantes, ut eam velimus scripturarum esse quæ nostra est, cum potius eam quæ scripturarum est, nostram esse velle debeamus. Aug. de Gen. ad Lit. l. i. §. 37.
[331] Nec putandus est Deus informem prius fecisse materiam, et, intervallo aliquo interposito temporis, formasse quod prius informe fecerat; sed sicut a loquente fiunt verba sonantia, ubi non prius vox informis post accepit formam, sed formata profertur: ita intelligendus est Deus de materia quidem informi fecisse mundum, sed simul eam concreasse mundo. Non tamen inutiliter prius narratur unde aliquid fit, et postea quod inde fit; quia et si potest utrumque simul fieri, non simul potest utrumque narrari. Aug. contra Advers. Legis et Proph. l. i. c. 9. cf. de Gen. ad Lit. i. 14. v. 5. et sup. ad c. 20. p. 238. n. 328.
[332] Factæ itaque creaturæ motibus cœperunt currere tempora; unde ante creaturam frustra tempora requiruntur, quasi possint inveniri ante tempora tempora. Motus enim si nullus esset, vel spiritalis vel corporalis creaturæ, quo per præsens præteritis futura succederent, nullum esset tempus omnino: Moveri autem creatura non utique posset, si non esset. Potius ergo tempus a creatura, quam creatura cœpit a tempore, utrumque autem ex Deo. Aug. de Gen. ad Lit. l. v. c. 5.
[333] Cum divinos libros legimus, in tanta multitudine verorum intellectuum, qui de paucis verbis eruuntur, et sanitate fidei Catholicæ muniuntur, id potissimum eligamus, quod certum apparuerit eum sensisse quem legimus. Si autem hoc latet, id certe quod circumstantia Scripturæ non impedit, et cum sana fide concordat. Si autem et Scripturæ circumstantia pertractari et discuti non potest, saltem id solum quod fides sana præscribit. Aliud est enim quid potissimum Scriptor senserit non dignoscere, aliud a regula pietatis errare. Si utrumque vitetur, perfecte se habet fructus legentis. Si vero utrumque vitari non potest, etiam si Scriptoris voluntas incerta sit, sacræ fidei congruam non inutile est eruisse sententiam. Aug. de Gen. ad Lit. l. i. fin.
[334] a Vid. l. i. §. 2. et n. 7. p. 2.