← Table of contents
Confessiones

C O N F E S S I O N U M (continued 2)

Reading edition

19. "Et descendit huc ipsa Vita nostra, et tulit mortem nostram, et occidit eam de abundantia vitæ suæ: et tonuit clamans, ut redeamus hinc ad eum in illud secretum unde processit ad nos, in ipsum primum virginalem uterum, ubi ei nupsit humana creatura, caro mortalis, ne esset semper mortalis; et Ps. 18, 6.inde velut sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam. Non enim tardavit, sed cucurrit; clamans dictis, factis, morte, vita, descensu, ascensu; clamans ut redeamus ad eum. Et discessit ab oculis, ut redeamus ad cor, et inveniamus eum. Abscessit enim, et ecce hic est. Noluit nobiscum diu esse, et non reliquit nos. Illuc enim abscessit, unde nunquam recessit, quia Joh. 1, 10.mundus per eum factus est; et in hoc mundo erat, et 1 Tim. 1, 15.venit in hunc mundum peccatores salvos facere; cui confitetur anima mea, Ps. 40, 5.et sanat eam*, quia peccavit illi. Ps. 4, 3.Filii hominum usquequo graves corde? Numquid et post descensum* vitæ non vultis ascendere et vivere? Sed quo ascenditis[88], quando in alto estis, et Ps. 72, 9.posuistis in cœlum os vestrum? Descendite, ut ascendatis[89], et ascendatis ad Deum. Cecidistis enim, ascendendo contra eum. Dic eis ista, ut plorent Ps. 83, 7.in convalle plorationis, et sic eos rape tecum ad Deum; quia de Spiritu ejus hæc dicis eis, si dicis ardens igne charitatis.

XIII. Amor unde proveniat.

20. Hæc tunc non noveram, et amabam pulchra inferiora, et ibam in profundum, et dicebam amicis meis: Num amamus aliquid, nisi pulchrum? Quid est ergo pulchrum? et quid est pulchritudo? Quid est quod nos allicit et conciliat rebus quas amamus? Nisi enim esset in eis decus et species, nullo modo nos ad se moverent. Et animadvertebam et videbam in ipsis corporibus aliud esse quasi totum, et ideo pulchrum; aliud autem quod ideo deceret, quoniam apte accommodaretur alicui, sicut pars corporis ad universum suum, aut calceamentum ad pedem, et similia. Et ista consideratio scaturivit in animo meo ex intimo corde meo; et scripsi libros de Pulchro et Apto; puto, duos aut tres. Tu scis, Deus: nam excidit mihi. Non enim habemus eos; sed aberraverunt a nobis, nescio quomodo.

XIV. Libri de Apto et Pulchro Hierio nuncupati. Unde hunc amaverat.

21. Quid est autem quod me movit, Domine Deus meus, ut ad Hierium* Romanæ urbis oratorem scriberem illos libros, quem non noveram facie, sed amaveram hominem ex doctrinæ fama quæ illi clara erat, et quædam verba ejus audieram, et placuerant mihi? Sed magis quia placebat aliis, et efferebant eum laudibus, stupentes quod ex homine syro, docto prius Græcæ facundiæ, postea in Latina etiam dictor* mirabilis exstitisset, et esset scientissimus rerum ad studium sapientiæ pertinentium, mihi placebat. Laudatur homo, et amatur absens. Utrumnam ab ore laudantis intrat in cor audientis amor ille? Absit: sed ex amante alio accenditur alius. Hinc enim amatur qui laudatur, dum non fallaci corde laudatoris prædicari creditur; id est, cum amans eum laudat.

22. Sic enim tunc amabam homines ex hominum judicio; non enim ex tuo, Deus meus, in quo nemo fallitur. Sed tamen, cur non sicut auriga nobilis, sicut venator studiis popularibus diffamatus; sed longe aliter et graviter, et ita quemadmodum et me laudari vellem? Non autem vellem ita laudari et amari me, ut histriones; quanquam eos et ipse laudarem et amarem: sed eligens latere, quam ita notus esse; et vel haberi odio, quam sic amari. Ubi distribuuntur ista pondera variorum et diversorum amorum in anima una? Quid est quod amo in alio, quod rursus, nisi odissem, non a me detestarer et repellerem, cum sit uterque nostrum homo? Non enim, sicut equus bonus amatur ab eo qui nollet hoc esse, etiam si posset; hoc et de histrione dicendum est, qui naturæ nostræ socius est. Ergone amo in homine quod odi esse, cum sim homo? Grande profundum est ipse homo, Mat. 10, 30.cujus etiam capillos tu, Domine, numeratos habes, et non minuuntur in te: et tamen capilli ejus magis numerabiles sunt, quam affectus ejus, et motus cordis ejus.

23. At ille rhetor ex eo erat genere, quem sic amabam, ut vellem me esse talem; et errabam typho, et Eph. 4, 14.circumferebar omni vento, et nimis occulte gubernabar abs te. Et unde scio, et unde certus confiteor tibi quod illum in amore laudantium magis amaveram, quam in rebus ipsis de quibus laudabatur? Quia si non laudatum vituperarent eum iidem ipsi, et vituperando atque spernendo ea ipsa narrarent, non accenderer in eum et non excitarer. Et certe res non aliæ forent, nec homo ipse alius; sed tantummodo alius affectus narrantium. Ecce ubi jacet anima infirma, nondum hærens soliditati veritatis. Sicut auræ linguarum flaverint a pectoribus opinantium; ita fertur et vertitur, torquetur ac retorquetur, et obnubilatur ei lumen, et non cernitur veritas. Et ecce est ante nos. Et magnum quiddam mihi erat, si sermo meus et studia mea illi viro innotescerent. Quæ si probaret, flagrarem magis; si autem improbaret, sauciaretur cor vanum et inane soliditatis tuæ. Et tamen pulchrum illud atque aptum, unde ad eum scripseram, libenter animo versabam, ob os contemplationis meæ*, et nullo collaudatore mirabar.

XV. Quod corporalibus imaginibus contenebratus, non potuit capere spiritualia.

24. Sed tantæ rei cardinem in arte tua nondum videbam, Omnipotens, Ps. 135, 4.qui facis mirabilia solus: et ibat animus meus per formas corporeas; et "pulchrum," quod per seipsum, "aptum" autem, quod ad aliquid accommodatum, deceret, definiebam et distinguebam, et exemplis corporeis astruebam. Et converti me ad animi naturam; et non me sinebat falsa opinio quam de spiritualibus habebam, verum cernere. Et irruebat in oculos ipsa vis veri, et avertebam palpitantem mentem ab incorporea re ad lineamenta, et colores, et tumentes magnitudines. Et quia non poteram ea videre in animo, putabam me non posse videre animum meum. Et cum in virtute pacem amarem, in vitiositate autem odissem discordiam; in illa unitatem, in ista quamdam divisionem notabam. Inque illa unitate mens rationalis[90] et natura veritatis ac summi boni mihi esse videbatur: in ista vero divisione irrationabilis vitæ* nescio quam substantiam et naturam summi mali, quæ non solum esset substantia, sed omnino vita esset, et tamen abs te non esset, Deus meus, ex quo sunt omnia, miser opinabar. Et tamen illam monadem appellabam, tanquam sine ullo sexu[91] mentem*; hanc vero dyadem, iram in facinoribus, libidinem in flagitiis, nesciens quid loquerer. Non enim noveram neque didiceram, nec ullam substantiam malum esse,

nec ipsam mentem nostram summum atque incommutabile bonum.

25. Sicut enim facinora sunt, si vitiosus est ille animi motus, in quo est impetus, et se jactat insolenter ac turbide; et flagitia, si est immoderata illa animæ affectio, qua carnales hauriuntur voluptates: ita errores et falsæ opiniones vitam contaminant, si rationalis mens ipsa vitiosa est; qualis in me tunc erat, nesciente alio lumine illam illustrandam esse ut sit particeps veritatis, quia non est ipsa natura veritatis. Quoniam Ps. 17, 29.tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas: et de plenitudine tua nos omnes accepimus. Joh. 1, 16. 9.Es enim tu lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; Jac. 1, 17.quia in te non est transmutatio, nec momenti obumbratio.

26. Sed ego conabar ad te, et repellebar abs te, ut saperem mortem, quoniam 1 Pet. 5, 5. Jac. 4, 6.superbis resistis. Quid autem superbius, quam ut assererem mira dementia me id esse naturaliter quod tu es[92]? Cum enim ego essem mutabilis, et eo mihi manifestum esset, quod ideo utique sapiens esse cupiebam, ut ex deteriore melior fierem; malebam tamen etiam te opinari mutabilem, quam me non hoc esse quod tu es. Itaque repellebar, et resistebas ventosæ cervici meæ: et imaginabar formas corporeas, et caro carnem[93] accusabam, et Ps. 77, 39.spiritus ambulans nondum revertebar ad te; et ambulando ambulabam in ea quæ non sunt, neque in te, neque in me, neque in corpore; neque mihi creabantur a veritate tua, sed a mea vanitate fingebantur ex corpore: et dicebam parvulis fidelibus tuis, civibus meis, a quibus nesciens exsulabam, dicebam illis garrulus et ineptus, Cur ergo errat anima quam fecit Deus? Et mihi nolebam dici, Cur ergo errat Deus? Et contendebam magis incommutabilem tuam substantiam coactam errare, quam meam mutabilem sponte deviasse, et pœna errare confitebar*.[94]

27. Et eram ætate annorum fortasse viginti sex aut septem, cum illa volumina scripsi, volvens apud me corporalia figmenta, obstrepentia cordis mei auribus; quas intendebam, dulcis veritas, in interiorem melodiam tuam, cogitans de "pulchro et apto," et Joh. 3, 29.stare cupiens et audire te, et gaudio gaudere propter vocem sponsi, et non poteram: quia vocibus erroris mei rapiebar foras, et pondere superbiæ meæ in ima decidebam. Non enim Ps. 50, 10.dabas auditui meo gaudium et lætitiam, aut exsultabant ossa mea, quæ humiliata non erant.

XVI. Categorias Aristotelis et liberalium artium libros per se intellexit.

28. Et quid mihi proderat quod annos natus ferme viginti, cum in manus meas venissent Aristotelica quædam, quas appellant decem Categorias, (quarum nomine, cum eas rhetor Carthaginensis magister meus buccis typho crepantibus commemoraret, et alii qui docti habebantur, tanquam in nescio quid magnum et divinum suspensus inhiabam,) legi eas solus et intellexi? Quas cum contulissem cum eis qui se dicebant vix eas, magistris eruditissimis, non loquentibus tantum, sed multa in pulvere depingentibus, intellexisse, nihil inde aliud mihi dicere potuerunt, quam ego solus apud meipsum legens cognoveram. Et satis aperte mihi videbantur loquentes de substantiis, sicuti est homo; et quæ in illis essent, sicuti est figura hominis, qualis sit; et statura, quot pedum sit; et cognatio, cujus frater sit; aut ubi sit constitutus; aut quando natus; aut stet, aut sedeat; aut calceatus vel armatus sit; aut aliquid faciat; aut patiatur aliquid: et quæcumque in his novem generibus, quorum exempli gratia quædam posui, vel in ipso substantiæ genere innumerabilia reperiuntur.

29. Quid hoc mihi proderat, quando et oberat? cum etiam te, Deus meus, mirabiliter simplicem atque incommutabilem, illis decem prædicamentis putans quidquid esset omnino comprehensum, sic intelligere conarer, quasi et tu subjectus esses magnitudini tuæ aut pulchritudini, ut illa essent in te quasi in subjecto, sicut in corpore; cum tua magnitudo et tua pulchritudo tu ipse sis, corpus autem non eo sit magnum et pulchrum quo corpus est; quia etsi minus magnum et minus pulchrum esset, nihilominus corpus esset. Falsitas enim erat quam de te cogitabam, non veritas; et figmenta miseriæ meæ, non firmamenta beatitudinis tuæ. Jusseras enim, et ita fiebat in me, ut terra Gen. 3, 18. 19. vid. Sabatier.spinas et tribulos pareret mihi, et cum labore pervenirem ad panem meum.

30. Et quid mihi proderat quod omnes libros artium quas liberales vocant, tunc nequissimus malarum cupiditatum servus per meipsum legi et intellexi, quoscumque legere potui? Et gaudebam in eis, et nesciebam unde esset quidquid ibi verum et certum esset. Dorsum enim habebam ad lumen, et ad ea quæ illuminantur, faciem: unde ipsa facies mea, qua illuminata cernebam, non illuminabatur. Quidquid de arte loquendi et disserendi, quidquid de dimensionibus figurarum, et de musicis et de numeris, sine magna difficultate, nullo hominum tradente, intellexi, scis tu, Domine Deus meus; quia et celeritas intelligendi, et dispiciendi acumen*, donum tuum est: sed non inde sacrificabam tibi. Itaque mihi non ad usum, sed ad perniciem magis valebat, quia tam bonam Ps. 58, 10.partem substantiæ meæ sategi habere in potestate: et fortitudinem meam non ad te custodiebam; sed Luc. 15, 12. 13. 30.profectus sum abs te in longinquam regionem, ut eam dissiparem in meretrices cupiditates*. Nam quid mihi proderat bona res, non utenti bene? Non enim sentiebam illas artes etiam ab studiosis et ingeniosis difficillime intelligi, nisi cum eis easdem conabar exponere; et erat ille excellentissimus in eis, qui me exponentem non tardius sequeretur.

31. Sed quid mihi hoc proderat, putanti quod tu, Domine Deus veritas, corpus esses lucidum et immensum, et ego frustum de illo corpore? Nimia perversitas! sed sic eram. Nec erubesco, Deus meus, confiteri tibi in me misericordias tuas, et invocare te, qui non erubui tunc profiteri hominibus blasphemias meas, et latrare adversum te. Quid ergo mihi tunc proderat ingenium per illas doctrinas agile, et nullo adminiculo humani magisterii tot nodosissimi libri enodati, cum deformiter et sacrilega turpitudine in doctrina pietatis errarem? Aut quid tantum oberat parvulis tuis longe tardius ingenium, cum a te longe non recederent, ut in nido Ecclesiæ tuæ tuti plumescerent, et alas charitatis alimento sanæ fidei nutrirent? O Domine, Deus noster, Ps. 62, 8. vid. Sabatier.in velamento alarum tuarum speremus; et protege nos, et porta nos. Is. 46, 3. 4.Tu portabis et parvulos, et usque ad canos tu portabis: quoniam firmitas nostra quando tu es, tunc est firmitas; cum autem nostra est, infirmitas est. Vivit apud te semper bonum nostrum; et quia inde aversi sumus, perversi sumus. Revertamur jam, Domine, ut non evertamur; quia vivit apud te sine ullo defectu bonum nostrum, quod tu ipse es: et non timebimus* ne non sit quo redeamus, quia nos inde ruimus; nobis autem absentibus non ruit domus nostra, æternitas tua.

LIBER QUINTUS.

Annum ætatis suæ exhibet vigesimum nonum, quo scilicet, comperta Fausti Manichæi imperitia in iis, quæ isti se divinitus scire jactitabant, propositum in illa secta proficiendi abjecit; quo etiam Romam, ubi rhetoricam profiteretur, et deinde Mediolanum ut eamdem artem doceret, abdita Dei providentia missus est; ubi cœpit audito Ambrosio resipiscere, et Manichæismo abdicato, catechumenus in Ecclesia Catholica denuo fieri decrevit.

I. Excitat mentem ad Deum laudandum.

1. Accipe sacrificium confessionum mearum de manu linguæ meæ, quam formasti et excitasti, ut confiteatur nomini tuo; Ps. 34, 10.et sana omnia ossa mea, et dicant: Domine, quis similis tibi? Neque enim docet te quid in se agatur qui tibi confitetur; quia oculum tuum non excludit cor clausum, nec manum tuam repellit duritia hominum: sed solvis eam, cum voles, aut miserans aut vindicans; et Ps. 18, 7.non est qui se abscondat a calore tuo. Sed te laudet anima mea, ut amet te; et confiteatur tibi miserationes tuas, ut laudet te. Non cessat nec tacet laudes tuas universa creatura tua; nec spiritus omnis hominis per os conversum ad te, nec animalia nec corporalia per os considerantium ea; ut exsurgat in te a lassitudine anima nostra, innitens[95] eis quæ fecisti, et transiens ad te qui fecisti hæc mirabiliter: et ibi refectio et vera fortitudo.

II. Dei præsentiam iniquos non effugere: itaque ad eum debere converti.

2. Eant et fugiant a te inquieti et iniqui: et tu vides eos, et distinguis umbras; et ecce pulchra sunt cum eis omnia, et ipsi turpes sunt[96]. Et quid nocuerunt tibi[97]? aut in quo imperium tuum dehonestaverunt[98], a cœlis usque in novissima justum et integrum? Ps. 138, 7.Quo enim fugerunt, cum fugerent a facie tua? aut ubi tu non invenis eos? Sed fugerunt, ut non viderent Gen. 16, 14.te videntem se, atque excæcati in te offenderent; quia Sap. 11, 25. v. Sab.non deseris aliquid eorum quæ fecisti; in te offenderent injusti, et juste vexarentur*; subtrahentes se lenitati tuæ, et offendentes in rectitudinem tuam, et cadentes in asperitatem suam*. Videlicet nesciunt quod ubique sis, quem nullus circumscribit locus, et solus es præsens, etiam iis qui longe fiunt a te. Convertantur ergo et quærant te, quia non sicut ipsi deseruerunt creatorem suum, ita et tu deseruisti creaturam tuam. Ipsi convertantur, et quærant te; et ecce ibi es in corde eorum, in corde confitentium tibi, et projicientium se in te, et plorantium in sinu tuo post vias suas difficiles: et tu facilis tergens lacrymas eorum; et magis plorant et gaudent in fletibus, quoniam tu, Domine, non aliquis homo caro et sanguis, sed tu, Domine, qui fecisti, reficis et consolaris eos. Et ubi ego eram, quando te quærebam? Et tu eras ante me; ego autem et a me discesseram, nec me inveniebam; quanto minus te!

III. De Fausto Manichæo, et de philosophorum cæcitate qui per creaturas Creatorem non cognoverunt.

3. Proloquar in conspectu Dei mei annum illum undetrigesimum ætatis meæ. Jam venerat Carthaginem quidam Manichæorum episcopus, Faustus[99] nomine, magnus laqueus diaboli: et multi implicabantur in eo per illecebram suaviloquentiæ; quam ego tametsi laudabam, discernebam tamen a veritate rerum, quarum discendarum avidus eram; nec quali vasculo sermonis, sed quid mihi scientiæ comedendum apponeret nominatus apud eos ille Faustus, intuebar. Fama enim de illo prælocuta mihi erat quod esset honestarum omnium doctrinarum peritissimus, et apprime disciplinis liberalibus eruditus. Et quoniam multa philosophorum legeram, memoriæque mandata retinebam, ex eis quædam comparabam illis Manichæorum longis fabulis[100]: et mihi probabiliora ista videbantur, quæ dixerunt illi, Sap. 13, 9, vid. Sabat.qui tantum potuerunt valere, ut possent æstimare sæculum, quanquam Ps. 137, 6.ejus Dominum minime invenerint. Quoniam Ps. 33, 19. v. Sab.magnus es, Domine, et humilia respicis; excelsa autem a longe cognoscis: nec propinquas nisi obtritis corde; nec inveniris a superbis, nec si illi curiosa peritia numerent stellas et arenam, et dimetiantur sidereas plagas, et vestigent vias astrorum.

4. Mente enim sua quærunt ista, et ingenio quod tu dedisti eis; et multa invenerunt, et prænuntiaverunt ante multos annos defectus luminarium solis et lunæ, quo die, qua hora, quanta ex parte futuri essent; et non eos fefellit numerus, et ita factum est ut prænuntiaverunt: et scripserunt regulas indagatas, et leguntur hodie, atque ex eis prænuntiatur quo anno et quo mense anni, et quo die mensis, et qua hora diei, et quota parte luminis sui defectura sit luna vel sol; et ita fiet ut prænuntiatur. Et mirantur hæc homines et stupent qui nesciunt ea, et exsultant atque extolluntur qui sciunt; et per impiam superbiam recedentes et deficientes a lumine tuo, tanto ante solis defectum futurum prævident, et in præsentia suum non vident. Non enim religiose quærunt unde habeant ingenium quo ista quærunt. Et invenientes quia tu fecisti eos, non ipsi dant tibi se ut serves quod fecisti, et quales se ipsi fecerant occidunt se tibi*, et trucidant exaltationes[101] suas sicut Ps. 8, 8. 9.volatilia et curiositates[101] suas sicut pisces maris, quibus perambulant secretas semitas abyssi, et luxurias[101] suas sicut pecora campi; ut tu, Deut. 4, 24.Deus ignis edax, consumas mortuas curas eorum recreans eos immortaliter.

5. Sed non noverunt viam, Joh. 1, 3.Verbum tuum, per quod fecisti ea quæ numerant, et ipsos qui numerant, et sensum quo cernunt quæ numerant, et mentem de qua numerant; et Ps. 146, 5.sapientiæ tuæ non est numerus. Ipse autem Unigenitus 1 Cor. 1, 30.factus est nobis sapientia, et justitia, et sanctificatio; Mat. 17, 27.et numeratus est inter nos, et solvit tributum Cæsari. Non noverunt hanc viam[102], qua descendant ad illum a se, et per eum ascendant ad eum. Non noverunt hanc viam, et putant se excelsos esse cum sideribus et lucidos; et ecce Is. 14, 13. Rev. 12, 4.ruerunt in terram, et Rom. 1, 21.obscuratum est insipiens cor eorum. Et multa vera de creatura dicunt, et Veritatem, creaturæ Artificem, non pie quærunt, et ideo non inveniunt: aut si inveniunt, Ibid.cognoscentes Deum, non sicut Deum honorant, aut gratias agunt; sed evanescunt in cogitationibus suis, et dicunt se esse sapientes, sibi tribuendo quæ tua sunt, ac per hoc student perversissima cæcitate etiam tibi tribuere quæ sua sunt, mendacia scilicet in te conferentes, qui veritas es, ver. 23.et immutantes gloriam incorrupti Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentum, ver. 25.et convertunt veritatem tuam in mendacium; et colunt, et serviunt creaturæ potius quam Creatori.

6. Multa tamen ab eis, ex ipsa creatura, vera dicta retinebam; et occurrebat mihi ratio per numeros et ordinem temporum, et visibiles attestationes siderum, et conferebam cum dictis Manichæi, quæ* de his rebus multa scripsit copiosissime delirans; et non mihi occurrebat ratio nec solstitiorum et æquinoctiorum, nec defectuum luminarium, nec quidquid tale in libris sæcularis sapientiæ didiceram. Ibi autem credere jubebar, et ad illas rationes numeris et oculis meis exploratas non occurrebat, et longe diversum erat.

IV. Sola Dei cognitio beat.

7. Numquid, Domine Deus veritatis, quisquis novit ista, jam placet tibi? Infelix enim homo qui scit illa omnia, te autem nescit: beatus autem qui te scit, etiam si illa nesciat[103]. Qui vero et te et illa novit, non propter illa beatior, sed propter te solum beatus est, Rom. 1, 21.si cognoscens te, sicut Deum glorificet, et gratias agat, et non evanescat in cogitationibus suis. Sicut enim melior est qui novit possidere arborem, et de usu ejus tibi gratias agit, quamvis nesciat vel quot cubitis alta sit, vel quanta latitudine diffusa; quam ille qui eam metitur, et omnes ramos ejus numerat, et neque possidet eam, neque creatorem ejus novit aut diligit: sic fidelis homo, cujus totus mundus divitiarum est, et quasi 2 Cor. 6, 10.nihil habens, omnia possidet, inhærendo tibi cui serviunt omnia, quamvis nec saltem septentrionum gyros noverit; dubitare stultum est quin utique melior sit quam mensor cœli, et numerator siderum, et pensor elementorum, et negligens tui, qui Sap. 11, 21.omnia in mensura et numero et pondere disposuisti.

V. Manichæi de astris imperitia indignum eum fide in cæteris faciebat.

8. Sed tamen quis quærebat Manichæum nescio quem etiam ista scribere, sine quorum peritia pietas disci poterat? Dixisti enim homini, Job 28, 28 sec. LXX.Ecce pietas et sapientia; quam ille ignorare posset, etiamsi ista perfecte nosset: ista vero quia non noverat impudentissime audens docere, prorsus illam nosse non posset. Vanitas est enim mundana ista etiam nota profiteri, pietas autem tibi confiteri. Unde ille devius, ad hoc* ista multum locutus est, ut convictus ab eis qui ista vere didicissent, quis esset ejus sensus in cæteris quæ abditiora sunt, manifeste cognosceretur. Non enim parvi existimari se voluit, sed Spiritum sanctum consolatorem et ditatorem fidelium tuorum, auctoritate plenaria personaliter[104] in se esse persuadere conatus est. Itaque, cum de cœlo ac stellis, et de solis ac lunas motibus falsa dixisse deprehenderetur, quamvis ad doctrinam religionis ista non pertineant, tamen ausus ejus sacrilegos fuisse satis emineret; cum ea non solum ignorata, sed etiam falsata, tam* vesana superbiæ vanitate diceret, ut ea tanquam divinæ personæ[105] tribuere sibi niteretur.

9. Cum enim audio christianum aliquem fratrem, illum aut illum, ista nescientem, et aliud pro alio sentientem, patienter intueor opinantem hominem; nec illi obesse video, cum de te, Domine creator omnium, non credat indigna, si forte situs et habitus creaturæ corporalis ignoret. Obest autem si hoc ad ipsam doctrinæ pietatis formam pertinere arbitretur, et pertinacius affirmare audeat quod ignorat. Sed etiam talis infirmitas in fidei cunabulis a charitate matre sustinetur, donec assurgat novus homo Eph. 4, 13. 14.in virum perfectum, et circumferri non possit omni vento doctrinæ. In illo autem qui doctor, qui auctor, qui dux et princeps eorum quibus illa suaderet, ita fieri ausus est, ut qui eum sequerentur, non quemlibet hominem, sed Spiritum tuum sanctum se sequi arbitrarentur; quis tantam dementiam, sicubi falsa dixisse convinceretur, non detestandam longeque abjiciendam esse judicaret? Sed tamen nondum liquido compereram utrum etiam secundum ejus verba, vicissitudines longiorum et breviorum dierum atque noctium, et ipsius noctis et diei, et deliquia luminum, et si quid ejusmodi in aliis libris legeram, posset exponi; ut, si forte posset, incertam quidem mihi fieret utrum ita se res haberet, an non ita; sed ad fidem meam illius auctoritatem, propter creditam sanctitatem, præponerem.

VI. Faustus eloquens, sed liberalium disciplinarum expers.

10. Et per annos ferme ipsos novem, quibus eos animo vagabundus audivi, nimis extento desiderio venturum exspectabam istum Faustum. Cæteri enim eorum, in quos forte incurrissem, qui talium rerum quæstionibus a me objectis deficiebant, illum mihi promittebant, cujus adventu collatoque colloquio facillime mihi hæc, et si qua forte majora quærerem, enodatissime expedirentur. Ergo ubi venit, expertus sum hominem gratum et jucundum verbis, et ea ipsa quæ illi solent dicere, multo suavius garrientem. Sed quid ad meam sitim pretiosiorum poculorum decentissimus ministrator? Jam rebus talibus satiatæ erant aures meæ: nec ideo mihi meliora videbantur, quia melius dicebantur; nec ideo vera quia diserta: nec ideo sapiens anima, quia vultus congruus et decorum eloquium. Illi autem qui eum mihi promittebant, non boni rerum existimatores erant; et ideo illis videbatur prudens et sapiens, quia delectabat eos loquens. Sensi autem aliud genus hominum etiam veritatem habere suspectam, et ei nolle acquiescere si compto atque uberi sermone promeretur. Me autem jam docueras, Deus meus, miris et occultis modis; et propterea credo quod tu me docueris, quoniam verum est, nec quisquam præter te alius est doctor veri, ubicumque et undecumque claruerit[106]. Jam ergo abs te didiceram, nec eo debere videri aliquid verum dici, quia eloquenter dicitur; nec eo falsum, quia incomposite sonant signa labiorum: rursus, nec ideo verum, quia impolite enuntiatur; nec ideo falsum, quia splendidus sermo est: sed perinde esse sapientiam et stultitiam, sicut sunt cibi utiles et inutiles; verbis autem ornatis et inornatis, sicut vasis urbanis et rusticanis, utrosque cibos posse ministrari.

11. Igitur aviditas mea, qua illum tanto tempore exspectaveram hominem, delectabatur quidem motu adfectuque disputantis, et verbis congruentibus, atque ad vestiendas sententias facile occurrentibus. Delectabar autem et cum multis, vel etiam præ multis laudabam ac efferebam; sed moleste habebam quod in cœtu audientium non sinerer illi ingerere, et partiri cum eo curas quæstionum mearum, conferendo familiariter, et accipiendo ac reddendo sermonem. Quod ubi potui, et aures ejus cum familiaribus meis eoque* tempore occupare cœpi, quo non dedeceret alternis disserere, et protuli quædam quæ me movebant; expertus sum prius hominem expertem liberalium disciplinarum, nisi grammaticæ, atque ejus ipsius usitato modo. Et quia legerat aliquas Tullianas orationes, et paucissimos Senecæ libros, et nonnulla poetarum, et suæ sectæ si qua volumina Latine atque composite conscripta erant, et quia aderat quotidiana sermocinandi exercitatio; inde suppetebat eloquium, quod fiebat acceptius magisque seductorium moderamine ingenii, et quodam lepore naturali. Itane est ut recolo, Domine Deus meus, arbiter conscientiæ meæ? Ps. 49, 21.Coram te cor meum et recordatio mea, qui me tunc agebas abdito secreto providentiæ tuæ, et inhonestos errores meos jam convertebas ante faciem meam, ut viderem et odissem.

VII. Alienatur a secta Manichæorum.

12. Nam posteaquam ille mihi imperitus earum artium, quibus eum excellere putaveram, satis apparuit, desperare cœpi posse eum mihi illa quæ me movebant aperire atque dissolvere; quorum quidem ignarus posset veritatem tenere pietatis, sed si manichæus non esset. Libri quippe eorum pleni sunt longissimis fabulis[107], de cœlo et sideribus, et sole et luna: quæ mihi eum, quod utique cupiebam, collatis numerorum rationibus, quas alibi ego legeram, utrum potius ita essent ut Manichæi libris continebantur, an certe vel par etiam inde ratio redderetur, subtiliter explicare posse jam non arbitrabar. Quæ tamen ubi consideranda et discutienda protuli, modeste sane ille nec ausus est subire ipsam sarcinam. Noverat enim se ista non nosse, nec eum puduit confiteri. Non erat de talibus quales multos loquaces passus eram, conantes ea me docere, et dicentes nihil. Iste vero cor habebat, etsi non rectum ad te, nec tamen nimis incautum ad seipsum. Non usquequaque imperitus erat imperitiæ suæ, et noluit se temere disputando in ea coarctari, unde nec exitus ei ullus, nec facilis esset reditus: etiam hinc mihi amplius placuit. Pulchrior est enim temperantia confitentis animi, quam illa quæ nosse cupiebam: et eum in omnibus difficilioribus et subtilioribus quæstionibus talem inveniebam.

13. Refracto itaque studio quod* intenderam in Manichæi litteras, magisque desperans de cæteris eorum doctoribus, quando in multis quæ me movebant, ita ille nominatus apparuit; cœpi cum eo pro studio ejus agere vitam, quo ipse flagrabat in eas litteras, quas tunc jam rhetor Carthagini adolescentes docebam; et legere cum eo, sive quæ ille audita desideraret, sive quæ ipse tali ingenio apta existimarem. Cæterum conatus omnis meus, quo proficere in illa secta statueram, illo homine cognito prorsus intercidit: non ut ab eis omnino separarer, sed quasi melius quidquam non inveniens, eo quo jam quoquo modo irrueram, contentus interim esse decreveram, nisi aliquid forte quod magis eligendum esset eluceret. Ita ille Faustus, qui multis laqueus mortis exstitit, meum quo captus eram relaxare jam cœperat, nec volens nec sciens. Manus enim tuæ, Deus meus, in abdito providentiæ tuæ, non deserebant animam meam; et de sanguine cordis matris meæ, per lacrymas ejus diebus ac noctibus pro me sacrificabatur tibi; et Joel 2, 26.egisti mecum miris modis*. Tu illud egisti, Deus meus. Nam Ps. 36, 23. Sabat.a Domino gressus hominis diriguntur; et viam ejus volet. Aut quæ procuratio salutis, præter manum tuam, reficientem quæ fecisti?

VIII. Proficiscitur Romam contra matris voluntatem.

14. Egisti ergo mecum ut mihi persuaderetur Romam pergere, et potius ibi docere quod docebam Carthagine. Et hoc unde mihi persuasum est*, non præteribo confiteri tibi; quoniam et in his altissimi tui recessus, et præsentissima in nos misericordia tua cogitanda et prædicanda est. Non ideo Romam pergere volui, quod majores quæstus, majorque mihi dignitas ab amicis, qui hoc suadebant, promittebatur; quanquam et ista ducebant animum tunc meum: sed illa erat causa maxima et pene sola, quod audiebam quietius ibi studere adolescentes, et ordinatiore disciplinæ coercitione sedari, ne in ejus scholam quo magistro non utuntur, passim et proterve irruant; nec eos admitti omnino, nisi ille permiserit. Contra, apud Carthaginem fœda est et intemperans licentia scholasticorum. Irrumpunt impudenter, et prope furiosa fronte perturbant ordinem, quem quisque discipulis ad proficiendum instituerit. Multa injuriosa faciunt mira hebetudine, et punienda legibus, nisi consuetudo patrona sit; hoc miseriores eos ostendens, quo jam, quasi liceat, faciunt quod per tuam æternam legem nunquam licebit; et impune se facere arbitrantur, cum ipsa faciendi cæcitate puniantur, et incomparabiliter patiantur pejora, quam faciunt. Ergo quos mores, cum studerem, meos esse nolui*; eos, cum docerem, cogebar perpeti alienos: et ideo placebat ire ubi talia non fieri, omnes qui noverant, indicabant. Verum autem Ps. 141, 6.tu, spes mea et portio mea in terra viventium, ad mutandum terrarum locum pro salute animæ meæ, et Carthagini stimulos quibus inde avellerer, admovebas, et Romæ illecebras quibus attraherer, proponebas mihi per homines qui diligebant* vitam mortuam, hinc insana facientes, inde vana pollicentes; et ad corrigendos gressus meos utebaris occulte et illorum et mea perversitate. Nam et qui perturbabant otium meum, fœda rabie cæci erant; et qui invitabant ad aliud, terram sapiebant. Ego autem qui detestabar hic veram miseriam, illic falsam felicitatem appetebam.

15. Sed quare hinc abirem, et illuc irem, tu sciebas, Deus; nec indicabas mihi nec matri, quæ me profectum atrociter planxit, et usque ad mare secuta est. Sed fefelli eam violenter me tenentem, ut aut revocaret, aut mecum pergeret; et finxi me amicum nolle deserere, donec vento facto navigaret. Et mentitus sum matri, et illi matri, et evasi: quia et hoc tu dimisisti mihi misericorditer, servans me ab aquis maris, plenum exsecrandis sordibus, usque ad aquam gratiæ tuæ, qua me abluto siccarentur flumina maternorum oculorum, quibus pro me quotidie tibi rigabat terram sub vultu suo. Et tamen recusanti sine me redire, vix persuasi ut in loco, qui proximus nostræ navi erat Memoria[108] beati Cypriani, maneret ea nocte. Sed ea nocte clanculo ego profectus sum: illa autem non mansit* orando et flendo. Et quid a te petebat, Deus meus, tantis lacrymis, nisi ut navigare me non sineres? Sed tu alte consulens, et exaudiens cardinem desiderii ejus, non curasti quod tunc petebat, ut me faceres* quod semper petebat. Flavit ventus, et implevit vela nostra, et littus subtraxit aspectibus nostris: in quo mane illa insaniebat dolore, et querelis, ac gemitu implebat aures tuas contemnentis ista*; cum et me cupiditatibus meis raperes ad finiendas ipsas cupiditates, et illius carnale desiderium justo dolorum flagello vapularet. Amabat enim secum præsentiam meam more matrum, sed multis multo amplius; et nesciebat quid tu illi gaudiorum facturus esses de absentia mea. Nesciebat; ideo flebat et ejulabat, atque illis cruciatibus arguebatur in ea reliquiarium Evæ*, cum gemitu quærens quod cum gemitu pepererat. Et tamen post accusationem fallaciarum et crudelitatis meæ, conversa rursus ad deprecandum te pro me, abiit ad solita, et ego Romam.

IX. Febri correptus periculose laborat.

16. Et ecce excipior ibi flagello ægritudinis corporalis, et ibam ad inferos, portans omnia mala quæ commiseram et in te, et in me, et in alios, multa et gravia, super originalis peccati vinculum quo 1 Cor. 15, 22.omnes in Adam morimur. Non enim quidquam eorum mihi donaveras in Christo; nec Eph. 2, 14.solverat ille in cruce sua* inimicitias quas tecum contraxeram peccatis meis. Quomodo enim eas solveret in cruce phantasmatis[109], quod de illo credideram? Quam ergo falsa mihi videbatur mors carnis ejus, tam vera erat animæ meæ: et quam vera erat mors carnis ejus, tam falsa vita animæ meæ, quæ id non credebat. Et ingravescentibus febribus jam Ps. 58, 9. Heb.ibam et peribam. Quo enim irem, si tunc hinc abirem, nisi in ignem atque tormenta digna factis meis in veritate ordinis tui? Et illa hoc nesciebat, et tamen pro me orabat absens. Tu autem ubique præsens, ubi erat exaudiebas eam; et ubi eram miserebaris mei, ut recuperarem salutem corporis mei, adhuc insanus corde sacrilego. Neque enim desiderabam in illo tanto periculo baptismum tuum; et melior eram puer, quando illum de materna pietate flagitavi, sicut jam recordatus atque confessus[110] sum. Sed in dedecus meum creveram, et consilia medicinæ tuæ demens irridebam[111], qui me non sivisti talem bis mori. Quo vulnere si feriretur cor matris, nunquam sanaretur. Non enim satis eloquor quid erga me habebat animi, Gal. 4, 19.et quanto majore sollicitudine me parturiebat spiritu, quam carne pepererat.

17. Non itaque video quomodo sanaretur, si mea talis illa mors transverberasset viscera dilectionis ejus. Et ubi essent tantæ preces et tam crebræ sine intermissione, nusquam nisi ad te? An vero tu, Deus misericordiarum, Ps. 50, 19.sperneres cor contritum et humiliatum viduæ castæ ac sobriæ, frequentantis eleemosynas, obsequentis atque servientis sanctis tuis, nullum diem prætermittentis oblationem ad altare tuum; bis in die, mane et vespere, ad ecclesiam tuam sine ulla intermissione venientis, non ad vanas fabulas et aniles loquacitates, sed ut te audiret in tuis sermonibus, et tu illam in suis orationibus. Hujusne tu lacrymas, quibus non a te aurum et argentum petebat, nec aliquod mutabile aut volubile bonum, sed salutem animæ filii sui; tu cujus munere talis erat, contemneres et repelleres ab auxilio tuo? Nequaquam, Domine. Imo vero aderas, et exaudiebas, et faciebas ordine quo prædestinaveras esse faciendum. Absit ut tu falleres eam in illis visionibus et responsis tuis, quæ jam commemoravi, et quæ non commemoravi[112], quæ illa fideli pectore tenebat; et semper orans, tanquam chirographa tua ingerebat tibi. Dignaris enim, Ps. 117, 1.quoniam in sæculum misericordia tua, eis quibus omnia debita dimittis, etiam promissionibus tuis debitor fieri.

X. Errores ante susceptam Evangelii doctrinam.

18. Recreasti ergo me ab illa ægritudine, et salvum fecisti filium ancillæ tuæ, tunc interim corpore, ut esset cui salutem meliorem atque certiorem dares. Et jungebar etiam tunc Romæ falsis illis atque fallentibus sanctis: non enim tantum Auditoribus eorum, quorum e numero erat etiam is in cujus domo ægrotaveram et convalueram; sed eis etiam quos electos vocant. Adhuc enim mihi videbatur non esse nos qui peccamus, sed nescio quam aliam in nobis peccare naturam; et delectabat superbiam meam extra culpam esse; et cum aliquid mali fecissem, non confiteri me fecisse, ut Ps. 40, 5.sanares animam meam, quoniam peccabat tibi; sed excusare eam amabam*, et accusare nescio quid aliud, quod mecum esset, et ego non essem[113]. Verum autem totum ego eram, et adversum me impietas mea me diviserat: et id erat peccatum insanabilius, quo me peccatorem non esse arbitrabar; et exsecrabilis iniquitas te, Deus omnipotens, te in me* ad perniciem meam, quam me a te ad salutem malle superari. Nondum ergo Ps. 140, 3, 4. Sabat.posueras custodiam ori meo, et ostium continentiæ circum labia mea, ut non declinaret cor meum in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem; et ideo adhuc combinabam cum electis eorum*.

19. Sed tamen jam desperans in ea falsa doctrina me posse proficere; eaque ipsa quibus si nihil melius reperirem, contentus esse decreveram, jam remissius negligentiusque retinebam. Etenim suborta est etiam mihi cogitatio, prudentiores cæteris fuisse illos philosophos, quos Academicos appellant, quod de omnibus dubitandum esse censuerant, nec aliquid veri ab homine comprehendi posse decreverant. Ita enim et mihi liquido sensisse videbantur, ut vulgo habentur[114], etiam illorum intentionem nondum intelligenti. Nec dissimulavi eumdem hospitem meum reprimere a nimia fiducia, quam sensi eum habere de rebus fabulosis, quibus Manichæi libri pleni sunt. Amicitia tamen eorum familiarius utebar, quam cæterorum hominum qui in illa hæresi non fuissent. Nec eam defendebam pristina animositate; sed tamen familiaritas eorum, plures enim eos Roma occultat, pigrius me[115] faciebat aliud quærere; præsertim desperantem in Ecclesia tua, Domine cœli et terræ, creator omnium visibilium et invisibilium, posse inveniri verum, unde me illi averterant: multumque mihi turpe videbatur, credere figuram te habere humanæ carnis, et membrorum nostrorum lineamentis corporalibus terminari. Et quoniam cum de Deo meo cogitare vellem, cogitare nisi moles corporum[116] non noveram, neque enim videbatur mihi esse quidquam quod tale non esset, ea maxima et prope sola causa erat inevitabilis erroris mei.

20. Hinc enim et mali substantiam quamdam credebam esse talem, et habere suam molem tetram et deformem; sive crassam, quam terram dicebant, sive tenuem atque subtilem, sicut est aeris corpus; quam malignam mentem[117] per illam terram repentem imaginantur. Et quia Deum bonum nullam malam naturam creasse, qualiscumque pietas me credere cogebat; constituebam ex adverso sibi duas moles, utramque infinitam, sed malam angustius[118], bonam grandius. Et ex hoc initio pestilentioso me cætera sacrilegia sequebantur. Cum enim conaretur animus meus recurrere in catholicam fidem, repercutiebar, quia non erat catholica fides quam esse arbitrabar. Et magis pius mihi videbar, si te, Deus meus, cui confitentur ex me miserationes tuæ, vel ex cæteris partibus infinitum crederem, quamvis ex una qua tibi moles mali opponebatur, cogerer finitum fateri; quam si ex omnibus partibus in corporis humani forma te opinarer finiri. Et melius mihi videbar credere nullum malum te creasse; quod mihi nescienti non solum aliqua substantia, sed etiam corporea videbatur, qui et mentem cogitare non noveram, nisi eam subtile corpus esse, quod tamen per loci spatia diffunderetur abs te*; quam credere abs te esse qualem putabam naturam mali. Ipsum quoque Salvatorem nostrum unigenitum tuum, tanquam de massa lucidissimæ molis tuæ[119] porrectum ad nostram salutem, ita putabam, ut aliud de illo non crederem, nisi quod possem vanitate imaginari. Talem itaque naturam ejus nasci non posse de Maria virgine arbitrabar, nisi carni concerneretur. Concerni autem et non inquinari non videbam, quod mihi tale figurabam. Metuebam itaque credere in carne natum[120], ne credere cogerer ex carne inquinatum. Nunc spirituales tui blande et amanter ridebunt me, si has confessiones meas legerint: sed tamen talis eram.

XI. Qualiter Augustinus contulerit cum catholicis.

21. Deinde quæ illi in Scripturis tuis reprehenderant*, defendi posse non existimabam: sed aliquando sane cupiebam, cum aliquo illorum librorum doctissimo conferre singula, et experiri quid inde sentiret. Jam enim Helpidii cujusdam adversus eosdem Manichæos coram loquentis et disserentis sermones, etiam apud Carthaginem movere me cœperant, cum talia de Scripturis proferret, quibus resisti facile non posset, et imbecilla mihi responsio videbatur istorum. Quam quidem non facile palam promebant, sed nobis secretius, cum dicerent scripturas Novi Testamenti falsatas[121] fuisse a nescio quibus, qui Judæorum[122] legem inserere Christianæ fidei voluerunt, atque ipsi incorrupta[123] exemplaria nulla proferrent. Sed me maxime captum et offocatum quodammodo deprimebant corporalia cogitantem moles illæ, sub quibus anhelans in auram tuæ veritatis liquidam et simplicem respirare non poteram.

XII. Fraus discipulorum Romæ in præceptores.

22. Sedulo ergo agere cœperam, propter quod veneram, ut docerem Romæ artem rhetoricam, et prius domi congregare aliquos, quibus et per quos innotescere cœperam; et ecce cognosco alia Romæ fieri, quæ non patiebar in Africa. Nam revera illas eversiones[124] a perditis adolescentibus ibi non fieri manifestatum est mihi. Sed "subito," inquiunt, "ne mercedem magistro reddant, conspirant multi adolescentes, et transferunt se ad alium;" desertores fidei, et quibus præ pecuniæ charitate justitia vilis est. Ps. 138, 22.Oderat etiam istos cor meum, quamvis non perfecto odio. Quod enim ab eis passurus eram, magis oderam fortasse, quam eo quod cuilibet illicita faciebant. Certe tamen turpes sunt tales, et fornicantur abs te, amando volatica ludibria temporum et lucrum luteum, quod cum apprehenditur, manum inquinat; et amplectendo mundum fugientem, contemnendo te manentem, et revocantem, et ignoscentem redeunti ad te meretrici animæ humanæ. Et nunc tales odi pravos et distortos, quamvis eos corrigendos diligam, ut pecuniæ doctrinam ipsam, quam discunt, præferant, ei vero te Deum veritatem et ubertatem certi boni et pacem castissimam. Sed tunc eos magis pati nolebam malos propter me, quam fieri propter te bonos volebam.

XIII. Docturus rhetoricam mittitur Mediolanum; ab Ambrosio suscipitur.

23. Itaque posteaquam missum est a Mediolano Romam ad præfectum urbis, ut illi civitati rhetoricæ magister provideretur, impertita etiam evectione publica[125]; ego ipse ambivi per eosdem ipsos manichæis vanitatibus ebrios, quibus ut carerem, ibam, sed utrique nesciebamus, ut dictione proposita me probatum præfectus tunc Symmachus mitteret. Et veni Mediolanum ad Ambrosium episcopum, in optimis notum orbi terræ, pium cultorem tuum; cujus tunc eloquia strenue ministrabant adipem Ps. 4, 8. 103, 15.frumenti tui, et lætitiam olei, et sobriam vini ebrietatem populo tuo. Ad eum autem ducebar abs te nesciens, ut per eum ad te sciens ducerer. Suscepit me paterne ille homo Dei, et peregrinationem meam satis episcopaliter dilexit. Et eum amare cœpi, primo quidem non tanquam doctorem veri, quod in Ecclesia tua prorsus desperabam, sed tanquam hominem benignum in me. Et studiose audiebam disputantem in populo, non intentione qua debui, sed quasi explorans ejus facundiam; utrum conveniret famæ suæ, an major minorve proflueret, quam prædicabatur: et verbis ejus suspendebar intentus; rerum autem incuriosus et contemptor astabam; et delectabar suavitate sermonis, quanquam eruditioris, minus tamen hilarescentis atque mulcentis quam Fausti erat, quod attinet ad dicendi modum. Cæterum rerum ipsarum nulla comparatio: nam ille per manichæas fallacias aberrabat; iste autem saluberrime docebat salutem. Sed Ps. 118, 115.longe est a peccatoribus salus, qualis ego tunc aderam: et tamen propinquabam sensim et nesciens*.

XIV. Audito Ambrosio paulatim ab erroribus resipiscit.

24. Cum enim non satagerem discere quæ dicebat, sed tantum quemadmodum dicebat audire (ea mihi quippe jam desperanti ad te viam patere homini, inanis cura remanserat), veniebant in animum meum simul cum verbis quæ diligebam, res etiam quas negligebam. Neque enim ea dirimere poteram. Et dum cor aperirem ad excipiendum* quam diserte diceret, pariter intrabat et quam vere diceret, gradatim quidem. Nam primo etiam ipsa defendi posse mihi jam cœperant videri; et fidem catholicam, pro qua nihil posse dici adversus oppugnantes Manichæos putaveram, jam non impudenter asseri existimabam; maxime audito uno atque altero, et sæpius ænigmate soluto de Scriptis veteribus; ubi, cum ad litteram acciperem, occidebar* spiritaliter. Itaque plerisque illorum librorum expositis locis, jam reprehendebam desperationem meam, illam duntaxat qua credideram Legem et Prophetas detestantibus atque irridentibus[126] resisti omnino non posse. Nec tamen jam ideo mihi catholicam viam tenendam esse sentiebam, quia et ipsa poterat habere doctos assertores suos qui copiose et non absurde objecta refellerent; nec ideo jam damnandum illud quod tenebam, quia defensionis partes æquabantur. Ita enim Catholica non mihi victa videbatur, ut nondum etiam victrix appareret.

25. Tunc vero fortiter intendi animum, si quo modo possem certis aliquibus documentis Manichæos convincere falsitatis. Quod si possem spiritualem substantiam cogitare, statim machinamenta illa omnia solverentur et abjicerentur ex animo meo; sed non poteram. Verumtamen de ipso mundi hujus corpore, omnique natura quam sensus carnis attingeret, multa probabiliora plerosque sensisse philosophos, magis magisque considerans atque comparans, judicabam. Itaque Academicorum more, sicut existimantur[127], dubitans de omnibus atque inter omnia fluctuans, Manichæos quidem relinquendos esse decrevi: non arbitrans eo ipso tempore dubitationis meæ in illa secta mihi permanendum esse, cui jam nonnullos philosophos præponebam; quibus tamen philosophis, quod sine nomine salutari Christi essent, curationem languoris animæ meæ committere omnino recusabam. Statui ergo tamdiu esse catechumenus in catholica Ecclesia mihi a parentibus commendata, donec aliquid certi eluceret quo cursum dirigerem.

Hanc vitæ partem summatim recenset Aug. in lib. de util. credendi (c. 8.) si forsan Honorato viam eandem inire persuadeat: quædam autem habet illa narratio, quæ huic lucem affundant. "Edam tibi ut possum, cujusmodi viam usus fuerim, cum eo animo quærerem veram religionem, quo nunc exposui esse quærendam. Ut enim a vobis trans mare abscessi, jam cunctabundus atque hæsitans, quid mihi tenendum, quid dimittendum esset: quæ mihi cunctatio in dies major oboriebatur, ex quo illum hominem, cujus nobis adventus, ut nosti, ad explicanda omnia quæ nos movebant, quasi de cælo promittebatur, audivi, eumque excepta quadam eloquentiâ talem quales ceteros esse cognovi; rationem ipse mecum habui magnamque deliberationem jam in Italia constitutus, non utrum manerem in illa secta, in quam me incidisse pœnitebat, sed quonam modo verum inveniendum esset, in cujus amorem suspiria mea nulli melius quam tibi nota sunt. Sæpe mihi videbatur non posse inveniri, magnique fluctus cogitationum mearum in Academicorum suffragium ferebantur. Sæpe rursus intuens quantum poteram, mentem humanam tam vivacem, tam sagacem, tam perspicacem, non putabam latere veritatem, nisi quod in ea quærendi modus lateret, eundemque ipsum modum ab aliqua divina auctoritate esse sumendum. Restabat quærere, quænam illa esset auctoritas; cum in tantis dissensionibus se quisque illam traditurum polliceretur. Occurrebat igitur inexplicabilis silva, cui demum inseri multum pigebat; atque inter hæc sine ulla requie, cupiditate reperiendi veri animus agitabatur. Dissuebam me tamen magis magisque ab istis, quos jam deserere proposueram. Restabat autem aliud nihil in tantis periculis, quam ut divinam providentiam lacrymosis et miserabilibus vocibus, ut opem mihi ferret, deprecarer. Atque id sedulo faciebam: et jam fere me commoverant nonnulæ disputationes Mediolanensis episcopi, ut non sine spe aliqua de ipsa vetere Testamento multa quærere cuperem, quæ, ut scis, male nobis commendata exsecrabamur. Decreveramque tamdiu esse catechumenus in Ecclesia, cui traditus a parentibus eram, donec aut invenirem quod vellem, aut mihi persuaderem non esse quærendum. Opportunissimum ergo me ac valde docilem tunc invenire posset, si fuisset qui posset docere.

LIBER SEXTUS.

Monnicæ matris ejus, adventus, et pium erga Ambrosium obsequium. Ambrosii mores et vitæ habitus. Aug. annum ætatis agens trigesimum, Ambrosii conciones frequentat, et doctrinam Catholicam a Manichæis falso insimulari clarius intelligit; fidei tamen naturam et utilitates haud attingit. Alypii amici ejus mores. In diversa rapitur, dum de vita melius instituenda deliberat; mortis quoque ac judicii metu perculsus, ad vitæ conversionem in dies accenditur.

I. Augustinus nec Manichæus nec catholicus.

1. Spes mea a juventute mea, ubi mihi eras, et quo recesseras? An vero non tu feceras me, et discreveras me a quadrupedibus et volatilibus cœli? Sapientiorem me feceras, et Is. 50, 10. Ps. 34, 6. ambulabam per tenebras et lubricum, et quærebam te foris[128] a me, et non inveniebam Deum cordis mei; et veneram in profundum maris, et diffidebam et desperabam de inventione veri. Jam venerat ad me mater pietate fortis, terra marique me sequens, et in periculis omnibus de te secura. Nam et per marina discrimina ipsos nautas consolabatur, a quibus rudes abyssi viatores, cum perturbantur, consolari solent; pollicens eis perventionem cum salute, quia hoc ei tu per visum pollicitus eras. Et invenit me periclitantem quidem graviter desperatione indagandæ veritatis. Sed tamen ei cum indicassem, non me quidem jam esse manichæum, sed neque catholicum christianum, non, quasi inopinatum aliquid audierit, exsilivit lætitia; cum jam secura fieret ex ea parte miseriæ meæ, in qua me tanquam mortuum sed resuscitandum tibi flebat, et Luc. 7, 14. 15.feretro cogitationis efferebat, ut diceres filio viduæ: Juvenis, tibo dico, surge; et revivisceret et inciperet loqui, et traderes illum matri suæ. Nulla ergo turbulenta exsultatione trepidavit cor ejus, cum audisset ex tanta parte jam factum quod tibi quotidie plangebat ut fieret; veritatem me nondum adeptum, sed falsitati jam ereptum: imo vero quia certa erat, et quod restabat te daturum, qui totum promiseras; placidissime et pectore pleno fiduciæ respondit mihi, credere se in Christo, quod priusquam de hac vita emigraret, me visura esset fidelem catholicum. Et hoc quidem mihi. Tibi autem, fons misericordiarum, preces et lacrymas densiores*, ut accelerares adjutorium tuum et illuminares tenebras meas; et studiosius ad Ecclesiam currere, et in Ambrosium* ora suspendi, Joh. 4, 14.ad fontem salientis aquæ in vitam æternam. Diligebat autem illum virum Gal. 4, 14.sicut angelum Dei, quod per illum cognoverat me interim ad illam ancipitem fluctuationem jam esse perductum, per quam transiturum me ab ægritudine ad sanitatem, intercurrente arctiore periculo*, quasi per accessionem quam criticam medici vocant, certa præsumebat.

II. Epulæ et synaxis apud sepulcra martyrum.

2. Itaque cum ad Memorias[129] sanctorum, sicut in Africa solebat, pultes et panem et merum attulisset, atque ab ostiario prohiberetur; ubi hoc episcopum vetuisse cognovit, tam pie atque obedientur amplexa est, ut ipse mirarer* quam facile accusatrix potius consuetudinis suæ, quam disceptatrix illius prohibitionis effecta sit. Non enim obsidebat spiritum ejus vinolentia, eamque stimulabat in odium veri amor vini, sicut plerosque mares et feminas, qui ad canticum sobrietatis, sicut ad potionem aquatam madidi nauseant. Sed illa cum attulisset canistrum cum solemnibus epulis prægustandis atque largiendis, plus etiam quam unum pocillum* pro suo palato satis sobrio temperatum, unde dignationem sumeret, non ponebat. Et si multæ essent, quæ illo modo videbantur honorandæ, memoriæ defunctorum; idem ipsum unum, quod ubique poneret, circumferebat; quo jam non solum aquatissimo, sed etiam tepidissimo* cum suis præsentibus per sorbitiones exiguas partiretur: quia pietatem ibi quærebat, non voluptatem. Itaque ubi comperit a præclaro prædicatore atque antistite pietatis præceptum esse ista non fieri, nec ab eis qui sobrie facerent, ne ulla occasio se ingurgitandi daretur ebriosis[130], et quia illa quasi parentalia superstitioni gentilium essent simillima; abstinuit se libentissime: et pro canistro pleno terrenis fructibus, plenum purgatioribus votis pectus ad memorias martyrum afferre didicerat; ut et quod posset daret egentibus, et sic communicatio[131] Dominici corporis illic celebraretur, cujus passionis imitatione immolati et coronati sunt martyres. Sed tamen videtur mihi, Domine Deus meus, et ita est in conspectu tuo de hac re cor meum, non facile fortasse de hac amputanda consuetudine matrem meam fuisse cessuram, si ab alio prohiberetur, quem non sicut Ambrosium diligebat, quem propter salutem meam maxime diligebat; eam vero ille propter ejus religiosissimam conversationem, qua in bonis operibus tam Rom. 12, 11.fervens spiritu frequentabat ecclesiam: ita ut sæpe erumperet, cum me videret, in ejus prædicationem*, gratulans mihi quod talem matrem haberem; nesciens qualem illa me filium, qui dubitabam de illis omnibus, et inveniri posse viam vitæ minime putabam.

III. Occupationes et studia Ambrosii.

3. Nec jam ingemiscebam orando ut subvenires mihi; sed ad quærendum intentus, et ad disserendum inquietus erat animus meus. Ipsumque Ambrosium felicem quemdam hominem secundum sæculum opinabar, quem sic tantæ potestates honorarent; cælibatus tantum ejus mihi laboriosus videbatur. Quid autem ille spei gereret, et adversus ipsius excellentiæ tentamenta quid luctaminis haberet, quidve solaminis in adversis, et occultum os ejus quod erat in corde ejus, quam sapida gaudia de pane tuo ruminaret[132]; nec conjicere noveram, nec expertus eram: nec ille sciebat æstus meos, nec foveam periculi mei. Non enim quærere ab eo poteram quod volebam, sicut volebam, secludentibus me ab ejus aure atque ore catervis negotiosorum hominum, quorum infirmitatibus serviebat. Cum quibus quando non erat, quod per exiguum temporis erat, aut corpus reficiebat necessariis sustentaculis, aut lectione animum. Sed cum legebat, oculi ducebantur per paginas, et cor intellectum rimabatur, vox autem et lingua quiescebant. Sæpe cum adessemus, non enim vetabatur quisquam ingredi, aut ei venientem nuntiari mos erat; sic eum legentem vidimus tacite, et aliter nunquam: sedentesque in diuturno silentio (quis enim tam intento esse oneri auderet?) discedebamus, et conjectabamus eum parvo ipso tempore, quod reparandæ menti suæ nanciscebatur, feriatum ab strepitu causarum alienarum, nolle in aliud avocari; et cavere fortasse ne auditore suspenso et intento, si qua obscurius posuisset ille quem legeret, etiam exponere necesse esset; aut de aliquibus difficilioribus disceptare quæstionibus, atque huic operi temporibus impensis, minus quam vellet voluminum evolveret: quanquam et causa servandæ vocis, quæ illi facillime obtundebatur, poterat esse justior tacite legendi. Quolibet tamen animo id ageret, bono utique ille vir agebat.

4. Sed certe mihi nulla dabatur copia sciscitandi quæ cupiebam de tam sancto oraculo tuo pectore illius, nisi cum aliquid breviter esset audiendum. Æstus autem illi mei otiosum eum valde, cui refunderentur, requirebant, nec unquam inveniebant. Et eum quidem in populo 2 Tim. 2, 15.verbum veritatis recte tractantem omni die dominico audiebam; et magis magisque mihi confirmabatur omnes versutarum calumniarum nodos, quos illi deceptores nostri adversus divinos Libros innectebant, posse dissolvi. Ubi vero etiam comperi ad imaginem tuam hominem a te factum, a spiritualibus filiis tuis quos de matre Catholica per gratiam regenerasti, non sic intelligi ut humani corporis forma te terminatum crederent atque cogitarent: quanquam quomodo se haberet spiritualis substantia, ne quidem tenuiter atque in ænigmate suspicabar; tamen gaudens erubui non me tot annos adversus catholicam fidem, sed contra carnalium cogitationum figmenta latrasse. Eo quippe temerarius et impius fueram, quod ea quæ debebam quærendo dicere* accusando dixeram. Tu enim, altissime et proxime, secretissime et præsentissime, cui membra non sunt alia majora et alia minora, sed ubique totus es, et nusquam locorum es; non es utique forma ista corporea: tamen fecisti hominem ad imaginem tuam; et ecce ipse a capite usque ad pedes in loco est.

IV. Doctrinam Ecclesiæ Ambrosio concionante intelligit.

5. Cum ergo nescirem quomodo hæc subsisteret imago tua, pulsans* proponerem quomodo credendum esset, non insultans opponerem quasi ita creditum esset: tanto igitur acrior cura rodebat intima mea quid certi retinerem, quanto me magis pudebat tam diu illusum et deceptum promissione certorum, puerili errore et animositate, tam multa incerta quasi certa garrisse. Quod enim falso essent, postea mihi claruit. Certum tamen erat quod incerta essent, et a me aliquando pro certis habita fuissent, cum Catholicam tuam cæcis contentionibus accusarem, etsi nondum compertam vera docentem, non tamen ea docentem quæ graviter accusabam. Itaque confundebar, et convertebar: et gaudebam, Deus meus, quod Ecclesia* unica corpus Unici tui, in qua mihi nomen Christi infanti est inditum, non saperet infantiles nugas; neque hoc haberet in doctrina sua sana, quod te creatorem omnium in spatium loci quamvis summum et amplum, tamen undique terminatum membrorum humanorum figura contruderet.

6. Gaudebam etiam quod vetera scripta Legis et Prophetarum jam non illo oculo mihi legenda proponerentur, quo antea videbantur absurda, cum arguebam tanquam ita sentientes sanctos tuos; verum autem non ita sentiebant: et tanquam regulam diligentissime commendaret, sæpe in popularibus sermonibus suis dicentem Ambrosium lætus audiebam, 2 Cor. 3, 6.Littera occidit; spiritus autem vivificat: cum ea quæ ad litteram perversitatem docere videbantur, remoto mystico velamento spiritualiter aperiret, non dicens quod me offenderet, quamvis ea diceret, quæ utrum vera essent adhuc ignorarem. Tenebam enim cor meum ab omni assensione, timens præcipitium; et suspendio magis necabar. Volebam enim eorum quæ non viderem ita me certum fieri, ut certus essem quod septem et tria decem sint. Neque enim tam insanus eram, ut ne hoc quidem putarem posse comprehendi; sed sicut hoc, ita cætera cupiebam, sive corporalia quæ coram sensibus meis non adessent; sive spiritualia, de quibus cogitare nisi corporaliter nesciebam. Et sanari credendo poteram[133], ut purgatior acies mentis meæ dirigeretur aliquo modo in veritatem tuam semper manentem, et ex nullo deficientem. Sed sicut evenire assolet ut malum medicum expertus, etiam bono timeat se committere; ita erat valetudo animæ meæ, quæ utique nisi credendo sanari non poterat, et ne falsa crederet, curari recusabat; resistens manibus tuis, qui medicamenta fidei confecisti, et sparsisti super morbos orbis terrarum, et tantam illis auctoritatem tribuisti.

V. De sacrorum Librorum auctoritate et necessario usu.

7. Ex hoc tamen quoque jam præponens doctrinam catholicam, modestius ibi minimeque fallaciter sentiebam juberi ut crederetur quod non demonstrabatur (sive esset quid, sed cui forte non esset, sive nec quid esset[134]), quam illic temeraria pollicitatione scientiæ credulitatem irrideri; et postea tam multa fabulosissima et absurdissima, quia demonstrari non poterant, credenda imperari[135]. Deinde paulatim tu, Domine, manu mitissima et misericordissima pertractans et componens cor meum, consideranti quam innumerabilia crederem quæ non viderem*, neque cum gererentur adfuissem; sicut tam multa in historia gentium[136], tam multa de locis atque urbibus quæ non videram, tam multa amicis, tam multa medicis, tam multa hominibus aliis atque aliis; quæ nisi crederentur, omnino in hac vita nihil ageremus[137]; postremo, quam inconcusse fixum fide retinerem, de quibus parentibus ortus essem, quod scire non possem, nisi audiendo credidissem: persuasisti mihi, non qui crederent Libris tuis, quos tanta in omnibus fere gentibus auctoritate fundasti[138]; sed qui non crederent esse culpandos, nec audiendos esse, si qui forte mihi dicerent: Unde scis illos Libros unius veri et veracissimi Dei spiritu esse humano generi ministratos? Idipsum enim maxime credendum erat, quoniam nulla pugnacitas calumniosarum quæstionum, per tam multa quæ legeram inter se confligentium philosophorum, extorquere mihi potuit ut aliquando non crederem, te esse quidquid esses quod ego nescirem; aut administrationem rerum humanarum ad te pertinere.

8. Sed id credebam aliquando robustius, aliquando exilius; semper tamen credidi et esse te, et curam nostri gerere; etiamsi ignorabam vel quid sentiendum esset de substantia tua, vel quæ via duceret aut reduceret ad te. Ideoque cum essemus infirmi ad inveniendam liquida ratione veritatem, et ob hoc nobis opus esset auctoritate sanctarum Litterarum; jam credere cœperam nullo modo te fuisse tributurum tam excellentem illi Scripturæ per omnes jam terras auctoritatem, nisi et per ipsam tibi credi, et per ipsam te quæri voluisses. Jam enim absurditatem quæ me in illis Litteris solebat offendere, cum multa ex eis probabiliter exposita audissem, ad sacramentorum altitudinem referebam: eoque mihi illa venerabilior et sacrosancta fide dignior apparebat auctoritas, quo et omnibus ad legendum esset in promptu, et secreti sui dignitatem in intellectu profundiore servaret; verbis apertissimis et humillimo genere loquendi se cunctis præbens, et exercens intentionem eorum, qui non sunt leves corde: ut exciperet omnes populari sinu, et per angusta foramina paucos ad te trajiceret, multo tamen plures, quam si nec tanto apice auctoritatis emineret, nec turbas gremio sanctæ humilitatis hauriret. Cogitabam hæc, et aderas mihi; suspirabam, et audiebas me: fluctuabam, et gubernabas me; ibam per viam sæculi latam, nec deserebas.

VI. De miseria ambitiosorum, adducto exemplo mendici lætantis]

9. Inhiabam honoribus, lucris, conjugio; et tu irridebas. Patiebar in eis cupiditatibus amarissimas difficultates, te propitio tanto magis, quanto minus sinebas mihi dulcescere quod non eras tu. Vide cor meum, Domine, qui voluisti ut hoc recordarer et confiterer tibi. Nunc tibi inhæreat anima mea, quam de visco tam tenaci mortis exuisti. Quam misera erat! et sensum vulneris tu pungebas, ut relictis omnibus converteretur ad te qui es super omnia, et sine quo nulla essent omnia; converteretur, et sanaretur. Quam ergo miser eram, et quomodo egisti ut sentirem miseriam meam, die illo quo cum pararem recitare Imperatori laudes[139], quibus plura mentirer, et mentienti faveretur ab scientibus, easque curas anhelaret cor meum, et cogitationum tabificarum febribus æstuaret; transiens per quemdam vicum Mediolanensem, animadverti pauperem mendicum, jam credo saturum, jocantem atque lætantem: et ingemui, et locutus sum cum amicis qui mecum erant, multos dolores insaniarum nostrarum; quia omnibus talibus conatibus nostris, qualibus tunc laborabam, sub stimulis cupiditatum trahens infelicitatis meæ sarcinam, et trahendo exaggerans, nihil vellemus aliud nisi ad securam lætitiam pervenire, quo nos mendicus ille jam præcessisset, nunquam fortasse illuc venturos! Quod enim jam ille pauculis et emendicatis nummulis adeptus erat, ad hoc ego tam ærumnosis anfractibus et circuitibus ambiebam, ad lætitiam scilicet temporalis felicitatis. Non enim verum gaudium habebat, sed et ego illis ambitionibus multo falsius quærebam. Et certe ille lætabatur, ego anxius eram; securus ille, ego trepidus. Et si quisquam percontaretur me, utrum mallem exsultare an metuere; responderem, Exsultare. Rursus si interrogaret, utrum me talem mallem qualis ille, an qualis ego tunc essem; meipsum curis timoribusque confectum eligerem: sed perversitate; numquid veritate? Neque enim eo me præponere illi debebam, quo doctior eram, quoniam non inde gaudebam, sed placere inde quærebam hominibus; non ut eos docerem, sed tantum ut placerem. Propterea et tu baculo disciplinæ tuæ Ps. 41, 11. v. Sabat.confringebas ossa mea.

10. Recedant ergo ab anima mea qui dicunt ei: Interest unde quis gaudeat. Gaudebat mendicus ille vinolentia; tu gaudere cupiebas gloria. Qua gloria, Domine? Quas non est in te. Nam sicut illud verum gaudium non erat, ita nec illa vera gloria; et amplius vertebat mentem meam. Et ille ipsa nocte digesturus erat ebrietatem suam; ego cum mea dormieram et surrexeram, et dormiturus et surrecturus eram; vide quot diebus. Interest vero unde quis gaudeat, scio, et gaudium spei fidelis incomparabiliter distat ab illa vanitate; sed et tunc distabat inter nos. Nimirum quippe ille felicior erat, non tantum quod hilaritate perfundebatur, cum ego curis eviscerarer; verum etiam, quod ille bene optando acquisiverat vinum, ego mentiendo quærebam typhum. Dixi tunc multa in hac sententia charis meis, et sæpe advertebam in his quomodo mihi esset; et inveniebam male mihi esse, et dolebam et conduplicabam ipsum male. Et si quid arrisisset prosperum, tædebat apprehendere, quia pene priusquam teneretur, avolabat.

VII. Alypium a Circensium insania convertit.

11. Congemiscebamus in iis qui simul amice vivebamus, et maxime ac familiarissime cum Alypio et Nebridio ista colloquebar: quorum Alypius ex eodem, quo ego, ortus erat municipio, parentibus primatibus municipalibus, me minor natu. Nam et studuerat apud me, cum in nostro docere cœpi oppido, et postea Carthagini: et diligebat me multum, quod ei bonus et doctus viderer; et ego illum, propter magnam virtutis indolem, quæ in non magna ætate satis eminebat. Gurges tamen morum Carthaginensium, quibus nugatoria fervent spectacula, absorbuerat eum in insaniam Circensium: sed cum in eo miserabiliter volveretur, ego autem rhetoricam ibi professus publica schola uterer, nondum me audiebat ut magistrum, propter quamdam simultatem quæ inter me et patrem ejus erat exorta, et compereram quod circum exitiabiliter amaret, et graviter angebar, quod tantam spem perditurus, vel etiam perdidisse mihi videbatur. Sed monendi eum et aliqua coercitione revocandi nulla erat copia, vel amicitiæ benevolentia, vel jure magisterii. Putabam enim eum de me cum patre sentire; ille vero non sic erat. Itaque postposita in hac re patris voluntate, salutare me cœperat, veniens in auditorium meum, et audire aliquid atque abire.

12. Sed enim de memoria mihi lapsum erat agere cum illo, ne vanorum ludorum cæco et præcipiti studio tam bonum interimeret ingenium. Verum autem, Domine, tu qui præsides gubernaculis omnium quæ creasti, non eum oblitus eras futurum inter filios tuos antistitem sacramenti tui; et ut aperte tibi tribueretur ejus correctio, per me quidem illam, sed nescientem operatus es. Nam quodam die cum sederem loco solito, et coram me adessent discipuli, venit, salutavit, sedit, atque in ea quæ agebantur animum intendit: et forte lectio in manibus erat, quam dum exponerem, et opportune mihi adhibenda videretur similitudo Circensium, quo illud quod insinuabam et jucundius et planius fieret, cum irrisione mordaci eorum quos illa captivasset insania; tu scis, Deus noster, quod tunc de Alypio ab illa peste sanando non cogitaverim. At ille in se rapuit, meque illud non nisi propter se dixisse credidit. Et quod alius acciperet ad succensendum mihi, accepit honestus adolescens ad succensendum sibi, et ad me ardentius diligendum. Dixeras enim tu jam olim, et innexueras Litteris tuis: Prov. 9, 8.Corripe sapientem, et amabit te. At ego illum jam non corripueram; sed utens tu omnibus, et scientibus et nescientibus, ordine quo nosti, et ille ordo justus est, Is. 6, 6.de corde et lingua mea carbones ardentes operatus es, quibus mentem spei bonæ adureres tabescentem, ac sanares. Taceat laudes tuas qui miserationes tuas non considerat, quæ tibi de medullis meis confitentur. Etenim ille post illa verba proripuit se ex fovea tam alta, qua libenter demergebatur, et cum miserabili voluptate* cæcabatur; et excussit animum forti temperantia, et resiluerunt omnes Circensium sordes ab eo, ampliusque illuc non accessit. Deinde patrem reluctantem evicit, ut me magistro uteretur: cessit ille atque concessit. Et audire me rursus incipiens, illa mecum superstitione involutus est, amans in Manichæis ostentationem[140] continentiæ, quam veram et germanam putabat. Erat autem illa vecors et seductoria, Prov. 6, 26. Sabat.pretiosas animas captans, nondum virtutis altitudinem scientes tangere, et superficie decipi faciles, sed tamen adumbratæ simulatæque virtutis.

VIII. Alypius capitur insania ludorum gladiatoriorum, a quibus antea abhorruerat.

13. Non sane relinquens incantatam sibi a parentibus terrenam viam, Romam præcesserat, ut jus disceret; et ibi gladiatorii spectaculi hiatu incredibili et incredibiliter abreptus est. Cum enim aversaretur et detestaretur talia, quidam ejus amici et condiscipuli, cum forte de prandio redeuntibus pervius esset*, recusantem vehementer et resistentem, familiari violentia duxerunt in amphitheatrum, crudelium et funestorum ludorum diebus, hæc dicentem: "Si corpus meum in illum locum trahitis, et ibi constituitis; numquid et animum et oculos meos in illa spectacula potestis intendere? Adero itaque absens, ac sic et vos et illa superabo." Quibus auditis, illi nihilo secius eum adduxerunt secum, idipsum forte explorare cupientes, utrum posset efficere. Quo ubi ventum est, et sedibus quibus potuerunt locati sunt, fervebant omnia immanissimis voluptatibus. Ille clausis foribus oculorum, interdixit animo ne in tanta mala procederet; atque utinam et aures obturavisset! Nam quodam pugnæ casu, cum clamor ingens totius populi vehementer eum pulsasset, curiositate victus, et quasi paratus quidquid illud esset, etiam visum contemnere et vincere, aperuit oculos; et percussus est graviore vulnere in anima, quam ille in corpore, quem cernere concupivit; ceciditque miserabilius quam ille quo cadente factus est clamor qui per ejus aures intravit, et reseravit ejus lumina, ut esset qua feriretur et dejiceretur audax adhuc potius quam fortis animus, et eo infirmior quo de se præsumpserat, qui debuit de te. Ut enim vidit illum sanguinem, immanitatem simul ebibit, et non se avertit, sed fixit aspectum; et hauriebat furias, et nesciebat, et delectabatur scelere certaminis, et cruenta voluptate inebriabatur. Et non erat jam ille qui venerat, sed unus de turba ad quam venerat, et verus eorum socius, a quibus adductus erat. Quid plura? Spectavit, clamavit, exarsit, abstulit inde secum insaniam qua stimularetur redire, non tantum cum illis a quibus prius abstractus est; sed etiam præ illis, et alios trahens. Et inde tamen manu validissima et misericordissima eruisti eum tu, et docuisti non sui habere, sed tui fiduciam; sed longe postea.

IX. Alypius ut fur apprehenditur

14. Verumtamen jam hoc ad medicinam futuram in ejus memoria reponebatur. Nam et illud, quod cum adhuc studeret jam me audiens apud Carthaginem, et medio die cogitaret in foro quod recitaturus erat, sicuti exerceri scholastici solent, sivisti eum comprehendi ab æditimis fori tanquam furem. Non arbitror aliam ob causam te permisisse, Deus noster, nisi ut ille vir[141] tantus futurus jam inciperet discere, quam non facile in dignoscendis causis homo ab homine damnandus esset temeraria credulitate. Quippe ante tribunal deambulabat solus cum tabulis ac stilo, cum ecce adolescens quidam ex numero scholasticorum fur verus, securim clanculo apportans, illo non sentiente ingressus est ad cancellos plumbeos qui vico argentario desuper præminent, et præcidere plumbum cœpit. Sono autem securis audito submurmuraverunt argentarii qui subter erant, et miserunt qui apprehenderent quem forte invenissent. Quorum vocibus auditis, relicto instrumento ille discessit, timens ne cum eo teneretur. Alypius autem qui non viderat intrantem, exeuntem sensit, et celeriter vidit abeuntem: et causam scire cupiens ingressus est locum, et inventam securim stans atque admirans considerabat. Cum ecce illi qui missi fuerant, reperiunt eum solum ferentem ferrum cujus sonitu exciti venerant: tenent, attrahunt; congregatis inquilinis fori, tanquam furem manifestum se comprehendisse gloriantur, et inde offerendus judici ducebatur.

15. Sed hactenus docendus fuit. Statim enim, Domine, subvenisti innocentiæ cujus testis eras tu solus. Cum enim duceretur vel ad custodiam, vel ad supplicium, fit eis obviam quidam architectus cujus maxima erat cura publicarum fabricarum. Gaudent illi eum potissimum occurrisse, cui solebant in suspicionem venire ablatarum rerum quæ perissent de foro, ut quasi tandem ille cognosceret a quibus hæc fierent. Verum autem viderat homo sæpe Alypium in domo cujusdam senatoris ad quem salutandum ventitabat: statimque cognitum manu apprehensa semovit a turbis, et tanti mali causam quærens, quid gestum esset audivit; omnesque tumultuantes qui aderant et minaciter frementes jussit venire secum. Et venerunt ad domum illius adolescentis qui rem commiserat. Puer vero erat ante ostium, et tam parvus erat ut nihil exinde domino suo metuens, facile posset totum indicare: cum eo quippe in foro fuit pedissequus. Quem posteaquam recoluit Alypius, architecto intimavit. At ille securim demonstravit puero, quærens ab eo cujus esset. Qui confestim, Nostra, inquit: deinde interrogatus aperuit cætera. Sic in illam domum translata causa, confusisque turbis quæ de illo triumphare jam cœperant, futurus dispensator[142] verbi tui, et multarum in Ecclesia tua causarum examinator, experientior instructiorque discessit.

X. De integritate Alypii et adventu Nebridii.

16. Hunc ergo Romæ inveneram, et adhæsit mihi fortissimo vinculo, mecumque Mediolanum profectus est, ut nec me deseret, et de jure quod didicerat aliquid ageret, secundum votum magis parentum quam suum. Et ter* jam assederat mirabili continentia cæteris, cum ille magis miraretur eos qui aurum innocentiæ præponerent. Tentata est quoque ejus indoles, non solum illecebra cupiditatis, sed etiam stimulo timoris. Romæ assidebat comiti largitionum Italicianarum*.[143] Erat eo tempore quidam potentissimus senator, cujus et beneficiis obstricti multi et terrori subditi erant. Voluit sibi licere nescio quid ex more potentiæ suæ, quod esset per leges illicitum; restitit Alypius: promissum est præmium; irrisit animo: prætentæ minæ; calcavit: mirantibus omnibus inusitatam animam, quæ hominem tantum, et innumerabilibus præstandi nocendique modis ingenti fama celebratum, vel amicum non optaret, vel non formidaret inimicum. Ipse autem judex, cui consiliarius erat, quamvis et ipse fieri nollet, non tamen aperte recusabat: sed in istum causam transferens, ab eo se non permitti asserebat; quia et revera si ipse faceret, iste discederet. Hoc solo autem pene jam illectus erat studio litterario, ut pretiis prætorianis[144] codices sibi conficiendos curaret: sed consulta justitia deliberationem in melius vertit; utiliorem judicans æquitatem qua prohibebatur, quam potestatem qua sinebatur. Parvum est hoc; sed Luc. 16, 10-12.qui in parvo fidelis est, et in magno fidelis est. Nec ullo modo erit inane, quod de tuæ Veritatis ore processit: Si in injusto mammona fideles non fuistis; quod verum est, quis credet vobis? Et si in alieno fideles non fuistis; quod vestrum est, quis dabit vobis? Talis ille tunc inhærebat mihi, mecumque nutabat in consilio, quisnam esset tenendus vitæ modus.

17. Nebridius etiam qui relicta patria vicina Carthagini, atque ipsa Carthagine ubi frequentissimus erat, relicto rure paterno optimo, relicta domo et non secutura matre, nullam ob aliam causam Mediolanum venerat, nisi ut mecum viveret in flagrantissimo studio[145] veritatis atque sapientiæ: pariter suspirabat, pariterque fluctuabat, beatæ vitæ inquisitor ardens, et quæstionum difficillimarum scrutator acerrimus. Et erant ora trium egentium, et inopiam suam sibimet invicem anhelantium, et Ps. 144, 15.a te exspectantium, ut dares eis escam in tempore opportuno. Et in omni amaritudine quæ nostros sæculares actus de misericordia tua sequebatur, intuentibus nobis finem cur ea pateremur, occurrebant tenebræ; et aversabamur* gementes, et dicebamus: Quamdiu hæc? Et hoc crebro dicebamus; et dicentes non relinquebamus ea; quia non elucebat certum aliquid quod illis relictis apprehenderemus.

XI. Anxius Augustinus de instituenda vita deliberat.

18. Et ego maxime mirabar, satagens et recolens, quam longum tempus esset ab undevigesimo anno ætatis meæ, quo fervere cœperam studio sapientiæ; disponens, ea inventa, relinquere omnes vanarum cupiditatum spes inanes et insanias mendaces: et ecce jam tricenariam ætatem gerebam, in eodem luto hæsitans aviditate fruendi præsentibus, fugientibus et dissipantibus me, dum dico: Cras inveniam; ecce manifestum apparebit, et tenebo: ecce Faustus veniet, et exponet omnia. O magni viri Academici! nihil ad agendam vitam certi comprehendi potest. Imo quæramus diligentius, et non desperemus. Ecce jam non sunt absurda in Libris ecclesiasticis quæ absurda videbantur, et possunt aliter atque honeste intelligi. Figam pedes in eo gradu in quo puer a parentibus eram positus, donec inveniatur perspicua veritas. Sed ubi quæretur? quando quæretur? Non vacat Ambrosio, non vacat legere. Ubi ipsos codices quærimus? unde, aut quando comparamus? a quibus sumimus? Deputentur tempora, distribuantur horæ pro salute animæ. Magna spes oborta est: non docet catholica fides quod putabamus, et vani accusabamus; nefas habent docti ejus credere Deum figura humani corporis terminatum: et dubitamus pulsare quo aperiantur cætera? Antemeridianis horis* discipuli occupant: cæteris quid facimus? cur non id agimus? Sed quando salutamus amicos majores, quorum suffragiis opus habemus? quando præparamus quod emant scholastici? quando reparamus nos ipsos, relaxando animo ab intentione curarum?

19. Pereant omnia, et dimittamus hæc vana et inania: conferamus nos ad solam inquisitionem veritatis. Vita* misera est; mors incerta. Si subito obrepit, quomodo hinc exibimus? et ubi nobis discenda sunt quæ hic negleximus, ac* non potius hujus negligentiæ supplicia luenda? Quid, si mors ipsa omnem curam sensu amputabit et finiet? Ergo et hoc quærendum. Sed absit ut ita sit. Non vacat, non est inane quod tam eminens culmen auctoritatis christianæ fidei toto orbe diffunditur[146]. Nunquam tanta et talia pro nobis divinitus agerentur, si morte corporis etiam vita animæ consumeretur. Quid cunctamur igitur relicta spe sæculi, conferre nos totos ad quærendum Deum et vitam beatam? Sed exspecta: jucunda sunt etiam ista; habent non parvam dulcedinem suam: non facile ab eis præcidenda est intentio, quia turpe est ad ea rursum redire. Ecce jam quantum est, ut impetretur aliquis honor? et quid amplius in his desiderandum? Suppetit amicorum majorum copia: ut nihil aliud, et multum festinemus, vel præsidatus dari potest; et ducenda uxor cum aliqua pecunia, ne sumptum nostrum gravet[147]; et ille erit modus cupiditatis. Multi magni viri et imitatione dignissimi, sapientiæ studio cum conjugibus dediti fuerunt.

20. Cum hæc dicebam, et alternabant hi venti et impellebant huc atque illuc cor meum, transibant tempora, et tardabam converti ad Dominum, et differebam de die in diem vivere in te, et non differebam quotidie in memetipso mori. Amans beatam vitam, timebam illam in sede sua; et ab ea fugiens, quærebam eam. Putabam enim me miserum fore nimis, si feminæ privarer amplexibus[148]; et medicinam misericordiæ tuæ ad eamdem infirmitatem sanandam non cogitabam, quia expertus non eram; et propriarum virium credebam esse continentiam, quarum mihi non eram conscius, cum tam stultus essem ut nescirem, sicut scriptum est, neminem posse esse continentem, nisi tu dederis. Utique dares, si gemitu interno pulsarem aures tuas, et fide solida in te jactarem curam meam.

XII. Contentio inter Alypium et Augustinum de matrimonio et cœlibatu.

21. Prohibebat me sane Alypius ab uxore ducenda, cantans* nullo modo nos posse securo otio simul in amore sapientiæ vivere, sicut jam diu desideraremus, si id fecissem. Erat enim ipse in ea re etiam tunc castissimus, ita ut mirum esset; quia vel experientiam concubitus ceperat in ingressu adolescentiæ suæ, sed non hæserat; magisque doluerat et spreverat, et deinde jam continentissime vivebat. Ego autem resistebam illi, exemplis eorum qui conjugati coluissent sapientiam, et promeruissent Deum, et habuissent fideliter ac dilexissent amicos. A quorum ego quidem granditate animi longe aberam: et deligatus* morbo carnis mortifera suavitate, trahebam catenam meam, solvi timens, et quasi concusso vulnere repellens verba bene suadentis, tanquam manum solventis. Insuper etiam per me ipsi quoque Alypio loquebatur serpens, et innectebat atque spargebat per linguam meam dulces laqueos in via ejus, quibus illi honesti et expediti pedes implicarentur.

22. Cum enim me ille miraretur, quem non parvipenderet, ita hærere visco illius voluptatis, ut me affirmarem, quotiescumque inde inter nos quæreremus, cælibem vitam nullo modo posse degere; atque ita me defenderem, cum illum mirantem viderem, ut dicerem multum interesse inter illud quod ipse raptim et furtim expertus esset, quod pene jam ne meminisset quidem, atque ideo nulla molestia facile contemneret, et delectationes consuetudinis meæ, ad quas si accessisset honestum nomen matrimonii, non eum mirari oportere, cur ego illam vitam nequirem spernere: cœperat et ipse desiderare conjugium, nequaquam victus libidine talis voluptatis, sed curiositatis. Dicebat enim scire se cupere quidnam esset illud, sine quo vita mea quæ illi sic placebat, non mihi vita, sed pœna videretur. Stupebat enim liber ab illo vinculo animus servitutem meam, et stupendo ibat in experiendi cupidinem, venturus in ipsam experientiam, atque inde fortasse lapsurus in eam quam stupebat servitutem; quoniam sponsionem volebat facere cum morte; et qui amat periculum, incidit in illud. Neutrum enim nostrum, si quod est conjugale decus in officio regendi matrimonii et suscipiendorum liberorum, ducebat, nisi tenuiter. Magna autem ex parte atque vehementer consuetudo satiandæ insatiabilis concupiscentiæ me captum excruciabat: illum autem admiratio capiendum trahebat. Sic eramus, donec tu, Altissime, non deserens humum nostram, miseratus miseros, subvenires miris et occultis modis.

XIII. Uxor quæritur Augustino.

23. Et instabatur impigre ut ducerem uxorem. Jam petebam, jam promittebatur, maxime matre dante operam, quo me jam conjugatum Baptismus salutaris ablueret, quo me in dies gaudebat aptari, et vota sua ac promissa tua in mea fide compleri animadvertebat. Cum sane et rogatu meo et desiderio suo, forti clamore cordis abs te deprecaretur quotidie, ut ei per visum ostenderes aliquid de futuro matrimonio meo; nunquam voluisti. Et videbat quædam vana et phantastica, quo cogebat impetus de hac re satagentis humani spiritus; et narrabat mihi, non cum fiducia qua solebat, cum tu demonstrabas ei, sed contemnens ea. Dicebat enim discernere se nescio quo sapore, quem verbis explicare non poterat, quid interesset inter revelantem te, et animam suam somniantem. Instabatur tamen, et puella petebatur, cujus ætas ferme biennio minus quam nubilis erat; et quia ea placebat, exspectabatur.

XIV. De vita communi agenda dum amicis deliberat.

24. Et multi amici agitaveramus animo, et colloquentes ac detestantes turbulentas humanæ vitæ molestias, pene jam firmaveramus remoti a turbis otiose vivere: id otium sic moliti, ut si quid habere possemus, conferremus in medium, unamque rem familiarem conflaremus ex omnibus; ut per amicitiæ sinceritatem non esset aliud hujus et aliud illius; sed quod ex cunctis fieret unum, et universum singulorum esset, et omnia omnium: cum videremur nobis esse posse decem ferme homines in eadem societate, essentque inter nos prædivites, Romanianus[149] maxime communiceps noster, quem tunc graves æstus negotiorum suorum ad comitatum attraxerant, ab ineunte ætate mihi familiarissimus; qui maxime instabat huic rei, et magnam in suadendo habebat auctoritatem, quod ampla res ejus multum cæteris anteibat: et placuerat nobis ut bini annui tanquam magistratus omnia necessaria curarent, cæteris quietis. Sed posteaquam cœpit

cogitari utrum hoc mulierculæ sinerent, quas et alii nostrum jam habebant, et nos habere volebamus, totum illud placitum quod bene formabamus*, dissiluit in manibus, atque confractum et abjectum est. Inde ad suspiria et gemitus*, et gressus ad sequendas Mat. 7, 13.latas et tritas vias sæculi, quoniam multæ cogitationes erant in corde nostro; Ps. 32, 11.consilium autem tuum manet in æternum. Ex quo consilio deridebas nostra, et tua præparabas, nobis Ps. 144, 15. 16.daturus escam in opportunitate, et aperturus manum atque impleturus animas nostras benedictione.

XV. In locum discedentis concubinæ alia succedit.

25. Interea mea peccata multiplicabantur, et avulsa* a latere meo tanquam impedimento conjugii, cum qua cubare solitus eram, cor ubi adhærebat, concisum et vulneratum mihi erat, et trahebat sanguinem. Et illa in Africam redierat, vovens tibi alium se virum nescituram, relicto apud me naturali ex illa filio meo. At ego infelix nec feminæ imitator, dilationis impatiens, tanquam post biennium accepturus eam quam petebam, quia non amator conjugii sed libidinis servus eram; procuravi aliam, non utique conjugem: quo tanquam sustentaretur et perduceretur vel integer vel auctior morbus animæ meæ, satellitio perdurantis consuetudinis, in regnum uxorium. Nec sanabatur vulnus illud meum quod prioris præcisione factum fuerat; sed post fervorem doloremque acerrimum putrescebat, et quasi frigidius, sed desperatius dolebat[150].

XVI. Mortis et judicii metum nunquam deposuit.

26. Tibi laus, tibi gloria, fons misericordiarum. Ego fiebam miserior, et tu propinquior. Aderat jam jamque dextera tua ereptura* me de cœno, et ablutura me; et ignorabam. Nec me revocabat a profundiore voluptatum carnalium gurgite, nisi metus mortis et futuri judicii tui, qui per varias quidem opiniones, nunquam tamen recessit de pectore meo. Et disputabam cum amicis meis Alypio et Nebridio de finibus bonorum et malorum, Epicurum accepturum fuisse palmam in animo meo, nisi ego credidissem post mortem restare animæ vitam, et tractus meritorum, quod Epicurus credere noluit. Et quærebam, si essemus immortales et in perpetua corporis voluptate sine ullo amissionis terrore viveremus, cur non essemus beati, aut quid aliud quæreremus? Nesciens idipsum ad magnam miseriam pertinere, quod ita demersus et cæcus cogitare non possem lumen honestatis et gratis amplectendæ pulchritudinis, quam non videt oculus carnis, et videtur ex intimo. Nec considerabam miser, ex qua vena mihi manaret, quod ista ipsa, fœda tamen, cum amicis dulciter conferebam; nec esse sine amicis poteram beatus, etiam secundum sensum quem tunc habebam in quantalibet affluentia carnalium voluptatum. Quos utique amicos gratis diligebam, vicissimque ab eis me diligi gratis sentiebam. O tortuosas vias! Væ animæ audaci quæ speravit, si a te recessisset, se aliquid melius habituram! Versa et reversa in tergum, et in latera, et in ventrem; et dura sunt omnia: et tu solus requies[151]. Et ecce ades, et liberas a miserabilibus erroribus, et constituis nos in via tua, et consolaris, et dicis: Currite; ego feram, et ego perducam, et ibi ego feram*.

LIBER SEPTIMUS.

Juventutis suæ exordium, id est annum ætatis trigesimum primum, ob mentis oculos reducit. Narrat se argumento quodam Nebridii valde perculsum, crassis tamen adhuc tenebris obvolvi, cum de Deo non nisi corporaliter sentire potuerit; Manichæos ergo impie sentire probe cernit, Ecclesiæ vero fidem omnino amplecti nequit; a Mathematicorum erroribus revocatur; quæstione tamen, unde malum? misere torquetur; plurimum e Platonicorum libris proficit, neque tamen sufficiunt, cum de Christi incarnatione prave senserit; arreptis vero S. Scripturis, et præsertim Apostolo Paulo, dubitationes ejus omnes concidunt.

I. Deum cogitat tamquam aliquid corporeum per infinita spatia diffusum.

1. Jam mortua erat adolescentia mea mala et nefanda, et ibam in juventutem, quanto ætate major, tanto vanitate turpior. Qui cogitare aliquid substantiæ nisi tale non poteram, quale per hos oculos videri solet; non te cogitabam*, Deus, in figura corporis humani: ex quo audire aliquid de sapientia cœpi, semper hoc fugi; et gaudebam me hoc reperisse in fide spiritualis matris nostræ Catholicæ tuæ. Sed quid te aliud cogitarem non occurrebat; et conabar cogitare te homo, et talis homo, summum et solum et verum Deum! et te incorruptibilem, et inviolabilem, et incommutabilem, totis medullis credebam; quia, nesciens unde et quomodo, plane tamen videbam et certus eram, id quod corrumpi potest, deterius esse quam id quod non potest; et quod violari non potest, incunctanter præponebam violabili; et quod nullam patitur per mutationem, melius esse quam id quod mutari potest. Clamabat violenter cor meum adversus omnia phantasmata mea, et hoc uno ictu conabar abigere circumvolantem turbam immunditiæ ab acie meæ mentis; et vix dimota in ictu oculi ecce conglobata rursus aderat, et irruebat in aspectum meum, et obnubilabat eum: ut quamvis non forma humani corporis, corporeum tamen aliquid cogitare cogerer per spatia locorum, sive infusum mundo, sive etiam extra mundum per infinita diffusum, etiam ipsum incorruptibile et inviolabile et incommutabile, quod corruptibili et violabili et commutabili præponebam; quoniam quidquid privabam spatiis talibus, nihil mihi esse videbatur: sed prorsus nihil, ne inane quidem; tanquam si corpus auferatur loco, et maneat locus omni corpore vacuatus, et terreno et humido et aereo et cœlesti, sed tamen sit locus inanis tanquam spatiosum nihil.

2. Ego itaque incrassatus corde, nec mihimet ipsi vel ipse conspicuus[152], quidquid non per aliquanta spatia tenderetur, vel diffunderetur, vel conglobaretur, vel tumeret, vel tale aliquid caperet, aut capere posset, nihil prorsus esse arbitrabar. Per quales enim formas ire solent oculi mei, per tales imagines ibat cor meum: nec videbam hanc eamdem intentionem, qua illas ipsas imagines formabam, non esse tale aliquid; quæ tamen ipsas non formaret, nisi esset aliquid magnum. Ita etiam te, vita vitæ meæ, grandem per infinita spatia undique cogitabam penetrare totam mundi molem, et extra eam quaquaversum per immensam sine termino; ut haberet te terra, haberet cœlum, haberent omnia, et illa finirentur in te, tu autem nusquam. Sicut autem luci solis non obsisteret corpus, aeris hujus qui supra terram est, quominus per eum trajiceretur penetrans eum, non dirumpendo aut concidendo, sed implendo eum totum: sic tibi putabam non solum cœli et aeris et maris, sed etiam terræ corpus pervium, et ex omnibus maximis minimisque partibus penetrabile ad capiendam præsentiam tuam, occulta inspiratione intrinsecus et extrinsecus administrantem omnia quæ creasti. Ita suspicabar, quia cogitare aliud non poteram; nam falsum erat. Illo enim modo major pars terræ majorem tui partem haberet, et minorem minor: atque ita te plena essent omnia, ut amplius tui caperet elephanti corpus quam passeris, quo esset isto grandius, grandioremque occuparet locum; atque ita frustatim partibus mundi, magnis magnas, brevibus breves partes tuas præsentes faceres. Non es autem ita. Sed nondum iluminaveras tenebras meas.

II. Momentum quo Nebridius confutaret Manichæos.

3. Sat erat enim mihi, Domine, adversus illos deceptos deceptores, et loquaces mutos*, quoniam non ex eis sonabat verbum tuum: sat erat ergo illud quod jamdiu ab usque Carthagine a Nebridio proponi solebat, et omnes qui audieramus concussi[153] sumus. Quid erat tibi factura nescio quæ gens tenebrarum, quam ex adversa mole solent opponere, si tu cum ea pugnare noluisses*? Si enim responderetur, aliquid fuisse nocituram, violabilis tu et corruptibilis fores. Si autem nihil ea nocere potuisse diceretur, nulla afferretur causa pugnandi; et ita pugnandi, ut quædam portio tua et membrum tuum, vel proles de ipsa substantia tua, misceretur adversis potestatibus et non a te creatis naturis, atque in tantum ab eis corrumperetur et commutaretur in deterius, ut a beatitudine in miseriam[154] verteretur, et indigeret auxilio quo erui purgarique posset: et hanc esse animam, cui tuus sermo, servienti liber, et contaminatæ purus, et corruptæ integer subveniret; sed et ipse corruptibilis, quia ex una eademque substantia. Itaque, si te, quidquid es, id est, substantiam tuam qua es, incorruptibilem dicerent; falsa esse illa omnia et exsecrabilia: si autem corruptibilem; idipsum jam falsum et prima voce abominandum. Sat erat ergo istud adversus eos omnimodo evomendos a pressura pectoris, quia non habebant qua exirent sine horribili sacrilegio cordis et linguæ, sentiendo de te ista et loquendo.

III. Liberum arbitrium causa peccati.

4. Sed et ego adhuc, quamvis incontaminabilem et inconvertibilem, et nulla ex parte mutabilem dicerem, firmeque sentirem Dominum nostrum Deum verum, qui fecisti non solum animas nostras, sed etiam corpora[155], nec tantum nostras animas et corpora, sed omnes et omnia; non tenebam explicatam* et enodatam causam mali: quæcumque tamen esset, sic eam quærendam videbam, ut non per illam constringerer Deum incommutabilem mutabilem credere, ne ipse fierem quod quærebam. Itaque securus eam quærebam, et certus non esse verum quod illi dicerent, quos toto animo fugiebam; quia videbam, quærendo unde malum, repletos malitia, qua opinarentur tuam potius substantiam male pati[154], quam suam male facere.

5. Et intendebam ut cernerem quod audiebam, liberum voluntatis arbitrium causam esse ut male faceremus, et rectum judicium tuum ut pateremur[156]; et eam liquidam* cernere non valebam. Itaque aciem mentis de profundo educere conatus, mergebar iterum; et sæpe conatus, mergebar iterum atque iterum. Sublevabat enim me in lucem tuam quod tam sciebam me habere voluntatem, quam me vivere. Itaque cum aliquid vellem aut nollem, non alium quam me velle ac nolle certissimus eram; et ibi esse causam peccati mei jam jamque animadvertebam. Quod autem invitus facerem, pati me potius quam facere videbam; et id non culpam, sed pœnam esse judicabam, qua me non injuste plecti, te justum cogitans, cito fatebar. Sed rursus dicebam: Quis fecit me? Nonne Deus meus, non tantum bonus, sed ipsum bonum? Unde igitur mihi male velle et bene nolle, ut esset cur juste pœnas luerem? Quis in me hoc posuit, et inseruit mihi plantarium amaritudinis, cum totus fierem a dulcissimo Deo meo? Si diabolus auctor, unde ipse diabolus? Quod si et ipse perversa voluntate ex bono angelo diabolus factus est; unde et in ipso voluntas mala qua diabolus fieret, quando totus angelus a conditore optimo factus esset*? His cogitationibus deprimebar iterum et suffocabar: sed non usque ad illum infernum subducebar erroris, ubi nemo Ps. 6, 6.tibi confitetur, dum tu potius mala pati, quam homo facere putatur.

IV. Deum incorruptibilem esse oportet.

6. Sic enim nitebar invenire cætera, ut jam inveneram melius esse incorruptibile, quam corruptibile; et ideo te, quidquid esses, esse incorruptibilem confitebar. Neque enim ulla anima unquam potuit, poteritve cogitare aliquid quod sit te melius, qui summum et optimum bonum es. Cum autem verissime atque certissime incorruptibile corruptibili præponatur, sicut ego jam præponebam; poteram jam cogitatione aliquid attingere quod esset melius Deo meo, nisi tu esses incorruptibilis. Ubi igitur videbam incorruptibile corruptibili esse præferendum, ibi te quærere debebam, atque inde advertere ubi* sit malum, id est, unde sit ipsa corruptio, qua violari substantia tua nullo modo potest. Nullo enim prorsus modo violat corruptio Deum nostrum; nulla voluntate, nulla necessitate, nullo improviso casu; quoniam ipse est Deus, et quod sibi vult bonum est, et ipse est idem bonum: corrumpi autem non est bonum. Nec cogeris invitus ad aliquid, quia voluntas tua non est major quam potentia tua. Esset autem major, si te ipso tu ipse major esses: voluntas enim et potentia Dei, Deus ipse est. Et quid improvisum tibi qui nosti omnia, et nulla natura est, nisi quia nosti eam? Et utquid multa dicimus, cur non sit corruptibilis substantia quæ Deus est, quando si hoc esset, non esset Deus?

V. Quærit iterum unde malum, et quæ radix ejus.

7. Et quærebam unde malum, et male quærebam; et in ipsa inquisitione mea non videbam malum. Et constituebam in conspectu spiritus mei universam creaturam, quidquid in ea cernere possumus; sicuti est terra, et mare, et aer, et sidera, et arbores, et alia* mortalia; et quidquid in ea non videmus, sicut firmamentum cœli, insuper et omnes Angelos et cuncta spiritualia ejus; sed etiam ipsa, quasi corpora essent, locis et locis ordinavit imaginatio mea: et feci unam massam grandem distinctam generibus corporum creaturam tuam*; sive quæ re vera corpora erant, sive quæ ipse pro spiritibus finxeram: et eam feci grandem, non quantum erat, quod scire non poteram; sed quantum libuit, undiqueversum sane finitam. Te autem, Domine, ex omni parte ambientem et penetrantem eam, sed usquequaque infinitum: tanquam si mare esset ubique, et undique per immensa infinitum solum mare, et haberet intra se spongiam quamlibet magnam, sed finitam tamen; plena esset utique spongia illa ex omni sua parte ex immenso mari: sic creaturam tuam finitam, te infinito plenam putabam, et dicebam: Ecce Deus, et ecce quæ creavit Deus, et bonus Deus, atque his validissime longissimeque præstantior; sed tamen bonus bona creavit, et ecce quomodo ambit atque implet ea. Ubi ergo malum, et unde, et qua huc irrepsit? Quæ radix ejus, et quod semen ejus? An omnino non est? Cur ergo timemus et cavemus quod non est? Aut si inaniter timemus, certe vel timor ipse malum est, quo incassum stimulatur et excruciatur cor: et tanto gravius malum, quanto non est quod timeamus, et timemus. Idcirco aut est malum quod timemus, aut hoc malum est quia timemus. Unde est igitur, quoniam Deus fecit hæc omnia, bonus bona? Majus quidem et summum bonum minora fecit bona, sed tamen et creans et creata bona sunt omnia. Unde est malum? An unde fecit ea*, materies aliqua mala erat, et formavit atque ordinavit eam, sed reliquit aliquid in illa, quod in bonum non converteret? Cur et hoc? An impotens erat totum vertere et commutare, ut nihil mali remaneret, cum sit omnipotens? Postremo, cur inde aliquid facere voluit, ac non potius eadem omnipotentia fecit ut nulla esset omnino? Aut vero existere poterat contra ejus voluntatem? Aut si æterna erat, cur tam diu per infinita retro spatia temporum, sic eam sivit esse, ac tanto post placuit aliquid ex ea facere? Aut jam si subito aliquid voluit agere, hoc potius ageret omnipotens, ut illa non esset, atque ipse solus esset totum, verum et summum et infinitum bonum. Aut si non erat bene ut non aliquid boni etiam fabricaretur*, et conderet qui bonus erat; illa sublata et ad nihilum redacta materia quæ mala erat, bonam ipse institueret unde omnia crearet. Non enim esset omnipotens, si condere non posset aliquid boni, nisi ea, quam non ipse condiderat, adjuvaretur materia. Talia volvebam pectore misero, ingravidato curis mordacissimis de timore mortis, et non inventa veritate: stabiliter tamen hærebat in corde meo, in catholica Ecclesia fides Christi tui Domini et Salvatoris nostri; in multis quidem adhuc informis, et præter doctrinæ normam fluitans*, sed tamen non eam relinquebat animus, imo in dies magis magisque imbibebat.

VI. Mathematicorum divinationes rejicit.

8. Jam etiam mathematicorum fallaces divinationes, et impia deliramenta rejeceram. Confiteantur etiam hinc tibi de intimis visceribus animæ meæ miserationes tuæ, Deus meus. Tu enim, tu omnino; nam quis alius a morte omnis erroris revocat nos, nisi vita quæ mori nescit, et sapientia mentes indigentes illuminans, nullo indigens lumine, qua mundus administratur usque ad arborum volatica folia? tu procurasti pervicaciæ meæ, qua obluctatus sum Vindiciano acuto seni, et Nebridio adolescenti mirabilis animæ: illi vehementer affirmanti, huic cum dubitatione quidem aliqua, sed tamen crebro dicenti, non esse illam* artem futura prævidendi; conjecturas autem hominum habere sæpe vim sortis, et multa dicendo dici pleraque ventura, nescientibus eis qui dicerent, sed in ea non tacendo incurrentibus: procurasti ergo tu hominem amicum, non quidem segnem consultorem mathematicorum, nec eas litteras bene callentem; sed, ut dixi, consultorem curiosum, et tamen scientem aliquid quod a patre suo se audisse dicebat, quod* quantum valeret ad illius artis opinionem evertendam ignorabat. Is ergo vir nomine Firminus, liberaliter institutus et excultus eloquio, cum me tanquam charissimum, de quibusdam suis rebus, in quas sæcularis spes ejus intumuerat, consuleret quid mihi secundum suas, quas constellationes appellant, videretur; ego autem, qui jam de hac re in Nebridii sententiam flecti cœperam, non quidem abnuerem conjicere ac dicere quod nutanti occurrebat; sed tamen subjicerem, prope jam esse mihi persuasum ridicula illa esse et inania: tum ille mihi narravit patrem suum fuisse librorum talium curiosissimum, et habuisse amicum æque illa simulque sectantem; qui pari studio et collatione flatabant in eas nugas ignem cordis sui*, ita ut mutorum quoque animalium, si qua domi parerent, observarent momenta nascentium, atque ad ea cœli positionem notarent, unde illius quasi artis experimenta colligerent. Itaque dicebat audisse se a patre, quod cum eumdem Firminum* prægnans mater esset, etiam illius paterni amici famula quædam pariter utero grandescebat; quod latere non potuit dominum, qui etiam canum suarum partus examinatissima diligentia nosse curabat: atque ita factum esse ut cum iste conjugis, ille autem ancillæ dies et horas, minutioresque horarum articulos cautissima observatione numerarent, enixæ essent ambæ simul; ita ut easdem constellationes usque ad easdem minutias utrique nascenti facere cogerentur, iste filio, ille servulo. Nam cum mulieres parturire cœpissent, indicaverunt sibi ambo quid sua cujusque domo ageretur, et paraverunt quos ad se invicem mitterent, simul ut natum quod parturiebatur esset cuique nuntiatum; quod tamen ut continuo nuntiaretur, tanquam in regno suo facile effecerant. Atque ita, qui ab alterutro missi sunt, tam ex paribus domorum intervallis sibi obviam factos esse dicebat, ut aliam positionem siderum, aliasque particulas momentorum, neuter eorum notare sineretur: et tamen Firminus amplo apud suos loco natus, dealbatiores vias sæculi cursitabat, augebatur divitiis, sublimabatur honoribus; servus autem ille, conditionis jugo nullatenus relaxato, dominis serviebat, ipso indicante qui noverat eum.

9. His itaque auditis et creditis, talis quippe narraverat, omnis illa reluctatio mea resoluta concidit: et primo Firminum ipsum conatus sum ab illa curiositate revocare, cum dicerem, constellationibus ejus inspectis, ut vera pronuntiarem*, debuisse me utique videre ibi parentes inter suos esse primarios, nobilem familiam propriæ civitatis, natales ingenuos, honestam educationem, liberalesque doctrinas. At si me ille servus ex eisdem constellationibus, quia et illius ipsæ essent, consuluisset, ut eidem quoque vera proferrem, debuisse me rursus ibi videre abjectissimam familiam, conditionem servilem, et cætera longe a prioribus aliena, longeque distantia. Unde autem fieret ut eadem inspiciens diversa dicerem, si vera dicerem; si autem eadem dicerem, falsa dicerem: inde certissime colligi*, ea quæ vera, consideratis constellationibus, dicerentur, non arte dici, sed sorte; quæ autem falsa, non artis imperitia, sed sortis mendacio.

10. Hinc autem accepto aditu*, ipse mecum talia ruminando, ne quis eorumdem delirorum qui talem quæstum sequerentur, quos jam jamque invadere, atque irrisos refellere cupiebam, mihi ita resisteret, quasi aut Firminus mihi, aut illi pater falsa narraverit; intendi considerationem in eos qui gemini nascuntur: quorum plerique ita post invicem funduntur ex utero, ut parvum ipsum temporis intervallum, quantamlibet vim in rerum natura habere contendant, colligi tamen humana observatione non possit, litterisque omnino signari non valeat, quas mathematicus inspecturus est, ut vera pronuntiet. Et non erunt vera, quia easdem litteras inspiciens, eadem debuit dicere de Esau et de Jacob; sed non eadem utrique acciderunt. Falsa ergo diceret: aut si vera diceret, non eadem diceret, at eadem* inspiceret. Non ergo arte, sed sorte vera diceret. Tu enim, Domine, justissime moderator universitatis, consulentibus consultisque nescientibus occulto instinctu agis, ut dum quisque consulit, hoc audiat quod eum oportet audire occultis meritis animarum, ex abysso justi judicii tui, cui non dicat homo: Quid est hoc? aut quid hoc? Non dicat, non dicat; homo est enim.

VII. Misere torquetur inquirens unde sit malum.

11. Jam itaque me, adjutor meus, illis vinculis solveras, et quærebam unde malum, et non erat exitus. Sed non sinebas me ullis fluctibus cogitationis auferri ab ea fide qua credebam et esse te, et esse incommutabilem substantiam tuam, et esse de hominibus curam et judicium tuum, et in Christo Filio tuo Domino nostro, atque* Scripturis sanctis quas Ecclesiæ tuæ catholicæ commendaret auctoritas, viam te posuisse salutis humanæ, ad eam vitam, quæ post hanc mortem futura est. His itaque salvis, atque inconcusse roboratis in animo meo, quærebam æstuans unde sit malum. Quæ illa tormenta parturientis cordis mei! qui gemitus, Deus meus! Et ibi erant aures tuæ, nesciente me. Et cum in silentio fortiter quærerem, magnæ voces erant ad misericordiam tuam, tacitæ contritiones animi mei. Tu sciebas quid patiebar, et nullus hominum. Quantum enim erat quod inde digerebatur per linguam meam in aures familiarissimorum meorum? Numquid totus tumultus animæ meæ, cui nec tempora, nec os meum sufficiebat, sonabat eis? Totum tamen ibat in auditum tuum, quod Ps. 37, 9-11.rugiebam a gemitu cordis mei, et ante te erat desiderium meum, et lumen oculorum meorum non erat mecum. Intus enim erat, ego autem foris. Nec in loco illud: at ego intendebam in ea quæ locis continentur, et non ibi inveniebam locum ad requiescendum; nec recipiebant* me ista ut dicerem, Sat est, et bene est; nec dimittebant redire, ubi mihi satis esset bene. Superior enim eram istis, te autem inferior; et tu gaudium verum mihi subdito tibi, et tu mihi subjeceras quæ infra me creasti. Et hoc erat rectum temperamentum[157], et media regio salutis meæ, ut manerem ad imaginem tuam, et tibi serviens dominarer corpori. Sed cum superbe contra te surgerem, Job 15, 26.et currerem adversus Dominum in cervice crassa scuti mei, etiam ista infima supra me facta sunt, et premebant, et nusquam erat laxamentum et respiramentum. Ipsa occurrebant undique acervatim et conglobatim cernenti; cogitanti autem imagines corporum, ipsæ opponebantur redeunti, quasi diceretur: Quo is, indigne et sordide? Et hæc de vulnere meo creverant, quia Ps. 88, 11humiliasti tanquam vulneratum, superbum; et tumore meo separabar abs te[158], et nimis inflata facies claudebat oculos meos.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings